Carolus Magnus742–814
De imaginibus
Imag 4.30
Choose a text
More by Carolus Magnus
—
8629 Deima
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
Constat hujus nostri operis stylum sive in superioribus qui jam Deo annuente digesti sunt libris, sive in praesenti in cujus inceptionis adorimur articulo, sive etiam in eo quem postmodum Domino opitulante digesturi sumus, adversus eorum insaniam vigilare, qui quanquam diversis temporibus diversisque voluntatibus synodos aut ut abdicari, aut ut adorari imagines in Ecclesia censeant, assolent aggregare. Et quoniam illius insaniae scriptura, quam inani desiderio septimae synodi vocabulo censeri ambiunt propriorum sensuum erroribus quasi membris concreta, et divinae legis testimoniorum incompetenter sibi adhibitorum commatibus quasi quibusdam pinnis cernitur esse suffulta: libuit nobis in praecedentibus libris pinnarum subsidia ei, quibus incassum fulciri arbitratur, demere; in sequentibus vero eam vanorum compage membrorum, quibus subsistere se posse suspicatur, destituere, ut praecedentes ab ea pinnarum remigia auferant, sequentes ejus artus frustratim dirimant; praecedentes eam volatu, sequentes privent gressu: ut videlicet spiritalis intelligentiae et divini eloquii pinnis, quibus enormiter vehi putabatur, abscisis, et propriis sensibus a quibus violenter in aliis peregrinari compellebatur restitutis, et catholicae fidei fortis et inexpugnabilis pugni inpulsione, qua satis vacuarum et ratione carentium assertionum acervis, et congruis sensibus, et divinorum apicum testimoniis carens, omnibus appareat enervata, quae non ab omnibus creditur esse digesta: quoniam quidem dum suorum intentat auctorum in sublime laudis insigne efferre, prosperitatem rerum domesticarum civili non formidat certamine perturbare; dumque pessum ad quarumdam rerum interdictam cives adorationem provocat, civium in se domestica arma territat, et spiculorum ictus quibus et libertas debuit tueri et hostili globo obniti in indigenas, proh dolor! compellit intorqueri. Hanc igitur non versutis cavillationibus, non forensi facundia, non procul a causa vagantibus locutionum phaleris, non lepore lenociniosi cothurni, non callidae exsecutionis nodosis argumentationibus, jactanter enervare decrevimus, sed purae ac simplicis orationis ambitu divinorum eloquiorum tenacibus nervis concreto, et sanae sobriaeque doctrinae eloquentia colorato, qui elationis ostentatione carens Ecclesiae sanctae potius profectus amator, quam suae vel nostrae sit ventosae laudis sectator. Quoniam igitur in praesentis libri textu, in quo nunc adoriri nos liquet, illorum sententias discutientes qui aliter quaedam quam a sanctis Patribus tradita sunt in sua synodo posuere, de fide quodammodo disputaturi sumus, ordo exposcit ut primum nostrae fidei fundamentum jaciamus, hoc videlicet de quo ait Apostolus, Fundamentum enim aliud ponere nemo potest praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Cujus venerandae fidei sinceritatem, mox ut sicut corde credimus, ore protulerimus, et tanti fundaminis firmitate futuri operis primordia munierimus, liberius nostra fabrica surgens rectius solidiusque struatur, et illorum sicubi minus recte minusve solide surrexerit, facilius dejiciatur. Quia ergo primum nos munire nostraque firmare, et post contra adversa confligere, et oppositis resistere debemus, non solum sacrarum litterarum perdocemur documentis, sed etiam ipsius Romani auctoris eloquii monemur institutis, qui ait,« Argumentandum est ita ut primum nostra firmemus, dehinc adversa confringamus.»
4.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. Confessio fidei catholicae quam a sanctis Patribus accepimus, tenemus et puro corde credimus.
4.1.1
Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia creata sunt, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum aut adoptivum, sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore nec gradu nec potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus ascribimus, sed nec Patrem aliquando coepisse nec Filium; non enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium: ex Filio enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper habuit Filium. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre et Filio procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia: nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitassui perfetione aequalis est, ut exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi: atque ut confundentes Arium unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum, ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate disjungimus, non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, ὑποστάσεις, hoc est subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii aut sancti Spiritus personam aliquando excludit: nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit, sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus: itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum assumendo hominem, non permutando deitatem: nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas atque integras esse substantias, id est, deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore: atque ut condemnamus Photinum qui solum et nudum hominem confitetur in Christo, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his propter quos assumptus est fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula quae naturalis non est nobis confitemur esse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur a tempore susceptae carnis omnia quae erant deitatis in hominem demigrasse: et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa, ut quod nulla unquam haeresis dicere ausa est videatur hac confusione, utraque exinanita substantia scilicet deitatis et humanitatis, et a proprio statu in aliud esse mutata: qui tam Deum imperfectum in Filio quam hominem confitentur, ut nec Deum vere nec hominem tenere credantur. Nos autem ita dicimus, susceptum a Dei Filio passibile nostrum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus enim Filius non putative sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem et caetera hujusmodi secundum illud passus est quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quae assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum deitatem suam impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas quam impassibilem necesse est confiteri. Mortuus est ergo Dei Filius secundum Scripturas, juxta id quod mori poterat, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris manente ea natura carnis in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, in aeternum cum deitate mansura. Accepta ergo a Patre potestate omnium quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum ac mortuorum, ut et justos remuneret et puniat peccatores. Resurrectionem carnis ita credimus ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti in perpetuo mansuros; unam esse vitam sanctorum, sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum peccatorum quoque esse supplicia. Baptisma unum tenemus, quod hisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus esse celebrandum. Hominem si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari. Novum et Vetus Testamentum recipimus in eorum librorum numero quem sanctae catholicae Ecclesiae tradidit auctoritas. Animas a Deo dari credimus quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animas quasi partem Dei divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus errorem qui eas ante peccasse vel in coelis conversatas fuisse dicunt quam in corpora mitterentur.
4.1.2
Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari, vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Joviniani quoque damnamus haeresin, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros virtutes quas hic habere neglexerimus. Liberum sic confitemur arbitrium ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio, et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, quam sincero corde credimus et fatemur, et in hoc opere beati Hieronymi verbis expressam taxavimus. Haec est vera fides, hanc confessionem conservamus atque tenemus, quam quisque inconvulse et intemerate custodierit, perpetuam salutem habebit.
4.2
LIBER TERTIUS. CAPUT II. Quod Tarasius ab errore errorem linire conatus sit, et quod ab aegritudine ad aegritudinem dilapsus sit, cum videlicet repente ex laico conversus et ad episcopatum promotus nititur hoc emendare in imaginum adoratione quod admisit in repentina consecrationis susceptione.
4.2
Peritorum vetus iste medicorum mos est, sic unius aegritudinis molestiis medicaminibus crebris curando instare, ut tamen alterius pestis nequitiae non videatur adminicula praestare, quoniam quaedam res sicut unius vires extenuant, ita adhibitae alterius viribus alimenta ministrant: et spiritalis vineae cultorum est, sic quorumdam convellere vitiorum stirpes, ut tamen aliorum nullis convalescant incrementis radices, quoniam quorumdam vitiorum pestifera plantatio aliorum abolitione vitiorum inolescit, sicque alii pesti subsidia praebens agro mentis officit, quae per se officere non valens suis viribus exstirpata fatescit. Quorum utrorumque praestantibus moribus, sive peritorum medicorum, sive spiritalium cultorum, non mediocriter Tarasius perhibetur obniti, qui per rem penitus interdictam et nullatenus proficientem nititur emendare rem penitus interdictam et prorsus officientem. Et veluti si quis lutulentum quid ingesta impuritate eluere cupiens, dum lutulentis nihilominus eluere nititur aquis, quo magis abluere appetit, eo magis eisdem impuritatibus inficit: ita idem ex laico repente ad episcopatum, ut fertur, promotus, dum repentinam tanti gradus susceptionem per insolentem nisus est emendare imaginum adorationem, illicitum illicito apposuit, et quanto unum errorem altero errore linire putavit, tanto se majoribus errorum nexibus praepedivit. Nam si inopportuna imaginum adoratione inopportuna ordinatio stabiliri potest, facile res illicitae rebus poterunt firmari illicitis, et si res illicitae rebus poterunt firmari illicitis, facillime impura quaeque quibusdam impuris ablui poterunt. Non autem impura quaeque quibusdam impuris ablui poterunt: non igitur inopportuna ordinatio adoratione inopportuna nihilominus imaginum quoquomodo poterit stabiliri. Et si ecclesiasticae ordinationis regula a sanctis Patribus tradita intemerata servanda est, imo quia servanda est, omnino corrumpi non debet: et si omnino corrumpi non debet, nec pro utili quadam re corrumpi quidem debet: et si pro utili quadam re nullatenus corrumpi debet, multo ergo minus pro inutili corrumpi debet; cum videlicet utrumque et imagines adorare, et sine ordine graduum pontificalem cathedram subire inutile sit. Sed quorsum ista? Accedamus ad Apostolum, veniamus ad Vas electionis, interrogemus egregium praedicatorem, intonet nobis quid de ordinatione episcopi censeat; qui procul dubio respondebit: Manus cito nemini imposueris. Et rursus: Non neophytum, ne in superbia elatus in judicium incidat diaboli; ne videlicet dum putat se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, condemnatione superbiae sicut diabolus per jactantiam dejiciatur. Unde periculosissima est talis ordinatio, in qua diaboli judicium suspicatur: et formidolosissimum est ejus doctrina, qua imagines adorare censet, uti, in quo tam atrocis exempli ruina formidatur; cum prohibitum sit popularem hominem sacerdotii magisterium adimplere debere, cujus nec officium tenuisse, nec disciplinam creditur agnovisse, et eum ea docere posse quae constat eum nequaquam antea didicisse. De tali itaque ordinatione haec est beati Gregorii Romanae urbis antistitis sententia:« Quidam desiderio honoris inflati defunctis episcopis tonsurantur, et repente fiunt ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subjectis praestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterii non formidant? Qua de re necesse est ut et si inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis: videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur ad id quod teneat, ut postea non debeat errare qui eligitur viam errantibus demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione poliatur ut placeat: et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat: nam cum scriptum sit, Prius quis probetur, et sic ministret, multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinae populi sacerdotes mali. Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio, quia cunctis liquido notum est quae sit in hujus rei diligentia sancta egregii sollicitudo doctoris, qua neophytum ad ordines vetat sacros accedere. Sicut autem tunc neophytus dicebatur qui initio sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit. Ordine ergo ad ordinem accedendum est. Non gradum sacrum recte appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum: et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum, manus non esse cuiquam citius imponendas, quid hoc celerius, quidve praecipitantius quam ut exoriatur a summitate principium, ut ante esse incipiat episcopus quam magister.» Contra quam ecclesiasticae institutionis normam dum superius memoratus Tarasius sacerdotale culmen, ut aiunt, contendit, turbare potius quam gubernare dinoscitur plebes. Nec mirandum est si non recte praedicet qui ad praedicationis officium non recte pervenit. De cujus inordinata consecratione multa sanctorum Patrum poni testimonia poterant, quae tamen brevitatis causa omissa sunt. Haec tantum de hac re posuisse sufficiat.
4.3
LIBER TERTIUS. CAPUT III. Utrum Tarasius recte sentiat qui Spiritum sanctum non ex Patre et Filio secundum verissimam sanctae fidei regulam, sed ex Patre per Filium procedentem in suae credulitatis lectione profiteatur.
4.3
Nostris memorialibus nequaquam subtraxit oblivio sensibus quod in primordiis hujus nostri operis polliciti sumus nihil nos indiscussum relicturos, nihilque silentio praeterituros, quod in eadem synodo quae pro adorandis imaginibus gesta est, reprehensione dignum inveniretur, nisi forte quod aut difficultas inordinati sermonis nostro intellectui impertire negaret, aut puerilis dicti ineptiam reverentia cohibente nostra disputatio persequi despiceret; ideoque non est consequens ut ab hoc nostra suspendatur disputatio quod Tarasius Spiritum sanctum non ex Patre tantum, sicut quidam qui quanquam eum ex Filio procedere quodammodo tacuerint, tamen ex Patre et Filio procedentem omnino crediderunt, neque ex Patre et Filio, sicut omnis universaliter confitetur et credit Ecclesia eum procedere, sed ex Patre per Filium in suae fidei professione procedere confessus est. In qua professione nisi puritas et sinceritas cordis sit quae credat eum non creaturam esse, sed creatorem, nec Patre Filioque minorem, sed eis aequalem et consubstantialem et ab utroque procedere, perniciosum virus poterit exoriri. Omnium ergo rerum definitio talis esse debet ut, omnibus obscuritatibus seu ambiguitatibus explosis, ad demonstrandae rei recto tramite tendat indicium, et si aliarum rerum definitio tam perspicua tamque debet esse dilucida, ut ea quae demonstranda sunt, evidenter demonstret, multo magis fidei definitio dilucida et perspicua et omni ambiguitate sive tortuositate carens esse debet. In qua si aliquid aut tortuosum aut ambiguum, aut quodam nubilo verborum obductum fuerit, magnam affert dicenti vel audienti jacturam. Ex Patre enim et Filio Spiritum sanctum, non ex Patre per Filium procedere, recte creditur, et usitate confitetur: quia non per Filium ut pote creatura quae per ipsum facta sit, neque quasi posterior tempore, aut minor potestate, aut alterius substantiae, procedit, sed ex Patre et Filio ut coaeternus, ut consubstantialis, ut coaequalis, ut unius gloriae, potestatis atque divinitatis cum eis existens procedere creditur. Alteram namque vim habet ex praepositio, et alteram per. Unde et Dei Filius natus ex homine non per hominem creditur, id est, non per coitum, non per humanam operationem, sed ex virgine carnem assumendo natus. Et idcirco quaeri potest utrum recte dici queat, Spiritus sanctus a Patre per Filium procedere, ne dum incaute haec propositio per in tanti mysterii professione ponitur, Ariani illius erroris virosum cuiquam poculum ministret, qui Spiritum sanctum creaturam esse, et per Filium sicut et caetera quae creata sunt, creatum esse blasphemat: qui etiam sui baptismatis tinctionem non juxta fidem evangelicam, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto infelicibus quibusque ad se conversis impertivit. Spiritus namque sanctus non creatura, sed creator esse his testimoniis approbatur. Ait enim David: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum; et Salomon dicit: Ipse creavit ea per Spiritum sanctum; item David, Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae; et in libro Job scribitur. Spiritus divinus est, inquit, qui creavit me; et in libro Judith, Tibi, inquit, serviet omnis creatura tua: quoniam dixisti et facta sunt; misisti Spiritum tuum, et aedificavit. Tantae enim potestatis sive virtutis Spiritus sanctus ostenditur, ut ipso cooperante corpus Domini nostri Jesu Christi, quod est nostra redemptio, in utero virginis formaretur, evangelista dicente: Ne timeas, Joseph, accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est; item, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto; non quod Salvatoris nostri Spiritus sanctus Pater dicendus est, ut duo patres credantur, sed quod Patris et Filii idem Spiritus sanctus cooperator et unius potestatis cum eisdem esse credatur, Domino affirmante, Ite, inquit discipulis, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut enim Dominus apostolos ad praedicandum destinavit, pari etiam modo Spiritus sanctus facere declaratur. Scribitur enim in Actibus apostolorum quod Petro cogitante de visione, dicit ei Spiritus sanctus: Ecce viri quaerunt te; exsurgens vade cum eis nihil dubitans, quia ego eos misi ad te; et item: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus ad quod elegi eos; et item: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos. Nam et universa cum Patre et Filio, ut ostensum est, procreavit, et Deus esse unius cum iisdem essentiae his testimoniis approbatur. David enim ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Luce itaque clarius constat quod omnes prophetae non nisi per Spiritum sanctum annuntient vel loquantur, Domino attestante, qui ait: Cum venerit Spiritus ille sanctus quem Pater mittet in nomine meo, ipse vos docebit et ventura annuntiabit vobis. Item per prophetam Dominus dicit: Noluerunt audire sermones meos quos mandavi in Spiritu meo per os prophetarum priorum, dicit Dominus. Paulus quoque apostolus ad Hebraeos scribens ait: Testificatur nobis Spiritu sancto, et hoc est testamentum quod dispono ad eos post dies illos, dicit Dominus. In Actibus quoque apostolorum ad Ananiam dixisse pastorem Ecclesiae legimus: Ut quid Satanas implevit cor tuum mentiri te Spiritui sancto? Et ostendens eum Deum esse, in subsequentibus dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Paulus quoque vas electionis ad Corinthios scribit: Divisiones autem donationum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Quibus apostolicis verbis Spiritus sanctus idem Deus, idem Dominus declaratur. Idem vero Dominus in Evangelio dicit: Spiritus est Deus. Item ad Corinthios Paulus scribens ait: Dominus autem Spiritus est; et ad Ephesios: Nolite, inquit, contristari Spiritum sanctum Dei; item ad Corinthios: An nescitis, inquit, quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti quem habetis a Deo? et eum Deum in humanis corporibus habitantem ostendens adjungit, et dicit. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro. Qui dum his testimoniis et creator et Deus approbetur, et ex Patre et Filio ab omni catholica Ecclesia procedere credatur, quaerendum est utrum necesse sit eum per Filium a Patre et non potius ex Patre et Filio procedere profiteri, cum hujuscemodi professio neque in Nicaeno, neque in Chalcedonensi symbolo a sanctis Patribus facta inveniatur. Per Filium enim super apostolos in igne apparuit, per Filium hominibus datus est, quoniam ab omnibus Spiritus sanctus accipi non nisi per Filium poterat. Per Filium vero eum a Patre procedere profiteri, synodicae confessioni inusitatum est: quoniam Spiritus sanctus ut a Patre procedat non eget alterius adjutorio, ut per aliquem procedat, cum utique sit tertia in eadem sancta Trinitate persona et unius cum Patre et Filio sit potestatis atque essentiae. Qui cum a se Deus sit, ad nos autem relative donum est, distribuens singulis prout vult gratiarum dona. Nam et prophetias quibus vult impertit, et peccata quibus vult dimittit, quae sine illo non donantur: qui inde proprie charitas nuncupatur, vel quia naturaliter eos a quibus procedit conjungit, et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus et ipse in nobis: unde et in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus: ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed divina voluntate gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse Sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. Est enim Spiritus Patris attestante, Domino, qui ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Est et Spiritus Filii, Paulo attestante, qui ait: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus, ac per hoc Spiritus amborum dicitur, quia ex Patre et Filio procedens unius probatur esse substantiae et naturae: qui si ingenitus diceretur, duo patres profiterentur; si genitus, duo filii incompetenter dicerentur. Sed quia nec Pater est nec Filius, ideo nec ingenitus, nec genitus, sed ex utroque procedens dicitur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem valuerint ad praesentium sive futurorum profectum proferentium: Filius solus de Patre est natus, ideo solus dicitur genitus; Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit, ideo solus amborum nuncupatur Spiritus. Procedit enim ex utroque, non nascendo, ut alicujus filius dici possit. Diceretur autem filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium fidelium sensibus, eum ambo genuissent: non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. A Patre illum autem procedere Dominus noster Jesus Christus discipulos docuit dicens: Cum autem venerit, inquit, Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et rursum ipse Dei et hominum mediator Dominus Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut et a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum sanctum; qui nisi ab eo procederet, nequaquam eum insufflans discipulis daret. Unus ergo est Spiritus Patris et Filii, unus, ut supra memoravimus, amborum Spiritus. Quod si quis quaerat quomodo Filius a Patre nascendo procedit, Spiritus vero sanctus procedendo non nascitur; aut cur non uterque sint filii, cum uterque a Patre procedant; aut cur non et Spiritus sanctus dicatur ingenitus, sicut Pater; aut quomodo ab utroque procedat, aut cur Filius dicat: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso, quasi antea sine vita idem Filius exstiterit, et hanc Patre dante susceperit; aut quomodo Pater nunquam sine Filio, et tamen Pater genuit Filium; aut quomodo Filius nunquam sine Spiritu, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos; aut quomodo Filius non de se, sed de Patre est, nec tamen ei est posterior de quo est; aut quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab eis praeceditur a quibus procedit: sciat haec et his similia humanae fragilitatis sensibus inscrutabilia et incomprehensibilia esse. Quis enim ista consideret? quis ista comprehendat? Si enim humanae nativitatis Christi secreta non capimus, divinae naturae mysteria quomodo capiemus? Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat hoc credere, hoc firmiter tenere, hoc toto corde fateri Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum vero sanctum nec creatum nec genitum, sed ex Patre et Filio procedentem: ita duntaxat ut in confessione fidei omnes opinationes, omnes verborum novitates caveantur: et his verbis hisque sententiis fidelium confessio roboretur quae sanctae et universales synodi in symbolo taxaverunt.
4.4
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. Utrum Theodorus episcopus Hierosolymorum recte sentiat, qui cum Patrem sine principio penitus et sempiternum se credere dixerit, Filium nescio sub qua ambage verborum non aliud principium quam Patrem agnoscentem et ex ipso subsistentiam habentem professus sit.
4.4
Et superiore quidem capitulo exsecuti sumus, in sanctae fidei confessione dilucidam et perspicuam definitionem fieri debere, et nunc necessario idipsum exsequimur. Quoniam nisi recto tramite, omnibus ambagibus hinc inde postpositis, ad demonstrandam rei veritatem sermo gradiatur, et de ejus a quo profertur fidei integritate ab audientibus dubitatur, et haereticae pravitati et si non voto, sono tamen appropinquare videtur. Unde cavendum est ne in professione fidei Theodori episcopi, qui dum Patrem dicat sine principio, et Filium non aliud principium quam Patrem agnoscentem, et ab ipso subsistentiam habentem, Pater Filium, aut tempore, qui sibi consempiternus est; aut substantia, qui sibi consubstantialis est; aut honore, qui sibi aequalis est, praecedere suspicetur. Quod quidem etsi a praefato viro recte et catholice creditur, ita tamen ambigue positum est, ut legenti de ejus fide possit oriri suspicio, quod plerumque non infirma credulitas, sed sermonis solet efficere difficultas. Quoniam igitur in hac professione non elucet evidenter utrum ejus fides aut probari aut improbari debeat, cum eam probandam potius quam improbandam esse nostra mallet intentio, restat ut quod de hac re a sanctis Patribus percepimus, credimus et tenemus, breviter exsequamur: hoc enim in tali professione expavescendum est, ne dum Pater sine principio dicitur, et Filius non aliud principium quam Patrem agnoscere, antiquior Pater Filio quia genuerit, et Filius posterior Patre quia genitus sit suspicetur, cum videlicet nihil sit in sancta Trinitate anterius posteriusve, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quoniam sicut tres personae consubstantiales sibi sunt, ita etiam consempiternae. Et sine tempore generatio Filii de Patre intelligitur, sine tempore etiam processio Spiritus sancti de utroque. Est enim Pater Filio principium non creando, sed gignendo, non tempore procedendo, sed ineffabilis Pater ineffabilem Filium sine quo nunquam fuit, ineffabiliter sibi consempiternum generando. Est et Filius principium non Patri, sed rebus a se conditis; est et Spiritus sanctus principium omnibus quae ab eo creata sunt, quia nullo modo separari potest ab appellatione Creatoris. Sunt Pater et Filius principium Spiritui sancto non gignendo, quia non est Filius, neque creando, quia non est creatura, sed dando, quia ab utroque procedit. Est item Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, omnibus quae a se solo et uno creatore creata sunt. Et cum sit Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium, non tamen tria principia, sed unum est principium, una divinitas, una substantia, una omnipotentia. Haec enim quae breviter perstrinximus, praedicatoris egregii Augustini verbis approbanda sunt. Ait enim:« Dicitur ergo relative Pater, idemque relative dicitur principium, et si quid forte aliud ipse Pater ad Filium dicitur: principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius, relative dicitur et verbum, et imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur, nihil autem horum Pater dicitur. Et principium Filius dicitur: cum enim diceretur ei, Tu quis es? respondit, Principium quia et loquor vobis. Sed nunquid Patris principium? creaturae se quippe ostendere voluit, cum se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Et ideo cum dicimus et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid vel operatur, principium est ei rei quam gignit vel ei quam operatur, non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione Creatoris, et scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur. Non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur, et quae operatur vide. Unicuique, ait Apostolus, datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, et reliqua. Item idem post pauca: Nam et sigillatim si interrogemur de Spiritu sancto, verissime respondemus quod Deus sit, et cum Patre et Filio simul unus Deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo vel tria principia, ad se autem invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est, De Patre procedit, non parva quaestio est: quia si ita est, non jam principium est ei tantum rei erit quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat, ubi et illud elucescit, ut pote quod solet multos movere, cur non sit Filius etiam Spiritus sanctus, cum et ipse a Patre exeat sicut in Evangelio legitur. Exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus; et ideo non dicitur Filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus ut per gratiam nasceretur sicut nos. Quod enim de Patre natum est ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris est non et noster: quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus; sicut dicitur Domini salus quia dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accipimus.» Item idem post pauca:« Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia, sed sicut Pater et Filius unus Deus: et ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium, ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus Creator et unus Dominus.»
