Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Carolus Magnus; Lotharius I Germaniae; Ludovicus I Franciae
Capitularia
Capi 46.40
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21335 Capitu4
46.1
HAEC SUNT CAPITULA QUAE DOMNUS HLOTHARIUS REX
46.1
Una cum consensu fidelium suorum excerpsit de Capitulis domni Karoli avi sui, ac serenissimi imperatoris Hludowici genitoris sui, Papia in palatio regio, sub indictione 10mª, et cuncto populo in regno Italiae consistenti conservare praecepit.
46.1
De ecclesiis emendandis volumus, ut ita conservetur sicut in capitulare nostro continetur quod ad Olonnam fecimus. Et ubi in uno loco plures sunt quam necesse sit, destruantur. Quod si forte in aliquo loco aecclesia sit constructa, quae tamen necessaria sit et nihil dotis habuerit, volumus ut secundum iussionem domni et genitoris nostri unus mansus cum duodecim bunuariis de terra arabili ibi detur et mancipia duo a liberis hominibus qui ad eandem ecclesiam officium Dei debeant audire, ut sacerdotes ibi possint esse et divinus cultus fieri. Quod si hoc populus facere noluerit, destruatur.
46.2
Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit, triplo conponatur duas partes eidem presbytero, tertiam pro fredo ad ecclesiam, et insuper bannum nostrum. Similiter de diacono iuxta compositionem eius in triplo cum banno nostro conponatur. De subdiacono similiter triplo secundum suam conpositionem. De uniuscuiusque ordinis clerico, secundum suam conpositionem triplo persolvatur, insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem triplo conponatur, insuper bannus noster. Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae usque dum totum debitum persolvat.
46.3
Statuimus de presbiteris et diaconibus ecclesiastico honore privatis, ut redigantur poenitentia, sicut canones praecipiunt. Et si habet episcopus in sua parrochia suum monasterium, ibi mittantur. Quod si monasterium non habuerit, tunc praecipiat episcopus, ut illi tales habitent in illa plebe unde sunt; et si res proprias habuerint, eligant sibi talem patronum qui de ipsis rebus victum et vestimentum eis ministret. Ipsi tamen nullam habeant licentiam vagandi aut discurrendi, sive ad placita sive ad palatium, sive ad ipsas res quas proprias ante habuerunt sine licentia sui episcopi: sed in eodem loco ubi sibi constitutum est, suam poenitentiam iugiter agant. Quod si hoc non observaverint, primum verberibus coherceantur; quod si nec sic castigaverint, in tali loco recludantur, ubi, velint nolint, in poenitentia vivant.
46.4
Ut nullus ebrius suam causam in mallum possit conquirere nec testimonium dicere; nec comis placitum habeat nisi ieiunus.
46.5
De reclamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabinorum adquiescere nec blasfemare volunt, antiqua consuetudo servetur; id est in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re clamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur; nec tamen in carcere ponantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur, ut ibi discutiantur sicut dignum est.
46.6
De conspirationibus quicumque facere praesumpserit, et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo ut ubicumque aliquod malum per hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi vicissim detundant. Si vero per dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo non fecisse, aut si facere non potuerint, suam legem conponant; si vero servi fuerint, flagellentur. Et ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio fiat, nec per sacramentum nec sine sacramentum.
46.7
De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exeredati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur.
46.8
Si quis litteras nostras dispexerit, id est tractoriam, quae propter missos recipiendos dirigitur, aut honores quos habet amittat, aut in eo loco ubi praedictos missos suscipere debuit, tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc venientes suscipiat, quousque animo nostro satisfactum habeat. Qui vero epistolam nostram quocumque modo dispexerit, iusso nostro ad palatium veniat et iuxta voluntatem nostram congruam stultitiae suae castigationem accipiat. Et si homo liber vel ministerialis comitis hoc fecerit, honorem, qualemcumque habuerit, sive beneficium amittat. Et si servus fuerit, nudus ad palum vapulet, et caput eius tundatur.
