Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Edictum de tributo Nordmannico
Carolus II CalvusNord 1 · 9701-eddetrnMore by Carolus II Calvus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus"> —
⋯
More
Original / primary: 9701 Eddetrn
1.1
NOTA.
1.1
Haec exactio a Nortmannis, qui erant in Sequana tempore Karoli regis, de suo regno fuit facta, ut ab ipsius regno recederent.
1.2
Unusquisque episcopus qui habet abbatiam, aut abbas qui similiter habet abbatiam, aut comes qui aeque habet abbatiam, de suo manso indominicato, similiterque et de vassallorum, accipiat de manso indominicato denarios duodecim; de manso ingenuili quatuor denarios de censu dominicato, et quatuor de sua facultate; de servili vero duos denarios de censu, et de sua facultate duos. De omnibus vero ecclesiis, unusquisque episcopus vel abbas de sua solummodo potestate accipiant, de presbyteris a quocumque plurimum solidos quinque, et de unoquoque juxta quod possibile fuerit; ita ut a quo plurimum, quinque solidos, a quo minimum, quatuor denarios De ecclesiis vero quas comites et vassalli dominici habent, seu de illis qui cum seniore nostro pergere debent, sive qui remanserint, episcopus in cujus parrochia consistunt secundum praetaxatum modum accipere procurabit. De ecclesiis vero imperatricis episcopus similiter accipiet praetaxato modo.

Intertext edge

Open linked passage

Note