Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Capitula missa ad Francos et Aquitanos
Carolus II CalvusAqui 1 · 9695-camiadfMore by Carolus II Calvus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus"> —
⋯
More
Original / primary: 9695 Camiadf
1.1
Ista capitula misit rex de Basiu per Hadabrannum et Bettonem.
1.1
Mandat vobis senior noster salutes. Mandat etiam vobis, quia valde miratur, quod placitum tale non custodistis, sicut vos illi promisistis, et sicut ipse vobis mandavit.
1.2
Mandat vobis senior noster, quod propterea hoc placitum dimisistis ut fratris ejus expectare voluissetis adventum, juxta quod illi mandastis, non sine aliis suis fidelibus, quos modo secum non habuit, invenire potuit, ut necesse esset inde aliquam expectationem facere.
1.3
Habet senior noster constitutum aliud placitum Kal. Septemb. in villa Nielfa, ubi ei occurrere sui fideles debent. Propterea mandat vobis, ut vos tali loco et vobis congruo et eidem praemisso loco proximo veniatis, ubi tales suos fideles transmittere ad vos possit, quos vobis mittendos postulaveritis.
1.4
Sciatis, quia vult vobis hoc observare, secundum quod vobis in Vermeria concessit, et sicut scriptis et verbis antea mandaverat, et quicquid amplius juste et rationabiliter postulare vultis. Pariter et de expectatione, secundum quod cum fidelibus suis invenerit quod Dei voluntati et ejus fideliumque suorum honori non sit indignum, propter Deum et nutrimentum domini et genitoris sui ac illius, et servitium illi a vobis impensum, hoc vobis adsentire non contradicit.
1.5
Mandat vobis, ut memores sitis Dei et vestrae christianitatis, et nutrimenti genitoris ejus et sui, et debitae fidelitatis, et regni supervenientis periculi, studeatis vos fideles sanctae matris ecclesiae et sui unanimes fieri, et omnipotentis Dei voluntatem ac illius fidelitatem communemque salutem simul cum ipso fideliter explere, ad resistendum inimicis et christiani nominis persecutoribus.

Intertext edge

Open linked passage

Note