46.9
Quicumque liber homo denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est 60 solidos, componat. Si vero servi ecclesiastici aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, sexaginta ictus vapulent. Aut si magister eorum vel advocatus, qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus praesentare noluerit, praedictum bannum, id est sexaginta solidos, componat.
46.10
De falsa moneta iubemus, ut qui eam percussisse conprobatus fuerit, manus ei amputetur. Et qui hoc consenserit, si liber est, 60 solidos conponat.
46.11
Decernimus ut quisquis aliter testes habere non potuerit, volumus ut per comitis iussionem quos in suo testimonio necessarios quisque habuerit, veritatem probaturi publico conventu adducantur, ut per ipsos rei veritas cum iuramento valeat inquiri. Quod si de duabus partibus fuerit inquisitio facta, idcirco quod nullus eorum possit habere testes, antequam iurent fiat inquisitio facta. Quod si omnes ad unam partem dixerint testimonium, iurent verum dixisse testimonium. Quod si dissenserint, et quaedam pars testium uni praebuerit testimonium et alia alteri, tunc interrogentur si audent per pugnam illorum testimonium approbare. Quod si nulla pars alteri concesserit, iurent, et per pugnam probetur illorum testimonium. Quod si una pars se subtraxerit, tunc illa quae ausa fuerit contendere, recipiatur ad testimonium.
46.12
Ut per triginta annos servus liber fieri non possit, si pater illius servus aut mater illius ancilla fuerit. Similiter de aldionibus.
46.13
Ut nullus cancellarius pro ullo iudicato aut scripto aliquid amplius accipere audeat nisi dimidiam libram argenti de maioribus scriptis, de minoribus autem infra dimidiam libram quantum res assimilari possit et iudicibus rectum videtur accipiat. De orfanis autem vel ceteris pauperibus qui exsolvere hoc non possunt, in providentia comitis sit, ut nequaquam inde aliquid accipiat.[ De indiculis vero nihil accipiat, nisi tantum pergamenam, ubi ipsum indiculum scribere possit. C. Blank.] Notarii autem hoc iurare debent, quod nullum scriptum falsum faciant, nec in occulto scriptum aliquis faciat; nec de uno comitatu in alio, nisi per licentiam illius comitis in cuius comitatum stare debet. Si vero necessitas itineris aliquem compulerit, aut infirmitas gravis, secundum capitulare domni et genitoris nostri faciant. Quod si aliter fecerit, inanis et vacuus appareat.
46.14
Placuit nobis, ut haec capitula, quae excerpsimus de capitulis bonae memoriae avi nostri Karoli ac domni et genitoris nostri Hludowici imperatoris, ab omnibus sanctae Dei ecclesiae et nostris fidelibus in regno Italiae consistentibus pro lege teneantur et conserventur. Et quicumque horum capitulorum contemptor extiterit, 60 solidorum multam componat, sicut in capitulis praedicti domni avi nostri Karoli continetur.
46.15
Ut omnes qui per aliqua scelera rebelles sunt, constringantur ab omni generaliter.
46.16
De his qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam nostram deducantur.
46.17.1
De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant.
46.17.2
Facto capitulare anno imperii dominorum nostrorum Ludowici et Lottario nonodecimo et tertiodecimo, mense Februario, indicione decima.
46.17.3
ITEM ALIA CAPITULA.
46.18
De cerariis et tabulariis atque cartulariis, sicut a longo tempore fuit, servetur.
46.19
De sacramentis per ildonea invicem cum iuratoribus nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum elimosinis aut de incendiis aut de naufragio quamvis convenentias faciant, nemo in hoc iurare praesumat.
46.20
De truste faciendo nemo praesumatur.
46.21
Qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos cum collecta nemo sit ausus adsalire. Et nemo erbam alterius tempore defensionis tollere praesumat, nisi in hoste pergendum, aut missus noster sit. Et qui aliter praesumet facere, emendet.
46.22
De teloneis quae iam antea forbannita fuerunt; nemo tollat, nisi ubi antiquitus fuerunt.
