Carolus Magnus742–814
De imaginibus
Imag 5.23.1
Choose a text
More by Carolus Magnus742–814
—
8629 Deima
5.23.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII. Inutilis et inerudita interpretatio eorum qui dum adorare et osculari unum esse affirmare vellent, dixerunt: Quique sanctorum principum nostrae doctrinae et eorum successores egregium patrum nostrorum, et has adorari videlicet osculari, idipsum enim utrumque, communem vero Graece antiquae locutionis osculari et amplecti designat, et voluntatis extensione aliqua significat amoris, sicuti fero et offero, firmo et confirmo, participo et adoro, quod demonstrat osculum et extensionis amicitiae: quod enim quis diligit et adorat, et quod adorat omnino et diligit.
5.23.1
In differentia osculi et adorationis, quae duo illi unum esse putant, non est plurimum laborandum, quoniam haec duo nomina tanto inter se distant, quanto et hae res quarum haec nomina sunt inter se discrepant; et necessario magnam habent ab alterutro discretionem, cum et ipsae res plerumque magnam inter se habeant diremptionem, praesertim cum interdum et quod adoratur non osculetur, et quod osculatur non adoretur. Adoratur enim Deus, sed non osculatur; venerantur sancti qui e saeculo cum triumphis meritorum migraverunt, sed nec adorari debent cultu divino, nec osculari possunt. Osculantur e contrario conjuges, liberi, nec non et servi, nec tamen adorantur. Manifestum namque est osculum et adorationem duarum rerum nomina esse. Quomodo ergo erit nominum tanta in sensu unitas, cum rerum in intellectu sit tanta diversitas? Aut cur non possint vocabula differri in sensu, cum possint vocabulorum origines differri in actu? Non enim res sunt conditae propter nomina, sed nomina propter res, nec credendum est ut res aptentur nominibus, sed nomina potius aptentur rebus, quoniam et protoplasto animantia adducta a Domino fuisse ut videret quid vocaret ea, leguntur; rebus enim a Deo conditis idem humani generis pater nomina dedit, non nominibus a se conditis res quibus ipsa nomina inderet ad se adductas perspexit. Plato denique philosophus nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit, quod quaedam supellex et quodammodo instrumentum sint invicem sensa prodendi, naturalium vero supellectiles sunt naturales, ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est, quare oculos quoque naturales esse necesse est; ita etiam oratio rerum naturalium supellex est atque instrumentum, id est, sententiarum, quare ipsa quoque est naturalis. Aristoteles autem dicit non secundum naturam esse orationem, sed secundum placitum, quocirca nec esse orationem supellectilem naturalem. Quod enim dicit non esse instrumentum, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri, sed tantum rem esse, orationem secundum positionem, per quam proprias sententias demonstremus. Idem quoque philosophus, cui in hac parte fides potissimum adhibenda est, in libro Perihermeniarum:« Nomen dicit esse vocem significativam secundum placitum sine tempore,» id est, nomen esse vocem. Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant; nomen autem significat id cujus nomen est: nomen igitur est vox significativa. Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat aut gaudia, ut sunt interjectiones; non naturaliter vero significativae voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem vero sunt, quas ipsi sibi homines posuerunt, sicut in superiore exemplo quod de Genesi sumpsimus, monstratum est, quae singula sequi longissimum est. Osculum interea et adorationem, sive osculari et adorare, duas res esse plurimum interdum inter se distantes manifestum est. Secundum saecularium litterarum magistros tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt quas animi ratione percipimus intellectuque discernimus, ut est adorare, vel osculari, vel aliquid hujusmodi. Intellectus vero est quidam animi vigor quo res ipsas addiscimus, et quid inter se distent discernimus. Voces quibus id quod intellectu capimus significamus, ut pro eo quod est adorare dicimus adoratio, pro eo quod est osculari dicimus osculum. Est aliud quiddam quod significat