Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Canonicus Wissegradensis
Continuatio Cosmae
Cosm 1.66
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10841 Concos
1.1
Continuatio Cosmae
1.1
Anno dominicae incarnationis 1126. Sobezlaus dictus venit in Moraviam, et ablata Ottoni provincia Dedalrici restituit filium ejus Wratizlaum in paternam sedem. Otto dux Moraviae convenit Luterum in Ratispona. Sobezlaus vastavit Moraviam, partem Ottonis.
1.2
Eodem anno 4. Non. Januarii lucescente die signum visum est fulguris. Sed quibusdam visum est ante natale Domini, quibusdam in vigilia nativitatis Domini, sed plane visum est in nocte sancti Stephani protomartyris. Eadem hyeme tanta magnitudo nivis fuit, qualem nullus hominum se vidisse dicebat, in qua multi homines mortui sunt. 14 Kalendas Martii inundatio aquae; glacies multis rebus nocuit. Hic Luterus rex Saxonum, seductus ab Ottone duce Moraviae, inflatus magna superbia et avaritia pecuniae atque malitia et iniquitate, cum suo exercitu venit contra Bohemos juxta oppidum nomine Chlumec, ubi Sobezlaus dux cum Dei adjutorio et suo comitatu 12 Kalendas Martii prostravit quingentos primates illorum, exceptis scutiferis, inter quos ruit Otto dux memoratus. Et in tanto bello tres tantum Sclavi perierunt; regi autem Saxonum cum ceteris pepercit dimisitque eum in pace. Et sic dominus Sobezlaus et Bohemi cum magno honore et gloria illesi redierunt. Factum est autem inenarrabile gaudium tam clericis quam laicis per totam familiam sancti Wenceslai, quia nec patres nostri nec avi nec atavi habuerunt talem honorem, qualem omnipotens Deus sua gratia concessit nobis, suaque dextera et justo judicio vicit eos. Amen. Nolo autem vos latere patres et matres quod audivi, annuncio vobis veritatem auxilii omnipotentis Dei, quae visa est pene ab utroque exercitu, quod aquila volans ea die, antequam bellum fieret inter Saxones et Bohemos, sua voce clamabat super Saxones, praesciens nutu Dei cadavera eorum, et campanam sonantem auditum est. Iterum circum astantibus et custodientibus primatibus Bohemiensibus et prepositis et capellanis pene centum hastam sancti Wenceslai, inter quos unus capellanus, probus, nobili genere, nomine Vitus, qui tenebat hastam ejusdem sancti prememorati, ut mos est, indutus lorica et galea, ut Achilles, lacrimans prae gaudio clamavit ad suos:« O socii et fratres, constantes estote: video enim sanctum Wenceslaum sedentem in equo albo et indutum candida veste super cacumen sacrae hastae, pugnantem pro nobis, etiam et vos videte.» Illi autem stupefacti aspicientes hac et illac nichilque videntes-- quia non omnibus, nisi dignis datum est a Deo illud miraculum videre-- tristantibus et lacrimantibus et ex toto corde gementibus ad Deum, et oculis et manibus expandentibus ad coelum, et tamdiu clamantibus Kyrie eleison, dum Deus omnipotens sua misericordia et suo sancto nuncio Wenceslao, nostro protectore, vicit nostros hostes. Amen. Haec duce Sobezlao omnia agente, misit suum capellanum in villam quae vocatur nomine Wirbcane, cui fuit nota res; qui invenit in pariete ecclesiae vexillum sancti Adalberti pontificis, et suspensum est in hasta sancti Wenceslai martyris in tempore belli contra Saxones, ubi Deus vicit eos. Amen.
1.3
Eodem anno 5 Nonas Octobris Zdik ad sedem Olomucensem episcopus secundum instituta canonum electus, ab archiepiscopo suo Magontino ordinatur, et in ordinatione, ablato nomine barbaro, Henricus appellatur.
1.4
Eodem anno Sobezlaus dux et Ungarorum rex Stephanus convenerunt ad colloquium, et munera dederunt ad invicem; rediens Sobezlaus ad sua, cepit Bracizlaum, kathenatumque duxit in castellum nomine Donin.
1.5
Eodem anno multi homines perierunt fame per totum mundum. Deinde transactis tribus mensibus Bracizlaus in arce Jaromir retrusus est. Eodem tempore quasdam munitiones Bohemi reaedificaverunt, quae Sclavice Primda, Yzcorelik, Tachow appellantur. Ejusdem etiam temporis curriculo capella in monte Rzip nuncupatur. Sobezlaus dux screnissimus destructam reconstruxit, quam Zdik, sanctae Olomucensis ecclesiae venerabilis episcopus, pristino dotis juri restauratam cum summa reverentia consecravit.
1.6
Anno dominicae incarnationis 1127, 7 Kalend. Martii, caput sancti Adalberti martyris et pontificis in civitate Gnezden repertum est, eo quidem loco ubi martyr idem martyrio fuit coronatus et tumulatus. Sobezlaus vero dux Bohemorum tunc temporis Lotario regi Teutonicorum fuit reconciliatus, ejusque gratia et dilectione inductus, castrum Normberk cum magna manu obsedit, et Bawariam fere usque ad Danubium vastavit et incendit. Decem hebdomadis expletis, perfecto negotio cum magna pompa et triumpho ad propria remeavit. Bawari vero et Swevi furore et indignatione accensi, ducem Conradum sibi in regem constituerunt, sicque novissimum errorem priore pejorem, proh dolor! in regno effecerunt.
1.7
Anno dominicae incarnationis 1128. Lutherius rex in die paschae levavit de fonte baptismatis filium ducis Sobezlai, factique sunt intimi amici. Cui parvulo post confirmationem filius Wigberti in exitu vitae suae promisit totum pheodum suum, astantibus ibidem primatibus Saxonum.
1.8
Eodem anno expeditio facta est a Sobezlao in auxilium compatri suo Lutherio regi contra regem Conradum, sequenti vero die rediit ad propria cum gratiarum actione. Non post multum vero temporis Conradus filius Liutoldi captus est a Sobezlao, et inclusus est in claustro Wissegradensis ecclesiae. Aestas sicca.
1.9
Eodem anno multi principes Bohemorum capti et catenati atque inclusi sunt in custodia a duce Sobezlao. Bracizlaus ductus est in castellum Dacin, et Conradus ad Henricum filium Wigberti.
1.10
Eodem anno 5. Idus Novembris et Sclavonice Prosince eclipsis lunae rubea; dicam quod quidam viderunt particulam quae remanserat jactantem se huc et illuc, donec defecit, et multae stellae circumdederunt eam, quarum una circumvolavit lunam, altera projecit se ad aquilonem. Transactis decem diebus ad noctem rubea signa apparuerunt in coelo ab aquilone.
1.11
Anno dominicae incarnationis 1129. Wratislaus filius Dedalrici captus est a Sobezlao, post haec in exilium missus est. Kladsko castrum renovatum est atque firmatum a Sobezlao.
1.12
Eodem anno dux Sobieslaus renovavit Wissegradense monasterium, quod pater ejus beatae memoriae rex Wratislaus aedificavit pro anima sua et uxoris suae prolisque suae, collaudante et authoritate gloriosissimi papae Alexandri atque 72 patrum. Qui sanctae Romanae ecclesiae praenominatus pontifex ad corroborandam ejusdem sacrae institutionis dignatus per Johannem Tuscolanensem episcopum et per Petrum praepositum sancti Georgii martyris praedictae ecclesiae ministris, videlicet presbytero, diacono, subdiacono et etiam praeposito transmisit, et ad insigne apostolicae authoritatis eis perpetuo hiis uti concessit, sandalia et mitras. Hiis vero ita dispositis et ordinatis, idem rex supra memoratus hoc praedictum monasterium subdidit sanctae Romanae ecclesiae, quod tali modo fundavit, portans propriis humeris 12 cophinos plenos lapidibus in honore Salvatoris, ut Constantinus imperator fundavit Romanam ecclesiam. Ideo fecit eam liberam esse, quam Sobezlaus, ut diximus, renovavit, et renovatam in melius auxit, quia parietes depingi fecit, coronam auream in ea suspendit, quae ponderat 12 marcas auri, argenti vero 80, aes et ferrum sine numero, pavimentum politis lapidibus exornavit, porticus in circuitu addidit, laquearia in lateribus duobus affixit, tegulis summitatem totam cum tectis cooperuit, claustrum et omnes officinas cooperiri jussit; insuper et canonicos ejusdem ecclesiae multiplicavit, stipendiis, praediis, aliisque bonis augmentavit.
1.13
Eodemque anno dominus Meynhardus episcopus Pragensis ecclesiae renovat sepulcrum sancti Adalberti pontificis auro et argento et cristallo.
1.14
Eodem anno Wencezlaus filius Suatopluk missus est in Ungariam a duce Subezlao in auxilium regi Stephano contra Graecos, sicque cum pace rediit, sed vivens per quatuor menses quartanis febribus excoctus pridie Kalendas Martii expiravit.
1.15
Anno dominicae incarnationis 1130 ipsa nativitatis die surgente aurora Lucifer ortus est, quod nunquam visum vel auditum fuit. Hic dominus Megnardus episcopus Pragensis ecclesiae profectus est Jerozolymam causa orationis.