46.23
De mancipiis quae venduntur, ut in praesentia episcopi vel comitis sint vendita, aut in praesentia vicedomini vel iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et foris marca nemo mancipia vendat; et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quantas mancipias vendidit. Et si non habet pretium, in wadia semetipsum comiti donet, usque dum ipsos bannos solvat.
46.24
Ut nullus brunias foras nostro regno vendere praesumat.
46.25
Si comis in suo ministerio iustitiam non fecerit, misso nostro de suam causam soniare faciat, usque dum iustitiam ibidem factam fuerint. Et si vassus noster iustitiam non fecerit, tunc ei comis et missus ad ipsius causa sedeant, et de suo vivant, quousque iustitiam faciant.
46.26
Si quis per faida pretium recipere non vult, tunc ad nos sit transmissus, et nos eum dirigamus ubi damnum minime facere possit.
46.27
Simili modo et qui pro faida pretium solvere noluerunt nec iustitiam exinde facere, in tali loco eum mittere volumus, ut pro eodem maior damnum non crescat.
46.28
De latronibus ita praecipimus observandum, ut prima culpa non moriatur. De secunda vero culpa nasum perdat. De tertia, si non emendaverit, moriatur.
46.29
De monasteria et sinodochia qui per diversos comitatos esse videntur et regia sunt, ut quicumque eas habere voluerint, per beneficium domno nostro regis habeant.
46.30
De rebus qui Hildecarde regine tradite fuerunt, volumus ut fiant descripte per breves; et ipsi breves ad nos faciant adduci.
46.31
Placuit nobis de cartulas illas, que facta sunt de singulis hominibus, qui se et uxores filios vel filias in servitio tradiderunt, ut ubicumque inventi fuerint, reddantur, et sint liberi sicut primitus fuerunt.
46.32
De arma in exercitum, sicut antea in alio capitulare commendavimus, ita servetur. Insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat; qui vero bruniam habens et eam secum non tulerit, omne beneficium cum bruniam perdat.
46.33
Ut nullus alteri per sacramentum fidelitatem promittat, nisi nobis et unicuique proprio seniori, ad nostram utilitatem et sui senioris, excepto his sacramentis quibus iuste secundum legem alter ad altero debent; et infantes qui ante non potuerunt propter iuvenilem etatem iurare, modo fidelitatem nobis repromittant.
46.34
De periuriis ut caveantur, ut non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur, ut non solum accusatori liceat testes eligere absentes suos causatores. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittantur. Et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago testes eligantur, nisi longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit, perdat manum aut redimat.
46.35
De advocatis, id est ut pravi advocati vicedomini vicarii aut centenarii tollantur, et tales eligantur, qui sciant et velint iusteque causas discernere et determinare. Et si comis pravus inventus fuerit, nobis renuntietur.
46.36
Placet nobis, ut iusta et antiqua telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus quamque de navigiis et mercatis. Nova vero seu iniusta, ubi funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, ut non exigantur. Similiter et Iudeis, qui si negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam, aut ad placitum, aut in exercitum ducunt. Si vero fuerit unde dubitetur, ad proximum placitum nostrum quod cum ipsis missis abituri sumus, interrogentur.
46.37
De diversis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volunt, ut prius noc non faciant, quam a nobis licentiam postulentur. Hoc ideo, quia audivimus aliquos ex illis non tam de causa devotionis, quam exercitia seu aliam funtionem regali fugiendo. Quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus; hoc ideo fieri prohibemus.
46.38
Volumus ut missi nostri hoc fideliter exactare debeant absque persone gratia vel blanditie seu terrore secundum iussionem nostram; id est ut hominem abentem libras sex in auro et argento, bruniis, eramento, pannis integris, camellis, bovibus, vaccas, vel alio peculio; et uxores vel infantes non fiant dispoliati pro hanc rem, quorum vestimentis hac mancipia legitimum aribannum, vel libras 3. Qui vero non habet amplius nisi libras tres in suprascripto pretio valentem, solidos 30 ab eo exigant. Qui autem non habuerit amplius nisi libras duas, solidos 10. Si vero unam habuerit, solidos quinque, ita ut iterum se valeat preparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant, et diligenter inquirant, ne per aliquod malo ingenio subtraant nostram iustitiam alteri tradendo aut commendando.