4.5
LIBER TERTIUS. CAPUT V. Quod Tarasius non recte Spiritum sanctum contribulum Patri et Filio dixerit, cum sufficeret dicere coaeternum, consubstantialem, ejusdemque essentiae et naturae.
4.5
Dixisse quoque in suae fidei professione Spiritum sanctum Patri et Filio contribulum Tarasius perhibetur: quod absurdissimum et dictum et a catholicae fidei confessione penitus convellendum, non solum ab eorum sensibus qui litterariae solertiae disciplinam non nesciunt, sed etiam ab eorum qui communibus tantum utuntur litteris prorsus respuitur, et modis omnibus abdicatur. Est enim in promptu animadvertere, quod sicut consanguinei dicuntur qui sunt unius sanguinis, et consortes qui sunt unius sortis, et coaetanei qui sunt unius aetatis, qui etiam coaevi dicuntur, et conformes qui sunt unius formae, ita contribuli dicuntur qui de una tribu sunt. Quoniam loquelaris ista praepositio hanc vim obtinet ut ubicunque in compositione verborum ponitur, diversa quaeque cohaerere demonstret: sicut et in hac compositione duos aut plures homines cum contribulos vocamus, evidenter eos de una tribu esse ostendimus. Est enim tribus multitudo hominum quae aut ab una stirpe genus ducit, sicut ab Jacob duodecim tribus processisse noscuntur; aut uno ministerio fungitur, sicut in exordio Romanae urbis in tres ordines ab ejusdem urbis conditore Romanus populus dispertitus est, in senatoribus videlicet, militibus sive plebibus. Unde hactenus hujus nominis etymologia servatur, et qui eis praesunt tribuni vocantur; in Deo autem qui est summum bonum, unus apex, rerum singulare cacumen, unus in substantia, trinus in personis, nequaquam contribuli nomen inveniri potest, quia non alibi contribulus inveniri potest, nisi ubi invenitur et tribus. Spiritus autem sanctus non Patri et Filio contribulus sed consubstantialis est. Qui si contribulus est, tribus tantummodo aut affinitatis societate, quod profanum est dicere, jungitur; si, quod credere non solum absurdum, sed etiam impium est, tribus tantummodo aut affinitatis societate conjungitur, non est consubstantialis: est autem Patri et Filio consubstantialis, non igitur eis contribulus credendus est aut dicendus. In tanti enim mysterii confessione spretis dictionum novitatibus, suffecerat dicere Spiritum sanctum Patri et Filio coessentialem, coaeternum, coaequalem, unius potestatis et gloriae, ita ut in tribus personis unitas substantiae, potestatis et gloriae summi Dei credatur et a catholicis confiteatur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Legat igitur quisquis hoc nomen in sancta Trinitate recte nominandum putat, et assertionibus fulcire affectat, lib. XIII beati Hilarii, et XV sanctissimi Augustini de eadem sancta et ineffabili Trinitate, subtilissime disputantes et viriliter intonantes, in quibus cum hoc nomen sanctae Trinitati aptatum minime repererit, id ei minime aptare praesumat, quoniam si ullatenus sanctae fidei confessioni conveniret, tot disputationum silvas effugere nequiret, nec esset tam eloquentibus tamque Latinitatis peritia eruditis viris in disputando alienum, si errori esset extraneum. Legat etiam caeterorum catholicorum Patrum de fide opuscula, et cum hujusce nominis mentionem in tam sublimi tamque praeclaro negotio non repererit, hanc supervacue alibi se invenisse cognoscat. Quoniam sicubi extra horum disputationes in sanctae fidei confessione invenitur, aut ineloquentiae, quae imperitiae de fonte procedit, aut alterius linguae proprietati deputandum est, quae plerumque dum ad aliam linguam transit, vim suam amittit.
4.6
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. De eo quod Basilius Anchirae episcopus in suae fidei lectione post confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti imaginum et lipsanorum osculationem et adorationem inseruerit, fidem se habere dicens participare ipsis sanctificatione: remissionem vero peccatorum, sive carnis resurrectionem, seu vitam futuram omnino tacuerit.
4.6
Remissio peccatorum quae a Basilio Anchirae episcopo in suae fidei confessione est praetermissa, inter summa ecclesiasticae dignitatis est charismata numeranda. Hanc Propheta insigni laude praefert, cum eos beatos dicit quibus fit: Beati, inquiens, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Hanc vox Verbi, vox Sapientiae, amicus Sponsi inter prima evangelicae tubae tonitrua intonavit, sicut scriptum est: Et venit in omnem regionem circa Jordanem praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Hanc mediator Dei et hominum, Agnus Dei qui tollit peccata mundi, pietate qua mundum redimere venerat dedicavit, cum et quibusdam ante passionem peccata remisit, et ut totius mundi peccata dilueret, se Deo Patri in sacrificium obtulit: et ut hanc perpetim Ecclesia consequi valeret, Spiritus ei ineffabile donum et sui characteris insuperabile signum, et sacrosancti baptismatis salutiferum sacramentum concessit. Hanc apostoli in collatione fidei, quam ab invicem discessuri quasi quamdam credulitatis et praedicationis normam statuerunt, post confessionem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, posuisse perhibentur: et in tanti verbi brevitate de quo per prophetam dictum est: Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram, hanc ponere minime distulerunt, quia sine hac fidei sinceritatem integram esse minime perspexerunt. Nec cohibuit eos ab ejus professione illius symboli brevitas quam exposcebat sacrae fidei integritas, tantique doni veneranda sublimitas. Fit enim per Spiritum sanctum per quem remittuntur peccata, sive sanguinem Christi qui a nobis in sacramento sumitur, et pro nobis effusus est in remissionem peccatorum. Fit et per aquam baptismatis, in qua originalis noxae antiquum et obsoletum vulnus diluitur. Unde et apostolus tres dicit testimonium perhibere, spiritum, sanguinem, et aquam, et tres unum esse: quia et per Spiritum sanctum et per sanguinem Christi et per aquam baptismatis ad unum compitum, id est, ad remissionem peccatorum pervenitur. Hanc quidam doctorum cum quid sit canticum novum luculenter dissereret, inter caeteras novitates quas in Christi incarnatione dixit esse completas, enumeravit dicens:« Novum est Filium Dei hominem fieri, novum est eumdem ab hominibus morti tradi, novum est die tertia surgere, novum est cum corpore ad coelum ascendere, novum est remissionem peccatorum hominibus dari.» Novum itaque dixit remissionem peccatorum hominibus dari, quae sicut in Novo Testamento datur, in Veteri non dabatur. Pagina enim Instrumenti Veteris peccata non diluit, sed ostendit. Carnis quoque resurrectio quam credere et fateri Christianorum, non credere vero Sadducaeorum est, quam praefatus episcopus in suae fidei professione reticuit, et Veteris Instrumenti lectione monstratur, cum et per Job virum evangelicum potius quam legalem dicitur: Scio quod Redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sim, et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius; et per Danielem virum sanctissimum et arcanorum Dei scrutatorem monstratur dicentem: Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere resurgunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium ut videant semper; et ipsa Veritate ad terras pro salute generis humani descendente, omnino commendatur qui eam et praedicationis suae sacrosanctis oraculis edocuit, et suae resurrectionis salutari exemplo monstravit. Si vero aliquis dicat, Job in hac sententia suam solummodo resurrectionem, non generalem omnium hominum dixisse, audiat eum in alio loco generalem omnium resurrectionem affirmantem et dicentem: Lignum habet spem, si praecisum fuerit rursum virescit, et rami ejus pullulant: si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus ejus, ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est: homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi quaeso est? quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget, donec atteratur coelum, nec evigilabit, nec consurget de somno suo. Quod totum ita intelligendum est, Nunquid lignum habet spem revirescendi et homo non habet resurgendi? nunquid quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget? nunquid donec atteratur coelum non evigilabit, nec consurget de somno suo? quibus verbis non suam solummodo, sed totius humani generis resurrectionem generalem demonstrat. Sequitur. Hanc etiam apostoli cum diversas quidem nationes non diversa fide, diversis linguis imbuti, non diversas constitutiones tradituri peterent, omnibus gentibus inter caetera mysteriorum spiritalium arcana tradiderunt: et ne oblivione dilueretur aut haeretica pravitate cassata per temporum incrementa frustraretur, in symbolo posuerunt, et in tam authentico fidei indicio, in quo totius fidei integritas admirabili brevitate conplectitur, locaverunt. Hanc unus illorum qui fera gentium corda sacri styli doctrina perdomuit, inter caetera quae de ea profatus est, in momento, in ictu oculi fore praedixit. Vita quoque futuri saeculi, quam idem Basilius negligenter reticuisse dignoscitur, et ab ipso nobis Domino pollicetur, et pene in omnibus sanctarum Scripturarum oraculis praedicatur, quippe cum sine ea carnis resurrectio nil valeat, et ob eam adipiscendam totius nostrae religionis desudet intentio. Unde datur intelligi non eum mediocriter delirasse, cum in suae fidei confessione res tantis mysteriis plenas, et revera mysteriis plenas, sine quibus Christiana credulitas stare non potest, silentio praeterierit et in earum loco res non necessarias et risu dignas protulerit. Non igitur ei ideo tantummodo succensetur quia eas profiteri distulit, si tamen eas corde credit, cum plerumque quaedam aut brevitatis studio, aut quadam occasione in dicendo praetermittuntur quae in credendo firmiter tenentur; sed quia in earum loco id intulit quod a nullo sanctorum Patrum in fidei promissione illatum fuisse perlegit: quia et miles qui quondam pugnavit, aut quandoque pugnaturus est, non ideo arguitur si ad tempus non pugnet, sed si fuga lapsus et suam nobilitatem ignobilitet, et sociorum vires inutili exemplo enervet. Dixit enim praefatus episcopus, postquam imaginum adorationem et osculationem inter prima suae fidei munimenta fassus est:« fidem se habere participare illis sanctificatione.» Nec immerito rebus insensatis, et non solum sanctificatione sed etiam vita carentibus, participare dignus, qui post confessionem sanctae et unicae Trinitatis in talibus naeniis fidem se habere dixit, et ea quae inter prima Christianae religionis charismata enumeranda sunt, remissionem videlicet peccatorum, carnis resurrectionem et vitam futuri saeculi desidiose praetermisit. Esto denique, utile quiddam est imagines adorare, quid adimitur Christianae religioni si inter primas fidei professiones illius quoque rei professio non detur, cum pleraque sint quae inter caeteras ecclesiasticae institutionis traditiones fidelibus tradita sunt, quorum etsi in fidei confessione professio tacetur, nihil tamen ideo sanctae religioni adimitur? Aut in quo praejudicat, si earum adoratio taceatur, fidei integritati, cum a sanctis Patribus inhibita potius quam instituta credatur. Non enim eo modo praejudicat praetermissio imaginum adorationis sacrae fidei puritati, quae interdicta potius quam instituta est, sicut praejudicant remissio peccatorum, carnis resurrectio et vita futuri saeculi si in confessione praetermittantur, quae utique et in omnium Scripturarum sanctarum serie praedicantur, et, ut praefati sumus, ab apostolis in symbolo laudabili brevitate connexae tenentur.
4.7
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. De eo quod Theodosius Amori episcopus desidiose fidem sanctae et unicae Trinitatis tacuerit, de imaginibus vero incaute et extraordinarie dixerit: Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines; et post pauca: Qui non instruunt diligenter omnem Christo dilectum populum adorare et venerari sacras et honorandas imagines omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt, anathema.
4.7
Basilium Anchirae episcopum in superiore capitulo arguendum recte ostendimus, eo quod suae fidei jacto fundamine in aedificio tam excellentis mysterii res valde necessarias superaedificare neglexerit, et vice earum res ab omni penitus religionis fabrica abnuendas superaedificare nisus sit: in praesenti vero Theodosium Amori episcopum rectius competentiusque arguendum decernimus, qui, nullo suae fidei in praefata synodo posito fundamento, res tantum inanes et ratione seclusas inaniter et irrationabiliter aedificare coepit. In illius enim aedificio si id quod inaniter surrexit dejiciatur, saltem id quod bene fundatum est remanebit; in istius vero si omne quod inane et frivolum est destituatur, nil quod remaneat erit: si ergo illi recte succensetur qui sanctae et unicae Trinitatis confessioni imaginum adorationem inseruit, multo rectius huic succensebitur qui illius summi et ineffabilis mysterii confessione postposita, de illarum adoratione frivola nescio quae tantummodo somniavit. Ita enim exorsus est:« Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines.» O mira confessio episcopi! O pulchra dictio sacerdotis! O laudanda devotio praesulis! Tacet confessionem excellentissimae majestatis, et insonat confessionem insolentissimae vanitatis. Ab ejus confessione pedem retrahit qui dixit, Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis et in imaginum confessionem totis se gressibus infert. Tacet quod et ille fateri et caeteros ut faterentur debuit hortari, et fassus est quod nec ille fateri et ne caeteri faterentur debuit reluctari; et qui opponere murum pro domo Israel debuit et stare in praelio in die Domini, ipse ad deditionis dedecus, proh dolor! sponte dilabitur; quia videlicet qui debuit a prava confessione et a ridiculoso errore aliorum mentes coercere praedicationis studio, ipse primum illis errandi via efficitur pravae confessionis exemplo. Quod vero anathematizat omnes qui non instruunt omnem Christo dilectum populum adorare et venerari imagines omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt, quam absurde quamque incaute agat, prudens lector advertat, praesertim qui anathema quod aliis temeraria praesumptione inferre contendit, in se suosque irreverenter intorquet, et telum quo sui erroris extraneam nititur perfodere partem, in suam civiumque deflectit necem. Nec liberat imaginum adoratio ab anathematis colligatione suos, quae nectere tantummodo nitebatur exteros. Anathematizat enim qui non instruunt omnem Christo dilectum populum adorare imagines. Nunquidnam, ut caeteros taceam, in sibi commissa plebe omnes instruunt omnem Christo dilectum populum imagines adorare, qui nec instruendi habent officium, nec praedicationis gradum? nunquid et ipse omnem Christo dilectum populum instruit? Cum videlicet pene totus mundus Christi populo plenus sit: quoniam desiit tantummodo in Judaea notus esse Deus, sed in omnem terram exivit sonus apostolorum, et repleta est omnis terra gloria Domini, et omnes gentes veniunt et adorant in conspectu Domini, juxta Malachiae vaticinium in verbo Domini dicentis, Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur mihi hostia munda, et pastor Ecclesiae, cui in figura disci diversorum animantium generibus pleni totus orbis diversis gentibus plenus ad Dei gratiam vocandus ostenditur, dicit: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Nam si secundum ejus deliramentum quicunque non instruunt omnem Christo dilectum populum, anathemate digni sunt, neque ipse idem, neque coepiscopi qui in eadem synodo fuisse perhibentur, neque illis subditae plebes anathematis vinculo carere quibunt, quia etsi instruunt duarum aut trium vel certe plurimarum provinciarum gentes, non tamen omnem Christo dilectum populum instruunt, cum per tam prolixas tamque vastas mundi partes sit catholica Ecclesia, quae utique Christi dilectus populus est, diffusa, et tam per inaccessas et ignotas nationes sit, Domino largiente, dilatata. Aut ergo omnem Christi Ecclesiam ab oriente usque ad occidentem, a septentrione usque ad meridiem, se suosque imaginum adoratione instruere perdocebit, aut secundum suae vanitatis sententiam cum sociis sive subditis anathemati subjacebit: quoniam etsi omnem populum instruere possent, non igitur omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt imagines in quarum adorationem universitatem populi instruerent, habere poterant, quorum multitudo tanta est, ut de his per Prophetam ex persona Filii ad Patrem dicatur: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quod etsi hyperbolice dictum sit, tanta eorum qui ab initio Deo placuerunt sunt agmina, ut nec pingi nec dinumerari possint ab alio, nisi ab eo in cujus libro eorum scripta habentur nomina. Nam si a se prolati idem episcopus anathematis jacturam vitare cupit, necesse est ut omnium sanctorum qui per diversas mundi partes ab initio Deo placuerunt, imagines et habeat et adoret; et si eas prae multitudine sui habere nequiverit, imo quia nequibit, a se ergo prolato anathemati colla submittat
4.8
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. Quod pene de omnium fide ambigitur, cum Spiritum sanctum quidam a Patre tantum, quidam vero neque a Patre neque a Filio procedentem confessi sint.
4.8
Ex Patre et Filio Spiritum sanctum procedere, quantum attinet ad brevitatem hujus styli cui studemus, Domino annuente, in superioribus monstratum est. Nam cum pene omnes in praefata synodo hoc aut penitus tacuerint, aut ambigue protulerint, nos quasi homines humana imbecillitate cogitationum, et eorum quae nec audimus nec legimus ignari, nec eorum fidei testimonium perhibemus qui hoc silentio praeterierunt, nec eorum qui ambigue protulerunt, nec ideo eorum credulitatem abnuimus, quia hoc tacuerunt vel ambigue protulerunt. Quoniam qualiter teneant nescimus, sed hanc rem et indiscussam praeterire, ne eis tacendo assensum praebere videamur, et quia non patenter elucet quid velit, improbare timentes, illius examini reservamus quem occulta non fallunt. Scimus denique eos haud procul ab errore esse, qui si ab eo ideo elongantur, quia bene de hac re sentiunt, ideo tamen ei appropinquant, quia quod recte sentiunt recte fateri neglexerunt, quod autem recte corde creditur adjustitiam, recte ore debet profiteri ad salutem.
4.9
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. De eo quod si forte aliquis error in praefatorum episcoporum sententiis de fide prolatis indiscussus remanserit, propter difficultatem et enormitatem sermonis illorum remanebit, qui plerumque tanta ignavia obsitus est, ut quid significare velit quive sensus in eo intelligendus sit, minime pateat.
4.9
Cum multa elocutionum sint genera, quae a grammaticis sive a rhetoribus copiose ac varie traduntur, omnium tamen sermonum sive dictionum series quadripertita ratione dividitur. Omnis autem sermo aut sapiens est et disertus, aut sapiens et non disertus, aut disertus et non sapiens, aut nec sapiens nec disertus. Sapiens ergo est et disertus, sicut plurimi divinarum Scripturarum libri, et ut caeteros taceam, ut est liber Isaiae prophetae, cujus sermo et sapiens est, utpote quem Spiritus sanctus dictaverit, et disertus, quia ab illustri et urbano viro prolatus est. Sapiens autem et non disertus, ut quidam in ipsis etiam divinis Scripturis habentur. Sapiens videlicet in sententiarum celsitudinibus divini flaminis nectare promulgatis, indisertus vero aut simplicitate sanctorum virorum, a quibus prolatus est, qui sensuum potius quam verborum venustatibus uti maluerunt, aut indigenarum loquendi usu, inter quos sancti viri divini verbi latores nati aut conversati fuisse noscuntur, sicut de beato Jeremia Hieronymus dicit, quod simplicitas sermonis de loco ei Anatoth in quo natus est accesserit. Disertus ergo et non sapiens, sicut gentilium scriptorum est, qui etsi venustus est humanarum artium eruditione, insipiens tamen est, quia et veri Dei notitia et salutifera caret exhortatione. Est et quorumdam haereticorum sermo disertus, nec tamen sapiens, qui etsi humanorum ingeniorum industria est expolitus, sapientiae veritate et virtutum documentis est omnino nudatus. De disertis vero nec tamen sapientibus per Isaiam prophetam dicitur: Populum enim imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus in qua nulla est sapientia. Nec disertus ergo nec sapiens est, sicut plurimorum qui temere ad quaelibet docenda accedunt antequam sacratissimorum sensuum dapibus reficiantur et eloquentiae ornamentis imbuantur, vel etiam ut istius synodi scriptura est, cujus errores discutere nitimur, in cujus sententiis nec sensuum reperitur ornatus, nec ex eloquentiae flumine quidam deducitur rivulus. Et cum omnis scriptura aut culta sit et aperta, aut culta et non aperta, aut inculta et aperta, aut nec culta nec aperta, et haec duabus primis istis speciebus est aliena, et duabus sequentibus omnino conserta, quia nec sermonum cultu aut eloquentiae cothurno attollitur, nec puritate apertae locutionis texitur, quod in altero ob sui puritatem ad intelligendum promoveat. Nec culta est et non aperta, quia non longis periodis involvitur, non variis topicorum perplexitatibus exornatur, nec lubricis syllogismorum conclusionibus ex industria dialecticae artis venientibus catenatur: quae omnia et culta sunt, utpote quae sophistico poliuntur cylindro; et non aperta, quia a simplicium lectorum sensu procul remota eruditissimorum tantummodo se inferunt ingenio. Sed aut aperta est, quae eruditione carens omnibus legentibus sive audientibus patet; aut inordinate et incompte digesta, et soloecismis mutilata, barbarismis corrupta, caeteris vitiorum nubilis obducta, et luculenta oratione carens, et ordine texendorum sensuum exploso, nec culta est nec aperta. Ideoque si forte aliquis error in sententiis de fide prolatis indiscussus remanserit, his a nobis se tuebitur armis, quia se talibus incompositarum dictionum abdidit involucris; et a nobis ideo deprehendi nequivit, quia ad nos difficultate sermonis quasi quodam pallio obsitus advenit.
4.10
LIBER TERTIUS. CAPUT X. Ridiculose et pueriliter dictum in sententia fidei Theodori episcopi: Mirabilis Deus in sanctis suis; et continuo, sanctis qui in terra sunt ejus mirificavit omnes voluntates meas inter illos, tanquam hic versiculus illum priorem subsequatur.
4.10
Id vero quod Theodorus episcopus hos duos Psalmistae versiculos ita interjecta particula adverbii continuo, in unum protulit, quasi alter alterum nulla intercapedine aliorum versuum interposita subsequatur, cum videlicet hic versiculus quem illum continuo subsequi dicit, non solum confestim non subsequatur, sed etiam ferme ante quinquaginta psalmos, cui postponitur praecedere noscatur, non ideo nobis reprehendere libuit quod fidei quoddam praejudicium afferat, sed quia ridiculo sui reprehensioni subjaceat et reprehendentibus deridendi materiam conferat, pateatque talem scripturam non esse idoneam, ut magna absque errore instruat, quae in parvis absque vigore titubat, nec habere eam vim res dubias affirmandi et incognitas docendi, quae non habet ingenium res non dubias narrandi et notas proferendi. Quomodo ergo illius synodi poterit recipi doctrina, cujus in tot locis reprehenditur scriptura? aut quomodo cum caeteris synodalibus a sanctis patribus digestis vel susceptis scriptis societatis poterit adipisci dignitatem, quae earum sensuum et verborum fugit societatem? Illae enim in nullo reprehenduntur, et ideo in omnibus suscipiuntur: haec vero quia in multis reprehenditur, non immerito pene in omnibus repudiatur.
4.11
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. Quod inutiliter et incaute Graeci Ecclesiam catholicam anathematizare conati sint in eorum synodo, eo quod imagines non adoret, cum utique prius debuerint omnino scrutari quid uniuscujusque partis Ecclesia de hac causa sentire vellet.
