Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 10.25
Choose a text
More by Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii
—
7904 Variae
10.1
LIBER NONUS. 141 EPISTOLA PRIMA. HILDERICO REGI VANDALORUM ATHALARICUS REX. Conqueritur de nece Amalafridae ab Hilderico illata. Tum mittit legatos, apud quos crimen excuset. Quod si renuerit, bellum ipsi minitatur.
10.1
Durissima nimis sorte constringimur, ut quos ante dulces parentes diximus, nunc eis causas amarissimas imputemus; quas nemo potest relinquere, qui pietatis noscitur monimenta cogitare. Quis enim nesciat divae recordationis Amalafridam, generis nostri decus egregium, violentum apud vos reperisse lucis occasum; et quam habuistis pridem dominam, passi non estis vivere nec[ Ac., nunc] privatam? Haec si contra fas parentelae gravis esse videbatur, remitti ad nos debuit honorabilis, quam magnis supplicationibus expetiistis. Parricidii genus est, ut quam vobis fecerat affinem conjunctio regis, nefandis ausibus in ejus vos interitum misceretis. Quid tantum mali a suo conjuge relicta promeruit? Si successio debebatur alteri, nunquid femina in eo ambitu potuit inveniri? Mater quinimo haberi debuit, quae vobis regna transfudit. Nam et hoc nobilitati vestrae fuisset adjectum, si inter Hasdirigorum stirpem retinuissetis Amali sanguinis purpuream dignitatem. Hoc Gothi nostri ad suum potius opprobrium intelligunt fuisse tentatum. Nam qui dominae alienae gentis intulit necem, omnino ejus parentum visus est despexisse virtutem, quando nemo quod resecandum[ Gr. et Cuj., ulciscendum; Forn., recusandum] credit, putat esse tentandum. Et morali ideo ratione commoniti, per illum et illum legatos nostros verbis prius a vobis expetimus aequitatem, exspectantes qualis excusatio tantis casibus afferatur. Nam etsi quodlibet negotium in tali persona fuisset enatum, nobis debuit intimari, ut et nostro judicio periret, quae se pessimis actibus miscuisset. Restat ut naturalis ejus fingatur occasus. Impossibilia non dicimus, nova non quaerimus: illum atque illum tradite, per quos facta res debeat elucere. Sit in eis totius causae absoluta probatio, sine bello, sine caede, aut nos efficiat placatos, aut vos reddat obnoxios. Quod si creditis esse temnendum, nec vos ad rationabilia responsa componitis, conditione initae pacis absolvimur, qui laesi foederis vinculo non tenemur. Vindicet nunc superna majestas scelus qualibet arte commissum, quae ad se clamare profitetur fraterni sanguinis caedem impiam.
10.2
LIBER NONUS. II. EDICTUM ATHALARICI REGIS. Protegit curiales ab omni injuria, indicta vexatoribus, aut decem librarum auri multa, aut corporea poena.
10.2
Qui reipublicae statum et generale cupit stare fastigium, ad universa debet esse sollicitus: quia non est salus in corpore, nisi quam et membra potuerint obtinere. Injuria unius loci compago tota concutitur; et tanta convenientiae vis est, ut unum vulnus ubique credas accipi, quando illa coeperit condolere. Respublica siquidem non est unius civitatis cura, sed totius regni provisa custodia. Quapropter si quid ex ipsa minuitur, in origine dispendia sentiuntur. Minus enim habere necesse est, cui aliquid perit. Et ideo diversarum civitatum pervigil nos cura sollicitat, ne permissa longius mala nostra possint gravaro palatia. Arbor, quam florere vides, quam summa 142 conspicis viriditate laetari, subterraneo succo fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continet in radice. Hominum quoque vultus magna hilaritate decoratur, si visceribus sanis gravamen nullius sentiat laesionis. Sic regnum jure dicitur integerrimum, si nusquam fuerit imminutum. Hoc fieri potest, cum undique submovetur effrenata licentia, nec datur ausus menti malignae sub abominabili libertate peccare. Curiales, quibus a provida sollicitudine nomen est, gravissima dicuntur infestatione quassari; ut quidquid eis honoris causa delegatur, ad injuriam potius videatur esse perductum. O nefarium scelus, importabile malum! Quando debuit reipublicae serviendo proficere, tunc libertatem suam cum fortunis videtur amittere. Quocirca edictali programmate definimus, ut si quis versatus[ Ed., vexatus] fuerit in injuria, aut in dispendio curialis, vel aliquid ei( praeterquam jussum fuerit a nobis, vel ab aulicis, quorum interest, potestatibus) imponere fortasse praesumpserit, aut decem librarum auri dispendio feriatur, ipsi qui tale aliquid pertulerit nihilominus profuturum, aut, si facultas vindictae non sufficit, per fustuaria supplicia laceretur, et reddat debitum poenis, quod non potuit compensare pecuniis; ita tamen ut quae pro publica utilitate fuerint delegata, ingenua sollicitudine compleantur, quando plus incipiunt debere, quos alienas iniquitates non permittimus sustinere. Praedia curialium, unde maxime mediocribus parantur insidiae, nullus illicita emptione pervadat, quia contractus dici non potest, nisi qui de legibus venit. Circa sajonum et militantum molestias judicum protegantur auxilio. Ab ipsis quoque moderatoribus eos nostra vindicavit auctoritas; quanto gravius plectendus est, si ille cui delegatur auxilium, probetur inferre detrimentum? Erigite colla, depressi; sublevate animos, malorum sarcinis ingravati; date studium recuperare quae vos male cognoscitis amisisse. Unicuique civi urbs sua respublica est. Administrate civitatum sub consentanea voluntate justitiam. Ordines vestri aequabiliter vivant. Nolite gravare mediocres, ne vos merito opprimere possint potiores. Poena ista peccati est, ut unusquisque in se recipere possit quod in alterum protervus exercuit. Vivite juste, vivite continenter; quia vix audet quisquam in illos excedere, in quibus culpas non potest invenire. Grues moralem noverunt exercere concordiam; inter quas nullus primatus quaeritur, quia iniquitatis ambitus non habetur. Vigilant vicissim, communi se cautela custodiunt, ipse pastus alternus est. Sic honor nullis[ Ms., nullus] adimitur, dum omnia sub communione servantur. His etiam volatus vicaria aequalitate disponitur: ultima fit prima; et quae primatum tenuit, esse posterior non recusat. Sic quadam communione sociatae sibi sine regibus obsequuntur, sine dominatu parent, sine terrore famulantur. Voluntarie serviendo liberae sunt, et invicem se diligendo muniuntur. Quarum morem scriptores rerum naturalium contuentes, politiam quamdam inter ipsas esse commemorant, quas civico affectu vivere cognoverunt. Has si vos imitemini, omnes a vobis pravitatum calumnias excluditis. Nam vos, qui recti vota recipitis, habetis per leges potestatem in civibus vestris. Non enim incassum vobis curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit minorem senatum: nervos quoque vocitans ac viscera civitatum. Quid in ista appellatione non habeatis, vel potentiae, vel honoris? Nam qui senatui comparatur, a nullo genio claritatis excluditur.
10.3
LIBER NONUS. EPISTOLA III. BERGANTINO VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII, ATHALARICUS REX. Jubet ut chartarium mittat ad massam Rusticianam, in cujus visceribus aurum latet, et illud curet effodi. Tum aurificum industriam describit.
10.3
Si labor omnis assiduus adeo diversos exigit fructus, ut aurum argentumque solita commutatione[ Ac., communione] mercetur, cur non ipsa diligenter exquirimus, propter quae poscere alia videbamur? Italia dives inferat nobis et aureos fructus. Omnis proventus[ Ac., provectus] acquiritur, ubi metallum fulvidum reperitur. Nam quid necesse est terram multiplici fecunditate lassari, si ipsa magis pretia in ea potuerint inveniri? Frumenta vobis usualiter natura, industria suffragante, concedit; passim se vina profundunt; metallum raro proditur, ut studiosius expetatur. Quapropter ad massam juris[ Ac., ruris] nostri Rusticianam, in Brutiorum provincia constitutam, magnitudinem tuam jubemus chartarium destinare; et si( ut ab artifice harum rerum Theodoro dicitur) memoratis rebus terra fecunda est, officinis solemniter[ Gr. et Cuj., officiis solerter] institutis, montium viscera perquirantur; intretur beneficio artis in penetrale telluris, et velut in thesauris suis natura locuples inquiratur. Cameris[ Ac., cavernis] enim ingeniosa praesumptione revolutis, talpinum animal imitantes, itinera fodiunt, quae nullis ante patuerunt. Sic ambitio nil relinquit absconditum, nec ubi interdum sustinere possit extremum. Intrant homines caligines profundas, vivunt sine supernis, exsulant a sole; et dum sub terris compendia quaerunt, nonnunquam lucis gaudia derelinquunt. Est aliquando illis ruina via sua, et reditus procurare nequeunt, qui pedibus suis semitas operosis manibus effecerunt. Sed quibus cautior ars, vita felicior est: intrant egentes, exeunt opulenti; sine furto divitias rapiunt, optatis thesauris sine invidia perfruuntur, et soli sunt hominum qui absque ulla nundinatione pretia videantur acquirere. Mox enim ut supernae luci fuerint restituti, minuta quaeque graviora discernentibus aquis a genitrice terra separant; ac fictilibus recondita, vasta fornace decoquunt, donec solvantur utiliter in liquorem. Rivos quoque de flamma venientes tanto igne 143 depurgant, quousque pulchritudinem sui prodant, quam terrena viscera, ne cuperentur, absconderant. Vincitur natura, dum eam meliorat industria. Pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit; quia tantum crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. Origo quidem nobilis, sed de flamma suscipit vim coloris; ut magis credas inde nasci, cujus similitudine videtur ornari. Sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert albissimam lucem; ut mirum sit unam substantiam tradere quod rebus dissimilibus possit aptari. Proinde quidquid ad exercendam hujus artis peritiam pertinere cognoscitis, ordinatio vestra perficiat; ut et terra Brutiorum ex se tributum, quod dare possit, inveniat, quae fructibus copiosa luxuriat. Decet enim ut inter tanta bona, nec illa desint quae putantur esse praecipua. Cur enim jaceat sine usu[ Ed., Niv., Ga., Gr. et Cuj., cultu] quod honestum potest esse compendium? Aurum siquidem per bella quaerere nefas est; per maria, periculum; per falsitates, opprobrium; in sua vero natura, justitia. Honesta vero sunt lucra per quae nemo laeditur, et bene acquiritur quod a nullis adhuc dominis abrogatur. Gryphes aurum jugiter leguntur effodere, atque hujus metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri, cupiditatis crimine non dicuntur accendi; scilicet, quia omnis actus in qualitate propositi est, et non est vituperandum quod nulla fuerit voluntate lascivum. Sint ergo sedula operatione continui quaestus, invidiam non pavescant; quod ars dicitur, a crimine liberatur.
