Carolus Magnus742–814
Capitularia
Capi 29.2
Choose a text
More by Carolus Magnus
—
8610 Capitu2
29.1
CAPITULA ADDITA IN CODICE SANCTI PAULI
29.1
De qualibet causa. Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cederi vellit, elegantur duos ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum excutis et fustibus in campo discernunt utra pars falsitatem, utra veritatem suo testimonio sequatur. Et canphioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugna commisit, dextera manu amputetur. Caeteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant; cuius compositionis duae partis eis contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas campo comprovetur; in ecclesiasticis autem negotiis crucis iudicio rei veritas* inquiratur. Hoc et de timidis adque inbecillibus seo infirmis qui pugnare non valent, nec propter hoc iustitiam suam careant, censuimus faciendum. Testes vero de qualivet causa non aliunde querantur, nisi de ipsum comitatum in quo res unde causa agitur posite sunt, quia non est credevilem, ut vel de statum hominis vel de possessionem cuiuslibet per alios melios rei veritas cognosci* valeat quam per illis qui viciniores sunt.
29.2
Si quis in aliena patria hubi vel propter beneficium, vel propter aliam quamlibet occasionem assidue conversari solet, de qualibet causa fuerit interpellatus berbi gratia de conquisito suo vel de mancipiis, hibi secundum suam legem iustitiam faciat, et cum talibus coniuratoribus quales in eadem regionem vel provintia secum habere potuerit, legitimum sagramentum iuret; excepto si quis eum de stato suo, id est de livertate sua vel de hereditatem quam ei pater suus moriens derelinquid, appellaverit: de is duobus liceat illis sagramentum in patria, id est in legitimo sui sagramenti sui loco, iurandum offerre; et is qui cum eo litigatur, si vellit, sequatur illum in patriam suam ad recipiendum illum sagramentum. Ipse tamen primo in eodem loco idem hubi interpellatus est, satisfaciat tam comiti et iudicibus quam aversario suo testibus provando, quod rem queque hab eo requiritur patri suo ei derelinquid.
29.3
Ut omnis solutio adque conpositio que in lege Saliga continetur, inter Francos per duodecim dinariorum solidos conponatur, excepto hubi contentio contra Saxones et Frisones exorta fuit, ibi volumus ut 40 dinariorum quantitatem solidus habeat, quem vel Saxo vel Frisio et partem Salici Franci cum eo litigantis solvere debet.
29.4
Ut de stato suo, id est de livertatem, vel de hereditatem, conpellandus iuxta legis constitutionem manniatur. De ceteris vero causis unde quis rationem est redditurus, si post secundam comitis admunitionem aliquis ad mallum venire noluerit, rebus eius in bannum missis venire et iustitiam facere conpellatur.
29.5
Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquid hab eo commissum in bannum fuerit commissa, et ille re cognita ne iustitiam faciat venire distullerit, annumque hac diem in eo banno illum esse permiserit, ulterius eam non adquirat, set ipso fisco regis societur. Debitum vero, quod his cuius ea fuit solbere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta examinationem damni, de rebus movilibus qui in eadem proprietate inventa fuerit, his quibus idem devitor fuit exolvatur. Quod si rerum movilium ibidem inventarum quantitas ad compositionem non sufficerit, de inmovilibus suppleatur, et quod superfuerit, sicut dictum est, fiscos regis possedeat. Si nihil super conpositionem remanere potuerit, totum in illam expendatur. Si autem homo ille nondum cum suis coeredibus proprium suum divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam divisionem faciat, et tunc sicut iam dictum est partem eius fiscos regis addiciat: et compositionem de eam iuxta modum superius conprehensum hiis ad quos ille legibus pertinet hecsolbat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).