4.11
Ecclesiasticae tubae praedicatio intonat, peccantem fratrem primo clam corripiendum; qui si audire noluerit, seorsum adhibitis fratribus vel corrigendi studio, vel conveniendi testimonio admonendus est; qui si et illos audire contempserit, tunc multis res notescenda est, ut detestationi eum habeant, et qui nequivit salvari pudore, saltim opprobriis salvetur; qui si neque multorum admonitioni assensum praebuerit, ethnicorum sive publicanorum more detestandus est. Cui praedicationi non mediocriter illorum Ecclesia contraire videtur quae totius mundi Ecclesias priusquam more ecclesiastico per epistolare eloquium consulendo sive scrutando alloquatur, praesumptive, sive incaute, anathematizare conatur. Debuerat enim ad circumjacentium provinciarum Ecclesias legationem sciscitativam facere, utrum imagines adorari aut non adorari deberent, ut, juxta cujusdam sapientis vocem, per consilium et sequenda sequens et vitanda vitans, non eam postmodum poenitere constaret, sed quidquid de hac re plures secundum apostolicam institutionem tenere vellent Ecclesiae, ipsa quoque teneret; et quae pluribus consentientibus antiquis institutionibus obniti tentaret et obstinata mente ab universitate ecclesiastici corporis se dirimere vellet, hanc detestationi multaret. Nam quis furor est, quaeve dementia ut unius partis Ecclesia rem quae neque ab apostolis, neque ab eorum successoribus statuta est, nitens statuere, totius mundi Ecclesias conetur anathematizare, et compellantur aut apostolicis institutis contraire, aut ab illis prolato vanissimo anathemati subjacere? Sed cum illorum dementissimum anathema illis potius quam nobis jacturam impertiat, dicente Apostolo, Neque maledici regnum Dei possidebunt, etiam si quodammodo laedere posset, tolerabilius nobis esset illud perpeti quam apostolorum sive caeterorum sanctorum Patrum monitis obniti, quippe qui cum Susanna dicimus, Melius est incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei nostri, et pastoris Ecclesiae verbis perdocemur obedire oportere Deo magis quam hominibus. Sicut enim cuilibet civium sive principis societate fruenti a seditiosis quibusdam qui contra principem et cives agunt, tolerabilius est ab illis illata convicia sustinere, quam cum eis in seditionem conspirare, ita nimirum tolerabilius nobis est, ab illis exsecrari qui etiam suos parentes exsecrari non formidant, quam cum illis res insensatas contra divinarum Scripturarum instituta adorare. Exsecratio namque sine ratione, et ira sine potestate, et damnatio sine auctoritate, quantum eos contra quos inhiant minime laedunt, tanto auctores suos majoribus taediis afficiunt, et magis desides et impatientes esse produnt. Nisi ergo eos vetusta pernicies et antiqua lues, dux mortis, radix malorum, quae et angelos ab aethereorum civium societate, et homines a florigerae sedis dignitate expulit, stimulis suae nequitiae inflammaret, nec synodum ob adorandas imagines sine conhibentia plurimarum catholicarum et Deo fidelium Ecclesiarum, aggregatam universalem nominare curarent, nec tot tantasque Ecclesias quae utique corpus Christi sunt, tam insolenter anathematizare auderent, nec rerum insensatarum culturam et adorationem contra divinarum apicum institutionem statuere tentarent. Nemo enim, ait Apostolus, in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. Unde cavendum est, ne dum Ecclesiam quae est corpus Christi inconsulte et incaute anathematizare nituntur, illi qui ejus caput est injuriam inferre videantur. Tanta itaque dilectione sibi Christus Ecclesiam ascivit, ut inseparabiliter ei, utpote caput corpori, praeemineat, et illa ei perpetim, utpote corpus capiti cohaereat, ut nequaquam corpori aut injuria aut honorificentia exhibeatur quod non ad caput referatur. Ecclesiae etenim persecutionem a Judaeis illatam suam Christus referebat, cum rapaci lupo Saulo, necdum Paulo, mane praedam in vastationem Ecclesiae comedenti, vespere spolia in saluberrima praedicatione sive epistolarum missione divisuro, dicebat: Saule, Saule, quid me persequeris? Non quod ille Christum persequeretur in aetheriis arcibus regnantem, sed Ecclesiam jam tunc pullulantem et in hujus saeculi horrisonis fluctibus natitantem. Christus ergo in corpore suo, quod est Ecclesia, etiam nunc persecutionem sustinet, non quidem corporaliter, ut dudum pro mundi salute, sed quadam pietatis miseratione, qua suorum membrorum, id est, fidelium in unitate sanctae Ecclesiae commanentium semper miseretur, de quibus erat ille qui dicebat: Gaudeo in passionibus meis, quia expleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea propter corpus ejus quod est Ecclesia. Hanc passionem, quam Christus in sanctis suis sustinet, David praefigurabat cum dicebat: Adhuc ludam et vilior apparebo, quia dum se humilians usque ad mortem ad crucis perveniret mysterium, et a synagoga, quae sterilis ex tunc remansit, despiceretur, in sudore sanguineo membrorum suorum passiones ostendebat esse futuras, ac contra Ecclesiae exhibitam honorificentiam suam esse testatur cum dicit: Qui vos recipit, me recipit. Et, Quandiu fecistis uni de minimis istis, mihi fecistis. Si ergo illi de quibus sermo est, custodem virtutum, magistram bonorum, humilitatem amplecterentur, nec corpus Christi, quod est Ecclesia, impudentissime anathematizare tentarent, nec ob suae imo vanae laudis appetitum pro re tam inutili tamque inofficiosa synodum aggregarent.
4.12
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. Quod magna ex parte mansuetudinem et patientiam abjecerint in non continendo os suum et inordinate loquendo.
4.12
Aggregata igitur synodo si in ea ecclesiastico more egissent, res necessarias et fidelibus profuturas pertractantes, omnes vocum novitates et inordinatas locutionum naenias evitarent, et mediocritatis callem tenentes neque ab apostolicis doctrinis, neque ab antiquarum synodorum institutionibus dissentirent, sed patientiae et mansuetudinis ornamentis ornati, nequaquam dicentes bonum malum et malum bonum, ponentes amarum dulce et dulce amarum, prophetico sermoni contrairent; et ea quae necessario statuenda erant prudenter statuerent, et quae dicenda diligenter dicerent, et spreto supervacuo et extraordinario anathemate, res utiles perdocerent, res vero ambiguas aut certe inutiles silentio multarent, et nostrae partis sive caeterarum mundi partium Ecclesiae eorum statutis parerent. Sed quoniam impossibile est et eorum statutis assensum praebere et antiquis patrum institutionibus parere, cum videlicet inter se diversa sint, et quantum lux tenebris, vita morte, visio caecitate, probitas improbitate, puritas impuritate, sanitas aegritudine, tantum eorum instituta a sanctorum patrum institutis distent, idcirco, deterioribus spretis, potioribus contenti sumus, et contemptis fallacibus diverticulis certum ac regium tramitem tenere desideramus. Ubi, quaeso, praestantissima virtus mansuetudo? vel tu fortissima furiis sive cunctis levibus incitamentis inimica patientia? Quo abieratis? quo discesseratis, cum tam incautas tamque perversas constitutiones a tot sacerdotibus patrari videretis, cum Ecclesiae tot anathematum vincula inferre cerneretis? Cur non saltim in duobus vel tribus hospitium habuistis? Cur omnes sprevistis? Cur cunctis vestram absentiam praesentastis? Cur non eos a tot nugis vestri moderaminis compescuistis fraenis? Cur non a tot deliramentis vestrae industriae coercuistis habenis? Stimulante namque jactantia sive ventosae laudis appetitu, et ministram suam, oris videlicet incontinentiam, contra nos pugnaturam impellente, quae omnia ut caetera malorum fomenta non incongrue nostrae legiones respuunt, ab eis abscessimus, et apud eos tandem hospitari nequivimus, quos talium errorum tumultibus invasos esse comperimus. Nulla enim est societas luci et tenebris, nec quaedam communicatio Christi et Belial, quoniam, juxta cujusdam sapientis sententiam, spiritus Dei, qui utique nostri exercitus dux est, effugiet fictum, non habitabit in corpore subdito peccatis. Non enim nos in medio ejus, nec ille in medio nostri habitavit qui facit superbiam. Quoniam, juxta verba Jesu filii Sirach, odibilis coram Deo et hominibus superbia, et synagogae superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis. Tanto enim in eorum synodo discipula superbiae, oris scilicet incontinentia, viguit, quanto modestia sive prudentia vigere debuit, et cujus nec extrema quidem manus in tali actu duci debuit, principatum, proh dolor! tenuit; et quae principatum tenere debuit, nec extrema quidem ejus manus illorum coetibus interfuit. Tuo itaque instinctu, o incontinentia oris, quae gressus hominum in terra viventium dirigi prohibes, dicente Propheta, Vir linguosus non dirigetur super terram, et cujus anni sui peccatum non deest, juxta illud, Ex multiloquio non effugies peccatum, parcens autem labiis sapiens eris, et per quam anima laeditur, juxta sapientis vocem dicentis, Qui multis utitur verbis, laedit animam suam, et quae non solum respondere antequam audias, verum etiam sanctam Ecclesiam anathematizare, antequam alloquatur tuos sequaces, compellis, juxta illud, Qui respondet verbum priusquam audiat, stultitia est illi, et opprobrium, te urgente ita penitus nostrum abnuere consortium, ut nostra societas in eorum mentibus nec leve quidem posset imprimere vestigium. Nos enim sequi decor vitae est, et nos spernere error insaniae, et secundum magistrae nostrae sapientiae vocem, Exitus nostri exitus vitae sunt. Nisi enim legislator nostrorum monitorum sequax fuisset, et nostri moderaminis retinaculis gressus suae mentis connexos habuisset, dicente Scriptura: Et erat Moyses mansuetus prae omnibus hominibus, qui sunt super terram, nequaquam tantoties divinis alloquiis frueretur, neque tot mysteriorum arcanis, Domino insinuante, imbueretur, nec de eo ab eodem rerum omnium Domino diceretur: At non sicut servus meus Moyses, ad quem loquor facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Patientiae itaque et mansuetudinis virtus et ab illis prorsus abjecta esse perhibetur, qui pessum et extraordinarie ad catholicam Ecclesiam anathematizandam synodum aggregare nisi sunt, et eam quae benedictione perpetua benedicta est, maledicere insanis ausibus conati sunt, et a nobis fidei brachio et dilectionis manu et cordis amplexu modis omnibus est adeunda et perpetim retinenda. Ait enim Psalmista: Dulcis et mansuetus Dominus, propter hoc legem statuit delinquentibus in via: dirigit mites in judicio, docebit mansuetos vias suas. Unde datur intelligi, quod qui mansueti Domini sequax esse desiderat, mansuetudinem non debet spernere, sed ut de viis Domini doceatur, eam ei convenit amplecti. In Proverbiis quoque scribitur: Mansuetus vir cordis medicus est: tinea autem ossibus cor intelligens. Item ibi: Melior est mansuetus cum humilitate, quam qui dividit praedam cum contumeliosis. In Ecclesiastico quoque legitur: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligere. Item ubi supra: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia loquere responsum verum. Nam et praefectus Jesus filius Sirach ita intonat: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum dignitatem suam. Doctor itaque gentium ita ad Ephesios scribit: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum magnanimitate, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et Jacobus apostolus dicit: Quis prudens et sciens vestrum, monstret de bono opere conversationem suam in mansuetudine et prudentia. Quibus omnibus praeceptis illi procul dubio renisi sunt qui propter imaginum adorationem Ecclesiae ausi sunt anathema inferre, quae utique tanto est immunis ab eorum maledictione quae injusta est, quanto a Christo qui eam redemit delinitur unctione laetitiae, quae immarcescibilis et perpetua est. De prudentia quoque et patientia et continentia oris scriptum est: Qui parcit verbum proferre durum, prodest ei: patiens autem vir sapiens est. Quod enim verbum potest esse durius anathemate? quod si proferre incaute parcerent, non longe a via discederent. Aut quae patientia aut prudentia in hoc negotio illis utilior esset, quam ut Ecclesiam per diversas mundi partes constitutam suis apicibus consulerent, et quod omnium assensus decrevisset, prudenter et patienter sancirent? Dicitur enim per quemdam sapientem: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos. In quo dicto dum metonymice per palpebras providens ante acta consilium, et per gressus ipsas actiones significet, nobis perspicaciter innuit, ut semper nostrarum actionum exercitia provida et prudentia praeveniant consilia, ut antea mentis oculus praevideat in quibus se postmodum actus extendat. A multiloquio igitur quo illi in sua synodo usi sunt, his verbis Psalmista se coercitum esse decantat: Dixi, Custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam; et ut coerceri rite valeat, his precibus Dominum implorare contendit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non declines cor meum in verba malitiae. Si ergo omnia quae per patientiam et mansuetudinem a sanctis patribus sive in Veteri, sive in Novo Testamento gesta sunt innumeremus, et e contrario quae per superbiam sive oris incontinentiam a perditis quibusque perpetrata sunt, edicere curemus, et quibus testimoniis hoc vitium perhibeatur, non dicam unius capituli, sed nec quidem unius libri textus cuncta poterit continere. Nunc autem monstratis ex parte quae egerint, quaeve agere debuerint, et illorum nugis ex parte discussis, ad alia quae huic operi necessaria sunt, Domino accedamus.
4.13
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. Quia mulier in synodo docere non debet, sicut Haerena in eorum synodo fecisse legitur.
4.13
Cum pene in omnibus illa synodus quae pro adorandis imaginibus aggregata est, divinarum Scripturarum saluberrimis institutis refragetur, in hac quoque parte oppido refragari illis videtur, quod mulierem institutricem sive doctricem habuisse perhibetur: quod quidem non solum divinae legis documentis, sed ipsius naturae lege inhibetur. Non enim eam sexus fragilitas sive animi mobilitas doctrinae sive praelationis super viros apicem tenere permittit, sed tanquam infirmius vas et ad decipiendum facilius subditam et virili auctoritate repressam esse compellit. Unde et divinis legibus sancitum est, quaedam feminarum vota virili deliberatione cassari posse, et humanis constitutum est, feminas innuptas, quamvis provectae sint aetatis, propter ipsam animi levitatem, in tutela consistere debere. Novimus enim feminam causa prolis, causa adjutorii, causa incontinentiae, viro concedi solere: causa vero docendi nusquam penitus legimus. Causa inquam prolis, ut in Genesi legitur: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini. Hoc est enim matrimonium quod neque secundum Pelagium peccatum esse putandum est, neque secundum Jovinianum virginitati coaequandum: sed virginitas illi praeferenda est propter munditiae sanctitatem et corporis integritatem, dicente Apostolo: Nupta cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro; virgo autem cogitat quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, ut sit sancta corpore et spiritu. Illud vero quanquam altero sibi praelato non est abjiciendum, neque omnino postponendum, sed cum gratia his quibus competit appetendum, quoniam est et erga se non extraordinarium et erga virginitatem secundum. Est enim virginitatis seminarium, quia sicut uva non aliunde nisi ex vite nascitur, ita et virginitas non aliunde nisi ex matrimonio gignitur; et quanquam sit virginitas centesimus fructus, habet tamen infra se tricesimum, id est matrimonium, inter quos medius sexagesimus est, qui in viduis non incompetenter accipitur. Causa itaque adjutorii femina viro concessa est, dicente Domino: Non est bonum hominem solum esse, faciamus ei adjutorium simile sibi. Causa vero incontinentiae, juxta illud Apostoli: Qui incontinens est, nubat; et iterum: Melius est nubere quam uri. Interrogemus ergo Apostolum, dicat egregius praedicator, dicat vas electionis, utrum feminas docere permittat, an in viros dominari. Ait enim ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subjectione: docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Qui quasi interrogaretur, cur eam et docere et dominari in virum prohibuerit, Adam, inquit, primus formatus est, inde Eva; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit: ut nosse possemus idcirco ei et doctrinae et dominationis dignitatem ab Apostolo in virum minime esse concessam, quia non ut doceret, sed ut adjuvaret virum, nec ut ei praeesset, sed subesset, condita esse perhibetur, sive quia animo est infirmior et ad tentandum facilior. Non enim, ut ait Apostolus, vir propter feminam, sed femina propter virum creata est. Nam si quis forte tanti erroris praesumptionem hoc ancili tueri nitatur, quod idem apostolus, cum de habitu et continentia anuum ageret, ait, Bene docentes, sed prudentiam doceant, perpendant quod non eas docere quamdam insaniam vel quamdam traditionem sacrosanctis Patrum institutionibus resistentem, vel certe cujusdam insensatae rei adorationem, sed prudentiam et bene vivendi exempla permiserit; nec eas id facere in ecclesia, neque in conventu, neque in synodo, sed privatim longaevae aetatis experientia et explosis propter aevi maturitatem vitiorum incentivis, inter domesticos permiserit; nec omnes, sed eas quae in operibus bonis testimonium habent, quae hospites recipiunt, quae sanctorum pedes lavant, quae tribulationem patientibus subministrant, quae omne opus bonum subsecutae sunt, quarum et ipse incessus, motus, vultus, sermo, silentium, quamdam sacrae continentiae gestet honestatem. Aliud est enim matremfamilias domesticos verbis et exemplis erudire, aliud antestitibus sive omni ecclesiastico ordini vel etiam publicae synodo quaedam inutilia docentem interesse, cum videlicet ista quae domesticos exhortatur, eorum et suum in commune adipisci cupiat profectum, illa vero in conventu ventosae tantum laudis et solius arrogantiae ambiat appetitum. Sicut igitur caput viri Christus est, ita nimirum caput mulieris vir, ac per hoc si mulier viris praeesse debet, jam eorum caput est: et si illa eorum caput est, illi necessario caput Christi erunt. Non autem ullus caput Christi praeter Patrem esse potest, secundum Apostolum qui ait, Caput Christi Deus, et de quo in Canticis canticorum dicitur: Caput ejus aurum optimum. Non igitur mulier viris se praeferendo eorum caput esse debet, ne dum sexus inferior ultra se quam ordo exposcit, attollit, et superiori sexui praefert, caput quod praeeminere caeteris membris debet, infima petat, et pedes qui caeteris membris praeeminentibus infima loca tenent, caeteris praeeminentes ad superiora tollantur, sicque naturae ordo permutatis ac potius perversis legibus foedetur. Nam si forte aliquis his sacrosanctis apostolicis institutionibus obniti tentans, mulieres viros docere virisque praeesse, et synodos instituere debere, ideo affirmare nisus fuerit, quod secundum evangelicae tubae praeconium mulieres crebro mediatori Dei et hominum ministraverint, ad pedes scilicet ejus sedentes, et verbum ex ore ejus audientes, ac circa frequens ministerium satagentes, et lacrymis pedes ejus rigantes, et capillis tergentes, et corpus ejus miro unguentorum liquore linientes, eumque ad passionem pergentem sequi non distulerint, et post resurrectionem ejus ad ejus monumentum recurrentes ejus sacratissimae resurrectionis gloriosum mysterium et primae cognoverint et discipulis nuntiarent, animadvertat quod aliud sit ad pedes Domini sedere, et caetera quae praemisimus agere, aliud synodos statuere, in conventibus viros docere, perversas constitutiones tradere, et viris praeferri appetere. Illae etenim typum sanctae Ecclesiae gestantes Domino ministravere, et sacratissimis ejus alloquiis inhaesere: istae vero si quae sunt, Athaliae nimirum exempla sequuntur, quae dum viris praeesse incompetenti desiderio appetit, pene omne semen regium extinxit, et sui nefandissimi capitis interitu ad ultimum indignam vitam digna morte finivit. Femina vero idcirco Domini et salvatoris nostri resurrectionis nuntiatrix esse existimatur, ut quia fuerat ei femina de coelis ad terras venienti iter, fieret etiam ei a terris ad coelos redeunti index, et quem venientem Maria virgo mundo edidit, redeuntem nimirum Maria a Domino sanata discipulis nuntiaret. Qui mediator Dei et hominum non idcirco de femina natus esse perhibetur, ut femineum sexum viris praeferret, sed ut utrumque sexum in culpam lapsum suae incarnationis mysterio redimeret: virum videlicet, quia vir fieri pro nostra salute dignatus est, juxta illud propheticum: Ecce veniet vir, oriens est nomen ejus; de quo scribitur, Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo virtutibus et signis, quae fecit per illum Dominus; feminam vero, quia de femina sine ullo masculini sexus contagio nasci dignatus est, et utriusque sexus sicut verus conditor, ita etiam verus permanet restaurator.
4.14
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. Contra eos qui dicunt, Dei cooperantes nos direximus congregare vos, sive congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens.