10.4
LIBER NONUS. EPISTOLA IV. ABUNDANTIO PRAeFECTO PRAeTORIO ATHALARICUS REX. Decernit ut Agenantiam, uxorem Campaniani, et liberos ex albo curialium expungat, et in possessorum numero collocet.
10.4
Felix querela est, quando leges pietate superantur; et beata conditio subjectorum, si cognoscant illum aliis misertum, quem et sibi optant esse propitium. Neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligaverunt, nisi ut cum illos soli principes absolverent, indulgentiae praeconia reperirent; hoc est, ubi dominus adversum sua judicia amabili concertatione dissentit: quando et ipsius quaedam justitia est, ut qui pius dicitur, districtionis termino minime teneatur. Nam et iste quidam rationabilis ordo est, militia tandem solvere, qui impares laboribus probantur existere. Curialis enim, si nulla valetudine corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur; et tum adesse quid proderit, si eum contingat defectum viribus inveniri? Similis quippe est absenti, a quo non potuerint imperata compleri. Deinde dum curia multiplici numerositate laetetur, non videtur perculsa damnis paucos perdidisse de plurimis. Quapropter illustris magnificentia tua Agenantiam, uxorem Campaniani viri disertissimi, in Lucania provincia constitutam, filiosque eorum de albo curiae suae faciat diligenter abradi, ut ventura posteritas nesciat fuisse, quod vetatur abigere[ Jur.: Forte, objicere; Ms., obigere]: quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur. Proinde in possessorum numero potius collocentur, passuri nihilominus molestias quas ipsi aliis ingerebant. Ad tributa enim solita turbabuntur; faciem compulsoris horrebunt( a potestatibus jussa prius venisse nesciebant), et votiva ignorantia fatigati, formidare delegata incipient per quae antea timebantur. Nam et ex ea parte bonis moribus vixisse probandi sunt, quando perpetiuntur inter illos otiosi vivere, quorum se non cognoscunt odia meruisse. Alioqui[ Niv. et Ga., aliqui] non paterentur sub illis esse, quos se cognoscebant malis actibus incitasse. Fruantur ergo beneficio principali; vivant remissa pace tranquilli, qui fuerant in actionum suarum qualitate compositi.
10.5
LIBER NONUS. EPISTOLA V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALARICUS REX. Constituit ut qui in annonae charitate frumenta abdiderunt, illa moderato pretio vendant.
10.5
Possessorum territorii vestri querela comperimus, supra temporis necessitatem quorumdam civium suorum exsecrabilem sustinere saevitiam, dum primo tempore panicii speciem coemptam in propriam redegere substantiam, spectantes charitatem mediocribus gravem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant nuditatem, quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quos se spoliare posse cognoscunt. In necessitate siquidem penuriae pretii nulla contentio est, dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli. Haec igitur vota damnantes, praesentes direximus portitores, ut sive in gradu, sive in aliis locis frumentorum condita potuerint invenire, tantum sibi unusquisque dominus, vel familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit: reliquum periclitantibus vendat, praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem destinati esse noscuntur: moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit a suis provincialibus comparasse; ut nec nimium gravetur qui emit, et aliquo compendio foveatur ille qui distrahit. Quapropter libentibus animis implete quae jussa sunt; quia vobis debetis in hac parte consulere invicem, ne dum charitatem nimiam quaeritis, scelestum vobis aliquid potius( quod absit) optetis. Ne quis ergo venditionem sibi impositam conqueratur, sciat libertatem in crimine non requiri; sed illud boni ingenii magis esse, si non festinet excedere. Vendat itaque sub justa ratione, qui distrahit. Si consentit, operatur laudem suam; si discrepat, nostrum facit esse praeconium: quando bonum est jubentis, si justitia imponatur invitis.
10.6
LIBER NONUS. 144 EPISTOLA VI. PRIMISCRINIO ATHALARICUS REX. Permittit ut ad balneum Baianum sanitatis causa se conferat, militiae tamen emolumenta per id tempus percepturus.
10.6
Cum diuturnis laboribus excubares, ita te imbecillitate corporis asseris graviter sauciatum, ut nec ad famam militiae percipiendam possis occurrere, ad quam constat voto te praecipiti festinasse, metuens ne per absentiam tui ab ipsis pene faucibus dulcissimus tibi fructus videatur auferri, postulans etiam ut, algentis corporis necessitate constrictus, Baiani lavacri siccitate laxeris. Dignum plane quod inter praemia summa praestemus; ut sicut conferimus victis spem, ita tribuamus supplicantibus salutem. Quapropter et a vinculo te emolumentitii terroris absolvimus, et praedicti lavacri munere sublevamus, ut, primum mentis gaudio recreatus, facilius membrorum recipias sospitatem. Naturalis siquidem cura est, aegris dare laetitiam; nam fac invalidum gaudere, sanatus est. Perge igitur ad amoenos recessus: perge ad solem, ut ita dixerim, clariorem: ubi, salubritate aeris temperata, terris blandior est natura. Illic miraculis alta cogitatione perpensis, cum arcanis mundi mens humana colloquitur, nec admirari desinit quae ibi agi posse cognoscit: primum Nerei fluenta marinis deliciis esse completa, tot portus naturae prudentia terrenis sinibus intermissos, tot insulas nobiles amplexu pelagi dotatas; deinde immissum Averno stagneum mare, ubi ad voluptatem hominum vita tegitur[ Ms., regitur; Cuj. et Gr., gignitur] ostreorum; industriaque mortalium fieri ut res alibi fortuita ibi semper appareat copiosa. Quantis ibi molibus marini termini decenter invasi sunt! Quantis spatiis in visceribus aequoris terra promota est! Dextra laevaque greges piscium ludunt. Claudantur alibi industriosis parietibus copiosae deliciae, captivi teneantur aquatiles greges; hic ubique sub libertate vivaria sunt. Adde quod tam amoena est suscepta piscatio, ut ante epulosum convivium intuentium pascat aspectum. Magnum est enim gaudium desiderata cepisse: sed in hujusmodi rebus gratior est plerumque amoenitas oculi quam utilitas captionis. Sed ne longius evagemur, inter Neptunias gazas habitare creditur, cui otia Baiana praestantur. His itaque rebus deliciosa exercitatione saginati, ad pulcherrima lavacra contenditis quae sunt et miraculis plena, et salutis qualitate pretiosa. Nam etsi hominum cura fabricata noscuntur, naturalibus certe ministeriis exhibentur. Fornaces ibi non robora convecta succendunt: cessante flamma, ibi perpetuus calor operatur; illic globi fumiferi nesciuntur: aura est purissima, quae ministrat vapores, sudores provocat dulciter anhelos; et tanto a communibus balneis salubrior invenitur, quantum ab humana industria celsior est natura. Videas illic undas perpetuis fumare gurgitibus, quae ita videntur lavantium explere desideria, ut humano credas studio temperatas. Cedat Corallici pelagi laudata semper opinio; assurgat Indici maris de albarum candore fama locupletior. Quid mihi cum pretiis, si animus non fruatur optatis? Baianis littoribus nil potest esse praestantius, ubi contingit et dulcissimis deliciis vesci, et impretiabili munere sanitatis expleri. Fraere igitur bonis nihilominus expetitis. Nostris beneficiis ad tua emolumenta pervenies. Baianis remediis consequere rem salutis.
10.7
LIBER NONUS. EPISTOLA VII. REPARATO PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. Multis laudibus patrem socerumque ejus extollit. Tum illi praefecturam urbanam confert.
