Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 11.3
Choose a text
More by Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii
—
7904 Variae
11.1
LIBER DECIMUS. 157 EPISTOLA PRIMA. JUSTINIANO IMPERATORI AMALASUNTHA [ Ms., AMALASUNDA; alii, AMALASUENTHA] REGINA. Scribit se post mortem Athalarici in consortium regni Theodahadum adscivisse, et misisse legatos qui pacis prorogationem petant.
11.1
Adeo, clementissime principum, vobis amore inhaesimus, ut distulerimus hactenus indicare filii nostri gloriosae recordationis occasum; ne amantis laederemus animum post tristia nuntiorum: sed nunc, juvante Deo, qui consuevit casus asperos in prospera commutare, illa magis elegimus in vestram deferre notitiam, de quibus, nobiscum positi, participata exsultatione gaudeatis. Juvat enim divina munera diligentibus confiteri. Perduximus ad sceptra virum nobis fraterna proximitate conjunctum, qui regiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret; ut et ille avorum suorum purpureo decore fulgeret, et animos nostros solatium prudentis erigeret. Jungite nunc vota felicia; ut, sicut nos in imperio pietatis vestrae omnia fieri prospera desideranter expetimus[ Ac., experimur], ita nobis favere vestram benevolentiam comprobemus. Peracto itaque nuntio, quod vobis pro ingenita clementia credimus esse votivum, addimus etiam gratissimae legationis officium, ut pacem, quam mente semper geritis, etiam mihi retinetis esse collatam, adjectione quoque temporum proteletis. Nam licet concordia principum semper deceat, vestra tamen absolute me nobilitat; quoniam ille redditur amplius excelsus, qui vestrae gloriae fuerit unanimitate conjunctus. Sed quoniam epistolarum brevitate universa sufficienter nequeunt expediri, salutantes reverentia competenti, quaedam legatis nostris verbo vobis insinuanda commisimus; quae consuetudine vestrae serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus evidenter possit agnosci quod juste nobis probamus de vestra mansuetudine polliceri. Convenit enim de vobis indubitanter praesumi, quando et nos pro desiderio vestro in his quos commendastis talia facimus qualia vos sperasse cognovimus.
11.2
LIBER DECIMUS. EPISTOLA II. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Significat se ab Amalasuntha in socium regni assumplum, et petit ut judicio suo faveat.
11.2
Novis regibus mos est per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut acquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. Quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius Divina tribuerunt: quoniam vestram gratiam securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem nostram vobis pepigisse cognosco. Ab ejus enim judicio me nullatenus deviare certissimum est, quae tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat, et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. Ideo enim me curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos: prudentiae suae more dijudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent. Neque enim nova est ista dilectio; nam si decessorum nostrorum[ Ms., vestrorum] facta recolatis, agnoscitis quamdam esse consuetudinis legem, cum illo imperio amicitiam Amalos semper habuisse. Quae tanto certior, quanto vetustior, quia facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. Suscipite itaque affectuosis mentibus et nostra primordia, et domnae sororis nostrae, cui singulariter studetis, judicio favete. Nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. Sed quoniam nos amplius loqui desideria novitatis exposcunt, et litterarius sermo narrare plurimum non patitur, ideo tantis meritis( sicut dignum est) salutationis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestrae delegavimus intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui vestrae mansuetudini committere sua vota deliberat.
11.3
LIBER DECIMUS. EPISTOLA III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUNTHA REGINA. Denuntiat se in societatem regni Theodahadum multis virtutibus, multa sapientia exornatum vocasse; et petit ut hac de causa gratias Deo referant.
11.3
Post flebilem filii nostri divae recordationis occasum, vicit animum piae matris generalitatis affectio; ut non moeroris sui causas, sed vestra potius augmenta cogitaret. Quaesivimus regales curas quo solatio fulciremus. Sed auctor ille castitatis et misericordiae singularis, qui nobis primaevum subtracturus erat filium, maturi fratris reservavit affectum. Elegimus, Deo auspice, consortem regni felicissimum Theodahadum; ut quae hactenus reipublicae molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium junctis consiliis exsequamur; quatenus in tractatibus duo, in sententiis unus esse videamur. Astra ipsa coeli mutuo reguntur auxilio, et vicario labore participata mundum suis luminibus administrant. Ipsi quoque homini duplices manus, socias aures, oculos geminos Divina tribuerunt; ut robustius perageretur officium quod duorum fuerat societate complendum. Exsultate, patres conscripti, et factum nostrum supernis commendate virtutibus. Nihil reprehensibile desideramus agere, quae cum consilio alterius cuncta delegimus ordinare. Communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse juste creditur, qui potestatis suae habere participem comprobatur. Reseravimus itaque, Deo juvante, palatia viro nostri generis claritate conspicuo, qui Amalorum stirpe progenitus, regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in adversis, moderatus in prosperis; et, quod difficillimum potestatis genus est, olim rector sui. Accessit his bonis desiderabilis eruditio litterarum, quae naturam laudabilem eximie reddit ornatam. Ibi prudens invenit, unde sapientior fiat; ibi bellator reperit, unde animi virtute roboretur: inde princeps accipit quemadmodum populos sub aequalitate componat; nec aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. Accipite quod majus generalitatis vota meruerunt. Princeps vester etiam ecclesiasticis est litteris eruditus: a quibus semper quidquid est pro homine[ Ed., honore] commonemur: judicare recte, bonum sapere, divina venerari, futura cogitare judicia. Necesse est enim ut sequatur justitiae vestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. Viderim quae lectio acuat ingenium, divina semper efficere nititur pium. Veniamus ad illam privatae Ecclesiae largissimam frugalitatem, quae tantam procurabat donis abundantiam, conviviis copiam, ut considerato ejus antiquo studio nihil novi habere videatur in regno. In hospitalitate promptus, in miseratione piissimus; sic cum multa expenderet, census ejus coelesti remuneratione crescebat. Talem universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse; qui rationabiliter disponens propria, non appetat aliena. Tollitur enim necessitas principibus excedendi, quoties assueverint propria moderari. Laudata 159 nimirum sententia, quae rerum praecipit modum, quia nimium non placet etiam quod bonum putatur. Gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui et de nostra aequitate bona faciendo propria suae pietatis ostendat. Hunc enim et majorum suorum commonet virtus, et avunculus efficaciter excitat Theodoricus.
11.4
LIBER DECIMUS. EPISTOLA IV. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se ab Amalasuntha, quae multis laudibus extollitur, ad societatem imperii provectum.