1.16
Eodem etiam anno dux Sobezlaus proficiscens Ratisponam ad colloquium Lutheri regis, in quodam rivulo nomine Regen Dei gratia evasit mersionem, in illaque urbe manens per septimanam destruxit 20 munitiones, sicque sanus et laetus rediit ad sua. Haec domino duce Sobezlao agente, et ante et adhuc per omnia incolomi existente, pervenit in castrum Cladsko cum multo comitatu, quo solertius quam antea et robustius munito, in Moraviam proficisci disposuerat. Sed Dei misericordia revelante, ut ipse ait:« Nihil opertum, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur et caetera, insidiae et traditiones quae longe ante in eum machinatae erant, tunc in ipsa via patuerunt, sicque inceptum iter Moraviae ad tempus impediverunt. Proxima itaque die dominica 17 Kalendas Julii in ipso itinere cognoscens duos satellites vitae ejus insidiantes, vocavit comites suos, Zdeslaum filium Blahonis, alterum Divis, rogans ab eis fidem, ne voluntati suae in quodam secreto contradicerent. Illi vero duci fidem pro velle dederunt. Quibus sub oculis traditores manifestans ait:« Hii sunt vitae meae traditores, insidiatores et interemptores. Sicut mihi paulo ante promisistis, impunitos usque ad praesentiam nostram ducatis, quatenus omnis traditionis tam suspectae quam manifestae veritatem plenius et lucidius cognoscamus.» Quorum alter cum hasta et sicca toxicata deprehensus fuit ferme duorum cubitorum longitudine, alter vero fuga elapsus est. Tunc dominus Sobezlaus per Dei sapientiam, ut Salomon praemonitus, quibusdam venatoribus suis advocatis rem tamen dissimulans ait:« Cuidam ex meis armigeris furata est mantica, mittite indagatores canes, ut sequantur vestigia praedonis.» Illi non spernentes jussa domini, velociter insecuti sunt, atque in quadam villa ceperunt eum, vinctumque ad ducem adduxerunt habentem gladium infectum veneno. Qui praesentibus primatibus Bohemiae interrogavit nefandos latrones dicens:« Quam ob causam et cujus consilio tale et tam nefarium scelus perpetrare voluistis? cujusve milites estis?» Qui filii iniquitatis tam nefandam rem celare non potuerunt, sicque alter se militem esse Miroslai, filii Johannis comitis, alterque fratris ejus junioris Strezimir professus est. Haec autem verba fuerunt exordium maledictae orationis:« O bone et pie princeps, si causam quaeris et ordinem, omni nube mendacii remota haec est: Miroslaus nos infelices misit ad perdendam vitam inclytam tuam.» At Miroslaus, qui in eodem itinere erat, vinculis durissimis est constrictus, Strezimir vero inito consilio cum fratre finxit matrem suam valde infirmam, licentiam domum eundi a duce de expeditione quaesivit. Qui similiter in quadam villa captus est, atque ambo cum fratre ducti sunt in Wissegrad. Hiis ita transactis dominus Sobezlaus proficiscitur in urbem Pragam metropolitanam causa orationis, discalciatis pedibus et vestibus mutatis, ut rex Ninivitarum, et ingredientem omnes laetanter cum ingenti triumpho et honore eum suscipiunt, de ejus salute quidem ut merito gaudentes, hymnumque angelicum canentes, nec non et campanis sonantes. Factaque ibi oratione discessit in Wissegrad, ibique a canonicis patris sui, scilicet regis Wratizlai, cum inenarrabili gaudio susceptus est. Altera vero die, quemadmodum apes convolare solent ad ducem et ad matrem suam, ita Bohemienses primates rescientes suum principem evasisse tanta pericula, convenerunt in altiorem urbem Wissegrad, ibique invenientes eum, gaudent de ejus salute, ut mater de unico filio. Sequenti vero die dux Sobezlaus congregavit nobiles et ignobiles in palatium Wissegradense, etiam Pragenses canonicos; atque nos ibidem fuimus. Fuit multitudo magna virorum in concilio illo pene tria millia. Ipseque monarcha Boemorum, stans in medio omnium nostrum, sicut filius supplicans patri de omni inobedientia sua, ita elevans vocem suam, sic cum lacrymis ait:« O Bohemienses proceres et scutum Bohemicae terrae! non laudo neque extollo me, sed veritatem dico, quando fui profugus, Dei gratia ubique felix fui, et habui de hiis sufficienter quae mihi necessaria fuerunt; nunc autem flens dico, vivente fratre meo et duce Wladizlao, neque scuto neque alia vi istum ducatum et honorem percepi, sed Dei misericordia et electione fratrisque mei adhuc viventis vestrique omnium sum adeptus, hacque ratione et justitia me juste et rationabiliter arbitror possedisse. Quidam vero ex hujus provincia nobiliores instinctu Sathanae commoti, me, proh dolor! perimere voluerunt, veluti quondam illorum antecessores fratrem meum Bracizlaum ducem prudentissimum occiderunt, Suatopluk quoque sine causa perimerunt. Me vero, qui ad utilitatem patriae pariterque ad vestrum honorem enisus sum, nescio ob quam causam me perdere voluerunt, sed, Dei gratia auxiliante, perficere non valuerunt. Nonne videtis, quanta duritia quantaque impietas cordis eorum fuit? Quibus etenim uberiora dona meae gratiae impertiebar, et quos prae aliis cariori affectu venerabar, atque lateri meo decenter assidere faciebam, horum maligna voluntas mihi exitium molita est. Caeterum ne vel ambitiose vel pro invidia eos dampnare videar, proprii oris eorum alloquio dignitati vestrae audire complaceat.» Post haec autem praedicti filii Sathanae praesentati sunt principi simulque discumbentibus; illi vero qui vitam ducis a majoribus suis quaerere jussi fuerant, nefandam rem celare non potuerunt, sed Miroslaum filium Johannis in hiis omnibus accusaverunt, jussu cujus omnia quae facere voluerant sibi injuncta esse dicebant, nam et servientes ejus fuerant. Miroslaus autem conspectui ducis astare jussus est, praeceptumque est ut unus de primatibus ab eo hanc causam inquireret, suane malitia an aliorum suggestione tale crimen excogitare ausus esset, quisve hujus conjurationis magister fuisset. Ipse vero ad haec respondit:« Princeps piissime, nullatenus grande peccatum meum celare possum, quod per maximum infortunium praemeditatus sum, sed in praesentia vestri atque simul discumbentium manifestare volo. Nam quodam tempore unus de militibus Bracizlai nomine Bolesa causa hujus mihi injungendi peccati ter me visitavit, cujus ego consilio consentire nolui. Ad ultimum vero venit ad me Bosik, noster capellanus, atque tali modo me monere coepit:« Nonne, charissime fili, patre tuo in hac provincia nullus nobilior nullusque sapientior fuit? tu autem inter alios hujus terrae primates pro minimo haberis, insuper et germanum tuum tamdiu in vinculis pro nihilo multa mala perferre pateris. Ergo melius est, ut hoc duce superbissimo perempto, talem inthronizemus, a quo sine dubio cuncta quae nobis placuerint habere poterimus. Quod si mihi non credis, ad talem te deducam cui indubitanter credere poteris.» Hoc sermone finito ego pro peccate meo admonitioni ejus acquievi, et ita perduxit me ad episcopum Megnardum, qui in quadam villa manebat quae Sclavice Zircinaves appellatur. Hoc autem fecit ceu praesuli me cupiens in ministerium commendare, ibique totum initium hujus conjurationis factum est.» Deinde a duce interrogatus de praedicta conjuratione, episcopum graviter in omnibus ita dicens accusavit:« Praesul Megnardus ob hanc causam, ut nos in hoc negotio constantes haberet, duos digitos super reliquias sanctorum posuit, verba hujuscemodi mecum habuit:« Si vitam ducis perdideris, inter ista quinque, scilicet Satec, Lutomerici et inter cameram et mensam et agazoniam; quodcunque elegeris, me promittente duceque Bracizlao donante, sine dubio cum honore possidebis.» Deinde, postquam se ipsum cum aliis proprio ore accusavit, de consilio cum sociis eductus est, sequentique die cum fratre Strezimiro et cum quodam medico omnibus membris in foro privati sunt. Duo autem praedicti filii Sathanae inauditum tormentum subierunt, scilicet in rotam strictius implexi, oculis erutis, manibus cum lingua amputatis, cruribusque confractis super columpnas positi quae interitui eorum apparatae fuerant, miseram vitam finierunt. Kriwosud vero, qui patruus Miroslai fuerat, atque alii duo, quorum unus Wacemil alter Henricus vocabatur-- isti quidem qui a praefato Miroslao coram duce atque praedicto conventu accusati fuerant-- ad judicium destinati Pragae per ferrum incesserunt, et sic ab omnipotente Deo damnati, veraciter rei reperti sunt, ac proinde quatenus capitalem subeant sententiam decretum est. Tandem ducti ad forum 9 Kal. Julii cum securi decollati sunt. Bosik capellanus inter caetera populi multitudine quasi ad spectaculum affuit. Illud autem nescio, an ad abolendum sibimet scelus impositum venerit, an sicut diabolus inventor hujus negotii fuit, atque ductor ipsius per omnia extitit, ita ad spectandum interitum sodalium suorum eum adduxit, volendo agonistam suum non diutius a consortio sociorum vagari. Nam, qui antea conscius sibimet vagus et exul extiterat, modo per Dei gratiam manifestus omnibus apparuit; quem videns unus de primatibus tentum perduxit ad ducem, et interrogatus de causa, sermoni sociorum in nullo discrepuit, sicque cathena ferrea constrictus ad custodiam villico regis deputatus est. Sequenti vero septimana 2 Kal. Julii Bracizlaus obcoecatus est.
