Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus">
—
⋯
Original / primary: 9203 Episto197
1.1
EPISTOLA PRIMA AD NICOLAUM PAPAM. Intercedit pro Adventio episcopo, petitque ut in gratiam recipiatur. [Apud Labbeum. Concil. tom. VIII, pag. 445.]
1.1
Sanctissimo ac reverendissimo Patri NICOLAO catholicae et apostolicae sedis summo pontifici et universali papae CAROLUS gratia Dei rex et spiritalis filius vester.
1.2
Quia sicut devotio nostra erga sanctam sedem apostolicam et vestri honorem in istis Transalpinis regionibus longe lateque, gratias Deo, cognoscitur, et colendae cum summi amoris veneratione paternitatis vestrae benignitas erga filialem nostram dilectionem, non solum nostris benevolis, sed et aemulis, auctore Deo, certis indiciis veluti sanctitatem vestram scilicet religionis culmen decet, innotuit: Adventius Metensium venerabilis episcopus, hunc fratrem nomine Bettonem nobis fidelem, ut credimus, in monasterio regni nostri ab infantia regulariter educatum, et nostra munificentia, sicut inter nos convenit, sibi concessum, ad nos misit, petens a nobis vestrae amantissimae paternitati pro eo litteras mitti, quas profuturas, et non modice sibi apud auctoritatem vestram credit suffragari. Mandavit etiam mihi, quod professionem suam subreptionum praeteritarum correctionem et futurarum cautelam continentem, sicut regulae sanctae praecipiunt, manu sua subscriptam vestro apostolatui per hunc fratrem vellet dirigere, quatenus et excessuum veniam, et apostolicae sedis communionem, et vestri apostolici vigoris gratiam valeat obtinere. Unde quoniam venerandus et amantissimus patruus noster Drogo, qui licet in regno fratris nostri Lotharii quondam imperatoris, post obitum domni et patris nostri degisset, eo quod sedes in partem regni ipsius devenerat, nobis tamen unice dulcissima dilectione, et obnixa fidelitate conjunctissimus fuit, eumdem venerabilem Adventium nutrivit, et domestica familiaritate habuit, et ipse Adventius nobis fidelis et amicus existit: ac si vestigia sanctissimae paternitatis vestrae deosculantes, cum omni devotione deposcimus, ut nostra petitione, sicut credit, apud auctoritatem vestram se sentiat adjuvari, nec ipse et sedes ejus in illo modo quolibet, quod absit, dehonoretur: quae postulatione avi nostri divae memoriae Caroli imperatoris honorari ab apostolica sede meruit, ut Engilramnus praedecessor istius, summus capellanus ejus et apocrisiarius apostolicae sedis in istis regionibus aliquandiu fieret: et postea deprecatione sanctae recordationis Pii Augusti domni et genitoris nostri excellenti genio a sede apostolica in praefato patruo nostro Drogone venerando episcopo fuerat honorata, ut una cum praedicto ministerio et imperatoris et apostolicae sedis, etiam usu pallii potiretur. Nam etsi hic vir venerabilis Adventius, aut principis sui aut magistrorum superstitione actus, aut favore a consensu plurimorum attractus, vel alio quolibet modo subreptus, vel interceptus, in aliquo minus quam debuerat providus exstitit: quoniam, ut Augustinus dicit, Amat Deus confitentibus parcere, et eos qui semetipsos judicant, non judicare; cessatque divina vindicta, si conversio praecurrat humana: vestri apostolatus mitissima et praestabilis cunctis conversis benignitas, in eo sententiam praedecessoris sui Leonis sequetur, qua dicit: Sedis, inquiens, apostolicae moderatio hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis, et veniam cupiat praestare correctis: quatenus venia concedatur, si error aboletur. Petimus siquidem, ut istum non modo suum, verum et nostrum legatum, Bettonem religiosum monachum, et litterarum scientia, bonique ingenii capacitate, Dei gratia, et sedulo studio imbutum, benigne et familiariter recipiatis, quo ea quae sibi injuncta sunt, mansuetudini vestri apostolatus domestica suggestione valeat enarrare. Deus omnipotens orantem pro nobis sanctitatem vestram aevo longiore conservare in voluntate sua dignetur, sanctissime et reverentissime pater in Domino.