10.7
Post parentum claras administrationes bene conferuntur posteris eminentissimae dignitates; dum nullius acquiescit ingenium jacere intra aestimationem suorum, quandoquidem honestus ambitus est quos sequimur tempore, velle praeconiis anteire. Additur etiam quod priscorum dogmatibus eruditi opinionis gratia delectentur augeri. Nam quanto se unusquisque melioribus cognoscit artibus studuisse, tanto amplius grandiora praesumit appetere. Dudum itaque illustris recordationis genitoris tui respublica sensit Romana diligentiam. Comitivae siquidem largitionum praesidens, functus etiam vicibus praefectorum, praetorianam egit integerrime dignitatem: curiam reparans, pauperibus ablata restituens; et quamvis liberalibus studiis fuerit impolitus, placere non omisit industrius: quoniam naturaliter per se commendari potest bonum ingenium, etiam cum rebus accedentibus non videtur ornatum. Sed hoc quantum est ad tuarum notitiam litterarum. Doctrina siquidem quos ab imperitis discernit, sapientibus amica societate conjungit; cui perfacile est ornare generosum, quae etiam ex obscuro nobilem facit. Crescit quoque praeclaris meritis tuis quod in affinitatis gratiam te talis elegit, quem semper contigit de judicii sui integritate praedicari: moribus communis, conscientia singularis, qui se semper suis moribus, et amicorum conversatione, et sua fecit probitate laudari. Qualem ergo suo sanguini aestimandus est sociasse, qui nunquam improbum vel communioni suae decrevit adjungere. Et ideo licet primaevus venias ad honorem, post tanti viri judicium ineptum est te dicere non probatum. Nam si bene illis suggerentibus in extraneis causis placidas aures praebemus, cur magis in genere suo eorum judicia non sequamur, ubi semper studiose sibi prospiciunt, etiam qui in aliis actibus frequenter excedunt? Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem illam urbanae tibi tribuimus infulas dignitatis; ut sicut in illo ordine primus, ita habearis et meritorum laude praecipuus. Pene siquidem terrarum oculis habetur, quod in illa civitate peragitur. Quem jam sibi judex placatum faciat, si illum senatum tantae benignitatis offendat? Quid sit maturitatis, quid prudentiae, in ordinis ipsius aestimatione cognoscis; cujus primaeva germina mox ut adoleverint, Patres vocantur. Adolescentia illic inchoat a maturitate consilii: tractant juvenes cum modestia senum[ Alii, senium], ubi morum pondus in flore permittitur quod vix alibi cana aetate generatur. Talem te ergo habita moderatione tractabis, 145 ut cum tot proceres ad curiam vocas, dignam ante illos sententiam tuae voluntatis aperias. Nimis quippe arduum est tale aliquid inter illos dicere, quod nequeat tantis prudentibus displicere. Ideoque non unius dignitatis vir aestimandus est qui ab illa turba doctorum bonum potuit referre judicium. Nam si gratum est vel sub raritate praedicari; quid illi gaudii provenire possit, quem tot nobilium vota laudaverint? Justitiam dilige; oppressis te dignanter impende; redde laudes posteris tuis, quas tu a majoribus[ Jur. V. C., melioribus] accepisti.
10.8
LIBER NONUS. EPISTOLA VIII. OSUIN [ Ed., OSUM] VIRO ILLUSTRI, COMITI, ATHALARICUS REX. Mittitur denuo ad Dalmatiarum atque Suaviae provincias regendas.
10.8
Propositi nostri est honestos labores palma remunerationis ornare, ut vicissitudine qua provecti gaudent desides mordeantur, sibique imputare possint quod clementissimis temporibus judicii nostri praemia non merentur. Atque ideo illustrem magnitudinem tuam, Deo juvante, ad Dalmatiarum atque Suaviae provincias iterum credidimus destinandam; ut quidquid pro utilitatibus nostris esse cognosces, aequabili ordinatione disponas, populumque nobis devotum per tuam justitiam facias esse gratissimum, quia dominorum laudibus applicatur, cum se probabiliter tractat electus. Non exempla aliena perquiras; memor esto quae feceris, et non indiges admoneri. Quid est enim quod de tua quisquam debeat actione dubitare, quando ipsis provinciis adhuc propria bona redolere cognoscis? Quodammodo jam debitum est illi velle praestare, apud quem scis te fuisse laudabilem. Obedientibus enim juste indulgetur animus; et quos scimus memores bonorum, indubitanter eis denuo praebemus affectum. Aetas quidem tua provecta est, sed actus quoque maturior, Quid enim nunc subripere valeat, in quo nec juventus reprehensibilis fuit? Sed haec in domni avi nostri regno fecisti: nunc talia demonstra, ut temporibus nostris reservasse videaris quidquid probitatis addideris.
10.9
LIBER NONUS. EPISTOLA IX. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS ATHALARICUS REX. Significat se misisse ad Dalmatias regendas comitem Osuin, et Severinum, quibus ut obediant imperat.
10.9
Per provincias nobis Deo praestante, concessas tales viros cupimus destinare, qui sint armis praediti, et justitia gloriosi; ut absit a vobis et extranearum gentium metus, et calumniosis non pateatis insidiis: quia non minus est malum bellicum vitasse, quam saeva discussionis evadere. Ipsa est enim vera securitas, quae de nulla judicis impietate formidat. Atque ideo, quod Deo auspice dictum sit, illustrem comitem Osuin, et palatio nostro clarum, et provinciis longa conversatione notissimum, Dalmatiis decernimus praesidere. Cui pro utilitate nostra jubenti parere procurate; quoniam tantam ejus estis justitiam frequenter experti, ut et sine regia jussione ei deberetis priorum memores obedire. Habet enim proprium jus ille, qui justus est; nam etsi terrore minime[ Jur. legit minimae] potestatis erigitur, aequitate tamen suadente semper auditur. Simul etiam et virum illustrem Severinum ad vos aestimavimus dirigendum, ut compositi consona voluntate possint vobis laudanda praecipere. Nam si disparibus calamis convenit unum melos efficere[ Ms., Gr., Cuj., edicere], multo magis viris prudentissimis aptum est justa concordi[ Ed., cordis] voce suadere. Verum ut primordia nostra a praestitis inchoarent, clementissimumque dominum in ipso regni limine sentiretis, per quartam indictionem( Anno Christi 526), quod a vobis augmenti nomine quaerebatur, illustrem virum comitem patrimonii nostri nunc jussimus removere. Hoc etiam insuper vobis concedentes, cum( Deo propitio) supradictum virum ad nostra obsequia venire fecerimus, tales homines destinare, per quos possimus evidenter agnoscere quemadmodum in futurum census doceatur impositus; ut si gravatos vos esse cognoscimus, pro parte vobis qua visum fuerit, considerata aequitate, relevemus. Ita fit ut habeatis spem et futuri beneficii, qui estis jam pro parte remedia consecuti. Quapropter servire vos convenit utilitatibus nostris, quando ea quae magis sperare precibus potuistis, ultro contulit munificentia principalis. Sic enim tradente clementissimo nobis auctore didicimus, ut a subjectorum beneficiis non vacemus. Disciplina videlicet imperandi est, amare quod multis expedit; quoniam respublica nimium soliditatis accipit, si tributariorum facultas illaesa constiterit.
10.10
LIBER NONUS. EPISTOLA X. UNIVERSIS POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS SYRACUSANAE CIVITATIS, VEL UNIVERSIS PROVINCIALIBUS ATHALARICUS REX. Relaxat quae illis praeter consuetudinem imposita fuerunt tributa, concessa facultate iis qui a censitoribus vexati fuerint apud principem conquerendi.
10.10
Dudum quidem vobis ortum nostri imperii aestimavimus nuntiandum; nunc decet subsequi beneficium pro laetitia augenda cunctorum; ut quibus fuit gratissimus noster exortus, sit illis regalis animus in aliqua parte munificus. Crescere nobiscum, Deo praestante, cuncta desideramus; quia vere ille noster est census, quem laetus possessor exsolvit. Proinde subtrahimus pecuniae quod augmentetur gloriae; et avari ad laudes, profuse nitimur sublevare cultores. Pridem divae memoriae domnus avus de suis beneficiis magna praesumens( quia longa quies et culturam agris praestitit, et populos ampliavit) intra Siciliam provinciam sub consueta prudentiae suae moderatione censum statuit efflagitari; ut vobis cresceret 146 devotio, quibus se facultas extenderat. Sed illius praedicanda justitia locum nostrae benignitati praeparavit; ut quod ei offerri juste potuit, nos clementi animo, quasi illata stipendia, donaremus; et quodam praesagio mentis divinae fecit etiam pium, cui parabat imperium. Atque ideo per quartam feliciter indictionem( Id est, Anno Christi 526) quidquid a vobis supra consuetudinariam functionem augmenti nomine vel petebatur, vel constat exactum, liberalitas nostra concedit. Quod etsi juste potuistis pendere, gloriam vos potius nostrae largitati jubemus inferre. Sed ut latius extendatur nostra clementia, suavemque dominum impensis beneficiis sentiatis, quidquid a discussoribus[ Alii, discursoribus] novi census per quintam indictionem( Anno Christi 527) probatur affixum, ad vestram eos fecimus deferre notitiam; ut quod rationabile fuerit aestimatum, libentibus animis perferatis, quia nullum laedit observata justitia. Sed ne credatis per ordinatorum tantum arbitrium vos gravari, si quis est qui de eorum facto aestimet conquerendum, ad remedia nostrae pietatis occurrat, ut judicantes corrigamus, qui etiam non rogati beneficia clementer indulsimus. Nam et gloriosae recordationis domnus avus noster de eorum commotus fuerat tarditate, ut erat altae prudentiae perscrutator, aestimans eos tandiu in provincia non sine nostro gravamine residere, quos repetita jussione censuerat jam redire. Sed nos, quos decet implere quidquid ille sub aequitate disposuit, Deo auxiliante, ejus nunc in vobis inchoata perficimus. Reddite modo largitati nostrae prosperrimum votum et fidele servitium. Habetis principem, qui vobiscum beneficiis probatur exortus; et quod subjectis dulcius est, augetur ingenio benevolo cum aetatis augmento. In quam rem Quidilanem sajonem nostrum credimus dirigendum, per quem vobis jussa prosperrima, Deo largiente, pandantur.