1.17
Eodem anno 8 Idus Octobris quoddam monstrum ad similitudinem serpentis uno momento, scilicet circa occasum solis, visum est volare per totam Bohemiam et per plurima alia loca. Post haec autem aliud signum visum est a quibusdam nimis lucidum matutinali hora. Wratizlaus filius Dedalrici reductus est de exilio.
1.18
Anno dominicae incarnationis 1131, 4 Kal. Aprilis, id est in dominica qua cantatur Laetare, Lutherius rex cum multo comitatu tam clericorum quam laicorum in civitate quae Leodium vocatur convenit. In quo conventu Innocentium profugum papam elegerunt, illum videlicet quem Petrus Leonis filius cum clero et populo Romanae ecclesiae de pontificali sede pepulit. Quamobrem episcopum Monasteriensis ecclesiae miserunt, qui Petro papae omnibusque Romanis regem Teutonicorum cum exercitu post quinque menses ad eos venturum nunciaret. Qui ob metum falsi regis Conradi una a recta via deviando venit in Bohemiam, et in Wissegrad metropolitana civitate missam de inventione sanctae crucis magno cum honore nec non cum canonicis ejusdem ecclesiae celebravit; tandem a duce Sobezlao decenter donatus, per regionem Racudsis marchionis transiit, sicque per multas provincias transiens rediit ad sua. Sed illa res ad nichilum redacta, quasi pulvis a vento raptus, deperiit.
1.19
Interea transcurrente tempore dux Sobezlaus ad radicem cujusdam villae nomine Tachow in finibus Mesko castrum aedificavit, quod ex nomine adjacentis villae appellavit; aliud quoque aedificavit in partibus Milesko juxta flumen Niza, appellavitque nomine Yzhorelik, quod antea et Drenow vocabatur. Hic dominus Megnardus episcopus sanus et incolumis ad sedem episcopatus sui remeavit, se duci Sobezlao cum omnibus primatibus Bohemiae causa expurgandi sibi impositi sceleris ad omnia judicia tradidit. Quam ob rem duo de canonicis Pragensis ecclesiae, unus ex parte domini episcopi, videlicet ydiota qui vocabatur Heroldus, qui vicarius et capellanus Bambergensis episcopi et archipresbyter Pilznensis, quod non decebat, fuit-- quem Miroslaus filius Johannis in capella Zircinewsi, ubi juramentum inter episcopum Megnardum et Bozik et Miroslaum factum est, affuisse dicebat,-- alter Tutha ex parte ducis; hi duo ad archiepiscopum Magontinum et episcopum Bambergensem missi sunt, ut qualecunque judicium Megnardo episcopo imponerent, ipse aequanimiter susciperet.
1.20
De duabus stellis vobis, o Bohemi, ante 11 annos memoratis, de ipsis postea nullo modo sermone meo aliquid explicare potui, quia diverse ibant. Sed interim dum ab aliis negotiis penitus otior, quantum Spiritus sancti gratia sensui meo administraverit et qualiter vidi, explanabo. Stella, quae surgente aurora 8 Kal. Martii instante vere orta est, quam vos, Bohemi, Luciferum esse dicebatis, quae 7 Kal. Januarii in hyemali occasu solis adveniente die occubuit.
1.21
Eodem autem anno altera stella lucidior 8 Kal. Augusti in ortu solis apparuit, quae paulatim inferius descendendo 2 Idus Januarii non apparuit. Quae igitur inter illas Lucifer diceretur, non credo homines esse qui sciant, sed Deus qui est creator omnium, per quem multa signa et prodigia videntibus nobis facta sunt, de quibus quaedam superius praenotavi, ipse scit. Eclypsis lunae, sed parva pars remansit, donec tota impleta est.
1.22
Redeamus ad superiora. 4 Kal. Octobris praesul Bamberiensis et antistes Olomucensis cum septem Bohemiensibus abbatibus, astante duce Sobezlao, cum populo et clero Megnardum sanctae Pragensis ecclesiae episcopum ab omni culpa, quae prius illata sibi fuerat, per depositionem suarum stolarum expurgaverunt, profitendo videlicet Megnardum episcopum nihil adversi duci Sobezlao cogitasse, nisi ad hoc solummodo elaborasse, quomodo Bracizlaus a vinculis possit liberari. Megnardus episcopus remissa causa ad concilium perrexit, in qua synodo Innocentius papa profugus supra memoratus cum quinquaginta episcopis praeter abbates fuit, ibique Petrum papam, qui tunc Romanae ecclesiae praeerat, et Conradum regem extinguendo lumina excommunicaverunt.
1.23
Anno dominicae incarnationis 1132. 19. Kal. Februarii rubea signa varie in coelo apparuerunt ad septemtrionalem plagam. 14 Kal. Februarii domino Megnardo in quadam villa Chuchel manente, in cujusdam diei crepusculo inauditum horrendumque nimis accidit portentum. Cum enim jam sopore gravatus lectum conscenderet, et servientes sui coram eo starent, subito strepitus horribilis, quasi de spelunca veniens, domui in qua erat imminebat, auribus eorum insonuit; quo strepitu perterriti solo domino relicto fugierunt, ipse vero nescius quid faceret, saliens de lecto, velut in extasi positus, juxta murum camini constitit. Et ecce, lapis mirae magnitudinis de monte veniens, duos parietes simul cum lecto episcopi contrivit ibique resedit; et ita dominus episcopus illaesus evasit. Amen.
1.24
Eodem anno 4 Nonas Martii eclipsis lunae, et tota sanguinea fuit. Dux Sobezlaus ad concilium regis Lotari Bamberk profectus est. Cumque conventus totius concilii in regale palatium convenisset, et rex Lotarius cum Sobezlao duce privatim in quadam camerula juxta palatium posita sedisset, ecce, nescio si vetustate loci vel aliquo malo homine, regii pavimentum palatii cum omnibus intus manentibus corruit, in qua ruina multi Theutonicorum vulnerati sunt, alii graviter laesi interitum mortis vix evaserunt, Bohemi vero omnes incolomes extiterunt. Non multo post tempore rex Lotarius causa concilii in castro Plysn cum multis Theutonicis convenit, rursum palatium in quo convenerat cum omnibus corruit, sed gratia Dei omnes sani evaserunt.
1.25
Eodem tempore Goslarii concilium a rege factum est, ubi cum palatium cum omnibus ruisset, nullum Dei gratia vulneravit. Sequenti septimana post resurrectionem dominicam thonitrua horribilia et inaudita fulmina apparuerunt, ex quibus turris sancti Wenceslai succensa est, sed Dei gratia protegente, et sanctorum martyrum Wenceslai, Adalberti oratione juvante, sola turris tantummodo combusta est, ecclesia autem tuta ab igne permansit. Beatus Gothardus confessor et episcopus insignibus virtutum miraculis, quae per merita ejus in Hyldensi urbe operata sunt, claruit. Quo facto per multas fidelium gentes diffuso, plures propter videnda ejus miracula, et maxime ut ejus meritis et precibus universis criminum nexibus relaxatis, inter filios Dei computari mererentur, Hyldense castrum petierunt.
1.26
Eodem tempore Ratispona civitas potentissima fere tota combusta est, praeter quadraginta domos, quae vix evaserunt. Multis etiam in locis ipso anno ignis maxime nocuit. Dux Sobezlaus regi Lotario Romam proficiscenti 300 milites in auxilium misit, Jaromirum filium Borivoy ducem praefecit; qui de terra sua egressi, dum ad quendam locum Omberk vocatum venirent, ibi cum Theutonicis foro praedicti loci pugnaverunt, quos Deo juvante devicerunt. Wratizlaus dux de parte Moraviae quae vocatur Brninzco, filius Dedalrici, duxit uxorem de Rusia, pulchritudine sua Helenam Graecorum reginam superantem, quae quoque albi coloris specie nimium splendebat, ut rutilus fulgor auri albedinem corporis ejus quibusdam rubeis notis inficeret.
1.27
Eodem anno dux Polonorum cum infinito exercitu in Ungariam profectus est, volens filium Colmanni, expulso rege cocco qui vocatur Bela, invitis Ungaris intronizare. Mater enim praefati juvenis a marito suo, rege videlicet Colmanno, repudiata, dum esset praegnans, rediit ad patrem, atque ibi puerum peperit. Hunc ergo dux Polonorum regem Ungaris praeponere cupiebat, sed ejus propositum divina providentia destruxit; nam coecus rex cum exercitu suo ei occurrit, et Bolezlaus cum suis perterritus, expectata nocte fugam iniit; quem Ungari insecuti, Deo auxiliante multos in ipsa fuga interfecerunt. Interea dux Sobezlaus Dei misericordia precibusque sancti Wenceslai munitus, Poloniam cum exercitu suo 15 Kal. Novembris intravit, totamque partem illius regionis quae Slezsko vocatur penitus igne consumpsit. Multos etiam captivos cum innumera pecunia nec non indomitarum equarum greges non paucos inde secum abduxit, et ita Dei gratia favente cum ingenti triumpho atque tripudio repatriavit.