4.14
In primo hujus operis libro in prima parte libri, cum eorum error discuteretur qui dicunt Deum sibi conregnare, aliquantulum disputatum est, unde hic quoque error, quo se Dei cooperantes superciliose jactant, cassari potest: quoniam et Deum sibi conregnare, et Dei cooperantes esse, non humiliter, non sanctorum regum exemplis contenti, non sanctarum Scripturarum institutionibus instructi, sed perperam et fastu arrogantiae elati delirant; et dum appetunt id sibi usurpare quod non competit, timendum est ne id amittant quod competit, quia quisquis ambit illicita, amittere solet acquisita. Sed quoniam, ut praefati sumus, in superioribus hic error ex parte discussus est, nunc ad id quod ideo illos qui in eadem synodo fuisse noscuntur congregatos dicunt, ut per eos Deus consilium suum statueret, nostrae disputationis vertamus articulum. Dicunt enim: Congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens, quasi non scriptum sit, Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, et quasi Deo quaedam nova voluntas quae antea non accesserat, accedat: de quo per prophetam scribitur: Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit; aut quasi ullius adminiculo indiguus idcirco alios congreget, ut plurium deliberatione quid agere debeat statuat. Est enim consilium a consulendo dictum, quo aliquid aut faciendi aut non faciendi assidua consideratione decernitur. Est enim genus causae quod oratores deliberativum dicunt, in quo genere de quibuslibet vitae utilitatibus quid aut debeat aut non debeat fieri tractatur. Sunt enim in eo suasio et dissuasio, id est, de expetendo et fugiendo, de faciendo et non faciendo. In suasione autem duo sunt fortiora, spes et metus. Quia igitur Deus omnipotens est, ideo nullius est indiguus, ideoque nec alterius suasione ad ea quae non vult peragenda promovetur, nec ab his quae agere vult ullius dissuasione removetur, nec quodam metu ab aliquibus, quae agere vult agenda hortatur, nec cum alio consilii sui deliberationem statuit. Quibus omnibus si indigeret, necessitatem pateretur, omnipotens non esset: est autem omnipotens, nullam igitur indigentiam habet, ac per hoc incautum est dicere: Congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens. Consilium namque Dei Filius est, qui non statutus est a Patre quadam deliberatione, sed genitus ante saecula ineffabili nativitate, quem Pater genuisse, et sine quo nunquam fuisse a fidelibus creditur. Est enim sapientia Dei Patris quae ei consempiterna est, et quae dicit: Ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat, quando parabat coelos, aderam illi; dum vallaret mari terminum, et legem poneret aquis, ego cum illo eram. Quae etiam celsitudinem suam his verbis demonstrat dicens: Ego in altissimis habitavi et thronus meus in columna nubis; et iterum: Gyrum coeli circuivi sola, et in fluctibus maris ambulavi, in omnem gentem et in omnem populum primatum tenui; et iterum: Ego quasi terebinthis expandi ramos meos. Ego feci ut oriretur lucifer in coelo. Ego omnes qui me amant diligo. Exitus enim mei exitus vitae sunt. De hoc enim consilio Psalmographus dixit: Consilium Domini manet in aeternum, cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi. Qui ideo consilium dicitur, eo quod incarnationis ejus arcanum ad consulendum humano generi sit concessum, quod consilium nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet, quia triumphalis mors Domini diabolicum perenniter exstinxit exitium. Cogitationes namque cordis ejus praedestinationem interni ejus judicii innuunt, in quibus cuncta reposita sunt quae vel fuerunt vel sequentibus saeculis futura succedunt. Hominum etenim consilia plerumque frustrantur: Domini autem consilium permanet in aeternum. Homo enim mortalis caduca sapit, aeternus Dominus nunquam reprehendenda constituit. Unde et hoc consilium quod illi dicunt quod per eos Dominus statuisset, ideo a Domino statutum esse minime creditur, quia Dominicis praeceptis contraire dignoscitur, cum videlicet et per Veteris et per Novi Testamenti paginam Deus se solum adorari seu coli instituerit, isti autem quasdam res insensatas adorandas sive colendas esse absurdissima deliberatione percenseant. Non enim Deus commutabilis est, ut quae antea inhibuerat modo peragenda concedat, sed quod ante saecula in consilio suo, hoc est, in Filio, constituit, semper stabilia esse permittit, Isaia attestante qui ex persona Dei Patris ait: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam. Hoc etenim consilium, id est Filius, et testamentum dicitur, unde et Jeremias ait: Si non esset testamentum meum in custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem. De quo testamento dicitur: Et testamentum pacis erit in Jerusalem. Quomodo ergo Deus illos ideo congregaret ut per eos consilium proprium statueret, ut illi somniant, in quo tanta est scientia ut nec praeterita ei quaedam, nec futura, sed omnia praesentia sint, cujus substantiam sicuti est, nulla potest attingere opinio, nulla complecti definitio, quoniam plus est quam quidquid dici aut cogitari potest? Est enim spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, invisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus, immortalis, cui omnia vivunt, a quo omnia initium consecuta sunt, venerandus, diligendus, metuendus, extra quem nihil est, imo in quo sunt omnia quaeque sunt sursum deorsumve, summa et ima, omnipotens, omnia tenens, vere in omnibus dives, quia nihil est ubi non sit, nec aliquis ei locus absens est, exceptis impiorum cordibus, ubi quamvis sit per potentiam, non est tamen per gratiam, qui ubique esse his divinae legis testimoniis comprobatur. Ait enim Psalmista: Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. In Isaia quoque legitur: Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria majestatis tuae. Per Jeremiam quoque dicit: Deus appropinquans ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longinquo: quod si absconsus fuerit homo in abditis, ego eum videbo. Nonne coelum et terram ego impleo? dicit Dominus. Liber quoque Sapientiae dicit: Sanctus enim spiritus sapientiae, et non liberavit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius speculator est verus, et linguae auditor, quia spiritus Domini replebit orbem terrarum. In Ecclesiastico quoque scribitur: Quoniam multa sapientia Dei, fortis in potentia, videns omnes sine intermissione; qui bonitate sua eum qui non erat creavit, justitia eum qui peccaverat condemnavit, misericordia imo magna misericordia eum qui perierat restauravit. De quo per Prophetam dicitur: Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus: confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Et iterum: Universae viae Domini misericordia et veritas; et cui per eumdem Prophetam dicitur: Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et verax. Nunquid eum quem dominationes adorant, tremunt potestates, et coelestibus hymnis laetabunda angelorum collaudat militia, quem cherubim et seraphim, sublimes virtutes ejus scientia repletae, ejus amore ardentes, sensu minime comprehendere valent, quem nemo novit nisi Filius qui utique unius est cum eo substantiae, credere opportunum est ut alterius consilio egeat? et ideo alios convocet ut per alios consilium suum statuat? O dementissimum dictum, o insulsa locutio, o verba cunctis divinis verbis obnitentia! quae si ab his quibus dicta sunt defendantur, insaniae vicina sunt; si non defendantur, ignorantiae et ignaviae deputanda sunt. Adhaerere enim Deo quis potest bonis actibus insistendo, sicut ille cupiebat qui dixit, Mihi autem adhaerere Deo bonum est; consilium autem illi dare nemo potest, est enim auctor et fons omnium bonorum, et, ut crebro diximus, nullius indiguus. Magnus, ait Propheta, Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Dic, quaeso sancte Isaias, dic nobilissime vatum, dic Dominicae incarnationis et gentium vocationis evangelice potius quam prophetice narrator, dic utrum aliquis sensum Domini cognoscere potest, aut ei consiliarius effici valet? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? cum quo iniit consilium, et erudivit eum scientia, et viam prudentiae ostendit illi? Item idem propheta dicit: Nunquid nescis et non audisti? Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae, non est deficiens, neque laborans, nec est investigatio sapientiae ejus. Dicat etiam magister gentium quid de hac re sentiat. Ait enim: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Cujus enim judicia incomprehensibilia et viae investigabiles sunt, nullo modo credendus est alterius consilio ad res deliberandas egere, quia sicut natura, ita et sapientia super omnes est, et sicut coaequari ei quis nequit per naturam, ita nec ejus scientiae potest aliquid conferri per consilium. Consilium enim ab eo quaeritur, qui aut per naturam, aut per intelligentiam socius est. Deo autem nullus aequalis, nullus socius est, dicente Moyse: Quis similis tibi in dis, Domine? quis similis tibi, honorificus, sanctus, mirabilis, in majestatibus faciens prodigia? De quo etiam per Psalmistam dicitur: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
4.15
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. Contra eos qui dicunt: Si enim imperiales effigies et imagines emissas in civitates et provincias obviabunt populi cum cereis et thymiamatibus, non cera perfusam tabulam honorantes, sed imperatorem, quanto magis oportet in Ecclesiis Christi depingi imagines salvatoris nostri Dei et intemeratae matris ejus et sanctorum omnium?
4.15
Quisquis alicujus artis sedula meditatione cupit habere peritiam, non imperitorum, sed peritorum artificum monitis adhaerendo discendae arti praebet instantiam, nec affectat eorum sibi magisterium usurpare, quos videt in propria arte minus doctos et despicabiles esse, ne dum desiderat instanti opere ex adepta arte adipisci laudem, incassum et suum deperdat opus, et caeteris sit in subsannationem. Hoc a liberalium artium sectatoribus, hoc a medicis, hoc a metallorum conflatoribus sive sculptoribus, hoc a lignorum lapidumque caesoribus, hoc ab agrorum cultoribus fixa ratione observatur: solum ab his observare negligitur, qui ut imagines adorare instituant, a pravis rebus exempla sumere affectant, et rem tam inutilem tamque perversam nonnunquam bonis rebus incompetenter, plerumque perversis astruere nituntur impudenter; et in modum temulenti, qui nimio madefactus mero trementibus membris, titubantibus gressibus, nudatis sensibus, modo barbaris, modo Latinis utitur verbis, modo ignium caloribus, modo pruinarum delectatur algoribus, modo insensate jacere, modo enerviter delectatur ludere, et in nulla parte fixam habens intentionem, huc illucque nutabundam et rationis egenam efferre non desinit mentem: ita isti modo divinarum Scripturarum testimoniis incompetenter adhibitis, modo suarum assertionum deliramentis, modo mala, modo malarum quarumdam rerum malorumque actuum exemplis suum nituntur usquequaque firmare errorem. Nam quis furor est quaeve dementia, ut hoc in exemplum adorandarum imaginum ridiculum adducatur, quod imperatorum imagines in civitatibus et in plateis adorantur, et a re illicita res illicita stabiliri paretur? Doctor enim gentium non vos imperatorum imitatores, sed suos, imo Christi fieri hortatur dicens, Imitatores mei estote sicut et ego Christi; et ut imperatorum fasces sive vulgi bacchatus a Christicolarum mentibus dirimeret, ait: Nobis quibus Christus crucifixus est, quid nobis cum foro? Jam vero quia de forensibus sive publicis actionibus exempla sumere intra sanctam Ecclesiam affectant, cur non scenicas mimicasque nugas, vel etiam crudelitates quae in theatris sive in orchestris de ludis gladiatoriis infeliciter fiunt, sibi usurpant? Cur non clerus cum antestite more secutoris populum velut retiarium insectatur? Cur non tota circi gentilia vel potius infelicia exempla sectatur, qui Christi custodit Ecclesiam? Sed absit catholica religione, ut actiones perversas quas pridem proterva gerebat gentilitas, nunc Christiana imitetur et servet gravitas. Nostra enim conversatio, ait Apostolus, in coelis est. Ideoque quisquis illo tendere desiderat quo caput nostrum Christus praecessit, non debet fieri sectator forensium vel publicarum actionum, sed ipsius capitis nostri Christi, aut ejus membrorum, apostolorum videlicet sive apostolicorum virorum. Exempla enim prava ita catholicis vitanda sunt, sicut et seductio malorum hominum, sive societas injustorum, dicente Domino: Non audies auditum vanum, non consenties cum injusto fieri testis injustus; non eris cum pluribus in malitia. Odisse enim debet Christianus, exemplo Psalmistae, eos qui oderunt Dominum et super inimicos ejus tabescere. Neque enim Tobias vir probabilis et Deo charus filium suum exempla perversa sectari hortabatur, cum dicebat: Vide, fili, ne sequaris iter iniquorum, et multitudo peccantium non suadeat te, quoniam stipendia eorum mors est; tu autem si operatus fueris veritatem, erit respectus Dei in operibus tuis, et cum omnibus qui faciunt justitiam haereditabis vitam aeternam. Quisquis ergo videns imagines imperatorum adorari a populorum frequentiis, hoc exemplo munitus imagines adorare percenset in basilicis, huic sancti viri praecepto non mediocriter reluctari convincitur, nec cum David dicere poterit: Non sedi in consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo; odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo; lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Sed si fortasse hujusce erroris defensor dicet, imperatorum imagines adorare peccatum non est, perpendat quanta gloria tribus pueris id facere nolentibus in flagrante camino angelo coelitus emisso, edacis rogi flammam excutiente et salutiferum rorem illis impertiente, collata sit, quantoque miraculo Babylonicus princeps inter eos se vidisse similem filio Dei testetur, non ad suam, sed ad illorum gloriam vel etiam ad suam pertinaciam refutandam. Audiant etiam beatum Hieronymum in commentario quem in libro Danielis edidit taliter dicentem:« Ecce enim, inquit, Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberare. Unde putaverat se terrere pueros, inde cernit in eis materiam fortitudinis. Nec in longum differunt, sed praesens sibi pollicentur auxilium dicentes: Ecce enim Deus noster quem colimus, ipse nos et de eo quod minaris incendio, et de tuis potest manibus liberare. Quod si noluerit: Pulchre ad id quod dixerat: Potest eripere nos, non intulit contrarium, si non poterit, sed, si noluerit: ut non impossibilitatis Dei, sed voluntatis sit si perierint. Notum tibi sit, rex, quod deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. Sive statuam, ut Symmachus, sive imaginem auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo judices et principes saeculi qui imperatorum statuas adorant et imagines, hoc se facere intelligant quod tres pueri facere nolentes placuerunt Deo. Et notanda proprietas, deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque servis Dei non convenit.» Ecce sancti viri documentis instruimur, imperatorum imagines adorari minime debere. Et quis tam perversus eas non solum adorare decernat, sed ab earum adoratione exempla perversitatis ad aliarum nihilominus imaginum adorationem assumat? Et si homines mortales protervia vanitatis inflati, pompa saeculari elati, honorum ambitione cupidi, jactantia pleni, loco circumscripti, situ contenti, quia non ubique esse poterant, ideo imagines suas hominibus adorandas mandavere, quia in seipsis non ubique poterant adorari, quid necesse est Deum in imagine adorare, qui incircumscriptus est, qui ubique totus est, ubique mirabilis qui loco non continetur, situ non circumscribitur, quem, sicut ait Salomon, coelum et coeli coelorum non capiunt, quem non capit mundus, sed ille capit mundum? Cum enim tanta sit ejus virtus, tanta gloria, tanta potentia, non est quaerendus in imaginibus, sed in mundis et sanctis pectoribus; non est adorandus in depicta tabula, sed in aula sancta, dicente Propheta, Adorate Dominum in aula sancta ejus, qui non invenitur per picturam statutis locis, sed per opera a mentibus piis, quem non in loco, non in pictura, non tabulis Elias quaerebat, sed ubique eum praesentem sciebat ei qui se instantia bonorum operum praesentem exhibuerat cum dicebat: Vivit Dominus in cujus conspectu sto. In tabulis ergo Deum, qui inlocalis et omnipotens est, adorare velle, sicut gentiles reges suos locales sive mortales adorabant, profanum est et incredulitati vicinum. Nullam enim hoc scelus fecisse legimus gentem, nisi Babylonios et Romanos, vel eas gentes quae ab his aut subactae, aut finitimae fuere, aut ab his exempla sumpsere, ut sicut in ferocitate sive in fortitudine haec duo regna caeteris mundi regnis eminuisse noscuntur, ita etiam in colendis idolis et adorandis proniora fuisse credantur. Fuit itaque inter haec duo fortissima regna magna concordantia, magna similitudo, magna crudelitas, magna etiam fortitudo, et revera fortitudo quae caeteris mundi regnis suo tempore imperaverit. Nam ut illud ab oriente, ita nimirum istud eminuit ab occidente; illud mundo pubescente, istud jam mundo senescente. Nam omnem, ut aiunt historiae, Babylonii regni haereditatem et apicis cumulum Romanum suscepit imperium, et inter haec duo regna quasi inter patrem senem qui jam posse desierit, et filium parvulum qui necdum dominandi vires acceperit, duo regna vice tutoris Persarum videlicet sive Macedonum fuisse traduntur. At dum haeres, id est, Romanum imperium, adolevit, hoc quod tutoris locum tenebat abscessit, et suscepit haereditatem filius adolescens quam pater amiserat veteranus: quorum duorum regnorum consonantias sive concordias persequi longum est. Nam, ut caetera taceamus, in hac parte non minima eorumdem regnorum consonantia est, quod utraque reges suos in statuis sive imaginibus per campos sive plateas adorare censuerint, et haec facere nolentibus diversa supplicia intulerint. Nam hoc malum cum caeteris malis quae Christi adventu frustrata sunt, frustrari omnino debet, et non solum ab eo ad alia peragenda exempla sunt sumenda, sed idipsum a Christicolis radicitus est exstirpandum, ne qua, secundum Apostolum, radix amaritudinis rursum pullulet et inquinet multos. Nam cum apostolicis instruamur documentis nullam nos dare debere occasionem maligno, cur talem gentilibus occasionem demus mortalium regum imagines adorando et ab his exempla sumendo? ut nobis ingerere possint dicentes: Nos eorum simulacra vel imagines adoramus quos vel vera religione deos credimus, vel antiquorum traditionibus docti deos non esse nescimus: vos vero, quibus istud abominatio est, cur imagines hominum vel ceris pictas vel metallis conflatas sub regum reverentia etiam publica adoratione veneramini, et, ut ipsi praedicatis, Deo tantum honorem debitum etiam hominibus datis? Quod si illicitum legique contrarium est, cur hoc facitis, Christiani, aut cur vestri non prohibent sacerdotes? ne id quod id ignorantibus nobis pro sacrilegio ascribitis, scientes sub officii excusatione subeatis. Quae dum et his similia primis fidei temporibus a philosophis gentium nostris illata fuissent, nostri taliter respondisse feruntur: Hoc namque quod dicitis nec debemus probare, nec possumus, quia evidentibus Dei dictis, non elementa, non angelos, nec quoslibet coeli ac terrae vel aeris principatus adorare permittimur. Divini enim speciale hoc nomen est officii et altius omni terrena veneratione vel reverentia, sed sicut in hujusmodi malum primum adolatio homines impulit, sic nunc ab errore consuetudo vix revocat. In quo tamen incauto obsequio quanquam divinus non deprehendatur cultus, sed propter similitudinem amabilium vultuum gaudia intenta plus faciant, quam aut hi forte exigant quibus defertur, aut perfungi oporteat deferentes, reverentiores tamen et districtiores hanc consuetudinem perhorrent Christiani, quibus taliter illatis non apparet eos, tunc regum imagines adorare censuisse, quanquam rudes adhuc et necdum solidae ad percipiendum solidum cibum mentes hominum fuerint de gentilitate conversae. Jam vero quia dicunt exemplo imperialium imaginum imaginem Dei vel sanctae Dei genitricis Mariae vel omnium sanctorum adorari debere, quam sit absurdum quamve inutile in promptu est, etiam sive hoc capitulo, sive in aliis ex parte monstratum est. Nullus enim praeter Deum omnipotentem omnium sanctorum imagines vel nomina habere vel retinere potest, dicente Propheta: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum: dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Et Dominus Abrahae dixerit: Si possunt stellae coeli numerari prae multitudine, semen quoque tuum numerari poterit. Semen autem Abrahae omnes credentes esse, omnibus manifestum est. Ipse enim est pater gentium, in cujus semine, id est in Christo, benedicentur omnes gentes; qui secundum apostolum, non ex circumcisione, sed ex credulitate amicus Dei vocatus est, nec ei observatio legis, sed credulitas fidei ad justitiam reputata est.
4.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. Contra eos qui dicunt quod imaginis honor in primam formam transit.
4.16.1
Usitatissimum et oppido familiarissimum illis qui in adorandis imaginibus aestuant, hoc est, ut credant et asserant imaginis honorem in eamdem formam posse transire cujus imago est. Quod quidem quomodo fieri valeat, et utrum fieri valeat, nulla ratione percipitur, nec divinorum eloquiorum testimoniis approbatur. Nunquidnam sancti qui pro meritis suis coelestia regna conscendere valuerunt, quorum illi inofficioso obsequio imagines adorare percensent, superstitiosos aut supervacuos honores ambierunt? Nunquid adorari se permiserunt? Quidam enim ex illis abjecti esse cupiebant, ut Domini gratiam mererentur: de quibus erat ille qui dicebat: Elegi abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; quidam vero flagellari potius quam venerari maluerunt: testis est ille qui dixit: Ego autem non solum alligari, verumetiam mori pro Christo paratus sum. Non enim eos honorum appetitores, sed spirituali vigore flagrantes et contra adversa munitos atque igne tribulationis decoctos et mundanis adversitatibus fortiores effectos, doctor gentium fuisse commemorat, cum quosdam ex illis dicit tantatos, ut Achiam; quosdam lapidatos, ut Zachariam et Stephanum; quosdam illorum sectos, ut Isaiam, qui per figuram syllepsis pluraliter ponitur; quosdam in occisione gladii mortuos, sicut plures prophetarum fuisse noscuntur; quosdam circuisse in melotibus, in pellibus caprinis, sicut Eliam et Joannem; quosdam angustatos sive egentes fuisse illisque dignum non fuisse mundum, sicut de pene omnibus sanctis passim credendum est, commemorat: quibus exemplis monstratur non eos honorum, sed virtutum desiderio aestuasse. Nam si ambitione honorum dum mortaliter viverent, uterentur, non hodie in coelestibus tanta gloria fruerentur; dum ergo sit illis a Domino honor perpetuus attributus, non sunt transitoriorum honorum indigui.
4.16.2
Honor itaque digne sanctorum corporibus, reliquiis sive basilicis exhibitus, et omnipotenti Deo et sanctis ejus manet acceptus; incompetens vero et indecens, nec Deo nec sanctis ejus manet acceptus.
4.16.3
Hinc est quod beatus Joseph post prophetiam ossa sua cum adjuratione filiis Israel ad terram repromissionis venturis secum deferenda percenset, ne, dum Aegyptii memores essent illius, sive administrationis qua in magna egestate Aegyptum gubernaverat, ejus ossibus inutilem exhiberent venerationem; et qui erat in Dei creatoris devotione firmatus, et a vana superstitione Aegyptiorum omnino alienus, eo propensius suam ostenderet sanctitatem, quo et vivens humiliter et recte Deo servierit, et post obitum cineribus suis incompetens obsequium exhiberi recusaverit. Cum ergo sancti viri et Deo per omnia accepti vana obsequia hominum devitaverint, sicut Paulus et Barnabas Lycaonum superstitiosa obsequia devitasse noscuntur, et Petrus Cornelii devotam venerationem spreverit, angelus etiam in Apocalypsi Joannem ne se adoraret prohibuerit, quis eos credat imaginum adoratione delectari, aut picturarum obsequiis demulceri, aut qualiter ad eos honor picturis exhibitus quae nec de illorum corpore, seu vestibus sunt, sed pro captu ingenii cujusque ab artificibus praeparantur, poterit pervenire? Non enim deliniuntur pictorum operibus qui cum Christo regnant in coelestibus, nec ambiunt ab opificibus in tabulis sive in parietibus pingi, qui a Christo in libro vitae meruerunt ascribi. Dicant igitur quibus hoc tam peculiare est dicere, quod imaginis honor in primam formam transit, dicant ubi hoc legerint aut quibus valeant testimoniis approbare. Dominus namque et Salvator noster non ait: Quandiu fecistis imaginibus, sed, Quandiu fecistis uni de minimis istis, mihi fecistis; nec ait: Qui imagines, sed, Qui vos recipit me recipit; nec Apostolus ait: Diligamus imagines, sed diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est; nec imaginum onera, sed nostra alterutrum mutuo vehenda percensuit dicens: Alter alterius onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam cum imagines plerumque secundum ingenium artificum fiant, ut modo sint formosae, modo deformes, nonnunquam pulchrae, aliquando etiam foedae, quaedam illis quorum sunt simillimae, quaedam vero dissimiles, quaedam novitate fulgentes, quaedam etiam vetustate fatescentes, quaerendum est quae earum sint honorabiliores, utrum eae quae pretiosiores, an eae quae viliores esse noscuntur, quoniam si pretiosiores plus habent honoris, operis in eis causa vel materiarum qualitas habet venerationem, non fervor devotionis; si vero viliores eae quae minus similes sunt illorum quibus aptari parantur, injustum est, cum hae quae nec opere nec materia praecellunt, nec personis similes esse noscuntur, auctius propensiusque venerantur. Nam dum nos nihil in imaginibus spernamus praeter adorationem, quippe qui in basilicis sanctorum imagines non ad adorandum, sed ad memoriam rerum gestarum et venustatem parietum habere permittimus, illi vero pene omnem suae credulitatis spem in imaginibus collocent, restat ut nos sanctos in eorum corporibus vel potius reliquiis corporum, seu etiam vestimentis veneremur, juxta antiquorum Patrum traditionem: illi vero parietes et tabulas adorantes in eo se arbitrentur magnum fidei habere emolumentum, eo quod operibus sint subjecti pictorum. Nam etsi a doctis quibusque vitari possit hoc quod illi in adorandis imaginibus exercent, qui videlicet non qui sint, sed quid innuant venerantur, indoctis tamen quibusque scandalum generant, qui nihil aliud in his praeter id quod vident venerantur et adorant. Unde cavendum est ne evangelicam sententiam subeant, qui tot pusillos ad scandalizandum impellunt, quoniam si is qui unum de pusillis scandalizaverit, formidolosissimae sententiae subjacet, multo magis exitiabili ille ferietur severitate, qui pene omnem Christi Ecclesiam aut ad imagines adorandas impellit, aut imaginum adorationem spernentes anathemati submittit. Quod utrumque cum magna cautela vitare necessarium est, ne dum in utramlibet partem plus se quis quam ordo exposcit, impegerit, jacturam suae salutis evitare non possit.
4.17
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. Quod infauste et praecipitanter sive insipienter Constantinus Constantiae Cypri episcopus dixit: Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et venerandas imagines secundum servitium adorationis quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati emitto; et qui sic non sentiunt neque glorificant, a sancta catholica et apostolica Ecclesia segrego, et anathemati submitto, et parti qui abnegaverunt incarnatam et salvabilem dispensationem Christi veri Dei nostri emitto.
