Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Carolus II CalvusEpis 3 · 9203-episto197More by Carolus II Calvus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus"> —
⋯
More
Original / primary: 9203 Episto197
3.1
EPISTOLA III CAROCI AD NICOLAUM PAPAM I. Paulo ante synodum Suessionensem scripta, ut Ecclesiam Bituricensem Vulfado interim committere liceat. [Apud Labbeum ibid., pag. 811.]
3.1
Sanctissimo et reverendissimo Patri Nicolao, catholicae atque apostolicae sedis summo pontifici, et universali papae, CAROLUS gratia Dei rex et spiritalis filius vester.
3.2
Sanctitatem paternitatis vestrae si quotidie corporali presentiae, veluti mentis aspectu, videre mereremur, multiplici imo ineffabili gaudio laetaremur, et quem visceribus animi amplectimur, humili devotoque stringeremus amplexu Sed quia ut cupimus spatia terrarum id facere denegant, nacta occasione ad sublimitatem sanctitatis vestrae saepe dirigere optamus, ut saltem affamine litterarum colloquentes certificari de sancta sospitate vestra mereamur, de qua multi aliis ex partibus varia nuntiantes nos terrere non cessant. Non enim modico laetaremur gaudio, si aliquem vestrorum de vobis prospera nuntiantem frequenter reciperemus. Et quia nobis tantas gratias de receptione unius refertis, quem non ut voluimus, sed ut tunc tempus dictavit, pro honore et amore vestro suscepimus, appareret major devotio, si saepe hoc agere contingeret. Nam si, quod optamus, et quod Deus omnipotens sua misericordia concedat, celsitudinem sanctitatis vestrae aliquando has in partes recipere, vel illic videre mereremur, tunc vere cognosceretis quam devoti et fideles erga vos Ecclesiamque vobis a Deo commissam existimus. Omnino enim sicut specialem patrem divina dispositio vos universali Ecclesiae suae praeposuit, ita specialiter in charitate Christi sanctam paternitatem vestram diligimus, atque sacris jussionibus vestris obedire desideramus. Quod enim a vobis praecipitur, sapientia et pietate munitur. Quapropter haec considerantes quidquid nuper vestra sanctitas nobis agere mandavit de causa fidelis ministerialis nostri Vulfadi, sociorumque ejus, qui dejecti sunt propter ordinationem Ebbonis quondam Rhemensis archiepiscopi, prout valuimus exsecuti sumus, atque Hincmaro venerabili archiepiscopo quibuscunque modis potuimus suadere laboravimus, ut consentiret justitiam praeceptumque sanctitatis vestrae de ipsis: quod et ille dulcibus promittit verbis, quid tamen sub melle lateat adhuc ignoramus. Sed quia nobis mandastis, si illum ab nos trahere ut vobis obediret non valeremus, sollicite caveremus ne ipse nos ad se trahere quibuscunque valeret argumentis, quo aut ne vobis obediret fautorem nos haberet, aut contra memoratos dejectos animum nostrum commoveret: econtra obnixe precamur, ut nullo suadente consentientes quod vos agere pro amore Dei coepistis dimittatis, et quod nos pro jussione vestra facimus, ad opprobrium et contemeliam evenire non possit. Etenim, sicut jussistis, celebraturi sumus synodum XV Kalendas Septembres, in qua omnes episcopi et fideles regni nostri parati sunt in restauratione praedictorum dejectorum unanimiter adesse, et quod mandastis perficere, vestrique etiam partem salvare. Et ne miremini quare nunc sanctitati vestrae talia, et per tales missos inculcamus, dum similia vobis, postquam ad nos misistis, per Ericum hominem charissimi nepotis nostri Ludovici imperatoris mandavimus; ne pro aliqua levitate factum et inconstantia animi deputetis, breviter vobis intimabimus. Rudolfus Bituricensis Ecclessiae archiepiscopus nuper defunctus est, et ipsa Ecclesia sapienti et strenuo virilique pastore indiget, propter quorumdam levitatem morum, et inconstantiam ipsius gentis. Unde consilio accepto omnes episcopi et fideles regni nostri, ipsaque etiam dioecesis, unanimiter in electione praedicti Vulfadi consenserunt. Nam si illum talem non haberemus in regno nostro, trahendus esset ex alio, propter maximam necessitatem ipsius loci. Maxime tamen, quia commendavimus ipsum regnum, ipsamque Ecclesiam, dilectissimo filio nostroque aequivoco, cujus infantiam infirmitatemque, quae ei peccatis nostris merentibus accidit, considerantes, non potuimus recuperationem similem reperire. Sed quia nondum in futura synodo causa suae restitutionis definita erat, noluimus antequam vos consuleremus, cui omnia nostra consilia, uxorem, prolemque nostram, regnum, universaque nostra committimus, et per vos sanctis principibusque apostolis, quorum tutamen quotidie imploramus, quorumque auxilium humili deprecatione deposcimus, ullo modo illum praedictae Ecclesiae praeponere. Idcirco nunc tam cito ad vestram remisimus sanctitatem, quia veremur ne aliquo ingenio ordinatio illius ab aliquo dilatari possit. Penitus enim dimittere nec decet, nec justum est: neque nos et episcopi nostri fieri patiemur tantam auctoritatem habentes. Et ideo rogamus, ut auctoritate sanctitatis vestrae, ne diu contra auctoritatem canonicam viduata praedicta Ecclesia maneat, possit ordinari in officio presbyteratus mense Septembri, ut mox futurus episcopus agat quae huic ministerio conveniunt. Alias autem non modica perturbatione potest undique tanta mater Ecclesia concuti, pro qua sola necessitate accelerari necessario deposcimus. Si vero hoc vobis displicet, antequam vobis de jam dicta synodo renuntietur, liceat mihi vel ipsam Ecclesiam propter saepedictam necessitatem illi commit tere, ne undique a pravis concutiatur hominibus. Fatemur enim, si ita vitam illius cognovissetis, veluti novimus, etsi ille nollet, a vobis ad ordinem episcopatus traheretur. Et quia talem illum novimus, ubi maxima necessitas regni nostri imminet, constituere volumus, imo providentia divina, sine cujus nutu nunc nullo modo credimus accidisse, ut talis homo tali praeponeretur loco, qui secundum Deum regere posset et sciret, maxima tamen strenuitate laboris agente. Nam si inter barbaras nationes illum mitteremus, nec majorem laborem, nec majorem fructum mercedis acquirere illi valeremus. Et nisi zelo divino tacti, et spe fructuosi sui laboris animati, nullo modo a praesentia nostra separare voluissemus, scientes nostris utilitatibus illum proficuum esse, atque supplemento obsequii ipsius nos ex parte quiescere. Quidquid vero restat, totum sapientiae sanctitatis vestrae committimus: et sicut sub clypeo protectionis nostrae ipsum sociosque ejus commisistis, ita ipsum collegasque illius vestrae sanctitati commendamus; ne spe frustrata quod ex vobis acceperunt, aeternam pro ipsis inter innumera bona recipiatis mercedem.

Intertext edge

Open linked passage

Note