Carolus Magnus742–814
Privilegia
Priv 26.3
Choose a text
More by Carolus Magnus
—
8611 Privil5
26.1
XXVI. Praeceptum Caroli Magni quaedam praedia donantis monasterio S. Dionysii (anno 775).(Ex D. Bouquet, Recueil des Hist. )
26.1
Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, nec non patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium ob amorem Dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter propter nomen Domini, et animae nostrae salutem, eo quod mercis nostra in aeternum permaneat, donamus ad casa S. Dionysii et sancti Privati, ubi ipsi pretiosi corpore requiescunt, Eadallago et Salona in pago Salminse, res proprietatis meae in Wastingas quas Adalbaldus genitore meo tradidit, quantumque ad ipso loco aspicere videtur; similiter illus mansus quos genitor noster Fulrado beneficiavit; Infilicionis curtae, et illa terra et sylva de uno manso Abduxio; similiter alio manso in Ermerago villa, et illo manso ad Almingas, et illos mansos ad Carisiaco, quantumcumque ad ipsus mansos aspicere videtur, donatumque in perpetuum esse volo, id est cum terris, acolabus, domibus, aedificiis, mansis, mancipiis, campis, sylvis, pratis, pascuis, vineis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, totum et ad integrum, quicquid ad ipsa loca superius intimata aspicere videtur, partibus sancti Dionysii et sancti Privati donamus, tradimus, atque in omnibus indultum esse volumus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus quislibet de fidelibus nostris, neque de judiciaria potestate, praedictas casas Dei, vel rectores ejus de ipsas res superius insertas inquietare, nec calumniam generare nullatenus praesumatur, sed, ut diximus, nostris et futuris temporibus ad ipsis locis sanctis proficiat in augmentis. Et huc haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare, et de anulo nostro jussimus sigillare.
26.2
Signum Karoli gloriosissimi regis.
26.3
Rado ad vicem Hitherii recognovit.
26.4
Data in mense Novembro, anno octavo et secundo regni nostri. Actum Theodone- villa in Dei nomine feliciter. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).