voces: hae sunt litterae; harum enim scriptio vocum significatio est. Cum igitur haec sunt quatuor, res, intellectus, vox, littera, rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litterae significant. Unde et praefatus Aristoteles in Perihermeniis suis ait:« Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae; et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce; et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces: quarum autem hae primum notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quarum hae similitudines, res etiam eaedem,» intellectus videlicet, juxta eruditissimi viri Boetii explanationem, animi quamdam passionem designans;« quoniam, ut idem Boetius ait, nisi quamdam similitudinem rei quam quis intelligit, in animae ratione patiatur, nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram ejus mente concipio et ejus mihi similitudo in animae ratione formatur, patiturque anima rei intellectae similitudinem. Unde fit ut intellectus et similitudo sit rei et animae passio.» Harum autem rursus quatuor, duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum positionem sunt, intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud diversas gentes diversis vocibus utitur et litteris, idcirco quoniam ipsi voces quibus uterentur, et litteras quibus scriberent, composuerunt; intellectus autem et res nullus posuit, sed naturaliter sunt. Neque enim quod apud Romanos equus est, apud barbaros cervus, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Propterea non quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant, sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litterae, duae secundum naturam, res et intellectus: quibus documentis monstratur non ideo adorationem et osculum unam rem esse, quamvis apud Graecos quamdam haec duo nomina habeant consonantiam. Plerumque ergo duo vel plura nomina secundum synonyma unam significationem habent, plerumque etiam unum nomen: secundum homonyma duas vel plures res significat, nec tamen ideo rerum ordo confunditur aut quodammodo mutilatur, si eis ab hominibus secundum placitum diversissimis modis nomina dantur. Adjungunt interea his duabus rebus tertiam rem, ut adorare, osculari et amplecti unum omnia sint, sed sicut illa duo ab alterutro dirimuntur, ita nimirum hoc tertium ab illis duobus dirimitur, quia videlicet quaedam, ut superius memoravimus, adorantur, nec continuo osculantur, quaedam osculantur nec continuo adorantur, pleraque amplectuntur quae nec adorantur nec osculantur. Amplectitur quislibet quodam eventu lignum aut lapidem aut quamlibet rem, cui osculum ferre superfluum est, nec tamen eam adorat. Osculatur etiam aliquem priorum ad quem reverentia cohibente vix accedere praesumit, nec tamen eum amplectitur; quanto enim haec tria inter se mutuo in sensu distare cernuntur, tanto nimirum a ratione eadem exempla quae ab illis ad ea unum esse probanda posita sunt distare noscuntur, quippe cum et illa inter se plurimam habeant distantiam, et ista cum ratione nullam habeant consonantiam. Dicunt enim: Quique sanctorum principum nostrae doctrinae et eorum successores egregium patrum nostrorum, et has adorari videlicet osculari, idipsum enim utrumque, communem vero Graecae antiquae locutionis osculari et amplecti designat, et voluntatis extensione aliqua significat amoris, sicuti fero et offero, firmo et confirmo, participo et adoro, quod demonstrat osculum et extensionem amicitiae. O sensus confundens potius sententias quam ordinans, frangens potius verba quam proferens! O acumen omni pistillo retunsius! O machaera plumbea prius aciem retundens quam rem incidat cui incidendae adhibetur! O ensis mallei potius referens tunsionem quam gladii sectionem, frangens potius materias quam secans! O argumentatio nil affirmare praeter suos auctores dementes esse valens, nil propositae rei firmitatis exhibens, sed solummodo latores vecordes esse pandens. Ab eo quod est fero et offero adorare, osculari et amplecti unum esse astruere nititur, et praepositionum vires ignorans, quae plerumque alias partes corrumpunt, plerumque ab aliis partibus corrumpuntur, plerumque