10.11
LIBER NONUS. EPISTOLA XI. GILDIAE VIRO SUBLIMI, COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS ATHALARICUS REX. Prohibet quominus quidquid tributorum per Victorem et Witigisclum de quarta indictione est adjectum, a possessoribus exigant.
10.11
Ad Victorem et Witigisclum spectabiles viros, Siciliae provinciae censitores, praecepta nostra direximus, ut quidquid possessoribus tributariae functionis per eos nuper videtur adjectum, de quarta indictione non exigant, quia gravis est ejus rei illatio, cujus adhuc justitia non probatur. De ordinationibus vero eorum nobis fecimus instructiones deferri, ut si aestimatis viribus quidquid aequalitate sit dispositum, debeat permanere moderatum. Sin vero aliquem contra rationem constat esse praegravatum, nostro relevetur arbitrio; ita tamen, ut si aliquid per quartam indictionem( Anno Christi 526) probatur illatum, possessoribus sine aliqua imminutione reddatur: quia sine querela suscipi debet onus impositum, quod longis temporibus constat esse portandum[ Gr. et Cuj., solvendum]. Nunc, quod restat, provinciales vos convenit admonere, ut quibus beneficia dedimus, eorum devotionem per omnia sentiamus; et quod debetur principi, grato animo videatur exsolvi.
10.12
LIBER NONUS. EPISTOLA XII. VICTORI ET WITIGISCLO VIRIS SPECTABILIBUS ATHALARICUS REX. Jubet ut si quid super tributarium solidum per quartam indictionem a provincialibus exegerint, sine aliqua imminutione reddant.
10.12
Tarditas vestra apud gloriosae memoriae domnum avum nostrum merito vos fecit esse suspectos, quos etiam secundis[ Ed., seris] praeceptionibus credidit admonendos; ut relicto tandem provincialium gravamine, ad ejus deberetis justitiam festinare; et nunc quoque suspicionis maximae fecit augmentum, ut nec ad initia nostra voluissetis occurrere, quod libera conscientia potuisset optare. Et ideo praesenti auctoritate censemus, ut si quid super tributarium solidum per quartam indictionem( Anno Christi 526) a provincialibus exegistis, sine aliqua eis imminutione reddatis, quia supra veterem censum nulla indictionis praedictae eos volumus damna sentire. Hoc etiam addendum esse credidimus, quoniam amore clementiae errores nolumus invenire, ne coacti potius resecemus quod salva justitia dissimulare non possumus; ut si aliquem studio laesistis pravo, vestro magis emendetis arbitrio, quia hoc est propria delicta corrigere, quod et non facere. Et ne forsitan credatis longinquitatis difficultate latere quae gesta sunt, Siculis fiduciam vos dedimus subsequendi. Videte nunc si voces possitis ferre querulas, quas etiam nostra invitavit auctoritas. Admonuimus igitur quos pios decet esse. Jam suo vitio videtur accusari, qui spontanea noluit voluntate corrigi[ Gr., Niv., Ga., vitavit. Suo vitio videtur accusari, qui spontanea voluntate noluit corrigi].
10.13
LIBER NONUS. EPISTOLA XIII. WILIAE VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX. Praecipit ut domesticis qui comitibus provinciarum obsequuntur, supra ducentos solidos et decem annonas curet quinquaginta solidos annuos adjungi, regis rationibus imputandos.
10.13
Magnitudinis tuae suggestione comperimus de domesticorum excessibus qui destinatis comitibus obsequuntur provinciales damnis plurimis ingravatos; quod credimus emolumentorum parvitate nutritum, quia sub quadam excusatione peccare creditur, cui necessaria non praebentur. Et ideo speciali beneficio generalia compendia largientes, magnitudini tuae praesenti auctoritate praecipimus ut supra ducentos solidos et decem annonas quas hactenus acceperunt, a quinta feliciter indictione quinquaginta eis solidos annuos faciatis incunctanter adjungi, qui nostris rationibus debeant imputari; ut dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus auferatur. Si quis autem jussionum nostrarum improbus temerator exstiterit, ut aliquo casu 147 in damnis provincialium aut praejudiciis implicetur, emolumentis careat universis: quia ille dignus est praemia consequi, qui parere cognoscitur aequitati. Ideo enim a nobis accipit, ne ab aliis quaerat. Nostrum dare, nobilitas est: dona regalia quamvis parva sublimant: quia simul et meritorum gratiam reperisse creditur, qui principali munere sublevatur.
10.14
LIBER NONUS. EPISTOLA XIV. GILDIAE VIRO SUBLIMI, COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX. Decernit ut quidquid a provincialibus pro reparatione murorum fuit extortum, aut restituatur, aut reficiendis moenibus impendatur. Tum reprehendit eum, quod substantias mortuorum sine aliqua discretione justitiae nomine fisci caduci vindicaret. Insuper dicit provinciales conqueri se conventionibus omnimodis gravatos. Denique statuit ut edicta a Theodorico pro componendis Siculorum moribus promulgata ita custodiantur, ut sacrilegii reus habeatur, quisquis ea violare aliquatenus tentaverit.
10.14
Provincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde eorum fortunae videantur affligi. Quod ideo leviter accepimus, quia ipsi vindicari praeterita noluerunt. Constat enim esse dubium, quod concedit adversarius; et percelli non potest jure, cui mavult querulosus ignoscere. Sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, observanda jugiter praesenti jussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant, nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras. Prima fronte pro reparatione murorum pecuniae diversis provincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. Hoc si constat admissum, aut muri exinde pro eorum munimine construantur, aut unusquisque recipiat quod ei probatur incompetenter ereptum. Nimis enim absurdum est spondere munitiones, et dare civibus exsecrabiles vastitates. Quorumdam etiam substantias mortuorum, sine aliqua discretione justitiae, fisci nomine caduci te perhibent titulo vindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis videatur esse commissum, quibus nullus haeres, aut testamentarius, aut legitimus invenitur. Nefas est enim ut quod a nobis praecipitur, a te nostro nomine per injuriam vindicetur. Praeterea conventionibus se gravari omnimodis ingemiscunt; ut ad judicium deducendi pene tanta videantur amittere, quanta vix probantur addicti dispendia sustinere. Vocatio enim judicis spes justitiae debet esse, non mulcta. Nam ipse juste suspectus redditur, ante cujus audientiam gravamina sentiuntur. Unde censemus ut si vestra conveniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor, quantum gloriosus domnus avus noster pro honoribus personarum debere sajones accipere, expressa quantitate, constituit. Commodum enim debet esse cum modo. Nam si mensuram aequalitatis excesserit, vim sui nominis[ Jur., amoris] non habebit. Si vero tua jussione conventio destinatur, duntaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri edicta voluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de praeceptis regiis sumere potuisset, quia non potest convenire justitiae ut tantum a te directo tribuatur, quantum pro reverentia nostrae jussionis offertur. Si quis autem saluberrimi constituti temerator exstiterit, in quadruplum jubemus ablata restitui; ut quod delectatione cupiditatis admittitur[ Ms. et Ac., amittitur], asperitate dispendii vindicetur. Edicta vero gloriosi domni avi nostri, vel universa praecepta, quae ad Siciliam pro commonendis[ Ed., commovendis; Jur., forte, componendis] universorum moribus destinavit, sub tanta volumus obedientia custodiri, ut sacrilegii reus habeatur quisquis belluinis motibus[ Ed., moribus] excitatus munimen tentaverit irrumpere jussionum. Duorum negotia Romanorum, etiam his invitis, ad tuum diceris vocare judicium; quae, si cognoscis facta, ulterius non praesumas, ne dum vis judicium incompetenter quaerere, reatum potius videaris invenire. Memor enim prius debes esse edicti, qui inter alios mavis a te sequenda constitui. Alioqui tota tibi decernendi auctoritas tollitur, si a te illa regula minime custoditur. Ordinariis judicibus administrationum suarum potestas illibata servetur. Cognitores suos legitima turba comitetur. Observationum illarum non mordearis invidia. Gothorum laus est, civilitas custodita. Tota ad vos fama confluit, si vobis rarus[ Niv., Gam., Gr. et Cuj., rarius] litigator observet. Vos armis jura defendite, Romanos sinite legum pace litigare. Navigiis vecta commercia te suggerunt occupare, et ambitu cupiditatis exosae solum antiqua pretia definire; quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione vicinum. Quapropter si rumorem hujusmodi vitare festinas, episcopus civitatis et populus conscientiae tuae testes assistant. Omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. Pretia debent communi deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae jubetur invitis. Quocirca sublimitatem tuam jussis praesentibus credimus admonendam, quia excedere nolumus quos amamus; nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus esse corrigendos.
