Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Carolus Magnus742–814
Privilegia
Priv 105.2
Choose a text More by Carolus Magnus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8611 Privil5
105.1
VI. Praeceptum Caroli Magni regis quo ecclesiae Fuldensi donat monasterium Holzkirichen (anno 775).(Ex Schannat., ibid.)
105.1
Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruentor ob amorem Dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri provenire confidimus, ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini qualiter nos propter nomen Domini et animae salutem donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium sancti Bonifacii quod est constructum in pago Graffelt super fluvium Fulta ubi preciosus domnus Bonefacius martyr corpore requiescit et vir venerabilis Hurmio abba turbae monachorum praeesse videtur, hoc est, monasteriolum cognominatum Holzkiricha in pago Vualdassin super fluvium Albstat, quod Troandus a novo fundamine jure proprietatis suae visus fuit edificasse in honore gloriosissimae Virginis nec non et aliorum sanctorum martyrum et res proprietatis suae ad ipsum locum visus fuit delegasse et in postmodum manu potestativa ipsum monasteriolum cum omni integritate, appendiciis vel adjacenciis quicquid ipse vel alii homines ad praedictum monasteriolum delegaverunt nobis tradidit vel in omnibus confirmavit, id est, terris, domibus, edificiis, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, pecuniis, presidiis, farinariis, adjacenciis, appendiciis, quicquid dici aut nominari potest totum et integrum, sicut diximus, quod prefatus Troandus nobis tradidit, partibus sancti Bonifacii donavimus tradidimus, atque in omnibus concessum esse volumus ea ratione ut ab hac die ecclesia sancti Bonifacii vel rectores illius ipsum monasteriolum cum omni integritate habeant, teneant atque possideant pro opportunitate ecclesiae libero perfruantur arbitrio qualiter nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, et ut melius ipsam congregationem delectet pro nobis uxore etiam et prole nostra Domini misericordiam attentius exorare, et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam firmavimus et de anolo nostro sigillari jussimus.
105.2
Signum Caroli gloriosissimi regis.
105.3
Rado ad vicem Hitterii recognovi et subscripsi.
105.4
Dat. in mense Novembrio anno octavo regni nostri. Actum Dura palacio publico feliciter. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note