1.28
Anno dominicae incarnationis 1133, 8 Kal. Martii luna passa est eclypsim, sed quarta pars ejus denigrata fuit, et ita imminente ortu solis occidit; hanc eclypsim nimia mortalitas hominum secuta est. 17 Kal. Februarii acer dux Sobezlaus secundo Poloniam invasit, eamque insigni trophaeo devastavit, multos inde captivos abduxit, villas fere trecentas succendit, tandem cum victoria Deo praestante ad propria remeavit.
1.29
Eodem tempore legatus apostolici veniens, Megnardum episcopum in multis detestandis criminibus accusavit, et accusatum ad audientiam apostolici, ut de imposito sibi crimine se expiaret venire jussit, conjuraverant enim quidam ex ejus monasterio perversi fratres contra eum, quatenus privatum sua dignitate turpiter pellerent a sede. Horum execrabile iniquumque molimen gratia Dei ad effectum venire non permisit. Dux Sobezlaus Ungariam leviro suo regi Ungarorum proficiscens, cis pagum nomine Vag castra metatus est, ibique multo tempore moratus, tandem perfecto negotio suo ad propria rediit.
1.30
4 Nonas Augusti eclipsis solis mirum in modum apparuit, qui paulatim deficiens in tantum diminutus est, ut corona quasi crescentis lunae ad meridianam plagam perrexerit, quae postea in orientem convertit, dehinc in occidentem, tandem in pristinum statum reformatus est. Per multa loca etiam in Theutonicis partibus, si famae creditur, sanguis in hoc ipso die quasi imber defluere visus est. Fertur quoque in quodam loco Theutonicarum partium in eadem hora particula carnea simul cum sanguineo imbre descendisse, quae tantae magnitudinis fuit, ut vix 12 viri eam levare quivissent.
1.31
Post haec praesul Megnardus, sanctae pietatis alumnus, Maguntiam causa excusationis ad archiepiscopum suum profectus est, ubi etiam plures episcopi convenerant, in quorum audientia de imposito sibi crimine se decenter expurgavit, et accusatoribus suis omne facinus, quo in se insurgere praesumpserant, misericorditer condonavit.
1.32
Eodem anno rex Lotarius imperatoria insignia adeptus, a papa Innocentio est in Laterano sancti Johannis Baptistae in monasterio consecratus. Non enim ad ecclesiam sancti Petri apostoli pervenire praesumpsit, timens Petrum Leonis filium, qui tunc sanctae Romanae ecclesiae praesidebat.
1.33
Eodem anno effraenae indolis tyro Wladizlaus, egregii patris aequivocus, multis Bohemicae terrae inclytis cum tyronibus Bavariae in partes fugam iniit.
1.34
Anno dominicae incarnationis 1134, Polonia male fortunata improvidi ducis Bolezlai sub munimine constituta, jam saepius a Bohemis nec non Moravis hostiliter depopulata, rursus depopulanda utrisque supradictis ab exercitibus, Bohemis videlicet et Moravis aditur atque hostili manu diripitur, penitusque igne et ferro usque ad flumen quod dicitur Odra devastatur; sed de Bohemis praeter Gradicenses, Chrudimenses, Boleslavienses, Czaslavienses, Gladcenses, plures non fuerunt. Inclytus princeps Sobezlaus tam virtute animi quam vi corporis conspicuus et quo frequentibus praedicandus, in civitate quae Plzen vocatur, cum imperatore Lotario pro colloquio convenit, cujus rei causa quidem talis fuit. Rex Pannoniorum coecus episcopum Albae civitatis nomine Petrum ad imperatorem magnis cum muneribus, et ut injurias a Polonico duce sibi illatas coram audientia imperatoris ejusque principum proclamaret, miserat. Sed quia, ut solet in talibus negotiis fieri, parum aut nihil legatio minoris apud majorem proficit nisi mediator intersit, praefatus episcopus ad Sobezlaum ducem in Bohemiam venit, quatenus eo mediatore ac intercessore legatio sua proficua fieret. Hanc igitur ob causam dux Sobezlaus profectus est ad imperatorem. Quo postquam pervenit benivole ac honorifice ab imperatore susceptus est, omnemque petitionem benigne consecutus est, videlicet ut de rege Ungarorum et duce Polonorum secundum voluntatem ducis Sobezlai imperatoria voluntas procederet. Dona autem Ungarorum imperatori oblata haec sunt: duo albi equi decenter fallerati, quorum sellae 26 marcas auri in se continebant, et alia quam plurima. Praedictus ergo Petrus Albae civitatis episcopus optata legatione potitus, insuper ab imperatore ac ab ejus contectali multis muneribus pretiosis donatus, laetus repatriavit.
1.35
Interea Bohemi, quieti subjacere nescii, 4 Kal. Martii, et forte quinquagesimae feria secunda evenerat, Poloniam intraverunt. Poloni vero jam propinquante initio quadragesimae nullum hostem jam venturum aestimantes, de castris diversisque munitionibus exierant atque in villis suis morabantur. Cum ergo quasi securi ab hostium incursu secunda cuperent ducere tempora pacis, subito ac impraemeditate hostes superveniunt, et velut oves de caulis nullo tutante diripiunt. Et licet Bohemi sine duce Sobezlao terram hostilem introissent, praedam tamen inde tantam reduxerunt, quae omnium Bohemiae ducum praedas, quas in Polonia fecerunt, exsuperat. O miserabilis regio duci subdita fatuo! Quidquid enim delirant reges plectuntur Achivi. Saepe dictus rex Pannoniorum Bela, impietate coecatus fraterna, a genero suo duce scilicet Sobezlao petivit, ut infantem ejus de fonte sanctae regenerationis levaret. Ob hoc autem mirari quispiam non debet, cum hujusmodi compaternitas inter levirum et generum ejus, inter germanam et germanum componitur; adhuc enim posteri nostri mirabilius immo miserabilius secula procedere videbunt, dum, ut jam in multis rerum eventibus claret, genitor nati sui compater efficitur. Nunc etenim alma fides, licet relictis mundialibus praesidiis astra petierit, aliquantulum tamen de supernis terrena contuetur, sed post haec, dum calamitiosior perfidiae pestis magis inoleverit; tunc altiora petens latibula, ne visum quidem ad nos convertere voluerit. Rex vero Bela generum suum de infante sollicitavit, cujus petitioni dux Sobezlaus non abnuens, venerandum Pragensis ecclesiae praesulem Megnardum caeterosque primates quam plurimos cum infante in Ungariam misit. Quo postquam ventum est, non minori honorificentia praesul Megnardus a rege Ungarorum susceptus est, quam cum primum pontificalibus infulis decoratus ad principalem episcopatus sui sedem venisset. Baptizato itaque in die penthecostes infante, cum praedictus pontifex plurimis pretiosis muneribus a rege remuneratus ad propria remearet, dumque servorum benignus remunerator fidelium Deus, imminente die, qua familiae suae fidelem ac idoneum dispensatorem Megnardum hujus vitae de angustiis educens, in gaudium transferre disposuerat perpetuum, in hoc ipso reditu infirmitate astrictus est. Invalescente vero aegritudine longius progredi nequiens, in villa ad episcopatum suum pertinente quae Sekyr vocatur in lecto se deposuit.
1.36
Interea dux Sobezlaus levirum suum regem Ungarorum rogabat, quatenus sororem conjugis suae, videlicet reginae, principi Conrado Znoymensi in conjugium traderet, quo percussum foedus invicem hujusmodi causis corroboratum firmius perduraret. Qua desponsata, et audito antistite languore detento, primum quidem utpote visceribus pietatis redundans condoluit, dehinc quantocius redire festinavit, quatenus eum, quem intimo diligebat affectu, vivum invenire potuisset. Rediens igitur jam dictus princeps de Ungaria, venit ad episcopum suum, cui infirmitate laboranti solatia pietatis, prout competens erat, impendit. At episcopus imminentem sui corporis dissolutionem praesentiens, cuncta quae a rege Ungarico susceperat dona suo duci tradidit, quibus acceptis et visitato suo pastore dux ad sua rediit. Post hujus discessum venerabilis antistes Megnardus, pio amore semper recolendus, talenti sibi commissi lucra duplicato fructu cumulata summo creditori referens, de periculosis humanae vitae perturbationibus ad felices beatorum mansiones praemio laetaturus aeterno migravit. Cujus venerandum funus postquam metropolim pontificatus sui adductum est, Henricus Olomucensis episcopus, qui exequiis ejus debitum exhibebat officium, lacrymabiliter obtestatus est ducem Sobezlaum omnesque ibi astantes tam clericos quam laicos, ut si aliquid maligno potius instinctu quam aliquo jure veritatis commoti, cum misero alienigena, dum vixit, quamlibet dissensionem habuissent, saltem miserando funeri indulgerent. Expleto itaque funeris obsequio, in ecclesia sanctorum martyrum Viti, Wenceslai atque Adalberti decenter sepelivit eum. Hujus vitae seriem et multiplices adversitates, quas, machinante generis humani adversario bonorumque omnium destructore diabolo, in episcopatu suo pertulit, si quis cognoscere desiderat, ad superiora recurrat.