10.15
LIBER NONUS. EPISTOLA XV. JOANNI PAPAE ATHALARICUS REX. Decreta promulgat saluberrima in simoniacos juxta antiqua senatusconsulta.
10.15
Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subjecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere, quae possunt sacris regulis convenire. Absint enim a nostro saeculo damnosa compendia. Illud tantum vere possumus lucrum dicere, quod constat divina judicia non punire. Nuper siquidem ad nos defensor Ecclesiae Romanae flebili allegatione pervenit, cum apostolicae sedi peteretur antistes quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse, ut, quod dictu nefas est, etiam sacra vasa emptioni 148 publicae viderentur exposita. Hoc quantum fuit crudele committi, tanto gloriosum est adhibita pietate resecari. Atque ideo sanctitas vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae Bonifacii, cum de talibus prohibendis suffragiis patres conscripti senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt: Quicunque in episcopatu obtinendo sive per se, sive per aliam quamcunque personam aliquid promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis viribus effetetur. Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem: verumetiam si aut repetendum, aut quod acceptum est non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione judicis competentis. Justissimae siquidem leges, ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus actionem. Praeterea quidquid in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquo modo per interpositas quascunque personas scelestis contractibus miscuerunt. Et quia omnia debent sub ratione moderari, nec possunt dici justa quae nimia sunt, cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse pervenerit[ Jur. V. C., provenerit], et ad palatium nostrum producta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria millia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere. A quibus tamen minus omnes idoneos rei ipsius consideratione removemus, quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum. Alios vero patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supradictis conditionibus atque personis intra duo millia solidorum jubemus expendere. In civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. Reliquos accipientes, et edicti praesentis, et senatusconsulti nuper habiti poena constringat, sed et dantes canonum severitas persequatur. Vos autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis Ecclesiis, quoniam[ Ac., quem] constitutio nostra ab illicita promissione liberavit, restat ut bona imitantes exempla, sine aliquo Ecclesiarum dispendio dignos majestate pontifices offeratis. Iniquum est enim ut locum apud vos habeat ambitus, quem nos laicis divina consideratione perclusimus. Quapropter si quis apostolicae praesulem Ecclesiae, vel patriarcharum episcopum, sive per se, sive per parentes, aut servientium quascunque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promovendum, et ipsum reddere accepta definimus, et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse passurum. Si quis vero quae dederit, aut promiserit, eodem superstite timuerit publicare, ab haeredibus, vel pro haeredibus ejus Ecclesia repetat, cujus suffragio antistes deprehenditur ordinatus, nota infamiae nihilominus superstites inurente. Reliquos quoque ordines sub eadem fieri districtione praecipimus. Quod si forsitan dolosae machinationis invento sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata, ut salvo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit, neque audeat accusare, damus licentiam quibuslibet honestis personis in singulis quibusque civitatibus apud judices competentes hoc crimen deferre; et quidquid ex ea potuerit probatione recolligi, ut ad probationem[ Alii, approbatione] insequentes animemus, tertiam partem judicatae rei ille[ Ac., illius] percipiat, qui tale facinus voluerit publicare. Reliqua ipsis Ecclesiis proficiant, quae videntur extorta, aut in fabricis earum, aut in ministeriis nihilominus profutura. Decet enim ad usus bonos convertere quae voluit perversitas inimica fraudare. Quiescat igitur malignantium prava cupiditas. Quo tendunt qui a fonte praeclusi sunt? Recolatur et timeatur Simonis justa damnatio, qui emendum credidit totius largitatis Auctorem. Orate igitur pro nobis, edicta nostra custodientes, quia divinis noscitis convenire mysteriis. Sed quo facilius principis votum universorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per praefectum Urbis praecipimus intimari; ut generalitas agnoscat nos illos persequi, qui majestati divinae potius viderentur adversi. Vos quoque hoc universis quos Deo propitio regitis episcopis intimate; neque sit alienus a culpa, qui potuit agnoscere constituta.
10.16
LIBER NONUS. EPISTOLA XVI. SALVANTIO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, ATHALARICUS REX. Jubet ut edictum suum et senatusconsulta de abigenda simonia tabulis marmoreis incidantur, et ante atrium basilicae sancti Petri collocentur.
10.16
149 Grata res est cuncta profutura vulgare, ut generale fiat gaudium, quod potuit esse votivum. Alioqui laesionis causa noscitur[ Gr. et Cuj., nascitur], si beneficia potius occulantur. Dudum siquidem senatus amplissimus a splendore suo cupiens maculam foedissimae suspicionis abradere, provida deliberatione constituit ut in beatissimi papae consecratione nullus se abominabili cupiditate pollueret, poena etiam constituta, qui talia praesumere tentavisset: non injuria, quia tunc electi vere meritum quaeritur, cum pecunia non amatur. Quod nos laudantes, et augentes inventum, ad beatissimum papam direximus constituta, quae his ante lata praefulgent, ut ab honestate sanctae Ecclesiae profanus ambitus auferatur. Hoc vos ad notitiam senatus et Romani populi volumus sine aliqua dilatione perducere, quatenus cunctorum figatur cordi quod cupimus omnium studio custodiri. Verum ut principale beneficium et praesentibus haereat saeculis, et futuris, tam definita nostra quam senatusconsulta tabulis marmoreis praecipimus decenter incidi, et ante atrium beati Petri apostoli in testimonium publicum collocari. Dignus enim locus est, qui et gloriosam mercedem nostram, et senatus amplissimi laudabilia decreta contineat. In quam rem illum direximus, quo redeunte noscamus impleta quae jussimus. Incertum enim videtur habere quod praecipit, cui rerum effectus tardius innotescit.
10.17
LIBER NONUS. EPISTOLA XVII. SALVANTIO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, ATHALARICUS REX. Decernit ut liberet quosdam, nobiles Romanos, qui pro sola seditionis exortae suspicione in carcere detinebantur; et permittit eis ut se justis legibus vindicent.
10.17
Si principes antiqui moenia Romana in populorum exquisivere laetitiam, ne cives illis merito singulares aliquid commune cum caeteris possiderent, nefas est inter tot rerum jucunda eos longam sustinere tristitiam, quia exsultatio civitatis illius generale votum est; dum necesse est laetari reliqua, si mundi caput gaudere proveniat. Apostolici siquidem papae Joannis et procerum nostrorum relatione cognovimus illum et illum Romanos pro sola suspicione seditionis tam longae custodiae poena maceratos, ut cuncta civitas moerorem de illorum continua calamitate contraxerit, ut eis nec dierum festivitas, nec ulla nominis sui dignitas subveniret. Quod nobis pro sui facti acerbitate displicuit, ut qui in judicio convicti minime feruntur, debita malis tormenta cruciatusque pertulerint. Et ideo magnitudinem tuam jussis praesentibus admonemus, ut quocunque loci reperire potueris eos, absolvere non moreris. Quos etiamsi aliquo reatu involutos esse claruerit, intercessionibus supradictis eos jam a metu liberos esse censemus. Si vero innocentes se tormenta sustinuisse confidunt, damus querelis eorum liberam vocem, ut justis legibus vindicent quod iniquis ausibus pertulerunt: quia nolumus innocentes a judicibus deprimi, quos ad eorum praesidia constat elevari. Revocentur nunc ad laetitiam pristinam Romani; nec nobis credant placere posse, nisi qui eos eligunt modesta aequalitate tractare. Intelligant parentes nostros pro sua quiete laboriosa subiisse pericula, nos autem multis expensis agere ut illi debeant garrula exsultatione gaudere. Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine negligendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiant quia nos amare non possumus quos illi pro suis excessibus horruerunt. Nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis civibus displicere meruerunt; et dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde juste debeant exsecrari[ Ms. A., exsecari]?
10.18.1
LIBER NONUS. XVIII. EDICTUM ATHALARICI REGIS. 1. Contra pervasores bonorum alienorum. 2. Contra affigentes titulos nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et perverse sententiam principum. 4. Contra dividentes aliena matrimonia. 5. Contra adulteros. 6. Contra eos qui duabus uxoribus copulabantur. 7. Contra concubinarios et concubinas. 8. Contra eos qui terrore donationes extorquebant. 9. Contra maleficos. 10. Contra homicidas. 11. Contra eos qui in una causa secundo a judicibus ordinariis provocabant. 12. Contra violatores edictorum tam ipsius quam Theodorici.