et corrumpunt et corrumpuntur, interdum nec corrumpunt nec corrumpuntur, eisque significationes aliquando augent, aliquando minuunt, aliquando permutant, dum vana quaedam astruenda appetit, vanis ea quibusdam assertionibus approbare contendit. Quis ergo ignoret offero, affero, infero, confero, aufero, defero, refero, suffero, differo, profero, praefero, perfero, et caetera si qua sunt his similia, quanquam ab eo verbo quod est fero veniant, adhibitis et quadam ex parte corruptis praepositionibus diversissimis effectibus inter se in sensu distare? Aut quis nesciat quod participo et adoro pene nullam sensus concordantiam habeant? firmo namque et confirmo, quanquam in sensu sint communia, ab ea tamen re, cui ab illis adhibentur, prorsus videntur esse extranea. De quibus omnibus si singillatim a nobis disputetur ita ut in scholis grammaticorum discitur, haec solummodo res vix unius libri textu tenebitur. Sed nec illud praetereundum est quod vanissimam argumentationem suam quadam frivola et inani conclusione, quasi quodam conversibili syllogismo, conficere nisi sunt dicentes: quod enim diligit quis et adorat, et quod adorat omnino et diligit, nescientes ideo haec duo vicissim minime posse circumverti, quod inaequalia inter se sint, latiusque diligere quam adorare possit progredi. Diligit enim quis uxorem sive prolem, nec tamen adorat eam; diligit servum, ancillam, equum, canem, accipitrem et caetera hujuscemodi, nec tamen adorat ea. Sicut ergo verum est cum dicit, quod adorat quis et diligit, non ita verum esse potest cum dicit, quod diligit quis et adorat, non enim haec circumversio rationabiliter stare potest, quoniam et unum illorum latius, ut diximus, protenditur, et nulla est in his tanta proprietas ut mutuo circumverti credantur. Sicut ergo dici potest, converso ordine, quod hinnibile est equus est, et quod equus est hinnibile est, non sic recte dici potest, quod diligit quis et adorat, et quod adorat et diligit, quoniam et in eisdem topicis, ex quibus haec argumenta procedunt in eadem argumentatione quae a consequentibus nominatur, in qua propositam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut id quod de hinnibili et equo diximus, pleraque circumverti possunt, nonnulla vero circumverti nequaquam possunt. Circumverti namque possunt haec, ut si quis dicat: Si risibile est, consequens inevitabiliter est ut homo sit, et si homo est necessario risibile est, et caetera his similia. Circumverti autem nequaquam possunt haec, ut si quis dicat: Si dies est lucet, consequens quippe est ut si dies est luceat; si satiatus est, consequens est ut comedisse credatur; si ebrius, necessario potasse eum constat; si doctus est, consequens est ut didicisse dicatur; si adorat, consequens est ut id quod adorat diligat. Non enim dici potest, converso ordine, si lucet necessario dies est; si comedit, consequens est ut satiatus sit, cum plura luceant, nec tamen dies sit, et plerumque comestio nec dum ad satietatem perveniat; nec illud, si bibit ebrius est, si didicit doctus est, si diligit adorat, cum interdum nec potatio ad ebrietatem, nec disciplina ad magisterium, nec dilectio ad adorationem pertingat. Ponantur ergo singula secundum dialecticorum experientiam, ut facilius appareat quantum inter se haec duo distent, vel qualiter haec circumversio stare non possit. Sunt enim quatuor propositiones inter se quodammodo affectae, quas philosophi in quadrata formula spectandas scribere consueverunt, ita videlicet ut primae duae sint, Omne quod diligit quis adorat, et, Nihil quod diligit quis adorat; caeterae duae, Quiddam quod diligit quis adorat, Quiddam quod diligit quis non adorat. Et primae duae dicantur affirmatio universalis et negatio universalis, caeterae duae affirmatio particularis et negatio particularis; duae superiores omnino sibi contrariae sunt, caeterae vero duae inferiores subcontrariae sibi mutuo sunt, et affirmatio universalis sive particularis subalternae, et negatio universalis et particularis subalternae nihilominus dicantur. Ducantur deinde sensus indagationes quasi quaedam lineae angulares duae, una ab hac affirmatione