1.37
Interea praesule Megnardo, ut jam dictum est, de seculo mortis lege sublato, perplures extitere, occulti tamen, quorum quidam familiarium ac propinquorum interventu, quidam vero censu etiam sanctos corrumpente, ducem Sobezlaum et Lotarium imperatorem sollicitavere, eorum concessu divina sine voluntate sancti martyris Adalberti sedem aestimantes obtinere. Horum omnium iniquos Deoque odibiles affectus Judex supernus, cunctorum inspector verissimus, occultorum vota destruendo injusta, cujus providentia in sui dispositione non fallitur, cujus certa praedestinato minime in quibuslibet frustratur, ducem Sobezlaum ab eorum molimine procul avertit, et ut suis fidelibus idoneum pastorem exquireret, suae potentia deitatis compulit. Itaque praedictus princeps discretionis spiritu refertus, ne ultra suo pontifice proprio careret, 3 Kal. Octobris in sua metropoli Praga concilium facit, in quo cuncti Bohemiae optimates tam clerici quam laici fuerunt; nam forte propter festum beati patroni nostri Wenceslai martyris, ibidem convenerant. Cum ergo rumor divinae contrarius rationi per concilium curreret, ut illi illum et illi illum pontificatu dignum clamitarent, nullus ex hiis idoneum inveniret, tandem ante secula electus a Deo advocatur Johannes. Hic eo tempore sanctae Wissegradensis ecclesiae praeposituram regebat, in persona cunctos praecellens, omnibus affabilitate complacens, et in caeteris moribus Deo acceptus et hominibus; merito itaque in culmen pontificatus eligi, atque subditorum pastor rectorque institui promeruit.
1.38
Hyems instabilis, ita ut nunc gelaret, nunc vernalis more temporis terra resolveretur, adeo ut Albis fluvius bis glacie astringeretur bisque liquefieret. Flumen vero Wltawa, quod metropolitanas nostras urbes Pragam et Wissegrad alveo suo dividit, quater gelatum est, et quater glacies ejus dissoluta est; nivis autem penuria fuit. Haec intemperies aeris a mense Novembri incipiens, per totum circulum sequentis anni nullum mensem praeterivit, quin aut intrante aut exeunte unoquoque mense magno impetu saeviret. Tandem in altero anno 5 Kal. Novembris vespertina hora per totum mundum saevissima tempestas ventorum orta est, quae ita saeviens usque ad noctem, in primo crepusculo noctis ecclesias tam lapideas quam ligneas, nec non aedificia, sepes, cumulos in horreis, ita ut nec manipulus super manipulum remaneret, dextruxit, arbores per sylvas funditus eradicavit.
1.39
Anno dominicae incarnationis 1135 electus sanctae Pragensis ecclesiae Johannes ad imperatorem profectus est, quatenus electio sua imperiali assensu et approbatione corroboraretur. Quo postquam ventum est, tanto culmine honoris honoratus est, ut imperator cum processione fecerit eum suscipi, dehinc ipse ei obviam exierit. Postquam vero pontificales dignitates, id est baculum et annulum sibi tradidit, ad archiepiscopum Magontinum misit illum, ut Deo dignum praesulem ordinaret. Itaque praesul Johannes 13 Kal. Martii ab archiepiscopo suo ordinatus cum laetitia et gaudio magno remeavit. Sed, antequam metropolim episcopatus sui venisset, cujusdam de primatibus ecclesiam consecravit, quae venienti forte in via erat. Peragente autem eo ex more mystica dedicationis officia, Nonis Martii signum in sole apparuit; erant enim quatuor circuli quibusdam complexionibus invicem colligati, unus in medio, qui erat aliis major, secundus ad orientem, tertius ad occidentem, quartus ad aquilonem, infra quos multa signa quasi falsi soles circa verum solem apparebant, et ita fere trium horarum spatio permanserunt; vestigia quoque signi usque ad undecimam horam diei visa sunt. Praesul autem Johannes praedicta ecclesia dedicata, dum ad sedem sui pontificatus venit, cum magno cleri plebisque tripudio susceptus est.
1.40
Eodem anno metropolis Bohemiae Praga more Latinarum civitatum coepit renovari. Permanentibus itaque duce Sobezlao atque Bolezlao in discordia, qua, machinante humani generis inimico, invicem dissidere coeperant, cum nemo de comparibus eorum inter eos congrue mediando pacem reformare potuisset, imperator Lotarius, utique Deo inspirante compulsus, utrumque ad curiam suam venire statuto tempore fecit. Dum autem imperatoria jussa peracturi, festino cursu unusquisque suo cum ducatu pergeret, imperator multos per legatos adhortatus est compatrem suum Sobezlaum et fidelissimum regni fautorem, quatenus prius quam Bolezlaus veniret. Id vero gratia hujus rei praecipue faciebat, ut compertum habuimus, in suo arbitrio ponere volens, quo vel quali honore ducem Bolezlaum reciperet. Veniente itaque duce Bolezlao, cum consilium de praedicta re ab imperatore ac principibus ejus fieret, assurgens dux Sobezlaus cunctis qui aderant audientibus dixit:« Quia duci Boleslao nullus honor a Deo congruit, quam ut lictor imperatoris efficiatur.» Haec cum dixisset, cuncti principes Theutonici unanimiter responderunt, nullum imperatori adeo fidelem et familiarem ut ducem Sobezlaum, et cum prius pro infideli et inimico coram imperatore reputatus fuerit, in hoc praesenti negotio amicissimus et fidelissimus ejus fautor liquido patuerit. Venit ergo Bolezlaus, cumque in concilio sessum fuisset, dux Sobezlaus a dextris imperatoris sedit, ac ex altera parte alii principes, Bolezlao autem ante conspectum ejus sedes posita est tamquam lictori; tandem de multis causis multis consiliis ibi pertractatis, imperfecta pace, sed positis induciis, unusquisque ad propria remeavit.
1.41
Eodem tempore legati regis Graeciae ad imperatorem venerunt, multa et magna ferentes dona, hanc videlicet ob causam. Quidam enim dux nomine Rocherius, manens ultra Siciliam, partes Graecorum infestabat, et ut hunc imperator compesceret, rex Graecorum postulabat. Apud Duringiam, in quodam plano campo lapis mirae magnitudinis, ad modum magnae domus, per aera descendit, cujus sonitus praecedentium trium dierum spatio ab adjacentibus circa locum illum hominibus auditus est; hic, postquam deorsum decidit, dimidia pars sui in ima terrae descendit, atque triduo fervidus tanquam chalebs ex igne retractus jacuit.
1.42
Anno dominicae incarnationis 1136, festum sancti Benedicti confessoris in die magno sabbati, hoc est in vigilia resurrectionis Domini celebrandum evenit, quod raro evenire solet. Rem detestabilem et raro auditam dicam, prout compertum habeo. Quodam tempore episcopus Olomucensis Henricus in villa quae Blansko vocatur ecclesiam constructurus erat-- haec enim villa multo ante tempore sub potestate praedecessorum ejus fuerat-- Wratizlaus autem, unus de ducibus Moraviae, bonum propositum boni pontificis ut cognovit, curiose pertractare coepit qualiter hoc propositum destruere posset. Hoc autem maxime moliebatur, quia plurima bona in apotheca sui pontificis in eadem villa reposita esse cognoverat, quae si quoquo modo rapere quiret avidissime curabat. Factum est itaque ut praefatus praesul nec non dux Conradus et dux Wratizlaus in quodam coenobio, quod Reyhrad vocatur, quaelibet concilia contractaturi, convenirent. Peractis autem negotiis dux Wratizlaus praesuli Henrico interdixit, ne ecclesiam in supradicta villa construeret, asserens eam sibi magis quam pontifici attinere; tandem, post multa concilia ib habita, positis induciis imperfecta pace unusquisque ad propria redierunt.
1.43
Imperator Lotarius Romam iturus auxilium a Sobezlao duce petiit. Ille imperatoriae petitioni annuens, congregato exercitui Wladizlaw paulo ante de exilio reductum praefecit, cumque donativum militibus erogaret, Wladislao nongentas marcas denariorum tradidit, quibus ille acceptis cum suis complicibus fugam latenter iniit.
1.44
Eodem anno 17 Kal. Augusti stella, quae Lucifer vocatur, ad hiemalem ortum solis apparuit, quae superius cursum tenens ad eum locum tandem pervenit, quo sol 8 Kal. Julii oriri solet, ipso videlicet die quo dies decrescere, noctes incipiunt augeri. Cum autem per aliquantum temporis in eo loco moraretur, quaedam nova stella post eam apparuit, quae nec nobis nec patribus nostris immo nec atavis nostris visa est, et in brevi spatio temporis priorem praecessit, et non multo post prior eodem itinere ad locum suum regressa est ibique occidit, haec vero recto tramite ad partes occidentis perrexit. Hoc ideo maxime tam modernis quam posteris recitandum praenoto, quatenus qui minus studiosi sunt, novam stellam apparuisse noverint; si quo vero id ipsum pervigili studio notaverint, noverint Deum mirabilem in operibus suis et gloriosum praedicare, simulque orent ut cuncta quae visibiliter operatur, sic ordinare dignetur, quatenus in omnibus omnipotentiam ejus laudantes, promissae ab eo salutis dona pescipere mereantur. Ipsius enim haec opera sunt, de quo ille egregius auctor dicit: Qui stellas numeras quarum tu nomina solus, Signa, potestates, cursus, loca, tempora nosti.