10.18.1
150 Provide decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per quae et delictum omne corrigitur, et excedentis verecundia non gravatur. Cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi; et similis fit innocenti, quem contigerit sub communione purgari. Hinc et nostra vere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus, et provenit sine cruore correctio. Commovemur enim placati; minamur otiosi; et clementer irascimur, quando vitia sola damnamus. Diu est quod diversorum querelae nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt, quosdam civilitate despecta affectare vivere belluina saevitia; dum regressi ad agreste principium, jus humanum sibi aestimant feraliter odiosum. Quos nunc apte judicavimus comprimendos; ut eo tempore inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae divina virtute resistimus. Utrumque quidem noxium, utrumque pellendum; sed tanto gravius grassantur vitia, quanto magis probantur interna. Unum recumbit in altero. Facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostro aevo delicta subducimus.
10.18.1
Primum humano generi noxiam pervasionem( sub qua nec dici potest civilitas, nec haberi) severitate legum, et nostra indignatione damnamus: statuentes ut sanctio divi Valentiniani adversum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana vel rustica, despecto juris ordine, per se suosque praesumpserint, expulso possessore, violenter intrare; nec aliquid de ejus districtione detestabili volumus temperatione mitigari: insuper addentes ut si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subjaceat ultioni: quia plus debuit cogitare jura publica, qui se noverat alibi non posse sustinere vindictam. Judices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus pertinere, si, invasorem cum possint amovere, pertulerint tenere praesumpta, et adepti singuli honore priventur, et fisco nostro tantum fiant obnoxii, quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus constitutis. Quod si quis in tantam raptatus amentiam, tyrannico spiritu juri publico parere neglexerit, viribusque praepotens[ Ac., praeposteris] destinati officii spreverit paucitatem, relatione judicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta exsecutione sajonum, ultionem sentiat vigoris regii, qui obedire noluit cognitori.
10.18.2
Et quia summis principibus juris communione vivendum est, si quis, legum ordine praetermisso, nomine publico titulos praesumpserit affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur. Merito enim et sacrilegii poena percellitur, qui iniquo pervasionis pondere ausus est majestatem regii nominis ingravare. Litis quoque expensas judicio superatus exsolvat: quod hinc dantur fomenta detestabilis jurgii, cum improbi vincuntur illaesi; nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum.
10.18.3
Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promovendum, adversario suo, quantum ad causam ejus pertinet, de consecuta[ Ms. et Ac., consueta] serie jussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis; vel si aliquod ex eo agere tentaverit, nihilominus habeatur infirmum; quia illos solos volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis.
10.18.4
Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsius conjugium habeatur illicitum; ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere tentavit. Si vero pro conjunctionibus charitate privatur, futurum matrimonium illi jure denegamus: quia non meretur jugalis reverentiae praemia consequi, qui in genialis tori ausus est divisione grassari. Sed ne aliquos hujus sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos quos spes non habet praesentis conjugii, vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint, facultatum suarum media portione priventur, statim fisci juribus applicanda. Si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequierit vindicari, poena relegentur exsilii: ne, quod dictu nefas est, ideo videantur comminationem juris publici evadere, quia vilissimae noscuntur subjacere fortunae. Sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decrevit.
10.18.5
Caeterum in adulteris totum districtissime volumus custodiri, quidquid divali potuit commonitione decerni.
10.18.6
Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus: quia se noverit rerum suarum amissione plectendum. Nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas, et jure nuditate damnatur.
10.18.7
Si quis autem superflua turpique cupidine conjugali honestate despecta, ad concubinae elegerit venire complexus: si ingenua fuerit, jugo servitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur uxori; ut illi se per honesta judicia sentiat subdi, cui per illicitam[ Ac., pollicitum] libidinem credidit posse praeponi. Quod si ad tale flagitium ancilla pervenerit, excepta poena sanguinis, matronali subjaceat ultioni; ut illam patiatur judicem, quam formidare debuisset absentem.
10.18.8
Donationes nullius terror extorqueat: nullus acquirere per fraudem, vel exsecrabilem lasciviam concupiscat. Sola enim honestas merito capit lucrum de legibus. In allegationem justissimae largitatis illam districtionem volumus custodiri, quam pro veritate sollicite legalis sanxit antiquitas. Sic enim, ut ipsa testatur, et fraudi non patebit occasio, et veritati major crescit auctoritas. Alioqui nulli praecipimus videri firmum, quod ipse conditor, non implendo quae leges vel jura praecipiunt, fecit incertum.
10.18.9
Maleficos quoque, vel eos qui ab eorum nefariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum severitas insequatur: quia impium est nos illis esse remissos, quos coelestis pietas non patitur impunitos. Qualis enim fatuitas est, Creatorem vitae relinquere, et sequi potius mortis auctorem? Turpis actus ex toto sit a judicibus alienus. Nemo faciat quod jura condemnant: quia decretali poena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. Quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent? Sit etiam sub divitibus tuta mediocritas.
10.18.10
A caedis temperetur insania. Nam praesumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis quos tuitionis nostrae munit auctoritas. Si quis autem contra facere improba praesumptione tentaverit, violator nostrae jussionis habeatur.
10.18.11
Appellari a subjecto judicibus ordinariis in una causa secundo non patimur: ne quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodammodo videatur esse criminosis. Si quis vero vetita iterare tentaverit, negotio privatus abscedat.
10.18.12
Sed ne, pauca tangentes, reliqua credamur noluisse servari, 151 omnia edicta tam nostra, quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione firmata, et usualia jura publica, sub omni censemus districtionis robore custodiri; quae tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque jurisjurandi interpositione cingantur. Quid per multa discurrimus? Legum usualis regula, et praeceptorum nostrorum probitas ubique servetur.
10.19
LIBER NONUS. EPISTOLA XIX. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Scribit se edictum duodecim capitum edidisse; et jubet ut in senatu recitetur, et a praefecto Urbis per triginta dies locis celeberrimis proponatur.
10.19
Laudabilium jussionum causas plerumque praebet vituperabilis excessus alienus, et miro modo momenta justitiae de iniquitatis occasione nascuntur. Silet enim aequitas, si culpa non vociferetur admissa; et feriatum quiescit principis ingenium, quod non fuerit aliqua querela provocatum. Conquerentium siquidem vocibus adacti, et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione commoniti, necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim capitibus, sicut jus civile legitur institutum, in aevum servanda conscripsimus: quae custodita residuum jus non debilitare, sed potius corroborare videantur. Haec in coetus vestri splendore recitentur, et per triginta dies praefectus Urbis locis celeberrimis faciat solemni more proponi, ut nostra civilitate recognita, spes truculentis moribus auferatur. Nam qua confidentia protervus assumat quod principis agnoverit damnasse clementiam? Redeat amor omnibus disciplinae, per quam et parva coalescunt, et potiora servantur. Ideo enim exercitus nostros, juvante Deo, crebris expeditionibus commonemus[ Gr., Cuj. et Ga., commovemus], ut universitatem compositam vivere legibus sentiamus. Reddatur haec animo nostro vicissitudo praemiorum; ut quem reipublicae utilitatibus cognoscitis occupatum, rarissima querelarum aditione[ Ed., editione] pulsetur. Teneant judices legitimas districtiones: votum foedissimae venalitatis abjiciant. Metus cuncta componit, si reus crimen in judicante non invenit.
10.20
LIBER NONUS. EPISTOLA XX. AD UNIVERSOS JUDICES PROVINCIARUM ATHALARICUS REX. Sancit ut edictum suum per triginta dies in conventibus publicis more solemni recitetur.
10.20
Cum vos provinciis nostris, juvante Deo, annua reparatione praestemus; nec desint judicia per universos fines Italiae distributa, intelligimus de inopia justitiae copiam venire causarum. Culpa siquidem vestrae probatur esse negligentiae, quoties a nobis coguntur homines legum beneficia postulare. Nam quis eligeret tam longe petere, quod in suis videret sedibus advenisse? Sed ut vobis versutas excusationes, et duras necessitates provincialibus tolleremus, de aliquibus casibus hactenus pessimo torpore neglectis edictalis programmatis definitione censuimus; ut et vobis cresceret confidentia recte judicandi, et paulatim audacia maligna possit imminui. Quod more solemni per conventus publicos triginta dierum facite proponi, ut jure condemnatus habeatur qui post haec remedia manere praesumpserit desperatus.
10.21
LIBER NONUS. 152 EPISTOLA XXI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Praecipit ut professores grammaticae, eloquentiae et juris constituta emolumenta sine aliqua imminutione percipiant.
