Edictum Pitense
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9700 Edipit
2.1
Et post haec omnia lecta.
2.1
Monemus fidelitatem vestram, ut haec firmiter observetis, et semper sicut Dei et nostri dilecti fideles parati sitis, ut si necessitas nobis evenerit, aut contra paganos aut contra quoscumque alios, ut statim quando unicuique nuntius venerit aut nobis necesse audierit, sine ulla dilatione hostiliter praeparatus in Dei et nostrum servitium ad communem utilitatem possit movere et certissime nobis occurrere. Et volumus et expresse mandamus, ut quicumque istis temporibus castella et firmitates et haias sine nostro verbo fecerunt, Kalendis Augusti omnes tales firmitates disfactas habeant; quia vicini et circummanentes exinde multas depraedationes et impedimenta sustinent. Et qui eas disfacere non voluerint, comites in quorum comitatibus factae sunt eas disfaciant. Et si aliquis eis contradixerit, ad tempus nobis notum facere curent. Qui si hoc, sicut mandamus, adimplere neglexerint, sciant, quia sicut in istis capitulis et capitularibus praedecessorum nostrorum continetur, tales comites quaeremus et in illorum comitatibus constituemus, qui nostrum mandatum facere velint et possint.
2.2
Et qui interpellatus est ut hic aliquam causam debeat diffinire, hic stet, usquequo diffinita sit ratio de qua interpellatus habetur. Et qui pro sua causa hic demorandi habet necessitatem, et ipse nobiscum stare poterit quantum ei necessitas fuerit. Sed et vassalli nostri cum tantis hominibus sicut eis commoditas fuerit, nobiscum remaneant et nobiscum pergant.
2.3
Vos autem alii, sed et ipsi qui nobiscum remanebunt, in eundo, et in patria remanendo, et ad nos redeundo, pacem a nobis communiter confirmatam servantes, ite cum Dei et nostra gratia. Et Deus nobis concedat ut cito et per plures annos sani et laeti nos invicem videamus, et de Dei super nos misericordia et gratia gaudeamus.