Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 1.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7904 Variae
1.1
PRAEFATIO.
1.1
1 Cum disertorum mihi gratiam, aut communibus fabulis, aut gratuitis beneficiis, nullis tamen veris meritis collegissem, dicta mea, quae in honoribus saepe positus pro explicanda negotiorum qualitate profuderam, in unum corpus redigere suadebant: ut ventura posteritas, et laborum meorum molestias, quas pro generalitatis commodo sustinebam, et sinceris[ ed., sincerae] conscientiae inemptam[ ms., ineptam] dignosceret actionem. Dicebam dilectionem ipsorum mihi potius fore contrariam: ut quod mihi modo propter desideria supplicantium putabatur acceptum, postea legentibus videretur insipidum. Addebam, debere illos Flacci dicta recolere, qui monet quid periculi vox praecipitata possit incurrere.
1.2
Respondendi celeritatem cunctos videtis exigere, et creditis me impoenitenda proferre. Dictio semper agrestis est, quae aut sensibus electis per moram non comitur, aut verborum minime proprietatibus explicatur. Loqui nobis communiter datum est: solus ornatus est, qui discernit indoctos. Nonus annus ad scribendum relaxatur auctoribus, mihi nec horarum momenta praestantur: mox ut coepero, clamoribus imminetur, et festinatione nimia ingeritur, ne cautius coepta peragantur. Alter nos frequentia invidiosae interpellationis exaggerat; alter miseriarum mole castigat; alii furiosa intentionum[ ed., contentionum] seditione circumdant. Inter haec cur requiritis dictationis eloquium, ubi vix copiam possumus habere sermonum? Ipsas quoque noctes inexplicabilis cura circumvolat, ne desint alimonia civitatibus, quae supra omnia populi plus requirunt, studentes ventri, non auribus. Hinc est quod cogimur animo per cunctas ire provincias, et injuncta semper inquirere: quia non sufficit agenda militibus imperare, nisi haec judicis assiduitas videatur exigere. Nolite, quaeso, noxie nos amare. Declinanda est suasio quae plus habet periculi quam decoris. Sed illi me potius tali disceptatione fatigabant. Praefectum te praetorianae sedis omnes noverunt: cui[ mss. Aud. et Remig., quod] dignitati occupationes publicae velut pedisequae semper assistunt. Ab hac enim exercituales flagitantur expensae; ab hac victus quaeritur sine temporis consideratione populorum; huic etiam vel solum grave judiciorum pondus adjectum est. Cui ideo leges visae sunt immensum onus imponere, dum ad ipsam, honoris gratia, maluerunt pene omnia pertinere. Quod enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum pectus confluit, quidquid utilitas generalitatis exposcit?
1.3
Addimus etiam, quod frequenter quaesturae vicibus ingravato otii tempus adimit crebra cogitatio, et velut mediocribus fascibus insudanti, 2 illa tibi de aliis honoribus principes videntur imponere, quae proprii judices nequeunt explicare. Haec autem facis nulla vendendo, sed exemplo proprii genitoris, a sperantibus accipis solos labores; sic petentibus praestando gratis, sub continentiae munere cuncta mercaris. Regum quinetiam gloriosa colloquia pro magna dici parte in bonum publicum te occupare noverunt; ut fastidium sit otiosis exspectare, quae tu continuo labore cognosceris sustinere. Verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere, si inter tanta et talia valueris legenda proferre; deinde quod rudes viros, et ad rempublicam conscia facundia praeparatos, labor tuus sine aliqua offensione poterit edocere, et usum quem tu inter altercantium pericula jactatus exerces, illos qui sunt in tranquillitate positi, contingit felicius adipisci. Proinde, quod salva fide, qua frueris, dissimulare non poteris, tanta regum beneficia si pateris ignorari, frustra maluisti benigna festinatione concedi. Noli, quaesumus, in obscurum silentii revocare, qui te dicente meruerunt illustres dignitates accipere. Tu enim illos assumpsisti vera laude describere, et quodammodo historico colore depingere. Quos si celebrandos posteris tradas, abstulisti, consuetudine majorum, morientibus decenter interitum. Deinde mores pravos corrigis auctoritate rectoris[ mss., regis], excedentis audaciam frangis, timorem legibus reddis; et adhuc dubitas edere, quod tantis utilitatibus probas posse congruere? Celas etiam, ut ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas ventura possit inspicere. Contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio dispar moribus vix potest inveniri. Est ergo ista valde certior arbitrii proles; nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris sui posteritas veracius aestimatur. Dixisti etiam ad commendationem universitatis frequenter reginis ac regibus laudes. Duodecim libris Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. Cum tibi in illis fuerit secundus eventus, quid ambigis, et haec publico dare, qui jam cognosceris dicendi tirocinia posuisse?
1.4
Victus sum, fateor, in verecundiam meam; nec obsistere tantis prudentibus[ ed., precibus] potui, cum me viderem ex affectione culpari. Nunc ignoscite legentes, et si qua est incauta praesumptio, suadentibus potius imputate; quia mea judicia cum illo videntur facere, qui me decreverit accusare. Et ideo quod in quaesturae, magisterii ac praefecturae dignitatibus a me dictatum in diversis publicis actibus potui reperire, bissena librorum ordinatione composui; ut quanquam diversitate causarum legentis intentio concitetur, efficacius tamen rapiatur animus, cum tendit ad terminum. Illud autem sustinere alios passi non sumus, quod nos frequenter incurrimus in honoribus dandis impolitas et praecipites dictiones; quae sic poscuntur ad subitum, ut vix vel scribi posse videantur. Cunctarum itaque dignitatum sexto et septimo libris formulas comprehendi, ut et mihi, quamvis sero prospicerem, et sequentibus in angusto tempore subvenirem. Ita, quae dixi de praeteritis convenient et futuris[ mss., Itaque dixi de praeteritis, convenienter et futuris]: quia non de personis, sed de ipsis locis, quae apta videbantur explicui. Librorum vero titulum, operis indicem, causarum praeconem, totius orationis brevissimam vocem, VARIARUM nomine praenotavi: quia necesse nobis fuit stylum non unum sumere, qui personas varias suscepimus admonere. Aliter enim multa lectione satiatis, aliter mediocri gustatione suspensis, aliter a litterarum sapore jejunis, persuasionis causa loquendum est; ut interdum genus sit peritiae vitare quod doctis placeat. Proinde majorum pulchra definitio est, Sic apte dicere, ut audientibus possis concepta vota suadere. Neque enim tria genera dicendi incassum prudens definivit antiquitas. Humile, quod communione ipsa serpere videatur. Medium, quod nec magnitudine tumescit, nec parvitate tenuatur; sed inter utrumque positum, propria venustate ditatum, suis finibus continetur. Tertium genus, quod ad summum apicem disputationis exquisitis sensibus elevatur, videlicet, ut varietas personarum congruum sortiretur eloquium, et licet ab uno pectore proflueret, diversis tamen alveis emanaret: quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi qui trina ista virtute succinctus, causis emergentibus, viriliter est paratus. Huc accedit quod modo regibus, modo potestatibus aulicis, modo loqui videamur humillimis: quibus alia contingit sub festinatione profundere, alia vero licuit cogitata proferre; ut merito Variarum dicatur, quod tanta diversitate conficitur. Sed utinam sicut ista regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae resignent merita dictionis. Quapropter Humile de nobis verecunde promittimus, Mediocre non improbe pollicemur, Summum vero, quod propter nobilitatem sui est in edito[ mss., in edictione; alii, editione] constitutum, nos attigisse non credimus. Verumtamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. Incongrue namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui vestra potius judicia sustinemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note