11.4
Divina nobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum, toto orbe gloriosam, consortem me regni sui larga pietate fecisse; ut nec illi deesset fidele solatium, et nobis avitum congrue praestaretur imperium. Suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse[ Ac., ornasse]. Reserentur nunc sine metu vota cunctorum; ut unde periculum pertuli, inde me universitas cognoscat ornari. Praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere. Quantum vobis debeam hinc datur intelligi, ut illud mihi festinaretis divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere. Hoc nobis est potius novum quam vobis incognitum. Magna ergo gratia completum debet accipi, quod velociter quam oportebat videatur aperiri. Sed si quid de vobis meremur, cum tamen plurimum apud vos valere nostram gloriam confidamus, domnae et sororis nostrae gloriosas laudes jugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra voluit participatione roborari; ut tanquam in duobus luminibus unus esset aspectus, et concordem sensum nemo crederet segregatum. Sic sunt enim simul, quos et gratia jungit, et parentela conciliat. Arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores. Difficile est illos aliter vivere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire. Consilium quippe mutare detrectat improvidus; sapientiam vero ille quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo. Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia majestate Divina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cujus prius ideo justitiam pertuli, ut prius ad ejus provectionis gratiam pervenirem. Causas enim, ut scitis, communi nos fecit dicere cum privatis. O animi nobilitas singularis! En aequitas mirabilis, quam mundus loquatur. Non dubitavit parentem prius juri publico subdere, quem paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre. Exploravit conscientiam, cui erat regni traditura censuram; ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum, et me probatum perducere dignaretur ad regnum. Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus; ut quae cum parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? In ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. Quidquid fulgemus, ab ejus claritate suscipimus; quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit. Quis possit sufficienter edicere quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? Discerent profecto nova philosophi, si viverent; et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa. In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima. Haec est regalis proculdubio virtus, celerius necessaria sentire, et tardius in verba prorumpere. Nescit enim poenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradidit examini. Hinc est quod ejus doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur; cujus ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum. In libris Regum regina Austri venisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis, hic principes audiant quod sub admiratione cognoscant. Paucis verbis sensus clauditur infinitus; et summa facilitate componitur, quod ab aliis nunc sub longa deliberatione formatur. Beata respublica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. Minus fuit ut generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reverentia principalis. Hoc enim obsequio dignissime dominamur. Nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis virtutibus obsecundo. Sub tali siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate incognitum, fiet nobis ejus instructione certissimum. Ad bonum publicum veritatem non pudet confiteri. Agnoscite, principes viri, sapientissimae esse dominae quod in nobis potuerit plus placere. Illam enim aut interrogando melius sentimus, aut ejus imitatione proficimus. Vivite nunc felices; vivite, Deo auxiliante, concordes; et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam.
11.5
LIBER DECIMUS. EPISTOLA V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. Vetat quominus domestici sui ullatenus insolescant, praecipitque ut modestia et legum custodia reliquis exemplo sint.
11.5
Potestatis nostrae censuram rerum volumus esse modestiam; ut quantum divina beneficia 160 percepimus, tantum aequabilia plus amemus. Privata siquidem studia a nostro animo probantur exclusa: quia generalis dominus custos factus sum, Deo auxiliante, cunctorum. Et ideo praesenti jussione praecipimus ut quicunque ad domum nostram noscitur pertinere, et curae tuae probatur esse commissus, nullis praesumptionibus insolescat; quia solus dicendus est ille meus, qui legibus potuerit esse tranquillus. Augete famam nostram per patientiam vestram. Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia jura descendite: fora vos tueantur, non iniqua praesumptio. A domesticis inchoare volumus disciplinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi licentiam non praebere. Mutavimus cum dignitate propositum; et si ante justa districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus: quia domum exceptam non habent principes; sed quidquid divino auxilio regimus, nostrum proprie confitemur. Estote ergo circa eos qui juri nostro ante fuere subjecti omnino solliciti, nullum contra legem aliquid permittatis excedere. Laus ad me vestra potius perveniat, quam aliqua querela procedat; quia bona conscientia tunc vere imperat, cum generaliter praestare festinat.
11.6
LIBER DECIMUS. EPISTOLA VI. PATRICIO VIRO ILLUSTRI, QUAESTORI, THEODAHADUS REX. Plurimum eum laudat, eumque ad quaesturam evehit.
11.6
Necessarium probatur reipublicae personas dignitatibus aptas eligere; ut cui justitia committitur, malis moribus non gravetur. Alioqui inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere; contra, confidenter quaeritur, quod inesse sentitur. Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere. Ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas; quae non est sola, quia de virtutibus cognoscitur esse generata. Ordinem serva nostri judicii; ut sicut haec prima quaesivimus, ita te custodire justitiam prae omnibus sentiamus. Secunda nobis cura fuit, eloquentiae tuae fluenta perquirere; quam licet singulariter diligamus, moribus tamen juste postponimus. In illis enim vita cognoscitur, hic tantum lingua laudatur: sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum. Aequaliter enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut juste possit intelligi per te voluntas principis expediri. Nam inter caeteras artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum omnium litterarum esse fateamur. Quidquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. Reperiat quamvis magna philosophus; quid proderit sentire, si laudabiliter non possit extollere[ Ac., excolere]? Naturale est, invenire; sed facundi, decenter asserere. Quale est enim cunctis desiderantibus loqui, et res communes oratione ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mirentur audiisse? In hac te cognovimus arte praevalidum, ut et suadere possis suaviter, et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. Atque ideo quaesturae tibi fasces per decimam tertiam indictionem( Anno Christi 535), propitia Divinitate, concedimus, ut saties[ Niv. et Ga., facias] generalitatis votum, juridicorum sequendo judicium. Totum te legibus, totum te responsis trade prudentium. Sic nobis optime famularis[ ed., consulueris], si priscorum servias constitutis. Considera in verbis tuis laudem positam principalem. Fama nostra est quod loqueris; conscientia sine dubitatione quod sentis. Intellige quantum sit quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. Haec subjectos nostros amplectitur, haec per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur, agnoscimur. Decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones. Judicare de nobis possunt, qui etiam nostris jussionibus obsequuntur. Summo ergo studio constat esse servandum, quod de nobis potest ferre judicium.
11.7
LIBER DECIMUS. EPISTOLA VII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Denuntiat se Patricio praeclaris virtutibus praefulgenti quaestoris dignitatem contulisse.
11.7
Post primordia nostri imperii vobis feliciter nuntiata, congrua nobis contigit, patres conscripti, causa sermonis; ut judicem nos cognoscatis elegisse, cujus nos[ Ed., vos] lingua possit ornare. Quaestor enim eloquens reipublicae decus est, qui et vota nostra optime videatur edicere, et antiquorum jura firmo consilio custodire. Hic est enim Patricius suis jam vocabulis honoratus. Nam perpetua fruitur laude, cui est honor in nomine; cujus affluentem facundiam studia Romana genuerunt, ostentans merito de loci dignitate peritiam. Nam qui illic potuit imbui, meruit ubique laudari: ibi defaecatus sermo Latinus est; inde discuntur verba toto nitore lucentia. Aliae regiones vina, balsama et olentia thura transmittant: Roma tradit eloquium, quo suavius nil sit auditum. Sic bonis artibus eruditus, mox est forensibus aptatus excubiis; ut oratores quos longa meditatione perceperat, consimili declamatione monstraret. Notum est etiam quanta cum collegis suis moderatione contendit. Certaminibus ejus modestia semper adfuit: dicendi calore raptatus, studuit laudabilibus inventis; non, quod plerique faciunt, vacavit injuriis; qui sic peroravit causas sub tranquillitate, ut mores proprios semper assereret. Contendisse siquidem, non litigasse repertus est. Alienam enim causam faciebat suam 161 gloriam. Nam sic cognitus est vincere, ut probaretur contrarium animum non laesisse. Talem itaque virum non decuit diutius justitiam petere, sed docere; quia judiciaria virtus est, linguae bonis abundare, et mentis temperantiam custodire. Cognoscite, patres conscripti, quid fieri velimus, quando in judicibus primum mores elegimus, in ea magis dignitate quae jura consuevit edicere. Non enim temporibus nostris potestate regia est armata quaestura, sed legibus probatur esse composita. Velle nostrum antiquorum principum est voluntas, quos in tantum desideramus imitari, quantum illi justitiam sunt secuti. Illa est enim reverenda priorum auctoritas, quae a recto tramite non declinat. Sequendi enim necessitatem reliquit posteris, qui justitiam suis miscuerit constitutis. Et ideo, patres conscripti, per decimam tertiam indictionem( Anno Christi 535) illustri Patricio quaesturae contulimus dignitatem; ut qui est clarus nomine, magnificus etiam sit honore. Fovete in eum nostra judicia; ut quod nos praestitimus, vobis placitum nihilominus sentiatur.