10.21
Filiorum causas jure ad patrum cognoscimus remisisse personas; ut ipsi de illorum provectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere. Neque enim credendum est vos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi vestro crescit ornatus, et coetui provenit assidua lectione consilium. Nuper siquidem, ut est de vobis cura nostra sollicita, quorumdam susurratione cognovimus doctores eloquentiae Romanae laboris sui constituta praemia non habere; et aliquorum nundinatione fieri ut scholarum magistris deputata summa videatur imminui. Quapropter, cum manifestum sit praemium artes nutrire, nefas judicavimus doctoribus adolescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia per commodorum augmenta provocandi. Prima enim grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae, quae cogitare novit ad laudem, loqui sine vitio. Haec in cursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur externum. Nam sicut musicus consonantibus choris efficit dulcissimum melos, ita dispositis congruenter accentibus metrum novit decantare grammaticus. Est grammatica magistra verborum, ornatrix humani generis; quae per exercitationem pulcherrimae lectionis antiquorum nos cognoscitur juvare consiliis. Hac non utuntur barbari reges, apud legales dominos manere cognoscitur singularis. Arma enim et reliquae gentes habent, sola reperitur eloquentia quae Romanorum dominis obsecundat. Hinc oratorum pugna civilis juris classicum canit, hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat; et, ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde est. Qua de re, patres conscripti, hanc vobis curam, hanc auctoritatem, propitia Divinitate, largimur; ut successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator, nec non et juris expositor, commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua imminutione percipiat; et semel primi ordinis vestri ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque de transferendis, neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam quaestionem; sed, vobis ordinantibus atque custodientibus, emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto Urbis nihilominus constituta servante. Et ne aliquid pro voluntate praebentium relinquatur incertum, mox ut sex menses exempti fuerint, statutae summae consequantur praedicti magistri mediam portionem: residua vero anni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur, ne cogantur de alieno pendere fastidio, cui piaculum est vel horarum aliquo vacasse momento. In tantum enim quae sunt decreta volumus firmissime custodiri, ut si qui cujus interest differendam putaverit hanc quasi debitam functionem, procurato more usurarum dispendia ipse patiatur, quia justa commoda laudabiliter laborantibus[ Mss., commorantibus] plectenda cupiditate subtraxit. Nam si opes nostras scenicis pro populi oblectatione[ Ed. collectione] largimur, et ea studiosissime consequuntur qui adeo necessarii non habentur; quanto magis illis sine dilatione praebenda sunt, per quos et honesti mores proveniunt, et palatio nostro facunda nutriuntur ingenia! Haec autem praesentibus litterarum magistris venerando coetui vestro praecipimus intimari, ut sicut nos agnoscunt de suis commodis esse sollicitos, ita a se provectus adolescentium enixius noverint nos exigendos. Cesset nunc illa satyris doctoribus querulis usurpata sententia, quia duabus curis ingenium non debet occupari. Ecce jam habere tolerabile probantur hospitium: unde nunc merito, uni sollicitudini jugiter inhaerentes, toto vigore animi ad bonarum artium studia transferantur.
10.22
LIBER NONUS. EPISTOLA XXII. PAULINO VIRO CLARISSIMO, CONSULI, ATHALARICUS REX. Praeclaris laudibus Paulinum ejusque familiam exornat. Tum consulatus ei confert insignia.
10.22
Indiscreti hominum mores confusique vagarentur, si aut culpa formidinem, aut virtus praemia non haberet. Sed cum utraque suis finibus propriaque terminatione claudantur, de illo 153 nefas est ambigi, qui meruit eligi judicio principali. Non enim quidquam aut odio decernimus, aut pellecti aliqua gratificatione laudamus. Electio nostra de meritis venit, et tanto quis regali animo proximatur, quanto bonis studiis societate conjungitur. Non vereamini absentes, nec sitis de principis ignoratione solliciti. Latere potest forsitan vulgare hominum genus, nesciri non potest proles senatus: quando bene noti sunt, qui meritis asseruntur; et abunde cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. Quapropter te longissime constitutum mentis nostrae oculus serenus inspexit et vidit meritum quod non habebatur occultum. Propositum siquidem tuum celebrata dilatavit opinio, faciens fidem generis morum pondere, non aetate. Neque enim fas erat ut quem familia tanta produxerat, sententia nostra in eo corrigendum aliquid inveniret. Semen generis morum fructibus reddidisti. Nihil vobis aetas longa subduxit. Antiquos in te Decios Roma cognovit; Decios, inquam, priscis saeculis honoratam prosapiem, libertatis auxilium, curiae decus, Romani nominis singulare praeconium: cui specialiter adscriptum est quod immanissimum hostem statu reipublicae periclitante evasit; et in tanta virorum fortium multitudine solus inventus est, qui patriam plus amasset. Haec nos exempla submonendo semper accendunt: quia magnus verecundiae stimulus est, laus parentum; dum illis non patimur esse impares, quos gaudemus auctores. Et ideo, quod Deo auspice dictum sit, per indictionem duodecimam( Anno Christi 534) sume insignia consulatus; honorem quidem arduum, sed familiae vestrae domesticum. Vos enim completis paginam consularem; vos crebro nominat cursus annorum; et dum copia plurimum soleat habere fastidium, vestrum nomen repetitum semper efficitur gloriosum. Huic denique generi Superna faverunt, praestando desideriis patrum felicia germina[ Ed., genera] masculorum. Hinc est quod in illo rerum capite collegam vix videtis extraneum: hos habetis judices, quos parentes. O temporum singulare praeconium! Curia Romana completur pene vestra familia: ecce vere nunc unum dicendum est corpus, quando constat vicini sibi generis societate permixtum. Sed non remittas animos confidentia tuorum; nec credas posse sufficere, quod tibi contigit de illorum praedicatione gaudere. Plus exigitur haeres bonorum, quando sine cessatione compellitur, qui majorum virtutibus admonetur. Adde laudes egregias senioribus tuis; sequens aetas cum aliqua opinabili novitate succedat. Nam si gloriosum est posteris avitas extendere facultates, quanto praestantius est haereditarias augere virtutes! Mores tuos domesticos conversatione laudavimus: sed majus aliquid nunc decet publicis exhibere conspectibus, unde sibi nec aetas tenera blandiatur, nec metus quisquam vindicet, nec magister assumat.
10.23
LIBER NONUS. EPISTOLA XXIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Magnopere extollit Venantium Paulini patrem, ipsumque Paulinum, quem creaverat consulem; et petit ut ejus electioni faveant.
10.23
Quid, patres conscripti, de vobis judicemus expendite, cum ad summarum culmina dignitatum germinis vestri viros quos nunquam vidimus eligamus, non fastidio negligentiae, sed honorabili praesumptione naturae. Ad examen veniant quae putantur incerta. Nam quis de illa re aestimet deliberandum, ubi nihil reputatur ambiguum? Omnes quidem benignitas nostra complectitur, sed tales veritatis testimonio praedicamus. Praecedit quidem gratia, sed sequitur incorrupta sententia. Nam sicut idem curiae corpus est vobis, ita in unum laudabili proposito convenitis. Vos ergo dilexisse, judicium est, unde libertatis augmentum et nostri imperii crescit ornatus. Rerum causae semper in semine sunt, fructus editus prodit auctores; et quidquid a Divinitate meremur, de felici prole colligitur. Hinc est quod patricium Venantium sub admiratione pensemus, et fecunda prole gaudentem, et tot consulatibus parem. Educavit enim liberos nulla discretione laudandos, pondere moderationis aequales, ingenii vivacitate consimiles, et morum societate vere germanos; quorum infantiam bonis artibus enutritam, juventutem quoque armis exercuit, formans animum litteris, membra gymnasiis; tradens amicis exhibere constantiam, dominis fidem; et quidquid in illo viro gratia divina concessit, integra perfectione transmissum cernas in posteros. Jactent se alii possessione locupleti, summumque putent bonum solas esse divitias. In hac autem domo non tantum patrimoniis, sed et virtutibus aditur haereditas. Hoc est profecto quod vere divites facit, quando nullum melius potest esse compendium, quam laudibus successisse majorum. Probatum est etiam in eo bonis dispensatoribus nil deesse. Alieni continens, propria sub moderatione distribuens, et inusitata laude mirabilis, nulli gravis tot protulit consulares. Recipiat haec audiens fructum bonorum; agnoscat se praeconem habere quem dominum, et inter tot lumina procerum singulariter fuisse laudatum. Nam si homines ornat semel accepisse palmatam, quid ille censendus est, qui tot meretur in filiis consulatus? Et ideo, patres conscripti, alumnum vestrum Paulinum laurea[ Ms., aurea] dignitate vestimus; ut juventus ejus, quae fulget meritis, trabea quoque resplendeat triumphali. Hunc honorem Deciorum 154 familia non miratur, quia eorum plena sunt atria fascibus laureatis. Aliis rara dignitas ista contingit, in hoc decursu generis pene nascitur consularis. Favete ergo, patres conscripti, nostris muneribus, et vestro nihilominus candidato. Nam licet nuncupemini omnibus generaliter patres, huic etiam estis specialiter et parentes. Nomen vestrum a curae similitudine derivatum fidelissima rerum appellatione[ Ac., applicatione] confirmat: non translatitia usitatione vocabuli, sed honora sorte nascendi. Cedant vobis hanc felicitatem Divina perpetuam; ut licet gratiam praestetis exoticis, prole vestra vivacius gaudeatis.
10.24
LIBER NONUS. EPISTOLA XXIV. SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO ATHALARICUS REX. Enumerat dignitates quas Cassiodorus summo cum honore et integritate sub Theodorico ipsoque Athalarico gesserat. Tum illi eximiis laudibus cumulato praefecturam praetorianam confert.