46.39
Census regalis undecumque legitime exiebat, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis sive de rebus.
46.40
Ut singulis episcopis abbatibus diligenter considerent thesauro ecclesiastico propter perfidiam aut neglegentiam custodi, ne aliquid de gemmis aut de vasis reliquo thesauro perditum sit; quia dictum est nobis, quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur, quod quicquid eis placent, possint hab eis emere.
46.41
Audivimus quod alibi reddant beneficium nostrum ad alios homines in proprietatem, et in ipso placito dat pretium et conparat ipsas res iterum sibi in alodum; quod omnino cavendum est, quia qui hoc faciunt non bene custodiunt fidem quam nobis promissam habent. Et ne forte aliqua infidelitatem inveniamus; quia qui hoc faciunt, pro eorum voluntatem ad aures nostras talia opera illorum non perveniant.
46.42
De mendicis qui per patria discurrunt, volumus ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriant, et non permittat aliubi abire mendicando, ut ubi tales inventi fuerint, nisi manibus laborent, nullus ei quicquam tribuere praesumat.
46.43
De liberorum hominum possibilitatem, ut iuxta qualitatem proprietatis exercere debeant.
46.44
Ut nullus consentiat suis hominibus malefaciendum in patriam; et de eo quod dicunt, quod non possint habere homines ad marcam defensandam, si eos bene distringant.
46.45
De vassis regalibus, ut honorem habeant, et per se ad nos aut ad filios nostros caput teneant.
46.46
Ut pro placita non fiant banniti liberi homines, excepto si aliqua proclamatio super aliquem venerit, aut certe si scabinis, aut iudex non fuerit, ut pro hoc condempnati illi pauperes non fiant.
46.47
Homo ingenuus qui multam quamlibet solvere non potuerit, et si fideiussorem non habuerit, liceat ei semetipsum in wadium ei cui debitor est mittere, usque dum multam quam debuit persolvat. In eodem capitulo de soniste aut 60 solidos componat, aut cum 12 iuret, aut si ille qui causam querit 12 hominum sacramentum recipere noluerit, aut ad crucem aut ad scutum et fuste contra eum discertent.
46.48
De relinquentibus seculum; unum ex duobus eligant, ut pleniter secundum canonicam aut secundum regularem institutionem vivere debeant.
46.49
De iustitia ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum, pupillorum, ut in publicis iudicibus non despiciantur increpantes, sed diligenter audiantur
46.50
Si servus noster occisus fuerit, duas partes de ipsa conpositione tollat curtis nostra, et tertia pars parentis servi ipsius nostri defuncti, sicut superius diximus. Hoc autem in diebus nostris et in tempore regni nostri statuimus, quamvis lex nostra non possit. Post autem nostrum decessum qui pro tempore princeps fuerit, faciat sicut ei Deus inspiraverit, aut rectum sicut secundum animam suam providerit. Quia non solum semel sed multotiens cognovimus, ubi tales causas emerserint, quoniam nec in rebus publicis nec nulla rationem palatii profuit, quod exinde actores nostri tulerunt; et insuper invenimus et cognovimus multos actores nostros, qui tollebant singulis unde decem solidos, unde sex, unde amplius, et dabant talem spatium atque tranquilla, donec ipse qui homicidium faciebant obsecrare potuisset ut exinde nihil daret. Et hoc providimus statuere, curtis nostrae medietatem de aldiones, et duas partes de servos sicut supra diximus, habeant; ipsi parentes propinqui ut, unde habent dolorem, habeant in aliquo propter mercedem consolationem
46.51
Propter Deum et misericordia eius precipimus atque constatuimus sola pietatis causa, ut si aldius noster occisus fuerit, medietatem de ipsam conpositionem tollat curte nostra, et medietatem parentes ipsius defuncti, si vivo patre habuerit aldione nostro, sive matrem, sive fratres, sive filii.