4.17
Quam praecipitanter et, ut ita dixerim, insipienter Constantinus Constantiae Cypri episcopus caeteris consentientibus se suscepturum et amplexurum honorabiliter imagines dixerit, et servitium adorationis, quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati debetur, ei se redditurum garrierit, non est plurimum nostra disputatione discutiendum, quoniam omnibus qui hoc vel legunt vel audiunt liquido patet illum non modici erroris voraginibus immersum, quippe qui servitium soli debitum Creatori exhibere se fatetur creaturis, et dum cupit favere picturis reluctatur cunctis sacris Scripturis. Quis ergo unquam sani capitis talem absurditatem vel dixerit vel dicenti consenserit, ut in tanto honore habeatur picturarum varietas, quanto sancta, vivificatrix et omnium creatrix Trinitas? et tale impendatur servitium picturae, quale exhibetur Domino totius creaturae? Aut quis illum talia nauseantem potius quam loquentem audire pateretur? Aut quae aures tanti facinoris noxam non abdicare potius quam percipere niterentur? Quoniam quidem perversum est ut quibuslibet rebus insensatis tale impendatur servitium adorationis, quale Deo omnipotenti cui non est similis, cui per Salomonem dicitur, Domine, non est tibi similis in coelo sursum nec in terra deorsum. Cum qua ergo fronte, ut de caeteris taceam, hoc unum comma divinae legis audit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, qui hoc spreto non solum creaturis servit, sed earum servitium servitio Deo debito aequiparare contendit? Stet namque episcopus in Ecclesia, et legat, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et mox ut in conventu sederit dicat:« Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et venerandas imagines, et illis servitium adorationis, quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati debetur, impendo,» sicque se in divinis verbis instabilem, se aliud ore profitentem, aliud corde credentem, aliud divinis paginis legentem, aliud in antro pectoris sui tenentem, et divinis verbis obtinentem, et suas nugas Dominicis praeceptis praeferentem demonstret. Nam cum sibi suisque dignoscatur in sua perversa professione obesse, nobis e contrario qui illorum nugis reniti cupimus, dignoscitur prodesse, cum videlicet errorem detegit infaustum, quem illi videntur plebibus ingerere palliatum. Aiunt enim:« Non adoramus imagines ut Deum, nec illis divini servitii cultum impendimus, sed dum illas aspicimus et adoramus, illo mentis nostrae acumen defigimus, ubi eos quorum illae sunt, esse non ignoramus.» At contra iste illorum detegens errorem, et suam pandens absque ulla obumbratione cogitationem, fatetur se quale sanctae Trinitati, tale illis exhibere servitium, talemque adorationem, sicque absurditatem quam illi introrsus retinent latenter, hanc iste egerit patenter. Nec latere quempiam potest illorum ignavia, cum hanc pandat hujusce professionis sententia. Quia ergo omnes qui suo errore dissentiunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia segregare et anathemati submittere, et illis qui Domini Jesu Christi incarnationem salutiferam credere recusaverunt, admittere nititur, quantae sit fatuitatis cunctis legentibus liquet agnoscere, quippe qui suae ignaviae demersus barathro, dum caeteros ad se secum talia passuros protrahit, si quos tanti periculi voraginem vitare conspicit, eos conviciis et contumeliosis affatibus objurgare contendit. Nam quae insania, vel quae amentia est, ideo Christi plebem ab Ecclesiae matris uberibus conari convellere, eo quod servitium soli Deo debitum rebus sensu carentibus obnititur exhibere? Aut quae perversitas est aequales judicare illos qui mediatoris Dei et hominum Christi Jesu vivificatricem incarnationem obstinata mente credere recusant, illis qui, spreto secundum divinae legis imperium creaturarum omnium servitio, soli Deo, cui omnia famulantur, servire desiderant: aliud est enim mundi redemptionem non credere, aliud soli Deo velle servire; aliud est salutem mundi spernere, aliud imaginum adorationem contemnere; aliud est salutiferis monitis refragari, aliud vanis et superstitiosis obsequiis reniti. Idem namque Dominus et Salvator cum et per paginam Veteris Testamenti imagines adorare inhibuerit, et per corporalem praesentiam imaginem Caesaris Caesari potius reddendam quam adorandam censuerit, talia in se credendi praecepta contulit dicens: Qui credit in me, habet vitam aeternam; et iterum: Ego sum ostium et vita, si quis per me introierit salvabitur, et ingredietur et regredietur, et pascua inveniet; et iterum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. Veritas hoc dicit, salus mundi hoc testatur, redemptor generis humani hoc protatur: et quis tam hebes tamque segnis parem illum judicet, qui his tam authenticis monitis contradicit, illi qui contemptis divinis eloquiis res sine sensu adorare contemnit? Esto, imagines adorare virtus et bonum opus est: nunquidnam fidei aequari potest? Cum tamen cunctis bonis operibus insistendum sit, nullum opus bonum ad perfectam salutem quemquam adducere valet, nisi fidei fundamento superponatur et ejus munimine fulciatur. Abraham denique non ex operibus, sed ex fide justificatus est; Moyses fide grandis factus est; sancti per fidem vicerunt regna, et sancti omnes juxta fidem defuncti sunt. Et Propheta dicit, Omnia opera ejus in fide; et Dominus in Evangelio, Fides tua te, inquit, salvum fecit; item idem: Amen dico vobis, si habueris fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si huic monti dixeritis: Tolle et jacta te in mare, fiet; et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes accipietis. Unde datur intelligi caeteris virtutibus fidem praeeminere; et quanquam ei spes et charitas connectantur, tamen per fidem ad eas pervenitur. Nec pari damnatione judicandus est qui in caeteris operibus quam qui in fide delinquit, quoniam quidem cum nullus absque fide imagines adorando salvari possit, innumerabiles in coelesti patria sunt legiones quae sive per martyria, sive per innocentiam, sive per solitudinem conversationis, cum imagines penitus nec habuerint, nec adoraverint, per fidei tamen observantiam coelicolis coetibus sociati perpetuis gaudiis perfruuntur.
4.18
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. Quod Eutimius Sardensis episcopus a praefati Constantini errore non multum dissentit in eo quod ait: Ex toto corde suscipio venerandas imagines cum condecenti honore et amplectibili adoratione. Illos enim qui aliter aut contrarie sentiunt aut dogmatizant contra sanctas imagines alienos catholicae Ecclesiae deputans et praedico et haereticos annuntio.
4.18
Cum Eutimius Sardensis episcopus Constantino Constantiae Cypri episcopo pene par sit in confessione, non est ambiguum parem eos habere fidem paremque adepturos retributionem, nisi emendatio in utro illorum praecesserit. Ex toto enim corde uterque se confitetur suscipere imagines cum summo honore et amplectibili adoratione. O demens episcoporum confessio, o insana praesulum praedicatio! Ecclesia catholica voce praesulum incarnationis Christi mysterium se suscepisse congratulans, Domino dicit: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui, et isti dicunt: Suscipimus et adoramus imagines. Caterva credentium Christum qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, apostolos sive apostolicos viros suscipere precatur dicens: Suscipiant montes pacem populi tui, et isti dicunt: Suscipimus imagines adoratione amplectibili. Cum ergo isti pene omnem auxilii sui spem in imaginibus defigant, non mediocriter a sancta et universali dissentiunt Ecclesia, quae spem auxilii sui non in picturae fucis, non in manufactis artificum operibus, sed in Deo omnium creatore defigit, quae habet adjutores apostolos et apostolicos viros, qui pro ea quotidie Dominum interpellant, et susceptum dono sancti Spiritus de supernis sedibus imbrem sanctae praedicationis, utpote altiora in Ecclesia loca fidelibus plebibus sive rectoribus diffundunt, secundum Joel vaticinium dicentis: Et erit in illa die, distillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac; quod etiam his verbis Ezechiel intonat dicens: Vestri autem montes Israel facient uvam, et fructum vestrum quem vos manducabitis populus meus. Quae uva et qui fructus, quanquam Christus Dominus intelligatur qui de montibus Israel processit, a patriarchis videlicet hominem assumens, potest etiam dulcedo praedicationis veteri et novo Testamento compaginata intelligi, quae diffunditur per humilium fidelium mentes, et incredulorum corda ad credendum et ad fructum afferendum mollificat, et rectorum sensus aeternae spei retributione laetificat, eosque justitia indui et cum subjectis plebibus Deo hymnum canere exhortatur, impleturque illud propheticum: Campi tui replebuntur ubertate, pinguescent fines deserti et exsultatione colles accingentur; induti sunt arietes ovium et convalles abundabunt frumento: et enim clamabunt, et hymnum dicent. Levat enim oculos suos ad eos, cum dicit: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Non enim ait: Levavi oculos meos ad res insensatas, ut ab his adjutorium adipiscerer; sed, Levavi oculos meos ad montes, ad eos videlicet montes super quos Ecclesia Christi fundata est, dicente Propheta, Fundamenta ejus in montibus sanctis; qui etiam videntes liberari populum Dei a servitute Aegyptia, et ad terram repromissionis conscendere, id est, mundi hujus aerumnosam servitutem, fideles quosque spernere, et ad aeternam patriam convolare exsultant, dicente eodem sanctissimo Prophetarum: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Quisquis ergo ad hos montes spreta cum caeteris vanitatibus creaturarum adoratione, soli Deo servitium exhibens, mentis oculos somno infidelitatis depulso levat, cum aeriae potestates sive earum sequaces superbi quique ad exitiabiles Erebi densitates descenderint, non timebit, et cum caeteris hujuscemodi hominibus cum summa jubilatione cantabit: Propterea non timebimus dum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus, conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Quia igitur antiquus hostis, cujus satellites in sacris litteris plerumque montium nomine designantur, illorum indubitanter montium, malignorum videlicet spirituum, de quibus per Nahum prophetam dicitur: Montes commoti sunt ab illo, et colles tremuerunt; et de quibus Apostolus dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, omnium malorum suasor, et e contrario omnium bonorum dissuasor, idcirco hominibus persuasit creaturas colere, ut eos a creatore averteret, illius persuasionibus pessimis actum est, ut creaturarum adoratio inolesceret, quae sub praetextu quodammodo religionis et reverentiae sanctorum, magnum in his locum tenet, qui imagines se ex toto corde suscipere et adorare fatentur. Nam dum amborum error pene par, ut praefati sumus, sit, in eo namque quodammodo dispar esse dignoscitur, quod Constantinus eos qui servitium soli Deo debitum creaturis impendere recusant, infideles et incredulos judicat, Eutimius vero non eos ut incredulos, sed ut haereticos damnat, qui tamen sunt, ut ait Sedulius de quibusdam, Ambo errore pares quanquam diversa sequentes, qui videlicet ob unius erroris insaniam sanctam catholicam partim incredulam, partim haereticam mentiuntur Ecclesiam. Nam si nos omnes generaliter Christiani, qui spretis creaturarum culturis servitium soli Deo debitum illi soli impendere cupimus, cui merito soli debetur, ideo haeretici, quia imaginibus non servimus, ab istis judicamur, illi proculdubio sive ante adventum redemptoris, sive post adventum, qui creaturis inserviebant, omnino catholici judicabuntur; et si illi increduli, et revera increduli, quia pro creatore creaturas colebant, modis omnibus judicantur, nos qui uni et soli Deo spretis vanitatibus servimus, et ejus sanctis consequens et congruum obsequium impertimus, catholici et fideles habebimur et judicabimur.
4.19
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX. Inutile et dementia prolatum et risu dignum dictum Agapii Caesareae Cappadociae episcopi reprehenditur in eo quod dixit: Scriptum est in nostris divinis Scripturis.
4.19
Et plerumque imperitia sons est, et insons; sed imperitia sons crebro ut officiat elaborat, imperitia vero insons officere nulli affectat. Sed dum utrumque genus non sit peccato subjectum, utrumque tamen est reprehensioni obnoxium, quoniam imperitia sons et peccato subjacet, utpote quae probrosa officiendi impellitur voluntate, et reprehensioni, sive quia peccatum non caret reprehensione, sive quia quod vel profatur vel operatur, et insipienter id facit et inerudite; imperitia vero insons etsi in eo peccato careat, eo quod neminem laedit, reprehensione tamen non caret, quia omne imperitum ineruditum est, et omne ineruditum reprehensioni succumbit. Ac per hoc ridiculosissimum dictum Agapii Caesareae Cappadociae episcopi, quod dixit: Scriptum est in nostris divinis scripturis: aut eidem reprehensioni quae peccato obnoxia est, aut eidem quae imperitiae subjacet, cedere comprobatur, quoniam aut eo peccato obnoxia est, quod quo pacto principes eorum dum sint homines, caeteris mortalitate non dissimiles, Deum sibi conregnare dicunt, et se divos suaque gesta vel dicta divalia nuncupant, eo nimirum pacto suas Scripturas divinas nuncupant; aut in eo reprehensioni succumbit, quod eloquentiae inscius, loquendi venustatis ignarus dum dicere debuerat, in nostris codicibus divinas Scripturas continentibus, aut aliquid hujuscemodi, id e contrario incomposite et ridiculose dixisse fertur, in nostris divinis scripturis: quod quidem, sicut praefati sumus, arrogantiae fastu, quo et Deum sibi conregnare et se divos nuncupare praesumunt, protulisse creduntur, insania est. Si vero aliud dicere cupientes, aliud dixere, nec tanta in eis acuminis vis est, ut quae corde concipiunt, vix certis ac propriis verbis significare queant, ignavia est: ac per hoc in utramvis partem per devia aut superbia feruntur elati, aut ignorantiae caliginosis retinaculis creduntur addicti. Quis ergo unquam sani capitis tale quid dixerit? Quis sanae mentis tale quid protulerit? Quae vecordia, quaeve sit amentia hominem mortalem, passionibus subjacentem, dicere: Scriptum est in nostris divinis scripturis? Si ergo nostris, quomodo divinis? Et si divinis, quomodo nostris? Ab homine ergo derivatur humanus, a Deo derivatur divinus. Nostrae etenim scripturae humanae sunt, Dei Scripturae divinae sunt: de codicibus tamen sanctae legis dicere nos ratio permittit, nostri codices, de Scripturis vero divinis non aliter nisi divinas Scripturas recte et convenienter secundum rationem dicere valemus. Esto, hoc dictum rationabiliter stare poterat, cum tamen non possit, quo nec de jactantiae fonte scaturisse nosceretur, nec de imperitiae barathro manasse crederetur, in eo denique reprehendi modis omnibus poterant, quod cum sit inutile inutiliter ad rem inutilem, ad imaginum videlicet adorationem astruendam, prolatum fuisse monstratur? Nec refragari ei potest quodam modo simplicitas, quae plerumque rectis quibusque inhaerere solet, cum id non pura, non recta, sed perversa voluntate prolatum esse constet. Si enim ex rusticitate sancta quae sibi solum interdum proficit, simpliciter et innocue, et non ad aliquid illicitum asserendum processisse dignosceretur, a Deo qui scrutator cordis et renum est, qui plerumque voluntates potius quam actus considerat, ei proculdubio ignosceretur. Sicut enim mala voluntas etsi non aliquid mali opere perpetret, tamen pro actu plerumque tenetur, ita nimirum bona voluntas pro bono opere semper accipitur. Quod ut exemplis illustremus, et Balaam mala voluntas qua populum Dei maledicere cupiebat, quanquam ad id quod desideraverat non pervenerit, a culpa non fuit indemnis; et David bona voluntas qua templum Domino aedificare cupiebat, quanquam opere non fuerit expleta, divinis tamen est collaudata oraculis.
4.20
LIBER TERTIUS. CAPUT XX. De eo quod Joannes presbyter Theodosio abbate monasterii sancti Andreae recitante verba Joannis Chrysostomi, et dicente: Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, dixit: Quis est iste angelus, nisi de quo scriptum est: Quoniam angelus Domini percussit centum octuaginta quinque millia Assyriorum in una nocte in circuitu Jerusalem exercitantium.
4.20
Dixisse Joannem Chrysostomum Theodosius abbas monasterii sancti Andreae in saepe memorata vanissima synodo, quae pro adorandis imaginibus gesta est, refert, Vidi angelum in imagine persequentem multitudinem barbarorum. Nam dum hi qui in eadem synodo fuisse memorantur, patriarcharum, prophetarum caeterorumque sanctorum et illustrium virorum verba ob imaginum adorationem stabiliendam perturbare nitantur, eos denique patriarchas quaedam egisse quae non egerint mentiantur, non est mirandum si etiam Joannem Chrysostomum talia dixisse criminentur. Nunquid enim praefatus vir tam eloquens, tamque eruditus diceret: Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, cum sciret angelorum immortalem naturam nequaquam ut ab hominibus videatur picturarum esse indiguam. Sunt enim natura spiritus, officio angeli, qui ut ab hominibus videri possint, corpora ex lucidissimo aethere, nec ex pictorum opificiis assumere creduntur: unde non est credendum ut a Joanne viro eloquentissimo tale dictum sit prolatum, quod nec verbis sit expolitum, nec sensu lucidum, nec ulla ratione subnixum. Est enim in eo vitium quod grammatici amphibolian, id est ambiguitatem dictionis nuncupant, quia dum dicitur, Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum aciem, non evidenter elucescit, utrum angelum in imagine viderit qui alibi persequeretur barbarorum multitudinem, an angelum alibi visum fuisse et in imagine barbarorum persequi multitudinem: quod quidem dictum et si hoc vitio careret, aliis quoque indiciis tanti viri non esse appareret, qui dum ejusdem non fuerit aetatis, ridiculosissimum ac potius falsissimum esset eum dicere, Vidi angelum barbaros persequentem, qui, ni fallor, vidisse se in pictura eamdem historiam ab artifice depictam, qua angelus barbarorum pridem cuneos prostraverat, prosecutus sit. Multi etenim diserti et eloquentissimi viri in suarum disputationum vastissimis campis, prout ordo et ratio dictat, sicut et caeterarum rerum, picturarum etiam et imaginum faciunt mentionem. Quod dum illi qui illarum adorandarum aestu uruntur legentes repererint, totum pervertere ad earum conantur adorationem, ut videlicet inde contra nos, qui Domino annuente veri sumus adoratores in spiritu et veritate Patrem adorantes, suam inermem armatam efficere affectent assertionem, quod ab eloquentissimis viris quamdam imaginum factam fuisse reperiant mentionem, quasi de omnibus quorum mentio in tractatibus fit, continuo praecepta dentur. Joannes igitur presbyter, cui dum praefatus Theodosius abbas Joannem Constantinopolitanum episcopum dixisse mentiretur, Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, protinus subjunxisse fertur et dixisse: Quis est iste angelus, nisi de quo scriptum est? Quoniam angelus Domini percussit centum octuaginta quinque millia Assyriorum in una nocte in circuitu Jerusalem exercitantium. Jam in pluribus illius vanae lectionis locis quae ex hoc negotio ab illis digesta est, plura notabiliter et incaute locutus fuisse deprehenditur. Pene omnibus enim ibi incautius locutus fuisse notatur, et quanto velocior in sermonibus, tanto nimirum segnior approbatur in sensibus, dicente Salomone: Si videris virum velocem in verbis suis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille. Nam dum de pictura dixisse referatur: Quis est iste angelus nisi de quo scriptum est: Quoniam angelus Domini percussit CLXXXV millia Assyriorum? et caetera, quam fuerit incautus, quamque delirus apparuerit, cum non Assyrios ille angelus percusserit pictus, sed ille qui ad hoc explendum fuerit missus. Quod vero ait, In circuitu Jerusalem exercitantium, tanquam ita scriptum habeatur et in hoc sicut et in caeteris ineruditus esse detegitur, quoniam nusquam hoc ordine verborum scriptum esse reperitur. Quanquam enim Sennacherib rex Assyriorum pene omnes civitates Juda munitas ceperit, dicente Scriptura: Et factum est in quartodecimo anno regni Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas, nequaquam tamen ad Jerusalem pervenit, nec in circuitu urbis machinis murum feriturus castra posuit, sed de Lachis Rabsacen ad Jerusalem misit, qui stetisse legitur in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis. Quod iisdem verbis liber Verborum dierum, qui Hebraice, Graece Παραλειπομένων dicitur, qui est chronicon divinae legis, testatur: Misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Jerusalem. Ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis. Nam id quod praefatus Joannes more suo usurpasse dignoscitur, tanquam inibi scriptum sit, In circuitu Jerusalem exercitantium, in nullo sanctae legis authenticorum codicum invenitur. Quod ut lucidius comprobetur, ipsa sanctae legis verba, prout in codicibus habentur, per ordinem ponenda sunt. Ita enim in libro Regum legitur: Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum CLXXXV millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Liber quoque sanctissimi ac dissertissimi vatis Isaiae hoc modo hanc texit historiam: Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum CLXXXV milia, et surrexerunt mane, et ecce omnia cadavera mortuorum, et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib; et caetera. Liber quoque Verborum dierum, qui cum sit, ut praefati sumus, totius divinae legis chronicon, historias tamen regum e latere libri Regum, quae in eo praetermissae sunt, enucleatim edisserit, hoc modo hanc narrat historiam. Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum, reversusque est cum ignominia in terram suam. In quibus exemplis, hoc quod a Joanne usurpatum est, minime invenitur.
4.21
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI. Quod nulla auctoritate vigeat, neque in ullo authenticorum librorum reperiatur quod illi dicunt, per imaginem cujusdam Polemonis quemdam ab adulteris perpetratione coercitum fuisse, quod quidem aequare nituntur miraculo quod fimbria Dominicae vestis actum est, quam mulier contingens exoptatam recepit sanitatem.