11.8
LIBER DECIMUS. EPISTOLA VIII. JUSTINIANO AUGUSTO AMALASUNTHA REGINA. Rogat ut marmora vel alia necessaria, quae Calogenitus comparaverat, jubeat ad reginam transmitti.
11.8
Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quidquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis[ ms. et Ac., nobis] Divina tribuerunt, ut et vos ejus affluenter muneribus abundetis, et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis. Et ideo mansuetudinem vestram reverenter salutans, harum portitorem illum ad excellentiae vestrae beneficia destinavi, ut marmora, vel alia necessaria, quae quondam Calogenitum comparare feceramus, per praesentium[ Ac., pium] portitorem ad nos pervenire, Domino favente, jubeatis; ut cognoscamus nos a pictate vestra revera diligi, quorum facitis vota compleri. Vestra enim gloria est noster ornatus, quando vos praestitisse cognoscitur quod nostris laudibus applicatur. Decet enim ut et orbis iste Romanus juvamine vestro resplendeat, quem amor vestrae serenitatis illustrat.
11.9
LIBER DECIMUS. EPISTOLA IX. JUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX. Petit ut sinat in Italiam transferri quae Calogenitus emerat.
11.9
Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a vestra potius clementia deberemus hortari. Vobis enim gratum esse non dubium est quidquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri: quia laudibus vestris jure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae reipublicae potest gloriam pertinere. Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum, harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus; ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nos, Deo juvante, perveniant, ne cassetur desiderium quod convenienter est de vestra praesumptione securum[ ed., secutum].
11.10
LIBER DECIMUS. EPISTOLA X. THEODORAE AUGUSTAE AMALASUNTHA REGINA. Rogat ut de sospitate sua per legatos quos ad Justinianum miserat admoneat.
11.10
Dum propositi nostri sit illa quaerere quae probantur ad gloriam pii principis pertinere, dignum est vos sermone venerari quos bonis omnibus constat semper augeri. Concordia non est sola praesentium: quinimo illi se melius respiciunt, qui animi charitate se conjungunt. Atque ideo reddens augustae reverentiae salutationis affectum, spero ut redeuntibus legatis nostris, quos ad clementissimum et gloriosissimum principem destinavimus, de vestra nos faciatis sospitate gaudere; quia prospera vestra ita nobis grata videntur, ut propria; et necesse est sospitatem desideranter suscipere, quam nos jugiter constat optare.
11.11
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XI. MAXIMO VIRO ILLUSTRI, DOMESTICO, THEODAHADUS REX. Maximum ex Aniciorum familia, quae multis ornatur encomiis, oriundum, et uxori regiae stirpis matrimonio junctum ad primiceriatum, sive domesticatum, promovet.
11.11
162 Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas( dum quidquid a subjectis proficitur regnantium laudibus applicatur), quanto nobis praestantius est nobilissimae familiae reddere quod eam cognoscimus etiam nascendi sorte meruisse? Sic enim justitiam sequimur, si bonis haeredibus parentum praemia non negemus. Decet enim etiam priores suos vincere, qui ad nostra meruerunt tempora pervenire. Anicios quidem pene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta, collectis viribus, hilarior instaurata rutilavit. Quis ergo relinqueret in posteris minus honoros[ ed., honoris], quos tandiu constat fuisse praecipuos? Accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia. Atque utinam nobis Marios vel Corvinos annosior vita servasset! vix satiaretur principis votum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum. Quemadmodum nunc profecto negligamus inventa, qui desideramus habere praeterita? Atque ideo( quod feliciter dictum sit) primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab indictione decima quarta( Anno Christi 536) tibi conferimus dignitatem. Usurus es omnibus titulis qui ad ejus pertinent actionem. Hic honor quamvis tantis natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior; cujus tempore meruisti conjugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus[ Gr. et Cuj., tuo consulatu] nec praesumpsisses optare. Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus. Considera quid merueris, et dignum te nostra affinitate tractabis. Nam qui familiae regnantis adjungitur, in laudum gremio collocatur. Nunc major opera mansuetudini detur; nunc omnibus communio benigna praebeatur; ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. Humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur. Provectibus quidem proxima est indubitanter invidia; sed tolerantia melius vincitur, quae contentione semper augetur. Supra caeteras enim virtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis, sustinendo potius quam vindicando laudaberis. Iram vince, benigna dilige, cave ne major videatur esse felicitas moribus tuis; sed qui nostro jungeris generi, proximus gloriosis actionibus comproberis. Laudati sunt hactenus parentes tui, sed tanta non sunt conjunctione decorati. Nobilitas tua non est ultra quod crescat. Quidquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris.
11.12
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se Maximo olim consuli primiceriatus seu domesticatus dignitatem et uxorem regiae stirpis concessisse, et petit ut has nuptias laetitia profusa celebrent.
11.12
Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. Quinimo suaserunt nobis merita candidati, ne jam maturus nulla videretur sumere, qui primaevus emerita cognoscitur accepisse. Avari quippe principis erat in uno honore spatia vitae tam magna concludere, et ideo magis nihil praestare, quia prius cognoscitur summa meruisse: quin potius omnia promiscue concedamus. Nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio videtur accipere de claritate personae. Haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum diversis fuerint distributa. Nam honorem suum semper aequaliter retinet, quidquid probe gesserit consularis. Sic minorum fluminum vocabula major amnis absorbet, et quamvis plurima fluenta Tiberis vester accipiat, tamen a proprio nomine non declinat. Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, a quarta decima indictione( Anno Christi 536) gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis. Neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quae vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit. Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae clara familiae vestrae gratia misceatur. Verum hanc gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. Reddite affectui meo plenissimam charitatem. Plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subjecto. Sed aequum est, patres conscripti, ut charus existat, per quem vobis tam felicia contigerunt. Exsultate generaliter, et has nuptias laetitia profusa celebrate. Unde proficit nomen omnium, vota debent esse cunctorum. Quae preces a me exigere potuerunt quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate jungendi sunt?
11.13
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Senatores reprehendit quod plebis levitati et vanis suspicionibus in ipsis regni ejus primordiis non occurrerint.