10.24
Si te voluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem repertum; sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo est. Sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoque judicio glorieris, inconveniens res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione praedicare. Tanti quippe non examinanda, sed veneranda sententia est: quia non potest de factis ejus ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi; qui divinae supplicationi semper assiduus, exegit meritis ut illa faceret quae superna gratia custodiret. Nam quem ille virum aut exercitibus praeficiens cum victoria non recepit; aut judicem cingens[ Ms. Niv. et Gam., ungens; Jur.: forte, augens], non justissimum comprobavit? Cum futuris rebus eum crederes habere tractatum; nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus; miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod veraciter praevidebat esse venturum. Denique ex te probare possumus eximium principis institutum: quem primaevum recipiens ad quaestoris officium, mox reperit conscientia praeditum, et legum eruditione maturum. Fuisti nimirum summa temporum laus; ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuae viribus sustineres. Te in dictationibus amoenum, te ad justitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione vendebas; ut honor tibi ad opinionis divitias proficeret, dum minime pretio subjaceret. Hinc est quod videbaris aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili sequestratione divisus. Interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat; tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione judicium. Quoties ille te grandaevis proceribus imputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longaevitas aetatis instruxerat? Erat plane quod in te praedicaret eximium animum ad promerenda beneficia patulum, et contra vitia cupiditatis obstructum: dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa, et aperta justitia. Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniae dignitate, sed morum nosceris suffragio consecutus, quo loco positus semper quaestoribus affuisti. Nam cum opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur ingenio. Exigebaris a benigno principe quod se tibi noverat minime commisisse; et quadam gratia praejudiciali vacabat alios laborare[ Ms. Gr. et Cuj., labore], ut te sententiae suae copiosa laude compleret. Non enim proprios fines sub te ulla dignitas custodivit, quando conscientiae tuae constat creditum quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. Nescivit quisquam de te submurmurare contraria, cum tamen de principali gratia sustineres invidiam. Derogare cupientes vicit integritas actionis, adversi tui saepe locuti sunt coacti quod animus non habebat. Nam quaelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis veretur exponi. Egisti rerum domino judicem familiarem, et internum procerem. Nam cum esset publica cura vacuatus, sententias prudentum a tuis fabulis exigebat ut factis propriis se aequaret antiquis. Stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut, rerum naturis diligentius perscrutatis, quidam purpuratus videretur esse philosophus. Longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra convertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab haerede imperii tibi sentias juste persolvi. Quapropter, juvante Deo, quo auctore omnia prosperantur, ab indictione duodecima( Anno Christi 534) in praefecturae praetorianae te suggestu atque insignibus collocamus; ut probatum judicem sine metu provinciae suscipiant, quas hactenus improborum cognovimus actione fatigatas. Sed quamvis habeas paternam praefecturam Italico orbe praedicatam, aliorum tibi tamen exempla non ponimus: vetera moribus tuis et omnium vota[ Alii, voto] complesti. Percurre, juvante Deo, gloriae campum, quem semper a te novimus expetitum. Nam si te continentem( ut credimus) et dignitas ista probaverit, hoc est saeculi ambitiosa superasse. Solitus[ Ms., sollicitus] es quidem justa non vendere, sed nunc oportet impensius laesis per injuriam subvenire. Invigilet incorruptibilis sensus adversus male consuetas manus: excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per judicem provenire sincerum. Diutius quidem differendo pro te cunctorum vota lassavimus, ut benevolentiam in te 155 probaremus generalitatis, et cunctis desiderabilior advenires. Habet hoc enim humana conditio, ut celerius adepta fastidio sint: dum omne pretiosum vilescit oblatum; et contra dulcius accipitur, quod sub aliqua dilatione praestatur. Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude contenti; perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum visa est fraudare cupiditas. Non liceat quemquam gloriari furtis aut praejudiciis suis. Lumen te immisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere, nec fidem aliqua oblatione lentare. Constitue et huic regulam dignitati, qui anteactis fascibus mirabilis continentiae exempla praebuisti. Nam licet omnes pene honores summos aequaliter egeris, habes tamen proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. Hic enim decorum est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cujus etiam et nimietas placet. Omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius invenitur.
10.25
LIBER NONUS. EPISTOLA XXV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Scribit se Cassiodoro, quem magnopere commendat, praefecturam praetorianam concessisse.
10.25
Cumulavimus quidem, patres conscripti, beneficiis nostris copiosum virtutibus, divitem moribus, plenum magnis honoribus senatorem: cujus si merita consideretis, debemus omne quod solvimus. Qua enim compensatione commendandus est, qui aures dominantium luculenta saepius praedicatione complevit? Dignitates sibi creditas eximia gravitate tractavit; et nisus est tempora facere, quae merito laudarentur in principe. Trahebat regnantis animum veritas, et disertitudo dictorum; cui sic omnia retulit, ut miraretur ipse qui fecit. Allegavit solus quod omnes juvaret; et dum purpuratas auditori suo ferierat laudes, gratiosum vobis nostrum fecit imperium. Commendat enim suam gentem, qui oratione placabili permulcet regiam summitatem, quando ex vobis et alter talis creditur, a quo similia postulentur. Patrem quoque clementiae nostrae in ipsa curia libertatis qua disertitudine devotus asseruit? Recolitis quemadmodum facta ejus orator nobis excolebat, virtutes ipsius plus mirabiles faciens quam honores. In absoluto datur probare quod dicimus. Aestimate, patres conscripti, quali gratia potuistis ab illo respici, a quorum se corpore sic videbat ornari. Gloriosis quippe dominis gratiosa sunt praeconia quam tributa: quia stipendium et tyranno penditur, praedicatio autem nisi bono principi non debetur. Quid, praeconiales viri, creditis his tantum fuisse contentum, ut dominos niteretur laudare superstites, a quibus dum vicissitudo praemiorum forsitan quaeritur, laboris taedia non vitantur? Telendit se etiam in antiquam prosapiem nostram; lectione discens quod vix majorum notitia cana retinebat. Iste reges Gothorum longa oblivione celatos latibulo vetustatis eduxit. Iste Amalos cum generis sui claritate restituit, evidenter ostendens in decimam septimam progeniem stirpem nos habere regalem. Originem Gothicam historiam fecit esse Romanam, colligens quasi in unam coronam germen floridum quod per librorum campos passim fuerat ante dispersum. Perpendite quantum vos in nostra laude dilexerit, qui vestri principis nationem docuit ab antiquitate mirabilem; ut sicut fuistis a majoribus vestris semper nobiles aestimati, ita vobis rerum antiqua progenies imperaret. Credimus, patres conscripti, et si adhuc referre volumus, beneficia collata superantur. Nostris quoque principiis quanto se labore concessit, cum novitas regni multa posceret ordinari? Erat solus ad universa sufficiens. Ipsum dictatio publica, ipsum consilia nostra poscebant; et labore ejus actum est ne laboraret imperium. Reperimus eum quidem magistrum, sed implevit nobis quaestoris officium; et mercedes justissima devotione persolvens, cautelam, quam ab auctore nostro didicerat, libenter haeredis utilitatibus exhibebat. Verum his aliquid majus adjiciens, primordia regni nostri et armis juvit et litteris. Nam dum curae littorum regias cogitationes incesserent, subito a litterarum penetralibus ejectus, par suis majoribus ducatum sumpsit intrepidus: cui quia defuit hostis, moribus triumphavit eximiis. Nam deputatos Gothos propriis pavit expensis, ut nec provinciales percelleret, nec fiscum nostrum expensarum oneribus ingravaret. Arma ejus nulla possessorum damna senserunt. Fuit nimirum provinciarum verissimus custos. Nam ille defensor proprie dicendus est, qui tuetur innoxie. Mox autem ut tempus clausit navium commeatum, bellique cura resoluta est, ingenium suum legum potius ductor exercuit, sanans sine damno litigantium[ Niv. et Ga., signans fine litigantium; Ac., sanans fine litigantium] quod ante sub pretio constabat esse laceratum. Talem Metelli in Asia, talem Catonis in Hispania legimus fuisse ducatum, qui plus de sua disciplina quam per arma laudati sunt: non injuria, quia hostem congredi varius semper eventus est; indubitata vero gloria, morum custodiisse mensuram. Quid ergo? nunquid tali actione praesumens aliqua se elatione jactavit, dum est familiare hominibus extolli cum bene de se cognoverint aestimari? Nonne tanta se communione tractavit ut principis sibi gratiam ad beneficia tantum crederet esse concessam? Benevolus cunctis, moderatus in prosperis, ignorans nisi graviter lacessitus irasci. Qui cum sit justitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus: suarum rerum distributor egregius; et dum nesciat aliena quaerere, novit propria largus offerre. Hos igitur mores lectio divina solidavit, quando semper[ Ed., saepe] bene geritur, si coelestis metus humanis motibus opponatur. Hinc enim virtutum omnium sumitur manifesta cognitio; hinc sapientia 156 veritatis sapore conditur. Sic ad omnia redditur humilis, quem imbuit doctrina coelestis. Huic ergo, patres conscripti, Deo auspice, a duodecima indictione( Anno Christi 534) praefecturae praetorianae regendam tribuimus dignitatem; ut querelas omnes infidelium nundinatione[ Ac., omnes inficiatione] collectas, Deo praestante, sua integritate componat: faciatque tam nimium desideratus, ut cunctis possit esse beneficus. Adsint Superna dispositis; ut quem nos probavimus longa conversatione prudentem, prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis reipublicae debeat inveniri; et relinquat posteris famam, per quam gloriosam saeculis suam faciat esse familiam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).