4.21
Inter caetera quae ob suum errorem astruendum deliramenta in ejusdem vanissimae synodi lectione conglomerasse deteguntur, hoc illis est familiarissimum, quod per imaginem cujusdam Polemonis quemdam asseverant ab adulterii perpetratione coercitum; quod quidem gestum, si tamen gestum esse credatur, quanquam in nullo vel Veteris vel Novi Testamenti authenticorum codicum sit repertum, nec ab ullo eorum doctorum, qui a sancta Romana, catholica et apostolica Ecclesia recipiuntur, sit prolatum, tamen id et ad suum errorem fulciendum, quasi quoddam probatissimum miraculum, proferunt, et miraculo quod Dominicae vestis fimbria gestum est, aequiparare non metuunt. Quod quidem si, ut illi asseverant, gestum est, salutaribus Dominicis gestis nec debet nec potest coaequari, quoniam quanta est distantia inter nescio quem Polemonem et Dei et hominum Mediatorem, tanta nimirum distantia est inter gesta praefati Polemonis ejusque imaginis et sanctissima miracula Domini salvatoris, nec possunt similes actus habere, qui nimium nimiumque sunt dissimiles in virtute. Quis in nubibus, inquit Propheta, aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei? De eo etiam dicitur in Canticis canticorum: Caput ejus aurum optimum, quoniam sicut auro nullius potest metalli coaequari natura, ita creatori omnium, qui caput utique Christi est, nulla potest coaequari creatura? De quo etiam in eisdem Canticis canticorum ab sponsa dicitur: Sicut malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios, quoniam sicut malum cum sit pulchrum aspectu, odoreque suavissimum praeeminet lignis sylvarum, ita nimirum redemptor noster, qui est odor vitae in vitam, quem quotidie Ecclesia in odore sequitur unguentorum, cunctis praeeminet coetibus sanctorum, qui idcirco filiorum nomine censentur, quia non mundo cui nati sunt, sed Christo cui renati sunt, adhaerere noscuntur. In Apocalypsi quoque vigintiquatuor seniores coronas suas ante Agnum projecisse leguntur, quia videlicet omnes sanctorum virtutes cunctaeque illorum victoriae, quibus ipso opitulante claruerunt, ejus virtutibus et victoriae comparatae minores esse cernuntur, quoniam et rivulus a perenni fonte derivatus minor esse perhibetur eidem fonti comparatus, et vilis pampinus vitis vivacibus radicibus vel etiam fructiferis palmitibus vilior omnino creditur comparatus. Esto, factum est, et credi possit, ut virtus Polemonicae imaginis ab adulterii scelere quemdam compesceret, num ideo omnes imagines adorandae sunt? Nunquid quia pecualis animantis lingua rudis humanas loquelas profundens arioli cujusdam perversam intentionem, qua benedictum populum maledicere nitebatur, compescuit, angelicosque terrificos ictus irrationale animal rationali homini vitare concessit, ideo animalia sunt pecualia adoranda? aut quia atrocium ferarum vulnifica ferocitate puerilis turba virum Dei vanis insultationibus lacescens est prostrata, ideo est ursorum rabies adoranda? Plerumque etenim casuali eventu res quodammodo accidentes noxiarum rerum perpetrationem quibusque perpetrare cupientibus inhibent, sed non ideo easdem res per quas haec fiunt, adorare ratio permittit. Si ergo hoc quod de Polemone et imagine ejus dicunt, cujus adminiculo suum errorem fulcire cupiunt, in veritate gestum est, ideo imagines adorandae non sunt, quia secundum exempla quae breviter praemisimus, non omnes res quibus quaedam utilia mortalibus inferuntur adorandae sunt; si vero in veritate gestum non est, ut et nos arbitramur, nec illi plene rationabili auctoritate proferunt, qui nullis hoc in veritate gestum authenticis approbant indiciis, nec ideo vanissima sensu carentium rerum est adoratio stabilienda, quia mendaciis nec mendaciorum exemplis res quae rationabiliter et in veritate fieri debet, nusquam legitur esse statuta, quoniam sicut veritas nunquam mendaciis assentiri dignoscitur, ita nimirum mendacia veritati semper refragari creduntur: quae duo ita sibi e diverso venientia cernuntur opponi, ut sibi mutuo semper credantur reniti. Sicut ergo ignis fomitem nemo potest aquarum fluentis nutrire, vel e contrario aquarum fluenta nemo potest igneis fomitibus augere, ita etiam nemo potest veritatem, ut illi facere appetunt, mendaciis comprobare. Decussis igitur breviter et ex parte probatis quod gestum imaginis Polemonis, si tamen, ut illi fassi sunt, gestum est, gesto Dominicae fimbriae coaequari nec debet nec valet, sive, quod prorsus ambigitur, utrum gestum sit, quod illi gestum fuisse dicunt, an non, sive quod etiam si gestum fuerit, non idcirco imaginum adoratio astrui valebit, nec non et id quod mendaciis approbari seu constitui veritas nequeat, nunc operae pretium est, ut quid fimbria Dominicae vestis, quam illi imagini Polemonis coaequare contendunt, typicis innuerit arcanisque mysteriis, breviter exsequamur. Fimbria namque Dominicae vestis fides est incarnationis, cujus attactu gentilitas aegritudinem amisit idololatricae foeditatis. Sicut enim fimbria ad comparationem corporis sive totius indumenti pars minima est, ita nimirum incarnatio redemptoris divinae et ineffabili generationi qua a Patre ante saecula genitus est, comparata, minima esse videtur: de qua generatione per Isaiam dicitur, Generationem ejus quis enarrabit? ubi subauditur, nullus. Humanam autem ejus generationem ita evangelista enarrat, Liber generationis Jesu Christi filii David. Mulier ergo post tergum fimbriam Dominicae vestis attingens exoptatam sanitatem, quam medicorum industria longa per tempora negaverat, recepit, quia post passionem et resurrectionem sive in coelum ascensionem Domini gentilitas credulitatis sanitatem quam nec patriarcharum nec prophetarum ei praedicatio quiverat impertire, Dominicae vestis fimbriam tangendo, incarnationis videlicet ejus mysterium credendo, percepit, et cum ad ipsius Domini praedicationem vix modica discipulorum turba crediderit, ad praedicationem tamen apostolorum tanta multitudo celerrimo fidei ardore succensa est, ut una die quinque millia hominum, alia tria credidisse perhibeantur: quod et ipsa Veritas discipulis promisit dicens: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. Quod quidem et in miraculo quod per Petrum a Domino gestum est, quidam intelligi posse putant, quoniam dum Dominus imperio verbi sive tactu infirmos sanaverit, Petrus umbrae suae tantum attactu infirmos legitur sanasse. Dominus ergo ad filiam archisynagogi suscitandam pergens, fimbriae attactu feminam a profluvio sanguinis liberat, quia videlicet dum synagogam, quae utique patriarcharum et prophetarum de stirpe descendit, somno incredulitatis evigilandam appetere tendit, gentilitatem a daemonum insolentissimo cultu suae fidei cognitione sanavit, et bonum quod illa perfidiae culpa irretita percipere neglexit, ista fidei devotione percipere meruit. Ad synagogam ergo liberandam se Dominus venisse testatur, cum et per praesentiam corporalem dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel; sive cum discipulos in vias gentium abire, et in civitates Samaritanorum cohibet introire; et quondam allegorice per Salomonem in Canticis canticorum ad Israeliticae gentis hortum se descensurum promittit dicens: Descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis; quia scilicet dum ad Judaici populi hortum in quo erat lex in cortice pandens acerrimam austeritatem, in nucleo occultans incomparabilem suavitatem, per carnis susceptionem descendit, gentilicae convallis abjecta opera invisit, eamque sibi fidei integritate ascivit. Porro quod sanata in itinere femina ad domum archisynagogi a Domino venitur, ejusque filia mortis vinculis destitutis suscitatur, synagoga quandoque somnum suae diffidentiae discussura, et Christo per fidem resurrectura, et ei perpetim victura monstratur, quandoquidem mox ut plenitudo gentium, secundum Apostolum, subintraverit, caecitatem quae ei ex parte in non credendo in mediatorem Dei et hominum contigit, a se discutiendo, et in eum credendo qui sibi per patriarchas et prophetas sacrorum oraculorum tonitruis olim annuntiatus est, credens, sic omnis Israel salvus erit. Cum igitur his et his similibus mysteriis quae in Dominicae fimbriae gesto innuuntur, Polemonis imago penitus careat, non eo modo ut Dominici indumenti fimbria habenda est, nec debet ei coaequari in honore, quae aequari nequit in tot mysteriorum fulgore.
4.22.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII. Quod judices qui in praefata synodo fuerunt, insolenter et incongrue artem pictoriam extollere conati sunt, dicentes: Pia enim est ars pictoris, et non recte eam quidam insipienter detrahunt, ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat.
4.22.1
Si pestilens humor arcem corporis, id est, caput obsederit, facile ad caetera membra transfunditur, nec mirandum est si ad pedum ima transfusus eos vehementer laedat, si eum jam caput, quod omnibus membris praeeminet, laesisse constet. Vesania igitur adorandarum imaginum quae Constantini et Haelenae matris ejus, sive etiam Tharasii Constantinopolitani episcopi caeterorumque illarum partium sacerdotum mentem irrepsit, non est plurimum magnipendenda, si ad judicum sive plebium usque mentes subripiendas descendit, quoniam ut superiori exemplo monstratum est, cum caput insolentia cujusdam rei invaditur, facile caetera invaduntur, quae capiti subesse monstrantur. Omne caput languidum, ait Propheta, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eis sanitas, quia videlicet dum a regibus et a sacerdotibus, qui exemplar bene vivendi subjectis plebibus esse debent, recte vivendi recteque agendi studium praetermittitur, de interna sanitate subjectarum plebium quodammodo dubitatur. Cum ergo in eadem synodo tot sacerdotum fuerint obsitae mentes erroribus, quomodo non poterat error judicum inhaerere mentibus? Aut quis ab errore reducat oves, si errandi ducatum teneant pastores? Sacerdotes etenim qui in errorem subditas plebes inducere noscuntur, talibus per Jeremiam prophetam increpationibus arguuntur: Propterea haec dicit Dominus ad pastores qui regunt populum meum. Vos dispersistis oves meas, et expulistis eas, et non visitastis eas; ubi protinus quanta sit cura Dei erga populum, qualiterve amotis negligentibus studiosiores populo Dei dentur rectores, protinus subinfertur: Ecce ego vindico in vos secundum mala studia vestra, et suscitabo illis pastores qui pascant eas, et ultra non timebunt neque terrebuntur, dicit Dominus. In Ezechiel quoque propheta de talibus, quod quidem non sine ingenti animi angore prosequimur, qui stipendiis ecclesiasticis utuntur, et exemplis erroneis et incautis populum in errorem inducere creduntur, sicut hi fecisse perhibentur, qui in vanam imaginum adorationem exarserunt, et populum subditum praelati sibi in errore professionis sociaverunt, ita scribitur: Et ideo, pastores, audite verbum Domini: Oves meas devoratis, et lanis eorum vos cooperitis, et quod crassum est jugulatis, et oves meas dispersistis; quod infirmum erat non confortastis, et quod male habebat non curastis, et contritum non alligastis, et quod errabat non convertistis, et quod perierat non requisistis, et fortem oppressistis labore, et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in devorationem omnibus bestiis agri, et dispersae sunt oves meae super omnem montem et in omnem collem altum, et super faciem totius terrae dispersae sunt, nec erat qui eriperet, neque qui revocaret. Non ergo in hujus negotii vanissima professione tanta est nequitia judicum, quanta perversitas sacerdotum, sed in istis deprehenditur ignavia, in illis ingens redundat insania, praesertim cum illi se imagines adoraturos, eisque servitium quod sanctae Trinitati debetur, exhibituros profiteantur; isti pictorum artem piam esse, et non debere subsannari, et pictorem pie agentem a Patre commendari professi sint dicentes: Pia enim est ars pictoris et non recte eam quidam insipienter detrahunt, ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat. In quibus utrorumque professionibus evidenter ostenditur, tanto sacerdotes praeeminuisse judicibus in errore, quanto nimirum praeeminent per gradus sublimitatem in honore, nec coaequari potuisse laicos praesulibus in absurda professione, qui non coaequari possunt in sacerdotalis cathedrae sessione; sed dum in neutra parte reperiatur quod recte queat laudari, in utraque tamen parte cernatur quod merito possit vituperari, et praesulum error qui se imagines adoraturos eisque servitium soli Deo debitum exhibituros fassi sunt, ex parte discussus sit, restat ut judicum etiam error quo artem pictoriam piam esse asseverant, nostri styli invectione discutiatur. Dicunt enim artem pictoriam piam esse, quasi non cum caeteris mundanis artibus communionem pietatis aut impietatis sortiatur. Quid enim ars pictorum amplius habet pietatis arte fabrorum, sculptorum, conflatorum, caelatorum, latomorum, lignariorum, terrae cultorum, vel caeterorum opificum? Omnes enim quas praemisimus artes, quae non nisi discendo possunt attingi, et pie et impie possunt ab his quibus exercentur haberi, nec in eas pietas aut impietas cadit, sed in hominibus qui earum sunt sequaces, qui plerumque aut vitiorum procacissimis tumultibus coarctantur, aut virtutum salutiferis coetibus exornantur. Si ergo idcirco ars pictorum pia esse perhibetur, quia per eam plerumque piorum hominum actus et pia quaedam gesta pinguntur, ergo et ideo impia perhibebitur, quia plerumque per eam impietates multae, id est, trucidationes hominum, atrocitates bellorum, crudelitates sceleratorum, immanitates ferarum, impetus bestiarum vel caetera his similia depinguntur; et si ideo impia nullatenus esse creditur, quia haec quae exsecuti sumus adumbrationibus vel etiam lineamentis quibusque humanis visibus impertiuntur, nec ideo pia erit quia per eam bonorum hominum gesta signantur. Sicut enim ferrum nec ideo impium dicitur, quia ex eo homines interimuntur, nec ideo pium, quia ex eo quaedam instrumenta fiunt quibus et ensium vibrantium illisiones quatiantur, et homines tueantur, et a medicis saluti humanae consulitur; ita et ars pictorum nec ideo impia, quia per eam crudelia, nec ideo pia, quia clementia quaedam pinguntur.
4.22.2
Quod vero ei non recte a quibusdam insipientibus detrahi suspirant, a nullo qui sanae mentis est ambigitur eos in hac quoque parte sicut et in caeteris dementiam sequi: quippe cum nullus sani capitis neque imaginibus detrahat, neque arti pictoriae, sed eorum qui eas adorant eisque sevitium inconsequens exhibent, abominetur vesaniam. Non enim vinum quia ebrietatem generat, reprehenditur, cum plerumque Deo in sacrificium libetur; nec sylvae quae furibus hospitium praebent, quia plerumque hominum usibus multa quae expediunt administrant; nec ideo igni imputatur, quia interdum edaciter domos vel caetera humanis stipendiis apta devorat, cum mortalium vitae multis adminiculis suffragetur. Porro quod dicunt, Ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat, cur Pater, aut ubi scriptum sit, pictorem commendet, nec illorum est approbare, nec nostrum credere, quippe cum in nullo oraculorum divinorum volumine pictorum laus perhibeatur inesse. Reperiant ergo illi in quolibet divinarum Scripturarum loco, in quo etiam secundum propriam asseverationem pictoris, ideo quod componendis imaginibus instent collaudet, et nos reperiemus qualiter eis respondere valeamus, quia omnipotens Deus non opera sed devotionem operum, nec actus sed voluntates actuum, nec res sed causas rerum, nec quisquis faciat, sed qua mente id faciat, plerumque aut probat aut improbat.
4.23
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII. Inutile et mendacio plenum dictum Joannis presbyteri et legati Orientalium dicentis: Non contraeunt pictores Scripturis, sed quidquid Scriptura dicit haec demonstrant, quatenus concordes sunt Scripturarum.
4.23
Si omnia Joannis presbyteri et legati Orientalium deliramenta quae in eadem synodo, in cujus inofficiosae lectionis reprehensionibus noster stylus versatur, protulit, singillatim a nobis discutienda in unum fuissent congesta, magnorum voluminum tantae disputationis sylva esset indigua. Sed nos ea partim brevitatis studio cui prorsus studemus, partim ordinem ipsius lectionis servantes, quo non singulorum singula seorsum, sed quorumdam passim per ordinem, prout quisque locutus est, vel etiam in eodem codice posita inveniuntur, discutienda in nostra disputatione ponentes, et brevissimae disputationis cuncta articulo coarctare compellimur, et non singula seorsum, sed pene omnia sparsim, prout ordo dictavit, exsequimur. Est interea operae pretium diligenter discutere, qualiter, ut idem profatus est, pictores haudquaquam credantur Scripturis contraire aut qualiter quidquid Scriptura dicit demonstrent, qualiterve concordes sint Scripturarum. Quamvis enim non eluceat de quibus Scripturis ille hoc dixerit, credendum est tamen eum de sacris Scripturis dixisse, quas usitate Scripturas solemus vocare, ut est illud in Evangelio: Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. S R. Picturae interea ars cum ob hoc inoleverit, ut rerum in veritate gestarum memoriam aspicientibus deferret, et ex mendacio ad veritatem recolendam mentes promoveret, versa vice interdum pro veritate ad mendacia cogitanda sensus promovet, et non solum illa quae aut sunt fuerunt aut fieri possunt, sed etiam ea quae nec sunt, fuerunt. nec fieri possunt visibus defert. Mendacium enim aut de his est quae non sunt, sed fieri possunt, aut de his quae nec sunt nec fieri possunt, de quibus in perihermenias a philosophis acutissima sive subtilissima disputatio est, quam huic operi interponere longissimum est. Nam dum dicat non contraire pictores Scripturis, et multa a pictoribus pingantur quae Scripturae divinae tacent, et ab hominibus non solum a doctis, sed etiam ab indoctis falsissima esse comprobentur, quis non ejus dictum ridiculosissimum vel potius falsissimum esse fateatur? Nonne divinis Scripturis contraire noscuntur, cum abyssum figuram hominis fingunt habere, et lympharum inundationem affatim fundere? Nonne divinis Scripturis eos contraire haud dubium est, cum tellurem in figura humana modo aridam sterilemve, modo fructibus affluentem depingunt? Nonne divinis Scripturis eos contraire manifestum est, cum flumineos amnes in figuris hominum aut situlis aquas fundere, aut alios in alios confluere depingunt? Nonne cum solem et lunam et caetera coeli ornamenta figuras hominum, et capita radiis succincta habere fingunt, sanctis Scripturis modis omnibus contraeunt? Nonne cum duodecim ventis singulis singulas formas pro qualitate virium attribuunt, aut mensibus singulis pro qualitate temporum quid unusquisque deferat, quibusdam nudas, quibusdam seminudas, quibusdam etiam indutas diversis vestibus figuras dant, aut dum quatuor tempora anni singula diversis figuris depingunt, aut floribus vernantem ut ver, aut aestibus exustam; vel etiam segetibus onustam ut aestatem, aut vindemiae labris vel botris oneratam ut autumnum, aut modo frigoribus algidam, modo ignibus se calefacientem, modo animantibus pabula praebentem, modo nimiis frigoribus marcidas volucres capientem ut hiemem, Scripturis divinis in quibus haec ita minime continentur contraire noscuntur? Quomodo ergo a pictoribus qui poetarum vanissimas fabulas plerumque sequuntur, sanctis Scripturis minime contraitur? Finguntur enim per eos interdum res in veritate gestae in alias atque alias incredibiles naenias; finguntur etiam quae nec factae sunt nec fieri poterant, sed aut mystice a philosophis intelliguntur, aut inaniter a gentilibus venerantur, aut veraciter a catholicis respuuntur: quae omnia quanquam gentilium habeantur in litteris, a divinis tam enprorsus sunt aliena Scripturis. An non divinis litteris alienum est quod ab illis Chymaera triceps a Bellerophonte fingitur interfecta, cum Bellerophon non bestiam, ut illi mentiuntur, prostraverit, sed montem, ut plerique intelligunt, habitabilem fecerit? An non divinis Scripturis alienum est, quod Vulcani claudi et Terrae filius Erichthonius esse, et in monte Aethna ferrum coquere, ejusque fornax Vesuvius mons Campaniae esse fingitur, qui perpetuis ignibus ardere perhibetur? An non divinis Scripturis aliena sunt, quod Scylla capitibus fingitur succincta caninis? et Phyllis ob amorem juvenis cujusdam in arborem fingitur esse conversa? et altera Scylla eo quod Niso patri crinem absciderit purpureum, una cum patre, et Itys ob stuprum materterae a patre gestum et homicidium matris sive materterae in seipso patratum una cum parentibus sive matertera in volucres finguntur fuisse conversi? aut cum Syrenes ex parte virgines, et ex parte volucres finguntur? aut cum Ixion illusione Junonis cum Nube coiens Centauros fingitur generasse? aut cum Neptunus tridenti armatus marinis fingitur fluctibus dominari? An non divinis Scripturis alienum est, quod Perseus tres sorores Gorgonas adjutorio Minervae interfecisse, aut cum alatus aversus volare fingitur, aut cum de sanguine ejus nasci fertur Pegasus, equus alatus, qui ungula sua fontem rupisse Musis depingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Prometheum homines ex luto finxisse inanimatos fingunt, et eumdem Prometheum a Minerva in coelum levatum inter oras septemplicis clypei, et dum omnia coelestia vidisset, fingunt eum ferulam Phoebiacis applicasse rotis, ignemque esse furatum, et pectusculo hominis quem finxerat applicato animatum reddidisse corpus? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Tantalum fingunt in inferno in quodam lacu depositum, eique fallacem aquam gulosis labia titillamentis attingere, pomaque fugitivis cinerescentia tactibus desuper facie tenus pendula apparere, eique esse locupletem visum et pauperem effectum? An non divinis Scripturis alienum est, cum Phineus caecus fingitur, cujus cibos Harpyiae rapuisse, ejusque prandia stercoribus foedasse pinguntur, quas Zetus et Calais Aquilonis venti filii fugasse a conspectu ejus mendaciter finguntur? An non divinis Scripturis contrarium est, cum Admetus rex Graeciae, ut Alcestae conjugio frueretur secundum propositum soceri leonem et aprum ad currum simul junctos, Apollinis et Herculis adjutorium habuisse pingitur? Aut cum Hercules Cerberum tricipitem canem inferorum interemisse pingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Acteonem quemdam venatorem eo quod Dianam lavantem viderit, in cervum fingunt esse conversum, et a canibus suis non agnitum, eorumque morsibus devoratum? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Berecynthia puerum formosissimum Atyn amasse, eumque zelotypiae vanitate succensa castrasse, et semimasculum fecisse depingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Orpheus Euridicen nympham amasse et sono cytharae persuasam uxorem duxisse pingitur, quae etiam dum Aristei pastoris persecutionem non ferens fugeret, et in serpentem incidens mortua esset, eamque maritus insequens ad inferos descenderet, et legem acciperet ne eam conversus aspiceret, hanc conversus aspexisse et denuo perdidisse fingitur? An non divinis Scripturis alienum est, quod Venus cum Marte concubuisse et a Sole deprehensa, et Vulcano prodita, et ab illo adamantinis catenis una cum Marte pingitur fuisse religata? Haec et his similia, quae et nobis ad retexendum sunt fastidiosa, et poetis sive philosophis gentium vel ad cantandum suavia, vel ad tractandum mystica, et pictoribus ad formandum familiaria, prorsus sunt, ut praefati sumus, a divinis litteris aliena. Nam, ut caetera taceamus, si quis pictor duo capita in uno corpore, aut in duobus corporibus caput unum, aut alterius animantis caput, alterius caetera membra, ut Hippocentaurum toto corpore equino et capite humano, et Minotaurum semibovem semivirumque affectet pingere, nunquid non Scripturis dicitur contraire? Ecquid est dicere, Non contraeunt pictores Scripturis? quasi non aliqua a pictoribus possint depingi quae sacris litteris credantur refragari. In sacris etenim litteris, nihil vitiosum, nihil inconveniens, nihil impurum, nihil falsum, nisi forte id quod perversos quosque dixisse vel fecisse sancta Scriptura commemorat, penitus invenitur; in picturis autem plura falsa, plura vitiosa, plura inconsequentia, plura inconvenientia, et, ut singula taceam, pene omnia sive possibilia, sive impossibilia, ab eruditis pictoribus depinguntur: quibus documentis Joannes presbyter et legatus Orientalium in hac quoque parte, sicut et in caeteris delirasse convincitur. Quod autem presbyter idem ait, pictores quidquid Scriptura loquitur demonstrare, quam sit falsum quamque inutile, prudens lector advertat. Nunquidnam divinae cuncta legis praecepta quae a Domino per Moysen data sunt, ut est illud, Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, et caetera hujuscemodi, in quibus nihil sonant quae pingi possint, a pictoribus demonstrantur? Nunquidnam omnia verba prophetarum, in quibus doctrinae, exhortationes, redargutiones, contemplationes, minae, vel caetera his similia continentur, in quibus crebro invenitur, Haec dicit Dominus, aut, Juravit Dominus, aut his similia, quae ab scriptoribus potius quam a pictoribus exarantur, pictura secundum ejus vanitatem demonstrare valet? Nunquidnam verba ipsius Domini et apostolorum singula a pictoribus possunt demonstrari? Pictores igitur rerum gestarum historias ad memoriam reducere quodammodo valent, res autem quae sensibus tantummodo percipiuntur et verbis proferuntur, non a pictoribus, sed ab scriptoribus comprehendi, et aliorum relatibus demonstrari valent, ac per hoc absurdum est dicere: Non contraeunt pictores Scripturis, sed quidquid Scriptura loquitur, hoc demontrant. Porro quod ait, Concordes sunt Scripturarum, quam sit insulsum, quamque absurdum, multis potest approbari indiciis. Qualem enim concordantiam possunt habere cum Scripturis sacris, cum illae veraces sint, isti plerumque falsa confingant? et de illis dicatur, Eloquia Domini eloquia casta, isti interdum fingant impura et incesta? Illae semper suadeant honesta et salubria, isti multoties inhonesta et ludibria? Illae semper instent humanae saluti, isti plerumque vanitati? Illae semper hortentur ad coelestia dona, isti crebro depingant terrestria quaeque et caduca? Quanta enim concordantia est inter id quod semper veritati innititur, et id quod plerumque veritatem, plerumque falsitatem insequitur, tanta nimirum concordantia est inter Scripturas divinas quae semper puras et fixas regulas tenent, et pictores qui mortalium more plures permutationes habent.
4.24
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIV. Quod non sint coaequandae imagines reliquiis sanctorum martyrum et confessorum, ut illi in sua erronea synodo facere nituntur, eo quod reliquiae aut de corpore sunt, aut de his quae in corpore, aut de his quae circa corpus cujusdam sancti fuerunt: imagines vero nec in corpore, nec circa corpus fuisse vel fore creduntur illis quibus ascribuntur.