11.13
Postquam venerabiles viros episcopos agnita legatione remisimus, nec petitionibus vestris, quamvis essent quaedam reprehensibilia, 163 noster animus obviasset: venientes ad nos aliqui retulerunt civitatem Romanam adhuc inepta sollicitudine laborare, et id agere ut nisi nostrae mansuetudinis interesset, pericula sibi potius certa ex dubiis suspicionibus concitaret. Unde aestimate cui debeat populorum inanis levitas imputari, nisi vestro ordini, a quo decuerant cuncta componi. Per vestram siquidem sapientiam admoneri provincias oportuit universas, ut talia probarentur assumere quae principis primordia viderentur ornare. Verum quae civitas non fiat excusabilis, si Roma deliquerit? Rex minor ad potioris currit exemplum, et alieni facti jure invidiam sustinet, quae peccatis praestat exemplum. Sed gratias Divinitati referimus, quae dona sua vestris potius ornavit excessibus. Ecce prius culpas ignoscimus, quam devotiones aliquas sentiamus. Nil debemus, et solvimus: ante benefici sumus, ut postea gratissimos invenire possimus. Sed licet in hac parte nostrae modestiae gravitas asseratur, nolumus tamen nos tantum praedicari, nisi ut et devotionis Romanae benignitas possit ostendi. Plus enim vestra opinione pascimur, quam si de nostra semper tranquillitate laudaremur. Amovete suspiciones ab ordine vestro semper extraneas. Non decet senatum corrigi, qui debet alios paterna exhortatione moderari. Nam ex quibus habebunt genium mores, si parentes publicos minores contigerit inveniri? Sufficiunt haec nobilibus, sufficiunt ista verecundis, ut ad studium perfectae devotionis incitemus, quos paululum de prava suspicione culpavimus. Nos enim, quod praesentiam vestram expetivimus, non vexationis injuriam, sed utilitatis vestrae causas profunda cogitatione tractavimus; ut illud magis debuissetis efficere, quod vobis cognovimus expedire. Certe munus est videre principem. Hoc a vobis pro reipublicae utilitate volumus fieri, quod praemiis solebat optari. Sed ne ipsa remedia in aliqua parte viderentur austera, cum res poposcerit, aliquos ad nos praecipimus evocari, ut nec Roma suis civibus enudetur, et nostra consilia viris prudentibus adjuventur. Redite ergo in pristinam devotionem, ut sollicitudines meae, quas pro generalitate sustineo, vestro potius adjuventur ingenio: quia hoc vobis semper insitum fuit, principibus vestris votum puritatis offerre; nec parere necessitate terroris, sed potius amore dominantis. Reliqua per illum harum portitorem verbo dicenda commisimus, ut submotis cogitationibus ambiguis, nostris admonitionibus credere debeatis.
11.14
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XIV. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. Populum ad fidem regi servandam et ad abjiciendam vanam suspicionem hortatur.
11.14
Licet vobis sit insitum dominos vestros pura mente diligere, et obsequiis id agere, ut regnantis animum possitis habere placabilem: hoc tamen majorum vestrorum semper proprium fuit, ut tanquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adjungi. Quam enim vicissitudinem reddat, qui maximo labore defenditur, cujus per dies singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur universa[ Ac., immensa]? Absit enim a temporibus nostris ut in vobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum. Fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius evidenter ostendat[ Niv. et Ga., ostendatur]. Non varium[ Ed. vanum], non dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum. Mali mores vestro nomini probantur adversi. Sed hoc quoque mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur admonere, quam constat semper sponte sapuisse. Nullae vos ineptae suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. Habetis principem qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat. Hostibus vestris, non defensoribus obvietis. Invitare, non excludere debuistis auxilium. Sed sensus iste fortassis eorum est qui minus probantur intelligere quae generaliter poterant expedire. Ad vestrum potius redite consilium. Nunquid vos nova gentis facies ulla deterruit? Cur expavistis, quos parentes hactenus nominastis? Qui relictis familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate solliciti. Quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optamus ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis auxiliis augeatur. Ubi enim fama regnantis erit, si vos( quod absit) patiamur imminui? Nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere. Imo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quoniam sublevare cupimus quos intendere probis moribus invenimus. Aliqua etiam vobis per illum dicenda commisimus; ut nostrum circa vos in omni parte animum propitium sentientes, jugibus( sicut oportet) obsequiis et oratione sincera devoti esse debeatis.
11.15
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XV. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Ei commendat quemdam pro Ecclesiae Ravennatis negotio Constantinopolim missum.
11.15
Constat desiderium nostrae voluntatis expleri, quoties ad pietatem vestram salutiferos apices contigerit destinari, quia semper felici gaudio repletur, qui vobiscum sincera mente colloquitur. Et ideo salutans clementiam vestram honorificentia competenti, harum portitorem pro negotio Ravennatis Ecclesiae venientem gratissima vobis petitione commendo: quando talis offertur causa praestandi, ubi merces videatur acquiri, quam vos facere semper exoptant qui serenitatem vestram florere desiderant. Non est enim dubium meliora recipere, quos contingit justa praestare.
11.16
LIBER DECIMUS. 164 EPISTOLA XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se misisse aliquos ad sacramenta senatui praestanda.
11.16
Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis conditionibus non tenemur. Nam cum( Deo praestante) possimus omnia, sola nobis licere credimus laudanda. Cognoscitis, prudentes viri, verba quae loquimur, vel nunc clementiam quam vobis ante promittere debuistis agnoscite. Ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. Sic est a principe gravis vincenda suspicio; sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. Postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas; quod bene imperaturo non est difficile persuasu, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur. Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia Deo debemus ista, non homini. Nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod Divinitati in aliis placuisse sentimus? Ipse enim remunerator est bonorum omnium Deus, nam quidquid in subjectos pietatis efficimus, illum nobis repensare sine dubio judicamus. Quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate; quia post talia redditur clementiae nostrae potius quam offertur affectus.
11.17
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XVII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. Scribit se aliquos Romam misisse, qui regis fidem obligent.
11.17
Cognoscite, Quirites, quali vos princeps vester firmitate dilexerit, ut tentatus asperis rebus non vos pateretur esse sollicitos: nec volumus amplius vota vestra differri, quos semper optamus in summa reipublicae celebritate laetari. Vestra enim securitas noster ornatus est; et hoc vere gratanter accipimus, cum gaudia vos habere sentimus. Quapropter, flexi petitionibus vestris, per illum atque illum praestari vobis sacramenta censuimus, ut regis vestri animum non habeatis incognitum: nec liceat falsis suspicionibus errare, dum manifeste teneatur quod creditis in principe. Aestimate quid vobis benignitatis videatur impendi, quando ille jurat, qui non potest cogi. Scimus enim pro remedio nos datos esse cunctorum: non despicimus sanare subjectos; et ideo, licet culmini nostro videretur incongruum, libenter acquievimus facere quod generalitatem probamus optasse. Intelligite quantum vobis imponere vester videatur affectus: fide vobis constringimur, qui vel solo verbo promissa servare sacris lectionibus admonemur. Ostendite nunc devotionem vestram; supernae majestati jugiter supplicate, ut tranquilla tempora, quae vos habere cupimus, coelesti munere concedantur.
