Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Carolus II CalvusEpis 6 · 9203-episto197More by Carolus II Calvus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/carolus-ii-calvus823-877" aria-label="More works by Carolus II Calvus"> —
⋯
More
Original / primary: 9203 Episto197
6.1
EPISTOLA VI. AD ADONEM ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM. De ordinando Bernario in episcopum Gratianopolitanum. [Apud D. Bouq., tom. VII.]
6.1
CAROLUS rex ADONI venerabili archiepiscopo nobisque charissimo salutem.
6.2
Per Odonem et alios fideles nostros voluntatem nostram vobis aperuimus: inde cum ad nos veneritis, certiores vos reddemus. Mandamus fidelissimae sanctitati vestrae ut sciatis quia cuidam clerico, diacono olim venerabilis archiepiscopi[ Lugdun.] Remigii, et postmodum chari nostri Lotharii nepotis, ita concessimus Gratianopolitanum episcopatum, ut vestro judicio, si canonice probaveritis, ibi a vestra sanctitate ordinetur episcopus: non enim diu sine episcopo oportet eumdem ipsum esse episcopatum. Vos enim scitis inde canonicam auctoritatem: quidquid enim neglectum fuerit, vobis sine dubio a Domino imputabitur, qui disponere et ordinare, etiamsi dilectus nepos noster in alia intendens praeterit, ne populus Dei pastore carens oberraret, ipsum episcopum et episcopatum, ac omnia ipsius Ecclesiae debuistis. Vobis enim et omnibus episcopis suis omnem Ecclesiam suam Christus Deus noster commisit: cui et nos in omnibus venerabiliter subdi oportet; ut cum vos quae illius sunt impigre perfeceritis, sine dubio apud illum pro nobis regnoque nostro fidentius intercedere vos non dubitemus. Valete, et in orationibus vestris nostri memores semper sitis. Accepta VI Kal. Septembris.

Intertext edge

Open linked passage

Note