4.24
Sicut igitur sacratis rebus sive quae per legislatorem, sive quae per Dei et hominum mediatorem sacratae sunt, sive etiam quae quotidie a sacerdotibus divini nominis invocatione sacrantur, et in mysterium nostrae redemptionis sumuntur, imagines nequaquam coaequandae sunt, ita etiam nec sanctorum martyrum seu confessorum reliquiis, quae apud fideles ipsorum amore venerationi habentur coaequandae creduntur. Quas quidem illi qui in earum adorationem exarserunt cum omnibus sacratis rebus et mysteriis plenis aequiparare nitantur, reliquiis etiam sanctorum martyrum insolenter atque absurde aequiparare nituntur. Cum ergo sanctorum corporibus aut certe corporum reliquiis, nec non et vestibus aut his similibus, quibus sancti dum mortaliter viverent usi sunt, isti picturas aut caelaturas sive sculptilia vel conflatilia quaeque ab artificibus quibusque formata coaequare in honore moliuntur, non modicam sanctis injuriam inferre monstrantur, cum praesertim sanctorum vestes et his similia ideo veneranda sint, quia aut in corporibus eorumdem sanctorum, aut circa corpora fuisse, et ab his sanctificationem ob quam venerentur percepisse credantur, nec non et sanctorum corpora, vel etiam corporum reliquiae, quoniam quanquam nunc in pulverem redacta fatescant, juxta mundi terminum cum gloria sunt resurrectura et cum Christo perpetim regnatura: imagines vero, quas illi inani voto his quae praemisimus coaequare contendunt, ideo his minime coaequari queunt, quae neque id sunt quod sanctorum corpora, neque in eorum corporibus vel circa eorum sacratissima corpora fuere, sed pro captu uniuscujusque ingenii, vel instrumentis artificii, modo formosae, modo deformes, plerumque etiam rebus impuris fiunt. Unde datur intelligi non eos mediocriter errare qui illas sanctorum reliquiis nituntur aequiparare. Sanctorum itaque corpora venerari, eorumque reliquiis honorem exhibere non sine causa vetustas admisit. Nam Abraham pater gentium vir fide plenus, devotione summus, obedientia praecipuus, in praeceptis Domini strenuus, non in quolibet loco, sed in agro studiose empto, conjugem legitur sepelisse, et ossa sua non in loco quolibet, sed in spelunca pulcherrima, in cujus interiore parte protoplastus sepultus fuit, juxta suum imperium a filiis tumulatus legitur fuisse. Isaac quoque utero senili profusus, atque Deo in sacrificium in figura nostri Redemptoris ad offerendum ductus, virque sanctitate et castimonia clarus juxta patrem secundum propriam jussionem creditur a filiis fuisse sepultus. Jacob quoque vir magnae patientiae divinis affatim roboratus craculis et crebris repromissionibus exhortatus, cum famis inopiam vitare, et dulcissimum pignus quod exstinctum crediderat cernere cupiens, cum clara progenie Niliacas descendisset in oras, non se ibidem sepeliri permisit, sed corpus suum ad terram sibi patribusque suis repromissam, juxta ossa patris avique sepeliendum advehi sanxit; et quia quartus in eadem spelunca, in cujus interiore parte Adam sepultus fuerat, juxta avum patremque sepultus est, loco nomen Arbee, id est, quatuor dedit. Joseph quoque qui typicis mysteriis a gentilibus, salvator mundi appellari meruit, et mira sanctitate inter fratres enituit, ossa sua filiis Israel ad terram repromissionis vehenda praecepit: quod quidem legislator idcirco minime agere distulit, quia id haudquaquam contra fidem esse cognovit. Viri itaque sancti corpus, qui de Juda ad arguendam nequitiam Israelitici regis in Bethel venerat, dum propter inobedientiam, quia cibos civitatis inhibitos sumpsit, a leone fuisset exstinctum, ab eodem nimirum leone legitur custoditum, sed culpa inobedientiae mortis acerbitate soluta, non praesumpsit crudelis fera sanctum corpus prophetae contingere, quem atrociter praesumpserat interimere. Prophetes itaque Bethel, nisi sanctis ossibus venerationem exhibendam sciret, nunquam se juxta ossa viri sancti sepeliri praeciperet dicens: Sepelite me juxta ossa prophetae. Vir itaque sanctus Josias et antequam nasceretur ex nomine nuncupatus, idolorumque dissipator, et paternarum legum strenuus observator duorum prophetarum ossa, cum plurimorum hominum ossa ob altare profanum polluendum combureret, nequaquam intemerata servare praeciperet, nisi sanctis ossibus venerationem exhibendam sciret. Ecce quibus exemplis, ut caetera taceamus, monstratum est sanctorum cineribus venerationem exhiberi debere: dicant illi ubi unquam jubeamur imagines adorare. Sanctis ergo corporibus honorem impendere magnum est fidei emolumentum: quo praesertim et illi in coelestibus sedibus cum Christo vivere, et eorum ossa quandoque resurrectura creduntur. Imaginibus ergo quae nec vixisse unquam creduntur, nec resurrecturae, sed aut ignibus aut carie consumendae perhibentur, adorationem soli Deo debitam impertire, aut segnitiae est si utcunque agitur, aut insaniae vel potius infidelitatis si pertinaciter defenditur. Nos itaque nec cum Vigilantio ejusque sequacibus reliquias abnuentes, nec cum Simone ejusque complicibus imagines adorantes, et reliquiis sive sanctorum corporibus opportunum obsequium exhibemus, et basilicas prout libet sanctorum imaginibus, sive etiam auro argentove exornamus, et servitium adorationis sive culturae soli Deo cui soli debetur ipso opitulante impendimus.
4.25
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV. Quod non ideo adorandae sunt imagines quod per eas, ut illi dicunt, nonnulla signa monstrata fuisse putentur, cum tamen non omnes res adorentur per quas vel in quibus miracula apparent.
4.25
Hoc etiam illis ad suum errorem astruendum familiare est, quod per quasdam imagines nonnulla miracula facta fuisse perhibent: quod tamen nec Veteris nec Novi Testamenti pagina demonstrat, quae quidem et si uspiam visa vel audita fuisse probarentur, dubitandum erat, ne forte tortuosi serpentis flexuosissimis meandris viderentur vel audirentur, qui cum sit teterrimus et tenebris suae nequitiae obsitus, transfigurat se in angelum lucis, audens se dicere lucem. Multa etenim signa, multaque miracula, per angelos refugas, vel etiam per eorum sequaces fiunt, qui dum sint spiritales potentiae, et, ut ita dixerim, spiritales nequitiae, et prophetias infelicibus quibusque impertiunt, et virtutes multas per suos satellites faciunt: de quibus erunt illi qui dicturi sunt, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Quibus aeternus arbiter dicturus est: Nescio vos. Quia igitur signa plerumque diabolico instinctu fiunt, ideo beatissimus Gregorius sanctae Romanae Ecclesiae antestes dixit:« Nolite, fratres mei, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia.» Sanctissimus quoque Augustinus, a daemonibus miracula fieri, similia miraculis quae fiunt per sanctos servos Dei his verbis testatur. Ait enim:« Non oportet moveri cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis quae fiunt per sanctos servos Dei: sicut scriptum est in Exodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter sicut fecit Moyses.» Non ergo haec oportet mirari, quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc interest, quod cum sancti talia faciunt in nomine Dei Domini omnium rerum, de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturae; cum autem mali nomines magicis artibus operantur similia in manus suas dantur cum exaudiuntur a daemonibus. Digni sunt enim qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod videntur impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi privatim inferiores potestates, quaedam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divino pro meritis animarum sua cuique tribuuntur. Unde signa et miracula quae illi dicunt in imaginibus apparuisse, si non apparuerunt, sicut et nulla hoc authentica tradit historia, mendacium est, et mendacio quicunque veritatis sunt servi uti non debent, quoniam ut ipsa Veritas ait, Nemo potest duobus Dominis servire: quae si apparuerunt, et per phantasticas quasdam obumbrationes ad illiciendas mentes apparuerunt, periculosissimum est, ne forte calliditatis suae astu antiquus hostis dum mira quaedam demonstrat, ad illicita peragenda fraudulenter suadeat. Si vero apparuere in veritate signa, quod tamen fieri nullius certis lectionis probatur documentis, et nec mendacio illorum in hac parte sententia subjacet, nec fraudulentis hostis machinationibus secundum exempla quae superius monstrata sunt, sed Dei operatione gesta probantur cui cuncta sunt possibilia, cui nihil impossibile est, animadvertendum summopere est quod cum multa et stupenda nutu Dei per quasdam creaturas, vel etiam in quibusque creaturis peracta fuerint, non omnia in quibus vel per quas facta sint adoranda credantur, quoniam quidem omnipotens Deus signa pleraque quae mortalibus ostendit, quae per res quasdam visibiles et tractabiles fecit, quatenus visibilium et mortalium hominum duritiam rebus visibilibus molliret, non ideo fecit, ut quarumdam rerum celebrandam statueret adorationem, quippe qui se solum adorare, solum praecepit et colere. Nunquidnam quia Dominus de rubo in igne Moysi locutus est, ideo rubi adorandi sunt? Non enim ideo in rubo apparuit, ut rubi materiam adorandam percenseret, sed ut per ejus spinas peccata pro quibus lex venerat demonstraret. Quia ergo rubus radicem non habet spinis armatam, cum in superioribus spinis densetur, in eo evidenter peccata non esse ex natura monstrantur. Quae ideo ab igni non est combusta, ut innueret per legem peccata non esse delenda, sed tantummodo ostensa. Lex enim peccata tantummodo ostendit, gratia autem quae per Christum data est, peccata quae lex monstraverat curavit. Quia ergo in igne Dominus apparuit, non ideo ignem adorandum decrevit, sed in ea natura apparere voluit, quae semper ad alta conscendere contendit. Quia igitur in monte dignatus est apparere, non montium adorationem creditur statuisse, sed quia rationabiliter factum est ut coelorum rex in ea re appareret quae semper alta appetit, et non in humili, sed in alto loco, ut et se altissimum demonstraret, et suos sequaces ad alta conscensuros evidentissime ostenderet. Nunquid quia circumcisione acutissimo lapide facta legislator tremendi judicis iram et mortis interitum evasit, lapides adorandi sunt? Merito enim legislator angelum in se tam infestum vidit, quia habitans in terra Madian, filium circumcidere neglexit, et qui Dei Abrahae nuntius erat, signum fidei Abrahae in filio non ferebat, in quo gloriari Judaeos sciebat: qui non ideo lapide circumciditur, ut lapidum ex hoc facto adoratio firmetur, sed ut per Christum qui est lapis angularis, peccata amputanda et mortis pericula evadenda ostendantur. Nunquid quia virga toties in serpentem conversa, toties legitur in virgae rigorem redacta, quae typicis figuris Christum de vita in mortem, de morte innuit redisse ad vitam, aut quia eadem virga quam Christi diximus gestasse figuram maris Rubri, baptismatis videlicet, unda divisa ad terram repromissionis, id est, ad coelestia regna populo Dei pergenti transitum praebuit, ideo virgae adorandae sunt? Nunquid quia aquae amarae ligno indulcatae leguntur, quae legem non immerito Christi ligno indulcatam, et spiritali dulcedi ne populorum mentes satiendas innuunt, ideo ligna adoranda sunt? Nunquid quia serpentis aenei inspectio, qui Christi mortem praefiguravit in ligno populum a serpentum morsibus, id est, ab spirituum immundorum mortiferis persuasionibus salvavit, ideo aut aes aut serpentes adorandi creduntur? Nunquid quia percussa silex exustis in arvis laticum fluenta produxit, et sitientem populum sitis ariditate liberavit, quae nimirum Christi figuram gessit, qui est lapis de monte abscisus sine manibus praecidentium, qui evangelicae praedicationis fluentis sitim incredulitatis a fidelium mentibus fugat, qui quotidie intonat, si quis sitit veniat ad me et bibat, ideo aut lapides creduntur adorari, aut latices? Nunquid quia virga Aaron, qua beatae virginis partus innuitur naturali lege calcata, nulla humanae operationis irrigatione fecundata, floruit et fronduit, et protulit nuces, ideo virgae adorandae creduntur? Nunquid quia sancto Hierobaal sicca area madido vellere, aut madens area sicco vellere apparuit, quo miraculo totius mundi gentilitatem coelesti rore immunem Israelitici solummodo generis, vellus madidum divini verbi imbre, ac postmodum pro culpa perfidiae eumdem populum suae infidelitatis siccitate arentem, mundique gentilitatem sacrae fidei rore perfusam significari manifestum est, ideo aut areae, aut vellere adoranda sunt? Nunquid quia Samson mandibula asini mille viros peremit, ejusdemque mandibulae molare evulso aquarum fluentis satiatus est, typum gerens nostri mediatoris, qui morte sua aerias potestates devicit, et spiritalibus fluentis fidelium, qui utique membra ejus sunt, arentia corda irrigavit, ideo mandibulae, aut molares adorandi sunt? Nunquid quia Elias pallio suo, per quod Dominicae incarnationis mysterium figuratum est, per quod Jordanis, baptismatis videlicet unda, introitur, Jordanem divisisse legitur, ideo pallia adoranda creduntur? Nunquid quia Naaman Syrus in flumineo lavacro leprae contagio ablutus est, per quem gentilitas Christi baptismate ab idolorum contagione abluta figurata est, ideo flumina adoranda sunt? Nunquid quia viro sancto Elisaeo Spiritus sancti adventus eatenus dilatus est, quatenus psaltes applicaretur, applicato vero psalte Spiritus sanctus illius se profudit praecordiis, per quem Judaicus populus significatur qui Spiritus sancti adventum ideo nunc minime recipit, quia et incarnationem Redemptoris minime in credendo suscipit, quam cum mox ut circa mundi terminum perceperit Spiritus sancti flamine, et omnium charismatum donis exornabitur, ideo psaltes adorari debebit? Nunquid ergo quia fimbria Dominicae vestis, cujus attactu femina sanitatem recepit, quam Dominicae incarnationis credulitatem per quam gentilitas sanata est significare superius jam diximus, ideo fimbriae adorandae sunt? Aut quia Petri umbra infirmi sanati sunt, ideo umbrae adorandae sunt? Non igitur, ut superius praemisimus, omnes res per quas vel in quibus miracula quaedam Dei ordinatione monstrata sunt, quodammodo adorandae creduntur. Quod si hae res in quibus miracula apparuere ad orandae non sunt, multominus imagines adorandae creduntur, in quibus vel per quas quaedam miracula apparuisse, nulla authentica lectione monstratur.
4.26
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI. Quod Theodorus Mirensis episcopus ridiculose et pueriliter egerit, qui ut imaginum adorationem astrueret somnia archidiaconi sui in eadem synodo retulit.
4.26
Cum in eadem vanitatis lectione quam illi septimae synodi nuncupatione censeri aestuant, pene omnia somniorum imaginationibus et phantasticis quibusdam obumbrationibus similia sint, et pene nihil sit ibi quod non aut somnii vanitatem, aut alterius cujusdam deliramenti hebitudinem redoleat, cunctaque interiori palato degustata, insapidum insulsumque quemdam saporem referant, speciali tamen deliramento Theodorus Mirensis episcopus somnia archidiaconi sui ibidem legitur retulisse ut errorem, quem nec divinarum Scripturarum auctoritatibus nec ullis sanctorum Patrum doctrinis vel exemplis valuit fulcire, saltem somniorum delusionibus valeret astruere, nec immerito ad tam frivolum tamque vecors stabiliendum negotium dignum, et pene par exhibens adminiculum. Quanquam igitur somniorum usus nec in totum sit approbandus, quia plerumque daemonum fallaciis exhibetur, nec in totum improbandus, quia interdum per eum quaedam mysteria revelantur, ad astruendas tamen res dubias, et ea quae in contentionem veniunt affirmanda nunquam idoneus invenitur. Quis enim unquam somnio suo rem dubiam valeat affirmare, cum utrum ita ut se vidisse profatur viderit, nullius testis testimonio valeat approbare. Ad rem ergo dubiam, et quae in quaestionem venit roborandam, non somniorum ludificatrix vanitas, non apocryphorum acerbissima procacitas, non levium et inutilium verborum falsitas, sed divinorum librorum sive catholicorum Patrum authentica est requirenda auctoritas. Nam sicut res profuturae et mysteriorum arcanis comptae, cum per somnia innuuntur, per angelos revelantur, ita e contrario, dum res noxiae et omni utilitate carentes per somnia demonstrantur, a daemonibus demonstrari creduntur. Unde si somnium, quod ille in synodo retulit, ad imaginum adorationem stabiliendam ab angelo archidiacono ejus demonstratum est, imagines adorare proficuum est; et si imagines adorare proficuum est, caeteras res sensu carentes adorare proficuum est. Est autem res sensu carentes adorare noxium: non igitur archidiacono ejus somnium quod retulit ad imaginum adorationem stabiliendam ab angelo demonstratum est. Liquido namque patet id ei, cum ab angelo demonstratum non sit, ab incentore spiritu qui semper vanitatibus et rebus noxiis instat, illatum fuisse. Quod ut lucidius pateat, rationabili argumento firmandum est. Quoniam si incentor spiritus id ei minime intulit, angelus procul dubio intulisse credendus est: et si angelus intulisse credendus est, consensum rebus prohibitis angeli exhibent. Non autem angeli rebus prohibitis vel noxiis seu divinis monitis obnitentibus consensum exhibent, spiritus igitur incentor id ei intulisse credendus est. Cum ergo probatum sit id ei ab angelo sancto minime fuisse exhibitum, eo quod cum spiritus in sui conditoris laude continua permanentes et peccato prorsus carentes, res impuras et delictis obnoxias penitus abnuant, restat ut aut delusione nequissimi spiritus id sibi fateatur exhibitum, aut se prorsus testetur fuisse mentitum, quod utrumque servis Dei non convenit. Nam et spiritibus immundis catholico cuique resistendum est, dicente Apostolo, Resistite diabolo, et fugiet a vobis; et mendacium spernendum est, dicente Scriptura: Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non bona. Probandi interea, juxta apostoli sententiam, spiritus sunt, an ex Deo sint, et juxta Veritatis vocem a fructibus suis cognoscuntur. Unde ex fructu suo quo imaginum adorationem affectat, id somnium fulcire evidentissime deprehenditur ille spiritus qui id intulit, ex Deo non esse. Sed ne forte nostris solummodo argumentationibus hoc videamur edicere, recurramus ad divinas Scripturas, interrogemus legislatorem, dicat utrum somnia recipienda sint, dicat qualiter nobis erga somniatores agendum est. Dic, oro, sancte Moyses, dic mitissime virorum, dic vir nobilis et arcanorum Dei strenue inspector, dic vir clementissime et ineffabilis Dei fidelissime interpres, qui legem in monte peccatis contrariam et vitiis inimicam accipiens, glorificata facie vultum intolerabilem peccatori populo adduxisti, ut sicut lex quam deferebas peccatis contraria erat, ita nimirum vultus tuus spectantibus terribilis esset; dic, vir inclyte, qui typum veri Redemptoris gerens, mediator inter Deum et homines exstitisti; da praeceptum utrum quaelibet somnia credenda sint; fare utrum quibuslibet inclusionibus consensus exhibendus sit. Si surrexerit in medio tui prophetes, aut somniator qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum aliquod atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Veni et sequamur deos alienos quos ignoras, non attendas verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam faciat utrum diligatis eum ex toto corde vestro an non. Ecce legislatoris auctoritate perdocemur quod verba somniatorum, quanquam effectum habeant, non attendantur. Dicat nunc Sapientia quid de somniis sentiat. Ait enim: Ubi multa sunt somnia, plurimae vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time. Nam et Aegyptios somnia perturbasse creduntur, dicente Scriptura, Somnia enim quae illos turbaverunt; haec significabant, ne inscii essent quare mala paterentur. Manifestum est enim divinae legis auctoritatibus somnia et auguria vana esse, et quanto quis ea amplius timuerit, tanto cor ejus amplius fallit. Unde modis omnibus reprehendendum putavimus, quod praefatus episcopus, cui divinae legis armis contra somniatores vel caeteras naenias confligendum erat, somnia archidiaconi sui ad rem inutilem roborandam in synodo retulit. Haec enim parvi pendenda non solum divinae legis oraculis, sed et in ipsis gentilium reperitur litteris. Ait enim philosophus Cato: Somnia ne cures: nam mens humana quod optat, Cum vigilat sperat, per sumnum cernit id ipsum. Nam si quis forte nobis succensere nitatur, eo quod gentilium verba nostro inseruimus operi, legat primum libros beatissimorum atque eruditissimorum virorum Hieronymi, sive Augustini, et mox ut in illorum opusculis, non solum philosophorum, sed etiam poetarum gentilium quaedam verba repererit, nos magistros et auctores, quorum vestigia sequimur, habere cognoscet, cum quibus nec culpari abnuimus, nec reprehendi erubescimus. Nam ut altius repetamus, vas etiam electionis quiddam de gentilium verbis suis inseruit operibus, ut est illud: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Praeterea cum somniorum observationes, vel potius vanitates discutimus, non penitus illorum usum abdicandum esse testamur. Cum et patriarchis et prophetis, quaedam sacratissima mysteria in somnis, vel potius in visionibus monstrata sint, et magi tres in somnis moniti ne ad truculentum redirent tyrannum, alterius callis tramitem terentes proprias repedaverunt ad sedes, et viro sancto Joseph in somnis angelus apparuisse, et ei mysteriorum arcana multis retro saeculis a prophetis annuntiata legitur demonstrasse: unde ne quis his et his similibus exemplis somniorum insolenter appetat usum, et eas sequi vel credere, vel in conventibus recitare, aut ab his more Theodori res in contentionem venientes affirmare praesumat, idcirco est ut paulo superius praemisimus, a sanctis Scripturis prohibitum. Legimus etiam infidelibus ac profanis quibusque regibus quaedam arcana per somnia demonstrata, quae non illis revelata sunt ullis propriorum meritorum praerogativis, sed ut viri sancti qui ea illis Spiritu sancto revelante monstravere, honoribus sublimarentur, et suis valerent prodesse concaptivis. Quanquam ergo et visiones et somnia mixtim dici consuetudo admiserit, inter visiones vero et somnia hoc quidam distare dicunt, quod somnia ea sunt quae plerumque falluntur: veniunt ergo nonnunquam ex revelatione, multoties vero aut ex cogitatione, aut ex tentatione, aut ex aliquibus his similibus; visiones vero dicunt, quasdam veraciores revelationes, quarum tria sunt genera, corporale videlicet, et spiritale, sive etiam intellectuale. Corporale igitur est, quod fit per corpus; spiritale, cum imagines eorum quae videmus in memoria condimus; intellectuale nempe, cum ea quae corporaliter videmus, et imaginaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus. Intellectu igitur discernimus, quod illud sit corpus, illud similitudo corporis. Hunc quoque intellectum bestiae et pecora atque volatilia nullatenus habent. Vident et ipsa per corpus, et eorum quae vident imaginaliter spiritus informantur: unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nidos suos redeunt, sed nec seipsa intelligunt, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis ista visio, sine spiritali esse non potest. Ergo cum avertimus oculos ab eis quae vidimus, imagines eorum quae non videmus, in memoria retinemus. Spiritalis vero visio sine corporali esse non potest: unde absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae non videmus, imaginaliter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget, nec spirituali. Intellectu nec corpus videmus, nec imaginem corporis: per hunc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis quae nullum corpus habet, nullam soliditatem corporis. Hic interponendum de quinque generibus visionum, juxta Theodosium Macrobium. Cum ergo somniorum ac visionum tot tantaque sint genera a diversis partibus venientia, solerter intuendum est ne dum quis quid se in somnis vidisse cognoscit, statim ea firmiter teneat, atque ad res dubias deliberandas quasi quamdam authenticam auctoritatem in synodo proferat, ne dum vanitatem vanitatibus corroborare conatur, ipse, quod absit, in vanitatem labatur.
4.27
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVII. Quod cum Deus illocalis sit, illi minus nocte dixerint: Veneramur et adoramus sicut locum Dei.