11.18
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XVIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. Scribit se exercitum ad Romanorum defensionem misisse, et ei Vaccenem majorem domus regiae praefecisse.
11.18
Remedium quod pro vobis, patres conscripti, pia mente tractavimus[ ed., transmisimus], non sinimus vobis fieri acerba suspicione contrarium; quia laesionis instar est occulte consulere, et aliud velle monstrare. Cognoscite itaque arma nostra pro salute vestra potius destinata; ut qui vos tentaverint appetere, divino auxilio manus eis Gothorum debeat obviare. Nam si insidias gregis strenuus pastor excludit, si paterfamilias diligens decipientibus locum subreptionis intercipit, qua nos convenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo simile nihil habere? Summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere, qui negligit adversa tractare. Sed ne in aliquo vobis gravis existeret vel ipsa defensio, exercitui destinato, ordinante illo, annonas fecimus secundum forum rerum venalium computari[ ed., comparari]; ut et illis tolleretur necessitas excedendi, et vobis auferretur causa dispendii. His etiam praefecimus majorem domus nostrae Vaccenem, qui pro suarum qualitate virtutum bellatoribus esset jure reverendus; cujus exemplo et excessus vitarent, et fortitudinis instrumenta perquirerent. Quos tamen locis aptis praecipimus immorari, ut foris sit armata defensio, intus vobis tranquilla civilitas. Intelligite quid excogitaverit consolatorium principis pro vobis ingenium: defensio vos obsidet, ne manus inimica circumdet; et a periculis excepimus, quos nostrorum sanguine vindicamus. Absit enim ut nostris temporibus Urbs illa muris videatur protegi, quam constat gentibus vel sola opinione fuisse terrori. Ita enim de divino speramus auxilio, ut quae semper fuit libera, nullius inclusionis decoleretur[ F. decoloretur] injuria.
11.19
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XIX. JUSTINIANO IMPERATORI TREODAHADUS REX. Laudat imperatorem, petit pacis conservationem; et remittit Constantinopolim Petrum legatum, adjuncto ei suo legato.
11.19
Gratias Divinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod provectum nostrum clementiae vestrae gratissimum esse declarastis. Constat enim amare vos posse, quem gaudetis ad regni culmina pervenisse. Sic decuit suscipi qui se per vos praesumpsit augeri. Praestate igitur mundo vestrae benignitatis exemplum, ut detur intelligi quantum promoveatur qui se pura vobis affectione commendat. Non enim rixas 165 viles per regna requiritis; non vos injusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant: quia nihil aliud vos constat appetere, nisi quod opinionem vestram possit ornare. Quemadmodum enim pacem exorati abjicere poteritis, quam pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuevistis imponere? Bona quidem vestrae concordiae non tacemus. Totum creditur eximium, quidquid vobis fuerit praedicabili charitate sociatum. Sed et vobis, gloriosi principes, cum sitis absolute mirabiles, aliquid tamen additur, cum vos omnia regna venerantur. Nam commune est cunctis in suis imperiis praedicari: sed illud est omnimodis singulare, in extranea gente laudes proprias invenire; quia ibi sunt vera judicia, ubi neminem comprimit ulla timiditas. Diligeris quidem, piissime imperator, in propriis regnis: sed quanto praestantius in Italiae partibus plus amari, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat esse diffusum! Oportet ergo nostram pacem servari, quae vobis contulit gloriosa exordia vocabuli. Sed ut sacris affatibus ordine respondere videamur, reverentissima salutatione decursa, piis sensibus indicamus, beatissimum papam urbis Romae, vel amplissimum senatum nostra praeceptione commonitos, ut vir eloquentissimus Petrus legatus serenitatis vestrae, et doctrina summus, et conscientiae claritate praecipuus, sine aliqua dilatione competentia responsa reciperet, nec contra voluntatem vestram moras incongruas sustineret, quia totum illud desideramus efficere, quod vestro nequeat judicio displicere: quando et pietatem vestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per omnia prodesse sentimus. Cui virum venerabilem illum, legatum nostrum, adjungendum esse credidimus, ut non per occasionem legationis vestrae, sed propria potius destinatione nostra possitis vota cognoscere.
11.20
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XX. THEODORAE AUGUSTAE GUDELINA REGINA. Gratias agit de legato et epistolis ejus; scribitque se curavisse ut papa senatusque illi per litteras respondeant. Tum dicit se ad illam misisse legatum multis virtutibus et doctrina praeditum.
11.20
Litteras pietatis vestrae gratia, qua desiderata semper sumuntur, accepi; et colloquia oris vestri, maneribus omnibus celsiora, reverentissima gratulatione promerui: cuncta mihi de tam sereno animo promittens, quando quidquid optare potui, in tam benigna collocutione suscepi. Hortamini enim ut quidquid expetendum a triumphali principe domno jugali nostro credimus, vestris ante sensibus ingeramus. Quis jam dubitet ad effectum pervenire, quod talis potestas dignabitur allegare? Ante quidem de causarum nostrarum aequitate praesumpsimus, sed nunc amplius de vestra promissione laetamur. Non enim poterunt vota nostra differri, quando interest, quae merentur audiri. Nunc implete promissa, ut rem tenere faciatis, cui spem certissimam contulistis. Additum est etiam gaudio meo quod talem virum vestra serenitas destinavit, qualem et tanta gloria debuit mittere, et vestra decet obsequia retinere. Dubium enim non est illam mores dare[ ed., retinere], cui observatur[ Jur.: Forte, obversatur] assidue, dum constat defaecari animum bonis praeceptionibus institutum. Hinc est quod, vestra reverentia commoniti, duximus ordinandum ut sive beatissimus papa, sive senatus amplissimus sine aliqua dilatione respondeant, quod ab eis expetendum esse judicastis; ne gloria vestra minus reverenda putetur, cui studium dilationis opponitur, sed potius de celeritate facti votiva gratia possit augeri. Nam et de illa persona, de qua ad nos aliquid verbo titillante pervenit, hoc orinatum esse cognoscite, quod vestris credidimus animis convenire. Desiderium enim nostrum tale est, ut interveniente gratia non minus in regno nostro quam in vestro jubeatis imperio. Significamus itaque supradictum ante nos a venerabili viro papa egredi fecisse, quam vester legatus harum portitor de urbe Roma potuisset exire, ne aliquid accederet quod vestris animis obviaret. Quapropter salutantes veneratione quae tantis debet meritis exhiberi, virum venerabilem illum, et moribus doctrinaque pollentem, sanctitatis etiam honore reverendum, ad vestram clementiam legationis officio peculiariter curavimus destinandum: quia gratas vobis illas credimus esse personas, quas divinis ministeriis judicamus acceptas.
11.21
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXI. THEODORAE AUGUSTAE GUDELINA REGINA. Indicat se et Theodahadum gratiam ejus enixius quaerere, et rogat ut in gloriae ejus societatem veniant.