universali, Omne quod diligit quis adorat, ad hanc negationem particularem, Quiddam quod diligit quis non adorat; altera ab hac particulari affirmatione, Quiddam quod diligit quis adorat, ad hanc universalem negationem, Nihil quod diligit quis adorat, et sint inter se contrariae vel oppositae: et his ita inter se pugnantibus cum utraeque, id est, affirmatio universalis et negatio particularis, sive affirmatio particularis et negatio universalis, verae esse non possint, una erit falsa, altera vera, sicque vera perimet falsam, et si illa fuerit vera, alia mox a veritate discedet, dicente Apuleio philosopho Platonico Madaurensi, qui de hujuscemodi syllogistica industria in libro qui inscribitur, De perihermeniis Apulei, subtilissime disputavit.« Universalis, inquit, utravis particularem suam comprobata utique confirmat, revicta non utique infirmat; particularis autem versa vice universalem suam revicta utique infirmat, probata utique confirmat.» Sunt ergo in hac argumentatione duae superiores universales, id est, Omne quod diligit quis adorat, et, Nihil quod diligit quis adorat, falsae, quoniam, ut superius dictum est, multa diligit quis quae non adorat, et aliqua de his quae diligit quis adorat; et sunt duae inferiores particulares, id est, Quiddam quod diligit quis adorat, et Quiddam quod diligit quis non adorat, utraeque verae, quoniam diligit quis Deum juxta illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et adorat eum, ex cujus sanctissima dilectione omnium virtutum nutrimenta procedunt. Diligit quis proximum et salutationis officio adorat eum, et in eo approbatur vera esse propositio, Quiddam quod diligit quis adorat; approbatur etiam et haec vera esse, Quiddam quod diligit quis non adorat, juxta exempla conjugis, prolis, equi, canis, accipitris, et caetera quae superius prolata sunt, quae singula diliguntur, nec tamen adorantur. Universales et inferiores particulares alternatim positae opponuntur sibi. Nam si falsa est haec affirmatio universalis, Omne quod diligit quis adorat, vera est haec negatio particularis, Quiddam quod diligit quis non adorat; et si haec particularis negatio falsa est, affirmatio universalis vera est. Et rursus si haec negatio universalis, Nihil quod diligit quis adorat, falsa est, haec affirmatio particularis, Quiddam quod diligit quis adorat, vera est, et si ista vera non est, neque illa falsa est. Sunt autem duae inferiores omnino verae: duae igitur superiores penitus falsae esse credendae sunt. De conversione denique talium propositionum, de quibus et nos superius aliquantulum disputavimus, ita praefatus philosophus dicit:« Conversibiles propositiones dicuntur, universalis abdicativa et alterutra ejus, id est, particularis dedicativa, eo quod particulae earum, subjectiva et declarativa, possunt semper inter se servare vices, permanente conditione veritatis aut falsitatis. Nam ut est haec vera propositio, Nullus prudens impius, ita si convertis partium vices, verum erit, Nullus impius prudens; item ut falsum est, Nullus homo animal, ita et si convertas falsum erit, Nullum animal homo. Pari ratione et particularis dedicativa convertitur, Quidam grammaticus homo est; et contra, Quidam homo grammaticus est: quod duae caeterae propositiones semper facere non possunt, quanquam interdum convertantur, nec tamen idcirco conversibiles dicuntur. Ergo unaquaeque propositio per omnes significationes reperienda est, an etiam conversa congruat: nec innumerae sunt istae, sed quinque solae: aut enim proprietas declaratur alicujus, aut genus, aut differentia, aut finis aut accidens.»
5.23.2
Ad hanc igitur illorum dictionem frustrandam, et nostram assertionem muniendam, multa hujuscemodi argumenta adhiberi poterant, et id quod adhibitum est latius poterat disseri, sed brevitatis causa haec et his similia omittuntur. Ideo namque argumentis ex industria dialecticae artis venientibus illorum assertionem cassare Domino auxiliante paravimus, quia eos nescio qua conversione, quasi quadam syllogistica argumentatione, deliramenta sua roborare voluisse comperimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).