4.27
Dicunt etiam venerandas et adorandas imagines sicut locum Dei: quod si pro templo Dei dicunt, quod plerumque abusive locus Dei dicitur, vehementer errant. In templo enim Domini sacrificia, non in imaginibus, offeruntur; in templo, non in picturis, missarum solemnia celebrantur; in templo populus stans et precum suarum Deo libamina offerens, non in depictis tabulis, exauditur. Dominus in templo sancto suo, ait David, non in imagine sancta sua, nec in picturis, sed in coelo sedes ejus. Nec ait: Oculi ejus, in arrogantes sive vanae laudis sectatores, sed, in pauperem respiciunt, in pauperes videlicet, de quibus ipsa per se Veritas dicit: Beati pauperes spiritu. Et iterum, In templo ejus ait idem sanctissimus prophetarum, non in imaginibus, omnes dicent gloriam; et rursus, Adorate Dominum, non ait in picturis, sed in aula sancta ejus. Quantum enim distat inter templum quod multorum hominum capax est, et imaginem quae praeter memoriam visionis quam intuentibus infert, nullis est congrua officiis, tantum distare venerationem sive adorationem imaginum, a veneratione quae templo Dei exhibetur, multis patet indiciis. Si vero locum Dei animam justi hominis dicunt, quae familiarius locus Dei dici potest, quam Dominus sanctificando inhabitat, et inhabitando sanctificat, in hoc quoque vehementissime errant. Pro salute enim animarum, non pro salute imaginum Deus legem dedit; ad liberandas animas, non ad imagines Redemptor mundi ad terras descendit; propter homines qui animarum nomine plerumque tropice designantur, non propter imagines quae ab artificibus formantur, Patri dixit: Quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me. Cum igitur Deus primum hominibus naturalem legem dederit, qua ab hominibus corrupta, dederit postea scriptam, qua etiam violata, sese per praesentiam corporalem videndum exhibuerit, et ante legem, et sub lege, et sub gratia semper humanae saluti credatur consuluisse, nunquam uspiam tale aliquid imaginibus creditur contulisse. Ac per hoc venerationi quae hominibus charitatis causa est exhibenda, imaginum veneratio nullatenus est coaequanda. Hoc quidem de loco Dei, aut de templo quod abusive, aut de anima hominis justi, quae convenientius locus Dei dicitur, quibus nullatenus imagines secundum illorum vesaniam coaequandae sunt, breviter dixisse sufficiat. Caeterum de loco Dei qui localis non est, qui loco non continetur, qui omnia continet, et locus non est, cui nihil de sex illis partibus loci accidit, cui nihil anterius posteriusve, dexterius aut sinistrius, superius vel inferius est, disputare subtilioris intelligentiae est. Quanquam igitur decem illorum praedicamentorum, quae a philosophis pertractantur, ordo de eo videatur ascribi, ut pro οὐσία ejus, quae ineffabilis est, dicatur Dominus Deus, Deus unus, Deus fortis, Deus potens; pro quantitate ejus quae immensa est, magnus Dominus et laudabilis valde; pro qualitate ejus quae inenarrabilis est, dicatur bonus omnium conditor; pro relatione dicatur Dominus omnium in se credentium pater; pro situ, qui sedes super cherubim; pro tempore, et anni tui non deficient; pro loco, Dominus in coelo paravit sedem suam; pro habitu, abyssus sicut pallium amictus ejus; pro agere, suscitat a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; pro pati, laborare me fecistis in peccatis vestris? tamen haec omnia et his similia humano more de Deo, de quo nihil digne dici a mortalibus potest, dicta monstrantur. Est enim substantia nulli ad indagandum facilis, et ideo ineffabilis, quia nulli investigabilis. Est sine quantitate magnus, sine qualitate bonus, sine relatione omnium Dominus, et caetera his similia, quae uberioris disputationis materiam quaerunt. Nam ut de loco Dei aliquid dicamus, sancti Augustini verba ponenda sunt, qui Deum illocalem esse unius tantummodo quinque partiti syllogismi perplexionem probavit. Ait enim:« Deus non alicubi est. Quod alicubi est enim continetur loco; quod continetur loco corpus est; Deus autem non est corpus: non igitur alicubi est.» Ubi in sequentibus in alio syllogismo probavit eum et locum non esse, et omnia in illo esse. Ait enim:« Et tamen quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ipse alicubi: nec tamen ita in illo ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est quod longitudine, latitudine, altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est, et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est.» Ubi in sequentibus parvo decentissimo commate. locum Dei abusive dici asseruit templum Dei, sed animam hominis melius posse dici:« Locus tamen Dei, inquit, abusive dicitur templum Dei, non quod contineatur, sed quod ei praesens sit, id autem nihil melius quam anima munda intelligitur.» Cum igitur illi ita venerandas dicant imagines, ut locum Dei, an pro templo Dei, an pro anima justi hominis hoc dicant, utrumque non convenit. Si vero in eo verbo aliquid de Deo locale sentiunt, multum illorum sensus a veritate dissentit. Nos ergo utpote cogitationum ignari, cum quo affectu quove sensu hoc dixerint nesciamus, ea tantum discutimus, quae apicum indicio percepimus.
4.28.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII. Inutile et demens et errore plenum dictum quod dicunt: Qui Deum timet honorat omnino, adorat et veneratur sicut Filium Dei Christum Deum nostrum, et signum crucis ejus, et figuram sanctorum ejus.
4.28.1
Est quoque et in hoc insanissimum et ab omni penitus cautela remotum, quod dicunt: Qui Deum timet, honorat omnino, adorat seu veneratur sicuti Filium Dei, et signum crucis ejus, et figuram sanctorum ejus. Quantum ergo distet mysterium Dominicae crucis, ad quod intelligendum revelatos nos docet oculos habere Apostolus, ut intelligamus quae sit altitudo, et longitudo, et latitudo crucis Christi, et profundum in superioribus hujus operis partibus, Domino opitulante monstratum est; et quantum distet adoratio et cultura soli Deo debita ab adoratione et cultura quam illi imaginibus exhibendam asseverant, in hoc tertio libro verba Constantini Constantiae Cypri episcopi, seu Eutimii Sardensis episcopi, discuteremus prout nobis Dominus opem ferre dignatus est, disseruimus. Nunc vero quantum timor Domini ab adoratione imaginum distet, breviter Domino auxiliante disseramus. Dicunt enim, Qui timet Deum, adorat omnino imagines sicut Filium Dei. Nunquidnam omnes patriarchae et prophetae, quia imaginum adorationem sprevere, ideo Deum credendi sunt non timuisse? Aut Apostoli, quia nusquam leguntur celebrasse imaginum adorationem, ideo Dei non habuisse dicendi sunt timorem? Aut sanctorum martyrum, anachoritarum, seu etiam cunctorum generaliter ecclesiasticorum virorum turbae, quos constat in Dei servitio devotissime militasse, ideo timorem Domini putandi sunt non habuisse, eo quod imaginum adorationem nusquam leguntur vel probantur celebrasse? Non enim sanctissimus vatum David adorationem imaginum se docturum, sed Dei timorem dicebat, cum credentes omnes in Christi persona filios nuncupans blandis exhortationibus ad se venire hortabatur dicens: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Nec uspiam imaginum cultum, sed timorem Domini sanctum testatur dicens: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. Nec quempiam qui imagines adorat, sed qui Deum timet beatum nuncupat dicens: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis; et iterum: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Non enim ait, ut illi absurdissime delirant, Qui timet Dominum, adorat imagines, sed ait: Qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis. Unde liquidissimime patet timorem Domini non in adoratione imaginum, sed in voluntate et instantia mandatorum Dei esse. Non enim idem sanctus vir oculos Domini super eos qui imagines adorant, sed super eos qui timent eum testatur, cum dicit: Ecce oculi Domini super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus; nec ait, Adorate imagines, quoniam nihil deest adorantibus eas; sed ait, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum; sed neque initium sapientiae imaginum adorationem, sed Domini testatur timorem dicens, Initium sapientiae timor Domini. Quod quidem praeceptum Dominici timoris ita per Moysen legitur institutum: Post Dominum Deum vestrum, inquit, pergite, et ipsum timete, et praecepta ejus custodite, et vocem ejus audite, et acquiescite ei. Inter quae salutaria praecepta nusquam imaginum adoratio legitur instituta. Cum ergo imaginum adoratio in divinis eloquiis inveniatur prohibita, timori Domini qui tot divinae legis oraculis commendatur, nullatenus est coaequanda.
4.28.2
Flores igitur quibus timor Domini haberi jubetur, quos per vastissimos divinae legis campos impigro ungue decerpsimus, ordo exposcit ut sub brevitate digeramus, quibus et lectoris animus mulceatur, et si quis illis rerum sensu carentium adorationem aequare conatur, pudore et reverentia indui cogatur. In Proverbiis namque dicitur: Timor Domini adjiciet dies: anni autem impiorum minuentur. Item in Proverbiis: Munitio justi, timor Domini: contritio autem operantibus mala. Item in Proverbiis: Timor Domini viro in vitam: qui autem sine timore est, commorabitur in loco quem non visitat scientia. Item in Proverbiis: Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. Item in Proverbiis: Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die. Item in Proverbiis: Beatus qui metuit omnia per timorem, nam qui duro est corde incidet in mala. Item in Ecclesiastico: Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in utero concretus est, et cum electis seminibus creatur, et cum justis et sensatis agnoscitur. Item in Ecclesiastico: Timor Domini scientiam agnoscet, sanctitatem castitas custodiet, et justificabitur, cor jucunditatem, atque gaudium dabit. Item in Ecclesiastico: Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur: plenitudo sapientiae timere Dominum, et plenitudo de fructibus ejus omnem domum illius implevit a generationibus, et receptacula de thesauris ejus: corona sapientiae timere Dominum, utraque autem sunt dona Dei( Eccli. I). Item in Ecclesiastico: Timor Domini expellit peccatum, nam qui sine timore est, non poterit justificari. Item in Ecclesiastico: Non sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad eum duplici corde. Item in Ecclesiastico: Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo ejus, et qui diligunt illum conservabunt viam ejus; qui timent Dominum parabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas; qui timent Dominum custodient mandata ejus, et patientiam habebunt usque ad inspectionem ejus: timor Domini non dispicere justum hominem pauperem, et non magnificare virum peccatorem divitem. Item in Ecclesiastico: Omnis sapientia timor Domini, et in illa timere Deum. Item in Ecclesiastico: Non est in timore Domini minoratio: Timor Domini sicut Paradisus benedictionis. Item in Ecclesiastico: Si non timorem Domini teneris instanter, cito subvertetur domus tua. Item in Ecclesiaste: Finis omnis verbi auditor Dei, Deum time et mandata ejus custodi, quoniam hoc est omnis homo: quia omne hoc opus adducet Deus in judicium in omni despectu sive bonum sive malum. Item in Proverbiis: Timor Domini odit malum, etiam contumeliam, et superbiam, et vias malorum. Hic ergo timor qui his testimoniis non imaginum adorationis est indicium, sed bonorum operum incrementum, a fidelibus est tenendus; est et alius timor, de quo dicitur; Perfecta charitas foras mittit timorem, quia videlicet hic timor impellit hominem ad omnia bonorum operum exercitia, ille vero quem charitas foras abigit, nec tolerare sinit vigilias sive jejunia, vel caetera hujuscemodi, nec perpeti pro Christi nomine veneranda martyria. Sicut enim duo sunt genera tentationum, unum videlicet quo quis decipitur, unde est illud: Deus neminem tentat, ipse autem intentator malorum est; aliud quo quis divina examinatione probatur, unde est illud, Tentat vos Dominus Deus vester, sive, Tentavit Deus Abraham, juxta quem modum multa in Scripturis sanctis diligenti indagatione pervestigata inveniuntur: ita nimirum duo sunt timores, unus quem charitas foras mittit, et alter qui est bonorum operum initium, quem charitas nutrit. Nam si initium timoris Domini imagines adorare est, ut illi garriunt, constat omnes sanctos qui utique Deum timuisse creduntur, imagines adorasse, et si omnes sancti qui vere Deum timuisse creduntur, imagines adoravere, constat eos creatoris monitis contraisse, qui creaturas adorare inhibuit seque solum adorare instituit. Non autem creatoris monitis in adorando creaturas contraisse credendi sunt: non igitur initium timoris Domini, ut illi garriunt, imagines adorare est. Quo documento approbatur initium timoris Domini, non in adoratione rerum sensu carentium, sed in observatione esse Dominicorum praeceptorum. Ille etenim veraciter Deum timet qui cunctis vanitatibus spretis illi se soli fide et operibus serviturum exhibet.
4.29
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIX. Dementissimum et ratione carens dictum Joannis presbyteri Orientalium, in eo quod ait, quod non assistente imperatore imago ejus honoratur: non enim inhonoratur, quatenus et nunc dominatorem omnium Jesum Christum visibiliter nobis non apparentem, invisibilis enim est carnalibus nostris oculis: sicut enim Deus ubique inest honorandam ejus imaginem, sicuti et imperatorem Pater sensit.
4.29
De eo quod generaliter omnes aut dixisse aut dicentibus consensisse perhibentur, quod exemplo imperialium imaginum, quas in civitates emissas obviant cunei populorum cum cereis et thymiamatibus, imago quoque Salvatoris sive sanctorum omnium adoranda sit, in praecedentibus jam disputatum est, et qui judicum et imperatorum imagines ex quibus illi exempla sumere moliuntur, adorandae non sint, beati Hieronymi verbis approbatum est. Nunc autem specialiter verba Joannis discutienda sunt, qui in hoc negotio reperitur et crebrius caeteris locutus fuisse, et non minus delirasse: quoniam quidem quanquam generalem omnium errorem sequatur, speciale tamen aliquid eidem errori augere conatur, et ut reor, generalibus nugis ideo suas magis magisque nugas associare curavit, quia omnium vanitates huic tanto errori accumulando sufficere minime credidit. Quasi igitur imperatoris modo Deus localis sit, et dum uno loco est alio esse nequeat, idcirco ejus imaginem sicut imaginem imperatoris adorandam astruere affectat: quod penitus omnis ratio vetat. Deus enim nusquam absens est: qui si uspiam absens est, localis est: si localis est, nec omnia continet nec omnia implet. Omnia autem et complet, et implet: nusquam igitur absens est; quae dum ita se habeant, non est in materialibus imaginibus adorandus vel quaerendus, sed in corde mundissimo semper habendus. Nam dum imperatoris imaginem adorare perversum, ejusdem quoque imaginem qui localis est, imagini Dei qui illocalis est assimilare profanum sit, illum procul dubio profanum et perversum esse constat, qui a re illicita rem illicitam corroborare affectat, et errorum passibus quasi quibusdam gradibus dum suae mentis seu linguae moderamen habere nequit, enerviter, proh dolor! ad deteriora decurrit. Quod autem ait: Christi imaginem honorandam sicuti et imaginem imperatoris Pater sensit, quaerendum est ubi, aut quando, aut cur, aut quemadmodum hoc Pater senserit, aut quid sit, sensit. Nunquidnam cum ab alio jussum esset, aut ab aliis fieret, ita Pater sensit? Quia ergo nos non eorum errores qui in verbis sunt discutimus, quod immensum esset et ad peragendum difficile, quippe cum pene nullus ibi verborum ordo sensum legenti afferat, sed eorum solummodo sensus seu sententias reprehendendo percurramus, restat ut non quid dicant, cum praesertim ita ut dictum est, nullum pene sensum habeat, sed quid dicere velint pertractemus. Quod ait honorandum ejus imaginem sicuti et imperatorem Pater sensit, hunc vult habere sensum, ut dicat, Pater jussit imaginem Christi adorare sicut imperatorem. Quod quidem ubi, quando, cur, quemadmodum gestum sit, ab omni penitus catholico ignoratur. Non enim Pater imaginem ejus, sed ipsum eumdemque honorare et audire jussit, cum ad fluenta Jordanis sancta Trinitas in unitate substantiae, Pater videlicet in voce qua intonuit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite, Filius in corpore, Spiritus vero sanctus in specie columbae mirabiliter claruit. Esto, Pater juberet honorandam Christi imaginem sicut imperatorem, nunquid non rectius esset imperatorem honorandum decernere, sicuti imaginem Christi, ut imago Christi eminentiorem in tali ratione locum teneret? Non ergo Pater imaginem Christi quoquam legitur aut depingere aut adorare aut honorare jussisse, quippe qui se solum adorari sibique soli servire instituit. Quia ergo imperatores et reges sint a subditis honorandi quibusdam divinae Scripturae exemplis potest approbari. Si enim honorandi minime essent, nequaquam David vir sanctus Saulem, postquam Deus ab eo recesserat, Christum Domini vocaret. Non enim erat nescius praefatus vir divinam esse dispensationem in officio ordinis regalis; idcirco Saulem in eadem adhuc dignitate positum honorificat, ne Deo injuriam facere videretur, qui his ordinibus impertiendum honorem decrevit. Quandiu ergo in ea dignitate est, honorandus est, si non propter se, vel propter ordinem. Unde et Apostolus: Omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. Non est enim potestas nisi a Deo; et in alio loco: Deum timete, regem honorificate. Uberior namque ex hac ratione disputatio oriri poterat, sed quia jam aliquantulum ex ea in superioribus hujus operis est partibus disputatum, nobis nunc est his praetermissis ad alia transeundum.
4.30
LIBER TERTIUS. CAPUT XXX. De eo quod apocryphas et derisione dignas naenias suis locutionibus interposuerunt.
4.30
Si quis ligneam domum aedificans, si parietes cupit marmoreis exornare tabulis, aut variare multicoloribus vitri frustulis, dum cernit ligno eadem metalla per naturam minime posse cohaerere, spretis his metallis quae ligno per naturam cohaerere nequaquam possunt, lignis denuo conatur perficere; aut si quis stanneum vas facere cupiens, si ejusdem materiae ei supplementum desit, non aliorum pretiosorum metallorum materias quae stanno cohaerere nequeunt, sed idem stannum ad perficiendum coeptum opus quaerit: ita nimirum illi in sua synodo cum erroris sui instrumentum, scripturam videlicet, quae pro adorandis imaginibus composita est, amplificare nisi sunt, Scripturasque divinas ei cohaerere minime posse senserunt, ad apocryphas quasdam et risu dignas naenias dictandi pedem verterunt; et cum viderent divinae legis testimonia incompetenter eidem operi adhibita nequaquam posse cohaerere, tales eidem sententias aptavere, quae ei sensu verbisque nequaquam possent distare, quoniam sicut ferreo annulo pretiosissima smaragdus inserta, aut cilicino tegumento auro textae vestis fascia minime convenit assuta, ita penitus divinorum eloquiorum testimonia illorum operi nequaquam conveniunt abhibita. Res ergo dubia et in contentionem veniens non debet astrui apocryphorum naeniis, sed aut divinae legis oraculis, aut eorum doctorum qui a catholica et apostolica Ecclesia recipiuntur, salutaribus monitis et luculentissimis documentis. Sed fortasse aliquis hujusce erroris scrupulosissimus asseverator dicet: Non illi apocryphorum librorum sententias suo operi inseruere ad rem propositam confirmandam, sed insultantes ad quorumdam haereticorum vesaniam subsannandam: cui noster stylus facillimam potest inferre responsionem. Nunquidnam cum Polemonis imaginem, quod nulla authentica lectio narrat, dicunt quemdam ab scelere coercuisse, alicui insultant? Sunt itaque in eadem lectione quaedam, quae illi ad rem propositam affirmandam posuere; sunt etiam pleraque quae quanquam insultando posuerint, ita sunt involuta, ita inordinate, ita enormiter prolata, ita permixtim digesta, ut pene vix deprehendi valeat, vixque lectoris mentem attingat, utrum ea quae dicuntur verba sint insultantium, aut his quae dicuntur fidem exhibentium. Quae res et si a doctis quibusque ita ut dicitur, intelligitur, indoctis vero quibusdam scandalum generare perhibetur, nec immerito, quae ita imperitia tegitur ut vix intelligatur.
4.31
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXI. Deliramentum errore plenum quod de retruso quodam dixerunt qui daemoni jurasse et idipsum juramentum irritum fecisse perhibetur, cujus abbas non mediocriter delirasse dignoscitur dicens, ei commodius esse omnia in civitate lupanaria ingredi quam abnegare adorationem imaginis Domini aut ejus sanctae genitricis.
4.31
Saepe in hoc opere cogimur dicere a rebus noxiis exempla minime debere sumere, et hoc ideo tam crebro repetimus, quia eos ob suum errorem affirmandum id crebro fecisse reperimus. Sicut enim ordine competenti bonis actibus adminiculum praebent bonorum nihilominus actuum exempla, ita nimirum illi erroneis actibus erroneorum actuum quaerunt suffragia. Ad propositum namque errorem stabiliendum retrusi cujusdam proferunt exemplum: qui si ita gessit ut illi asseverant, tripertitum noscitur in ea parte patrasse deliquium: sive quia daemonico sponte paruerit alloquio, sive quod eo illiciente se jurejurando constrinxerit, sive etiam quia id juramentum irritum fecerit: quae tria non solum in exemplum minime sunt attrahenda, verum etiam ab omni catholico penitus abdicanda, quoniam multis divinae legis sunt testimoniis interdicta. Societates ergo et seductiones non solum daemonum, sed etiam malorum hominum pluribus divinorum eloquiorum praeceptis inhibentur. Scribitur enim in Exodo: Non audies auditum vanum; et in Proverbiis: Fili, non te seducant viri impii. Si ergo malorum hominum seductiones vitandae sunt, multo magis malignorum spirituum alloquia et assensus vitanda creduntur, quoniam cum sint humanitatis inimici, et nobis semper infesti, tanto semper debemus de eorum esse deceptione suspecti, et contra eorum nequitias erecti, quanto eos subtilioris esse scimus naturae vel ingenii. In eo quoque quod daemoni juravit, divinis verbis quibus juramenta prohibentur contraiit. In Ecclesiastico namque scribitur: Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuetur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Ego autem dico vobis, ne omnino juretis, neque per coelum, quia sedes Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis, neque per caput tuum jurabis, quia non potes unum pilum facere album aut nigrum; sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem amplius est a malo est. Porro quod eidem daemoni se pejerasse perhibetur, et in hoc absurde egisse detegitur. Ait enim Dominus per Moysen: Non jurabis in nomine meo injuste, et non profanes nomen sanctum meum: ego sum Dominus Deus vester; et in Zacharia propheta legitur: Et juramentum falsum nolite diligere, quia haec omnia odivi, dicit Dominus omnipotens. Cum ergo idem retrusus haec tria divinis verbis obnitentia perpetraverit, ejus abbas nihil in eo correctionis exhibuit, sed ei deteriorem peccandi viam ostendit dicens: Commodius tibi est omnia in civitate lupanaria ingredi, quam abnegare adorationem imaginis Domini, aut ejus sanctae genitricis. O incomparabilis absurditas! O exitiabile malum! O vesania multis vesaniis praeferenda! Commodius dicit perpetrare rem et per legem, et per evangelium interdictam, quam abstinere se a re quam neque per legem, neque per evangelium constat esse institutam. Commodius dicit facinus perpetrare quam a facinore abstinere. Commodius dicit in profundo coeno sese ultro immergere, quam viam recti tramitis inoffenso pede tenere. Commodius dicit templum Dei violare, quam rerum insensatarum adorationem spernere. Commodius dicit tollere membra Christi et facere membra meretricis, quam contemnere adorationem operis cujuslibet artificis. Dicat ergo, si uspiam reperire potest, dixisse Dominum: Non abneges adorationem imaginis, sicut dixisse eum manifestissimum est, Non maechaberis. Dicat, si alicubi reperire valet, dixisse Dominum: Si videris imaginem et non adoraveris eam, peccasti, sicut apertissime dixisse eum constat, Si videris mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus es eam in corde tuo. Quae cum non repererit, vehementer se errasse persentiat qui rem tam probrosam perpetrare ob evitandam rem infructuosam concessit. Nam dum Dominus et per legem accingere lumbos super ubera, in corde videlicet libidines resecare, et per Evangelium lumbos accingere, et lucernas tenere, castitati scilicet bona opera associare percenseat, et in divini eloquii libris castitatis praecepta dentur, nusquam tale aliquid de imaginum adoratione jussum fuisse reperitur. Unde dum retruso illi abbas suus, qui ei utique ducatum salutis praebere debuit, peccandi habenas laxavit, et qui eum ab erroris laqueo quo daemoni juraverat retrahere debuit, ipse quoque cum eo in erroris voraginem, qui ei gravissimum facinus ait esse commodius perpetrandum, corruit, procul dubio evangelicum illud implevit: Si caecus, inquit, caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadent. Quisquis ergo tali exemplo suam vult fulcire assertionem, non suam insaniam mediocrem sed caeteris demonstrat esse validiorem. Quia igitur illorum absurditatis instantia et nugarum continuitas sive etiam deliramentorum congeries nullis in eorum volumine, cujus errores discutimus, intercapedinibus requiescunt, saltem librorum istorum intercapedine qui inter unius finem et alterius initium est requiescat, quo sicut illorum error ita etiam eorumdem errorem assidua disputatione discutitur, continuitas librorum intervallo quodammodo dirimatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).