11.21
Aestimare te convenit, augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus gratiam vestram quaerere, et domnus jugalis meus magno studio desiderat obtinere. Nam licet hoc illi sit omnimodis charum, mihi tamen cognoscitur esse praecipuum; quando me tantae dominae ita potest amor erigere, ut supra regnum cognoscar majus aliquid invenire. Quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar charitatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cum damnum non est lumini, alteri de sua claritate largiri? Fovete desideria nostra, quae cognoscitis sinceritate praecipua. Gratia vestra per omnia nos regna commendet. Debetis enim nos claros reddere, qui de vestra volumus luce fulgere. Quapropter, serenitati vestrae reverentiam salutationis impertiens, affectuosa me animis vestris praesumptione commendo: sperans ut sic omnia mirabilis prudentia vestra componat, quatenus fiducia quae nobis de animo vestro data est uberius augeatur. Nam cum nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quae nos efficere chariores vestrae debeat aequitati.
11.22
LIBER DECIMUS. 166 EPISTOLA XXII. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Pacem ab eo petit per legatum sacerdotio clarum et doctrinae laude conspicuum.
11.22
Retinetis, sapientissime principum, et per legatos nostros, et per virum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam augustae serenitatis optemus. Et nunc iterum per illum virum sanctissimum eadem credidimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa judicetis quae frequenter expetita cognoscitis. Pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qui causas certaminis non habemus. Talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis votis merito quaesiisse videamur. Absit autem ut quod nobis committitur debeat ingravare. Pro nobis[ Gr., Niv. et Ga., vobis] potius tractate quod convenit. Trahitur enim ad benevola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda; nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est credenti profutura praestare. Considerate etiam, principes docti, et abavi vestri historica monimenta recolite, quantum lecessores vestri studuerint de suo jure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera provenirent. Aestimate qua gratia debent oblata suscipi, quae consueverant postulari. Non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. Gloriae vestrae potius proficit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam ultro quaerunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. Associentur amicitia gratuita vestris animis, quos prius vobis largitatis studio jungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa benignitate vincitis, et affluenti munere superatis. Atque ideo salutationis honorificentiam praelocuti, illum virum venerabilem, sacerdotio clarum, doctrinae laude conspicuum, legationis nostrae ad pietatem vestram fecimus vota deferre. Confidimus enim in virtute divina quod et suis meritis vobis abunde placeat, et desideria probae petitionis obtineat, sperantes ut eum cum effectu[ ed., affectu] rerum celerius recipere debeamus. Sed quia epistolaris series continere non poterat universa, aliqua sacris sensibus verbo insinuanda commisimus, ne fastidium vobis faceret lectio diffusa chartarum.
11.23
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELINA REGINA. Scribit se excepisse gratanti animo Petrum ejus legatum, et per virum, quem ad eum mittit, pacis firmitatem inter utrumque imperium rogat.
11.23
Suscipientes legatum vestrum virum eloquentissimum Petrum, et, quod est ipsis dignitatibus honorabilius, vestris obsequiis inhaerentem, optata nobis augustae gratiae monumenta fulserunt, ut per eum disceremus acceptum vobis esse quod in hac republica constat evenisse. Ostendistis vos diligere quidquid ad justitiam cognoscitur pertinere, quando, per divinam providentiam omni suspicione detersa, desiderabilis potest unanimitas permanere. Nunc est potius quod regna conjungat promissio fixa et votiva concordia. Et ideo illum virum venerabilem, vestris conspectibus vere dignissimum, legatum nostrum ad vos specialiter credidimus esse dirigendum, ut, vobis annuentibus, serenissimi jugalis nostri pacis gratia solidetur, quatenus generalitas evidenter agnoscat merito venisse nos ad suavitatem foederis per tale vinculum charitatis. Et quia semel bene inita nulla debent contraria occasione suspendi, si quid est quod difficultate sui nobis non oportet imponi, sapientiae vestrae moderatione mitigetur, ut affectum quem circa regnum vestrum habere coepimus, jugibus studiis augeamus. Quapropter exigite vestrae sapientiae firmitatem, et hanc vobis palmam concordiae specialiter vindicate; ut sicut clementissimi imperatoris fama in praeliis inclyta dicitur, ita in pacis studio opinio vestra cunctorum admiratione laudetur. Familiariter vos et frequenter videat harum portitor, quem direxi, quatenus effectum possit celerem promereri, qui ad praesumptam gratiam visus est destinari. Speramus enim justa, non gravia, cum tamen nihil videatur impossibile, quod per talem gloriam cognoscimus allegare.
11.24
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXIV. JUSTINIANO IMPERATORI GUDELINA REGINA. Indicat se ei scripsisse per Theodahadi legatum, ut rediens afferat litteras imperatoris incolumitatis et gratiae erga ipsam Gudelinam et maritum testes.
11.24
Veniente viro sapientissimo Petro, ita nos amor vestrae serenitatis explevit, ut vidisse nos aestimemus, cujus colloquia benigne suscepimus. Quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium jure ab omnibus commendationis suae debetur officium? Et ideo per illum virum venerabilem, legatum domni jugalis nostri, ad vos specialiter directum, salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestrae serenitatis affatus, et de optata incolumitate laetificet, et de firmissimae gratiae nos faciat exsultatione gaudere. Tali enim compendio causarum bene disponitur ordo, et nostrae tranquillitatis geminata crescit affectio. Suscipiamus ergo vestri animi bona: quia hoc est vere regale propositum, gloriose vivere amore cunctorum. Quaedam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus, quae pro ingenita mansuetudine et libenter accipite, et efficaciter, Deo auxiliante, praestate.
11.25
LIBER DECIMUS. 167 EPISTOLA XXV. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Significat se accepisse litteras imperatoris ab Heracleano, quibus statim respondet, nuntians se pro ejus voto ad papam scripsisse.
11.25
Per venerabilem virum Heracleanum[ Gr., Cuj. et For., Eracemum] presbyterum augusta nobis pagina vestrae serenitatis illuxit, gratiam sermonis benigne tribuens, et apte munera salutationis impertiens; ut revera magnum sit beneficium tam suave principis meruisse colloquium. Cui reddimus, quanta valemus charitate, responsum, optantes ut et sospitatem vestram saepius nos audire contingat, et regni vestri felicitas semper accrescat: quia tale votum nos decet habere, quod gloriam salutemque vestram jugiter possit extendere. Significamus etiam pro vestro voto ad papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a vobis dirigi meruit, celeritatis gratiam consequatur. Nostri enim voti est causas emergere in quibus possimus vestris desideriis obedire: quia sic nos ad reddendam dilectionem efficaciter commonemus, si vobis in aliqua parte pareamus.
11.26
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXVI. JUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. Dicit se jussisse Senatorem praefectum praetorio ad praedium quarumdam monialium accedere; ut, si quid ei injuriae aquarum intulerit illuvies, tributa abroget. Tum respondet iis quae de Veranilda scripserat.