46.52
Hoc precipimus, ut nullus presumat nec da servo nec da aldione nostro aliquid emere; quia pro cautela et pro futuris temporibus per omnes curtes nostras breves facimus de omnes territorias de ipsas curtes pertinentes. Unde precipimus, ut qui amodo inventus fuerit de servo aut de aldione vel abtim de curte nostra aliquid emere, ipsum perdere habet, sicut qui res alienas malo ordine invadit. Et si actor consenserit aut conscius fuerit, res eius tollere et inpublicare faciat. Quia debet omnis homo considerare propter Deum et animam suam, quoniam nos illum relaxavimus, a livero eremmanos quod nobis in curtes nostras secundum antiquo edicto legibus pertinebant; quoniam qui unam filiam relinquebat tantum in tertia pars substantiae patris sui succedebat, et duas in publico revertebant, si propinquos parentes non habet; et si duas filias habebat aliquis aut amplius, in medietate tantum succedebant patri suo et publicus in media. Et ecce nos modo omnia de talibus causis propter Deum et eius misericordia relaxavimus: proinde unicuique debet sufficere sua substantia, et non debet cupiditatem habere contra rationem conparandum da servo, aut de aldione vel abtin nostro. Unde qui hoc facere praesumpserit, conponere habet sicut scriptum est; insuper in periurii reatum nobis conparuit pertinere, eo quod nobis iuratum habet quod nobis fidelis sit. Et qualis fidelitas est, dum ille cum iudices auctorem aut aldionem vel servo conludium facit, et res nostra contra nostram voluntatem invadat? Quia hoc statutum est in edictum, ut qui de servo aut aldionem conparaverit, perdat pretium; et qualem legem unusquisque Langobardus habere vult, talem debet ad curtem nostram conservare. Et quis amodo conparaverit, aut infiduciaverit, perdat pretium suum secundum edicti tenore. Qui vero hoc modo facere presumpserit, et pretium perdat, et sicut qui res alienas malo ordine invadit nesciente domino, conponat. Actor vero amittat substantiam suam qui hoc consenserit, sicut supra legitur. Nam si nos relaxavimus, unusquisque habere debeat cui preceptum fecimus aut fecerimus.
46.53
Qualiter iubet domnus rex ad omnes actores qui curtes eius commissas habent. Id est in primis de illo quod nostris temporibus inpublicatum est, ut iuret unusquisque actor, et dicat per euuangelias: Quia quodcumque cognovero, quod contra rationem alicui toltum est, facio exinde notitiam domno mei regi ut relaxetur. Sic tamen, ut dicat in ipso sacramento, quod non consentiendo amico, non ad parentem, non premio corruptus, nisi quod certum sciat quod contra rationem toltum est; et cum nobis fuerit recensitum, per nostram iussionem relaxentur.
46.54
Unde statuimus, ut per 60 annos inquiratur possessio de pecunias publicas, pro eo quod peccatis imminentibus de 40 annis aliquis non memorat, et pauci inveniuntur qui tantos annos abeant, statuimus, ut excepto qui iam per iustitiam inpublicatus est, quod intra 30 annos aliqua invasio aut fraus in pecunias publicas facta est, ipsa requirat, et adducat ad nostram notitiam. Sic tamen, ut antea non presumat wiffare aut pignorare. Quia nos volumus ista causa per nosmetipsos audire et secundum Deum ordinare. Quia apparuit nobis, quod si nos ipsa causa audierimus, Deo favente sine peccato eam inquirere habemus, et sic ordinare ut mercedem habeamus; quia iudices nostri, neque arimannos, nec actores nostri, possunt sic disciplina distringere sicut nos. Quod autem probatum est per triginta annos aut super cuiuscumque possessionem fuit, et amodo habeat; ut nullus actor eo presumat nec wiffare nec molestare; et qui presumpserit, conponat ipse actor widrigild suum, excepto unde preceptum falsum invenitur quod aperta causa est ad quirendum.

Intertext edge

Open linked passage

Note