1.45
Anno dominicae incarnationis 1037. Libet supra dictis paulisper omissis quoddam novum mirandum divinae pietatis ac potentiae opus inserere, quod relatu veridicorum cognovi. In partibus Cazlau est quaedam villa Beztuina vocata. In hac mulier quaedam a virginitate sua per plures annos cum marito suo vixerat, fidem ei et dilectionem prout decet observans; longo autem post tempore, aetate videlicet sua jam in senectute vergente, morbo invasa est adeo gravi, ut nullo modo erecta procedere vel stare potuisset, sed manibus aliorum efferebatur et referebatur in grabato. Quid multa? Detenta est ab hac infirmitate per aliquot annos. Factum est autem, ut solemnia dominicae nativitatis, atque uti moris nostrae gentis est communibus vacare conviviis, praedicta mulier officio destituta, sola domi jacebat. Igitur vicinae mulieres convenientes ad eam, rogaverunt ut delata ab eis, etsi sedere nequiret, saltem in conventu eorum utcunque accumberet. Ipsa vero petitioni eorum non abnuens spopondit. Deportata ergo inter convivantes tamdiu jacuit, donec murmur multus et strepitus, uti inter convivas fieri solet, oriri coepit. Advocans itaque quendam sibi familiarem, petiit quatenus domum deportaretur, quod et factum est. Ipsa die festum erat beati Stephani protomartyris et dies sabbati, cumque sola domi sederet, nec aliquis alius cum ea, subito suavem sonum audivit quasi sonum campanae, et aliquantulum indignans,« Heu, inquit, quantum, frater meus comessationibus inhiavit, quia tam intempestive officium divinum peragit!» Nam germanus suus parochianus ecclesiae ibidem constructae erat. Haec dum dixisset, ecce, ostium domus in qua sedebat apertum est, sonus autem quem audierat quasi campana in domo ejus suspensa resonabat. Unde pavefacta cum ad ostium respiceret, vidit duos viros nobiles pontificali vultu et habitu indutos astare, quorum unus tangens eam baculo quem tenebat,« Surge, inquit, da gloriam Deo, ego sum Johannes Evangelista, cujus solemnia per orbem terrarum a fidelibus in crastinum celebranda sunt. Hic est frater meus sanctus Cotthardus. Scias te nostra prece sanatam;» et elevantes eam eduxerunt, assumptamque deduxerunt, ut divina virtus voluit, in villam quae vocatur Zlapi, in qua quidam nobilis et potens nomine Mladota basilicam in honore beati Gotthardi episcopi et confessoris construxerat. Quo postquam ventum est, deposuerunt eam ante templum, quae ita firmo gradu stetit, ac si nunquam ab infirmitate tacta fuerit. Tenentes itaque ipsam per manum introduxerunt intus, et ecce, viri praeclara facie candidis vestibus amicti Deo laudes canentes dicebant. Sed quantum odorem quantumve splendorem ipsa dixerit se ibidem sensisse, humana lingua effari nequit. Dum haec geruntur, maritus suus veniens de conventu vicinorum, non inventa uxore, aliqua maligni temptatione seductam aestimavit, et convocatis vicinis omnem circa villam per paludes et frutices quaerebant eam. Sed non invenientes, congregati domum lamentabantur sedentes. Interea illa oratione facta acceptas inaures super altare oblatura erat, quod sanctus Johannes Evangelista prohibuit dicens:« Cras populo conveniente ad missam in loco, tunc offer has inaures super altare in ecclesia tua, et narra magnalia Dei, quae per nos gratia Dei in te operata est, nec ulterius cum viro maneas.» Hiis ita gestis iidem sancti reduxerunt eam, et ante portam domus suae statuerunt, statimque evanuerunt. Illa vero laeta domum suam ingressa invenit prorantes, narransque eis potentiam Dei, ostendit quae et quanta Deus in illa operatus fuisset. At illi mutata vice non tantum de reditu suo, quantum de sanatione gaudentes fleverunt. Cumque crastina dies illuxisset, et tota vicinia mysteria missarum auditura concurreret, praedicta mulier, ut sibi a sanctis jussum fuerat, inaures suas coram omnibus illic astantibus super altare posuit, atque cuncta ordine quae in ea divinitus gesta fuerant enarravit. Qui haec audientes, illamque sanam videntes, immensas Deo et sanctis gratias egerunt.
1.46
Venerabilis antistes Henricus ad sepulcrum Domini ire disposuit, sed accepta a duce Sobezlao licentia festum natalis Domini Pragae cum fratre suo praesule Johanne celebravit. Quo peracto uterque eorum Moraviam adierunt, ibique Olomuc in sede pontificatus festum epiphaniae egerunt. Johannes quidem repatriavit, Henricus vero iter arripuit, cum quo pariter multi de utraque regione profecti sunt, inter quos et familiaris noster et fidelissimus hujus ecclesiae fautor erat Bolecay. Verum, quia Constantinopoli diu detenti sunt, nam forte imperator in longinquis partibus bella peragebat, ante sabbatum sanctum paschae Jerozolimam venire non potuerunt. Sed postquam ventum est, praesul quidem ibidem remansit, aliud festum paschae expectaturus. Porro socii itineris adorato sepulcro Domini remearunt, multa pericula in mari propter tempestates passi sunt. Unde plures eorum per mare errantes obierunt, inter quos praedictus Bolecay defunctus, in quadam deserta insula tumulatus est, reliqui cum magno labore evaserunt.
1.47
Eodem anno dux Sobezlaus in quadragesima levirum suum regem Ungariae convenit, cum quo, multis causis diversisque pertractatis, sanctum pascha in castro Olomuc celebravit, non enim in metropolim suam Wissegrad ante pascha venire potuit. Egregia ductrix Adleyta ardenter cupiens festo beati Stephani regis et confessoris adesse, Pannoniam petiit, sed ibi diutius a fratre retenta est, donec patrem suum Almum sepelivit. Hic enim Almus a fratre suo Colmanno coecatus, in partibus Graeciae exulando vitam finivit, sicque intumulatum funus ejus per decennium mansit, donec rex Bela filius suus, ab eodem praedicto tyranno luminibus orbatus, in regnum suum illud asportavit. Sepulto autem patre Adleyt ductrix, quia ad festum sancti martyris Wenceslai repatriare nequivit, in praefato castro Olomuez ejus fectum egit. Princeps Sobezlaus et dux Bolezlaus in castro Kladsko, quod est in confinio Bohemiae, in festo pentecosten convenerunt, ibique foedus pacis inierunt, quo peracto ad propria redierunt. Post festum autem filius Bolezlai Wladizlaw infantem filium ducis Sobezlai in castro Nemci de fonte susceperunt, cui Wencezlaus nomen indidit.
1.48
Sed dum causas mortalium rerum seriatim describimus, restat ut de supernis aliquantisper subjungamus. Et quia praecedenti anno de duabus stellis diximus, nunc etiam de tribus dicemus. Nam tertia stella claritate similis duabus praedictis 3 Idus Septembris apparuit, quae ante crepusculum diei orta est eo loco, quo sol in Leonis signo graditur. Secunda quae Lucifer dicebatur 5 Kal. Januarii orta est similiter ante crepusculum diei; tertia, quae priori anno visa fuerat, cum istis non apparuit. Imperator Lotharius principi nostro Sobezlao compaternitate junctus, mortis jure de medio sublatus, in castello Rodburk migravit ad superos, sepultusque in castello quodam nomine Brunsvik.
1.49
Anno dominicae incarnationis 1138, 4 Kal. Martii quoddam signum ad modum serpentis post occasum solis per totam Bohemiam volare ad occidentalem plagam visum est, ipsumque subito evanescens, signa quasi rubea post se reliquit. Infra festum paschae 5 Idus Maii in aquilonali plaga rubea signa in coelo in modum columnarum apparuerunt, quae in duas partes divisa, quasi certantia modo concurrere modo refugere videbantur.