11.26
Intelligimus serenitatis vestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere. Tale siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiae velitis agere, quae nos divinae possint commendare potentiae. Et ideo significamus gloriae vestrae monasterium famularum Dei, quod vobis insinuatum est, tributorum gravi sorte laborare, eo quod ager ejus nimia inundatione perfusus, sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit; ad virum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus jussionem, ut ejus ordinatio provida ad praedium de quo querela est diligens inspector accedat, et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quidquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur; ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum judicamus, quod pro mansuetudinis vestrae[ ed., nostrae] voluntate concedimus. Veranildae quoque causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non poeniteret, mutata religione. Earum siquidem rerum judicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus. Nam cum Divinitas patiatur diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere. Retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse Domino, non cujusquam cogentis imperio. Quod qui aliter facere tentaverit, evidenter coelestibus jussionibus obviavit. Merito ergo pietas vestra invitat nos ad talia quae nobis praecipiunt divina mandata.
11.27
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXVII. SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO THEODAHADUS REX. Jubet ut Ligurum Venetorumque inopiae succurrat.
11.27
Non dare, sed reddere videtur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subvenire festinat. Quid enim justius est quam petenti conferre quod intelligitur ipse laborasse? Ad misericordiam forsitan poscantur otiosi; cultor agri ad futuram famem deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur. Quapropter industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis, sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis vacuos esurire cultores. Atque ideo illustris magnitudo tua, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti[ Cuj. et For., quindecim] quinque modios distrahi censitote. Venetis autem ex Tarvisino atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem item dari facite tertiam portionem; ut miserata Divinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. Et ideo tales viros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus pasci minime potuerunt.
11.28
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXVIII. SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO THEODAHADUS REX. Confirmat quidquid Cassiodorus circa arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, etc., in urbibus Roma, Ravenna, Ticino et Placentia constituerat. Tum vetat sub gravi paena ne quis intra quinquennium ipsis succedat. Denique jubet ut ob sterilitatis damna pretia rerum temperet.
11.28
168 Decet regiam justitiam custodire quod a judicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis studio fecisse videantur. Et ideo arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, vinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romanam, vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et eos qui ripam Ticinensem et Placentinam, sive per alia loca quicunque publicos titulos administrare noscuntur, quos a vobis comperimus ordinatos, cujus judicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tanquam a nobis facta esse credantur; nec sinimus contra illos cujusquam praevalere malitiam, qui vestro judicio administrationes publicas susceperunt. Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper justitiae, conquiescat; consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiae; non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. Sint ergo intrepidi, qui vestra voluntate vel sunt, vel fuerunt ordinati: procurent sibi necessaria securi. Non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendaverit probitas actionis. Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae vestrae rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi quibus commissum est exercere singulos apparatus de injusto gravamine non querantur. Sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, is qui a nobis titulis ordinatis, sive suffragiis, sive patronorum precibus nisus[ ed., visus] fuerit cuiquam succedere, statim triginta librarum auri mulcta feriatur, a vobis nihilominus exigenda. Quod si ad hoc damnum idoneus non potuerit inveniri, corporali supplicio poenam luat, qui non potuerit in supradicta perculsione sufficere; et frustretur ausibus suis, poena etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiversatione venire tentaverit. Nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si semper invidentium vota ad illicitas accedere permittantur insidias. Quod magnitudo vestra in omnium faciat pervenire notitiam, ne quis per ignorantiam se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.
11.29
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXIX. VUINUSIADO COMITI THEODAHADUS REX. Concedit illi facultatem aquas Bormias petendi ad sanandam podagram, quae graphice describitur.
11.29
Cum gentis tuae honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent ut tibi urbem Ticinum, quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus, limosae podagrae subita inundatione complutus[ ms., completus], aquas Bormias potius siccativas, salutares huic specialiter passioni, velle te petere postulasti. Desiderium tuum remediali jussione sanamus, ut sospitatem quam merito in te quaerimus, jussionis beneficio compleamus. Absit enim ut bellicosum virum tyrannis gravissimae calamitatis exarmet, quae miro modo membra virentia infusione poenalis humoris cogit arescere, nodosque mobiles replet marmoreo tumore crescentes, cum norit alia cuncta vacuare juncturae. Petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens, saxa perficit de liquore; et quae ad decorem inflexionis natura laxaverat, in turpissimum rigorem soliditate peregrina constringit. Haec passio insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos, contrahit nervos, et decrescere facit corpora, quae nulla sunt mutilatione truncata. Constantibus membris proceritatis mensura perit, et minor cernitur, cui nihil subductum esse sentitur. Subtrahuntur superstiti ministeria membrorum: corpus vivum est, nec movetur; et intra insensibilia redactum, jam non proprio voto, sed motu fertur alieno. Haec viva mors supra omnia tormenta sana dicitur; et melius habere fertur, qui evasisse causas tanti periculi non probatur. Deserit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores; et, novo infelicitatis exemplo, passio videtur abscedere, et aeger non desinit aegrotare. Appendia ipsa cruciatis debitoribus aliquando solvuntur: ista autem vincula sunt quae cum semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. Infelicia signa relinquit abscedens, et more gentium barbararum hospitium corporis occupatum suis indiciis violenta defendit; ne ubi ferox ista coepit succedere, adversa illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. Hoc licet omnibus videatur esse contrarium, illis maxime qui armorum exercitatione floruerunt, ne membra illa durissima languoris decoctione mollescant; et qui ab hoste foris superari minime potuerunt, ab interna potius contrarietate vincantur. Perge igitur, auctore Deo, gressibus tuis ad locum praedictum. Absit enim ut bellator noster ambulet passibus alienis. Equino dorso, non humana subvectione portetur: quia viro forti grave est sic vivere, ut nec vitam inertem possit[ ed., mortem possit] implere. Quae ideo tibi exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis votiva nimis cupiditate rapiaris. Utere igitur aquis illis, primum potu delinitoriis, deinde thermarum exhibitionibus siccativis, ubi merito indomabilis cervix illa passionis flectitur, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora attractiva virtute libera fiunt, et velut duobus auxiliis congregatis in medium missa superatur. Amentur illic munera concessa divinitus. Contra illam humani generis debellatricem data sunt opportuna munimina lavacrorum; et quam non edomat juge decennium, non mille potionum mollit introitus, voluptuosis illic remediis effugatur. Praestent optatum Divina beneficium, ut famam loci verissimam tua potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est evadere quidquid adimit corpoream sospitatem.
11.30
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXX HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX. Jubet ut labantes elephantes aeneos pristino statui et firmitati restituat. Tum elephantes et eorum proprietates mirifice depingit.