1.50
Electo itaque rege Conrado omnes principes et quique primates ac familiares regni sui statuerunt, quatenus in sancta sollemnitate penthecostes, quod erat 11 Kal. Junii, curiam et concilium Bamberk in civitate facerent, et ut omnes ad regnum suum spectantes ibidem in praedicta tempore conveniant, et ut electio sua pariter corroboretur ab omnibus, et insignia regalia coram cunctis principibus a Ratisponense duce reciperentur. Cumque, ut statutum erat, cuncti simul convenirent, Ratisponensis dux inesse conventui nec ipse voluit nec regalia insignia reddidit. Habito igitur concilio multisque negotiis pertractatis, cum unusquisque ad propria repedaret, regem adhuc in eodem loco morantem, noster dux Sobezlaus infra jam dictum festum adiit eum, receptusque a rege magno cum honore per aliquot dies ibidem stetit. Gratia quoque regis sibi favente id obtinuit, ut filius suus Wladizlaus in regimen ducatus ei succederet. Cui licet puero vexillum praesente patre a rege traditum est, ad quod confirmandum omnes Bohemi proceres super reliquias sanctorum coram rege sacramenta fecerunt. Hiis ita peractis, dux Sobezlaus gaudio pro velle repletus, cum suis repatriavit. Cum autem sollemnitas apostolorum Petri et Pauli celebranda fidelibus adventasset, dux Sobezlaus primi et secundi ordinis militibus suis edicit, ut quantocius Saczka ad se conveniant; quod cum factum fuisset, dux ipse partim rogat partimque imperat, quatenus fidem, quam filio suo post mortem ejus servare velint, se praesente sub sacramento confirmarent; quod et factum est.
1.51
Eodem anno imminente festo beati patroni nostri Wencezlai, dux Sobezlaus filiam suam nomine Mariam filio Leupoldi orientalis marchionis legitimo conjugio conjunxit, quam quingentis marcis argenti donavit. Factae sunt autem hae nuptiae in Moravia in Olomucensi parte. Pridie Idus Octobris primo crepusculo noctis, rubea signa ad aquilonem apparuerunt. Secunda nocte Idus videlicet eadem hora similiter factum est. Tertia nocte 17 Kal. Novembris circa auroram eodem modo apparuerunt. Dux Bolezlaus obiit.
1.52
Anno dominicae incarnationis 1139, dux Sobezlaus ab uxore Wigberti aliquot castra 700 marcis argenti redemit. Addidit ei praeterea tertium denarium in castro Donin. Confirmatis igitur militibus qui castra custodierunt, redeunte duce Sobezlao cum exercitu suo quodam die, cum esset in introitu terrae suae in media sylva, vehementissimus flavit ventus, qui non solum aedificia seu quaelibet obstacula, sed etiam grandes sylvarum arbores radicitus eruebat. Interea in magno periculo Bohemi constituti, adeo territi fuerunt, ut unus de castellanis appropinquans duci diceret:« Ecce, domine dux, coram Deo et sanctis ejus, vestra quoque gratia teste, promitto, si omnipotentia Dei ab hoc periculo vita comite eripere dignabitur, quantocius monasticae professionis habitum me subiturum noveritis.» Sed Deo protegente non nisi septem homines de toto exercitu casu arborum interierunt, caeteris cum incolumitate remeantibus. Septimo Nonas Martii rubea signa insueto loco a principio noctis usque ad finem visa sunt. Hoc anno solemnia sanctorum martyrum Adalberti atque Georgii 9 Kal. Maii a fidelibus celebrata sunt. Ipsa dies resurrectionis dominicae sollemnitate clarebat.
1.53
Eodem tempore dux Sobezlaus levirum suum, Belam regem Pannoniae, convenit, nam idem rex Bela filiam suam filio regis Theutonicorum Conradi tradebat. Hae nuptiae in festo penthecosten celebratae sunt.
1.54
Quarto decimo Kal. Augusti obscuritas aeris facta est, fumus enim inusitati foetoris quasi nebula exhalabat. sed neque die neque nocte fumigare cessabat ea obscuritate sic per septimanam durante. 9 Kal. ejusdem mensis nigredo densior solito circa meridiem aerem obfuscavit putridissimo foetore, et velut ab inferis exeunte odoratus hominum persufflante. Fuerunt etiam nonnulli qui dicebant se quasi fissuram in sole vidisse.
1.55
Repugnantibus regi Conrado Saxonibus, suaeque electioni assensum et favorem praebere recusantibus, proposuit bellis temptatos regno suo subjicere. Cumque per plures familiares supplementa exercitus colligeret, inter reliquos ducem nostrum Sobezlaum expetivit, ut cum suis praedicto bello interesset; plurimum enim spei de victoria in fortitudine pugnatorum ejus reponebat. Congregatis igitur rex et dux Sobezlaus diversis aditibus Saxoniam cum intrarent, illi vim adventantium non ferentes ad castra confugierunt, nec prius vultui regis apparere praesumpserunt, quam mediante duce Sobezlao se ditioni regis subdentes, per omnia pacem ejus adepti sunt. Sic salvo regis honore victoria sine armis peracta, inde redeuntes quendam locum vastaverunt et magnam praedam reduxerunt.
1.56
Ea tempestate Johannes Pragensis episcopus longa maceratus aegritudine, 6 Idus Augusti migravit ad superos. Hic mense Martio languore tactus usque ad 6 Idus Augusti, ut diximus, infirmitate detentus est. Sepultus est autem in capella sancti Gothardi episcopi et confessoris, quam ipse perforato pariete ecclesiae sancti Wencezlai ad aquilonem construi jusserat. Cui Silvester, abbas Sazaviensis, infausto omine successit. Hujus electio 3 Kal. Octobris facta est, sed quia consecratus non est prius quem dux vitam finiret, cujus voluntate fuerat electus, electio sua breviter duravit, ut in sequentibus clarebit. Post haec Sobezlaus dux curtem suam adiit quae Chuoyno dicitur, ibique manens castrum renovare coepit quod Hostin Hradec dicitur. Cogitabat enim si Deus voluisset inter se et duces Poloniae dissensionem facere, et fortasse ex aliqua parte ut suo dominio eos subjugare posset, et ob hoc castra quae sunt ex parte illorum firmabat. Sed aliter convenire providentia divina disposuerat, nam prius quam praedictum castrum ad perfectionem duxisset, proxima dominica ante natalem Domini infirmitate tactus letifera, lecto prosternitur.
1.57
Anno dominicae incarnationis 1140, dum gravius graviusque infirmitas invalesceret, sublatus de Chuoynow portatus est in castrum jam supra dictum. Interea quanti rumores, quanta consilia Bohemiae proceres actitarent, silentio praeterire sanioris consilii aestimavi, ne forte singula ut fuerunt prosequendo odium fortasse alicujus incurram. Confluxerant enim cuncti primates Bohemi in urbem Wissegrad, et die noctuque consilia tractantes, illi illum et illi illum eligere et inthronizare contendebant. Omnis tamen ille conventus solum Nacerat intendebant, ut cuicunque ipse faveret, huic omnes pariter unanimiter subjacerent. Dum haec agerentur, hii qui circa ducem Sobezlaum erant, pariter cum domina conjuge ejus nullum signum recuperandae sanitatis in eo notantes, oleo perunxerunt eum. Deinde magis magisque debilitate corporis invalescente, percepto viatico 16 Kal. Martii migravit a seculo. Proh dolor! quanta anxietate, quanta commotione Bohemia fuerit tunc agitata, ad enarrandum difficile manet. Merito quidem angebatur amisso tanto defensore et patre, quippe tanto patriae amore constrictus erat, ut omnium gerens curam paratissimus erat mori pro libertate subditorum et honore. Unde et lasciviam carnis omnibus modis devitabat, quae plurimos virorum enervare solet. Sobezlaus acer dux prae omnibus in persona egregius, in loquela amabilis, in militia strenuus, in consilio providus, in eleemosyna largus-- noverat enim referentibus sibi collateralibus suis capellanis beatum Gregorium dixisse:« Ad tribuendum ergo cur pigri estis, quando hoc quod jacenti in terra porrigitis, sedenti in coelo datis?»-- pauperum quoque curam sollicite et diligenter gerebat, quippe non surdus evangelici praecepti auditor erat:« Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.» Nam licet magna sollicitudine non solum sui principatus esset occupatus, verum etiam curam Moraviae et Sirbiae impenderet, regi quoque Pannoniorum, sicut supra satis ostendi, in plurimis consilium suum praestaret, saepius tamen in semetipso retractabat, ne hujusmodi occupationibus anima irretita improvide periret: Quapropter, velut instructus verbis sapientis cujusdam dicentis:
1.58
Munera quae donat moriens, haec munera non sunt, cum contectali sua domina Adleyta salutiferum aggreditur consilium, quatenus ante diem exitus sui summum judicem et inspectorem conscientiarum placare festinaret, praecipue reputantes post mortem suam nullum adeo fidelem, adeo familiarem sibi futurum, qui sic bona eorum pauperibus et Deo servientibus erogaret, ut ipsi viventes fecerunt. Quid plura? advocant Vincentium capellanum, quo alter fidelior sibi non erat, cui sanctae cogitationis omne consilium ordine manifestant, et simul eumdem jubent atque rogant, quatenus ex parte ipsorum sanctae Wissegradensis et Pragensis ecclesiae canonicos, nec non commilitones sancti Benedicti, moniales quoque rogaret cum omni clero intra urbem commorante, ut, sicut mos est, pro defunctis officia peragerent, scilicet prima et secunda et tertia et septima die, et caetera usque ad anniversarium sic commemorationes facerent pro ipsis; alii missas pro salute vivorum, alii pro peccatis, alii pro fidelibus defunctis. Placuit itaque primum diem in festo omnium sanctorum statui. Ad compro bandum ergo quam affectuose quamque devote hanc eleemosynam laudabilis dux Sobezlaus faceret, veniente anniversario, ipsemet in claustro Wissegradensi cum canonicis ejusdem monasterii et cum omni clero devoto e suburbio collecto refectionem habuit, ibique in divite apparatu divitem voluntatem ostendit. Idem egregius dux Sobezlaus inter caetera gestorum suorum magnalia Lotario imperatori et regi Conrado Saxones et Bavaros nec non caeteros Romano imperio aliquando contrarios subjugavit. Hiis et pluribus hujusmodi honoribus circumfultus, 16 Kal. Martii dux praedictus est morte praeventus. Retributor ergo omnium bonorum Deus, pro cujus amore hoc bonum opus praedictus dux operatus est, secundum largam hilaris datoris voluntatem nunc animam ejus confovere dignetur. Amen. Cui Wladizlaus successit. Silvester abbas amisit episcopatum. Wladizlaus cum suis convenit regem Conradum levirum suum in urbe Bamberk, et ibi accepto vexillo a rege rediit ad sua.
1.59
Eodem anno Otto processit ad ordinationem episcopatus, quo accepto 5 Kal. Junii in metropolitana urbe Magontia ab archiepiscopo Alberto, cum magno honore et laetitia rediit ad sua.
1.60
Eodem anno ductrix Adleyta moribus honesta et praeclara, non post multos hujus vitae curriculos tacta cordis sui doloribus, siquidem vivens post obitum mariti sui septem mensibus, 17 Kal. Octobris migravit de hoc seculo.
1.61
Flumen Sazava 15 Kal. Decembris, quod vadit juxta coenobium ejusdem nominis Sazawa, discerptionem passum est, plus quam 20 stadiorum longitudine a summo usque deorsum; molendinum ejusdem coenobii, quod ab antiquo nunquam defecerat aquis, tunc stetit in sicco. Abbas et fratres illius coenobii et servientes venerunt ad littus, et miraculum considerantes, ad majorem notitiam ejusdem miraculi, contra morem solitum magnos pisces et cancros in sicco fundo collegerunt. A prima autem hora usque ad sextam hac in mutatione praedictum flumem divina dispositione continebatur.
1.62
Anno dominicae incarnationis 1141 Wladizlaus dux habuit festum natalis Domini in villa quae vocatur Siwohost, ubi puer Wladizlaus ipso festo die, dum nox occupaverat totum mundum, iniit fugam ad avunculum suum nomine Bela, qui tunc regnabat in Ungaria. Hyems tunc varia fuit. Bela rex Ungarorum obiit, et nostrates profugi submissis capitibus doluerunt.
1.63
Hoc anno in quadragesima per totam regionem Bohemiae multi suspensi sunt in patibulo, praecipui autem in monte Sibenica, ex quibus plures evaserunt et fugam inierunt. 17 Kal. Maii inundatio fluminis Wlatava, quae fluit inter urbes Wissegrad et Pragam, nimia facta fuit, et vicinis rebus multum nocuit. 9 Kal. Maii novus Lucifer ortus est, sed dissimilis varietatibus prior Lucifero quem ante memoravi: ille 17 Kal. Augusti ortus est, iste 9. Kal. Maii visus est, et sic varios cursus peragit.
1.64
Hic praesul Zdico Olomucensis ecclesiae accipiens crucem de sancto altari sancti Petri, lacrymans prae gaudio et cantans hanc antiphonam:« Qui vult venire post me, abneget semet ipsum et tollat crucem suam,» etc., ascendit equum cum suis contra paganos qui vocantur Pruzi, ut fidem sanctae Trinitatis eis insinuaret et baptizaret eos; quod tamen melius est silere de ejus itinere in vanum laboravit, et de ejus reditu gaudere.
1.65
Anno dominicae incarnationis 1142, regnante Conrado necdum imperatore Romano, inthronizato autem principe Bohemorum Wladizlao, qui patruo suo successerat illustri viro Sobezlao, oritur inter Bohemos vesana seditio, quae eos perfidiae stimulo turbatos in duas turmas divisit, et melior nobiliorque pars ad Conradum ducem Moraviae perrexit, inferior vero et junior cum Wladizlao remansit. Hiis ita gestis subito pax abicitur, bellumque festinum indicitur; in condicto loco conveniunt, de Wladizlai depulsione et Conradi electione armati consulunt, et nullam concordiae pacisque firmitatem statuunt. In crastino autem Moravienses cum profugis Bohemis in Wladizlaum et fratrem Theobaldum et Henricum ex improviso insurgunt, in fugamque cum omni exercitu compellunt. Quibus resistentibus quantum valuerunt, majores belli ductores Nacerat, Smil, Ben et alii quam plures ex utraque parte ceciderunt. Tunc Bohemi videntes Moravos invalescere seque auxilio Dei carere, omnes in evasione fugierunt, Pragam vero metropolim civitatem ingressi cum Theobaldo, munitiones firmaverunt, Wladizlaum propere ad regem Theutonicorum pro auxilio adipiscendo direxerunt. Igitur Conradus ducatus concupiscentia accensus, fugitivos prosequens, Pragam obsidet, armatos circumquaque adhibet, machinas, balistas, sagittarios instruit, ad ultimum in monasteria, in claustra, in aedificia ignes mittit. Proh dolor! nefas invisum, inaudita angustia, tristitia insolita, curae, timor et tremor cives suburbanos affinesque eorum invaserunt, et moniales dilectae Deo et hominibus de coenobio sancti Georgii martyris sanctaeque Ludmilae martyris, omnia sacraria et habitacula sua combusta videntes, territae cum gemitu gravique suspirio semivivae, vix valentes oculos et manus ad coelum levare clamaverunt:« Domine, miserere nostri et respice nos.» Et subito invento exitu de civitate fugientes, in locum unum sub Petrzin monte secesserunt, ac in ecclesia sancti Johannis Baptistae, quoad restaurationem proprii loci viderent, quasi exules, tristes et flebiles manserunt.
1.66
Evolutis igitur paucis diebus pro dolore et afflictione non computatis, regis Theutonicorum Conradi conductorumque ejus Wladizlai ducis et episcopi Zdiconis, venerabilis et sanctae memoriae viri, adventus cum forti manu intonuit. Quo audito Conradus tetrarcha cum suis sequacibus in terram suam latenter effugit, et amplius comparuit. Veniens ergo rex Conradus ducem restituit firma pace, sumta promissa pecunia in propria profectus est. Tunc omnes qui in tristitia fuerant, quasi de gravi somno excitati, laetati sunt, coeperunt quae violata erant reaedificare, quae vero omnino consumpta, renovare. Itaque dominae moniales, sanctae et fidei catholicae filiae, in loco praedicto conversantes, die noctuque flebili voce secundum desiderium justi Simeonis dicebant:« Quando hinc exibimus? quando in claustro manebimus? quando cum pleno gaudio Deum orabimus?» Mox exauditae a Domino audierunt relatione custodum murorum piscatorumque et pauperum in noctibus laborantium, vidisse flammas de earum ecclesia exiisse et usque in coelum se protendisse. Hac auditione per Spiritum sanctum commonitae claustrum visitant, ecclesiam lustrant, altaria inspectant, et maxime reliquias sanctae Ludmilae patronae suae cum lacrymis quaeritant, accersito Wernhero lapicida et caementario, ut inter saxa et titiones requirat, sollicitant. Ecce volente Deo Wernherus sarcophagum incorruptum nec igne tactum reperit, ad dominas laetus rediit, et prae gaudio remunerationem postulans, laetitiam nuntiavit. O sancte Deus! o mirabilis in sanctis suis! o benedicte in operibus tuis! quanta exultatione famulas tuas dignatus es replere; quali visitationis solatio perfundere, quam magno gaudio praesentationis laetificare! In terram Deo gratificantes corruunt, lacrymis loca perfundunt, et oblitae tristitiae ad levandam thecam currunt, sed quasi stupefactae praesumptionem reprimunt, et vocato sacerdote Pudone, cujus consilio et auxilio foras temptant efferre, et exeuntes ad portam civitatis inveniunt obstructam, seratam et quasi exitui oppositam, quam multo conanime quassatam nimiisque laboribus temptatam nullo modo aperiunt. Et hoc miraculo compunctae in locum unde exierant regressae sunt, missoque nuncio ad episcopum Ottonem supplicant ut veniat, quid agendum sit, decernat. Qui respondit, se non audere facere, nisi prius mittat Romam. Iterum autem praesulem Moraviae Zdiconem implorant, ut desiderium ipsarum impleat. Qui se facturum promittit, si antistitis earum licentiam inveniat. Non cessantes ergo claustricolae a proposito, domini decani Pragensis Henrici Petrique archidiaconi caeterorumque de conventu consilio sarcofagum relevant, aperiunt, et praevisum juxta altare laetanter recondunt. Nec hoc quoque praetereundum est, quod mirabile et in seculis praedicandum furtum Wernheri declaratur, qui ablata latenter parte corporis beatae Ludmilae, athletae Christi, repatriat; ad construendum templum Deo duos conducit, qui coepto opere mortui sunt, in sequenti enim alii duo, in tertio ipsemet defunctus est. Hiis visis filius ejus jussu vicinorum propinquorumque Bohemiam intrat, Gervasio cancellario, consanguineo suo, gesta replicat, per quem ammonitus ablata ecclesiae reddidit, in nomine domini notri Jesu Christi, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note