11.30
169 Relationis vestrae tenore comperimus, in via Sacra, quam multis superstitionibus dicavit[ ed., ditavit] antiquitas, elephantes aeneos vicina omnimodis ruina titubare; et qui solent in carnali substantia supra millenos annos vivere, occasum videantur proximum in simulacris aereis sustinere. His providentia vestra reddi faciat propriam longaevitatem, uncis ferreis hiantia membra solidando, alvum quoque demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo mirabilis solvatur turpiter in ruinam. Nam et vivis ipse casus adversus est; qui dum ingeniis cubationis arte hominum succisis arboribus ingentia membra commiserint, toto pondere supinati, nequeunt propriis viribus surgere, quos semel contigerit corruisse; scilicet, quia pedes eorum nullis articulis inflectuntur, sed in modum columnarum rigentes atque incurvabiles curvabiles jugiter perseverant. Ibi tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis metallicos possis credere, cum se vivos aspicias non movere. Jacent superstites, similitudine cadaverum: mortuos putes, quos vivos, esse non dubites; et more cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte relinquere, quem suis membris potuerint occupare. Magnitudo illa terribilis nec formicis minutissimis par est, quando beneficium non habet naturae, quod ultima videntur animalia meruisse. Humano solatio consurgunt, cujus arte jacuerunt. Bellua tamen gressibus suis restituta, novit memor esse beneficii; in magistrum quippe recipit quem sibi subvenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus movet, ipsius voluntate cibos capit. Et, quod omnem intelligentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intelligit rectorem esse: cui[ Ac., qui] si tyrannus appareat, inflexa permanet; nec imponi potest belluae hoc et malis pendere, quod a se novit bonis principibus exhibere. In vicem manus promuscidem tendit, et magistro profutura gratanter accipit, quia se ipsius cura vivere posse cognoscit. Est enim( ut ita dixerim) praedictae belluae nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo voranda transmittit. Nam cum sit altum animal, brevissima cervice compositum est; ut quod cibos ex humo non praevalebat carpere, hoc se ministerio videretur posse satiare. Tentando solum cautus semper incedit, retinens initio captivationis suae fuisse sibi noxiam ruinam. Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. Hic dum ad aquas venerit hauriendas, per cavum promuscidis in modum pluviae imbrem postulatus effundit; et sic agnoscit quod patitur, et ut libens faciat quod rogatur. Motu corporis a diversis postulat quod magistro porrigat, et nutritoris compendia, sua putat alimenta. Quod si aliquis praebere contempserit postulata, vesicae collectaculo patefacto, tantam dicitur alluvionem egerere, ut in ejus penatibus quidam fluvius videatur intrasse, contemptum vindicans de fetore. Nam et laesus servat offensam, et longo post tempore reddere dicitur, a quo injuriatus esse sentitur. Oculi quidem parvi, sed graviter se moventes. Credas aliquid regium ejus intendisse conspectum. Despicit scurriliter ludentes, honestum aliquid gratanter attendit; et advertis recte judicare, cui levia cognoveris displicere. Cutis hujus ulcerosis vallibus exaratur( a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepit), quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. Haec nulla vi transmittitur, nullo ferri acumine penetratur. Ideoque Persarum reges hanc belluam ad belia traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet, et adversarios sua mole terreret. Quapropter habere eorum formas gratissimum est, ut qui vivam substantiam non viderunt, opinatum[ id est, celebre] animal tali imaginatione cognoscant. Et ideo non patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa urbe recondere, quod per diversas mundi partes cognoscitur dives natura procreasse.
11.31
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXXI. UNIVERSIS GOTHIS VITIGIS REX. Scribit se ab exercitu, more majorum, regem fuisse creatum.
11.31
Quamvis omnis provectus ad Divinitatis est munera referendus, nec aliquid constat bonum, nisi quod ab ipsa dignoscitur esse collatum, tamen quam maxime causa regiae dignitatis supernis est applicanda judiciis, quia ipse nihilominus ordinavit, cui suos populos parere cognoscit. Unde Auctori nostro Christo gratias humillima satisfactione referentes, indicamus parentes nostros Gothos inter procinctuales gladios, more majorum, scuto supposito, regalem nobis contulisse, praestante Deo, dignitatem, ut honorem arma darent, cujus opinionem bella pepererant. Non enim in cubilis angustiis, sed in campis late patentibus electum me esse noveritis; nec inter blandientium delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quaesitus, ut tali fremitu concitatus desiderio virtutis ingenitae regem sibi Martium Geticus populus inveniret. Quandiu enim fortes viri, inter bella ferventia nutriti, principem ferre poterant non probatum, ut de ejus fama laboraret, quamvis de propria virtute praesumeret? Necesse est enim talem de cunctis opinionem currere, qualem gens meruit habere rectorem. Nam, sicut audire potuistis, parentum periculis evocatus adveneram communem cum omnibus subire fortunam; sed illi ducem me sibi esse non passi sunt, qui exercitatum regem quaerere videbantur. Quapropter primum divinae gratiae, deinde Gothorum favete judiciis, quia me regem omnes facitis, qui unanimiter vota confertis. Deponite nunc damnorum metum, dispendiorum suspiciones abjicite, nihil sub nobis asperum formidetis. Amare novimus viros fortes, qui saepius bella peregimus. Additur, quod unicuique virtutum vestrarum[ ms., virorum vestrorum] testis assisto. Ab alio enim mihi non est opus facta vestra narrari, quia omnia vobiscum laboribus sociatus agnovi. Arma Gothorum nulla promissionum mearum varietate frangenda sunt[ ed., amici, etc., frangendi]. Ad gentis utilitatem respiciet omne quod agimus, privatim nec nos amabimus. Hoc sequi promittimus quod ornet regium nomen. Postremo nostrum per 170 omnia pollicemur imperium, quale Gothos habere deceat post inclytum Theodoricum: vir ad regni curas singulariter et pulchre compositus, ut merito unusquisque principum tantum praeclarus intelligatur, quantum consilia ipsius amare dignoscitur. Idcirco parens ipsius debet credi, qui ejus facta potuerit imitari. Et ideo pro regni nostri utilitate estote solliciti, de interna conversatione, Deo juvante, securi.
11.32
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXXII. JUSTINIANO IMPERATORI VITIGIS REX. Exponit calamitates quas Italia propter bella sustinebat. Tum per legatos pacem ab imperatore petit.
11.32
Quanta sit nobis, clementissime imperator, gratiae vestrae votiva suavitas, hinc omnino datur intelligi, ut post tot gravissimas laesiones, et tanta effusione sanguinis perpetratas, sic videamur pacem vestram quaerere, tanquam nos nemo vestrorum putetur ante laesisse. Pertulimus talia qualia et ipsos offendere possunt qui fecerunt insecutiones sine reatu, odium sine culpa, damna sine debitis. Et ne pro parvitate sui negligi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso rerum capite probatur inflictum. Aestimate quos dolores abjicimus, ut vestram justitiam reperire possimus. Talis res effecta est, quam Mundus loquatur: quae sic a vobis meretur componi, ut aequitatem vestram generalitas debeat admirari. Nam si vindicta regis Theodohadi quaeritur, mereor diligi; si commendatio divae memoriae Amalasunthae reginae prae oculis habetur, ejus debet filia cogitari, quam nisus[ Niv. et Ga., jussis] vestrorum omnium perducere decuisset ad regnum, ut cunctae gentes potuissent agnoscere vicissitudinem vos gratiae tanto[ Ac., tantae] pignori reddidisse. Illud etenim vos debuit permovere, quod distributione mirabili ante regni fastigia invicem nos Divinitas vestram fecit habere notitiam; ut amoris causam tribueret, quibus aspectus gratiam[ ed., gratia] contulisset. Quali enim reverentia principem colere potui, quem adhuc in illa positum fortuna suspexi? Sed potestis et nunc omnia reintegrare quae facta sunt, quando non est difficile illum in affectu retinere qui gratiam constat desideranter expetere. Et ideo salutantes clementiam vestram honorificentia competenti, indicamus nos legatos nostros illum atque illum ad serenitatis vestrae sapientiam destinasse, ut omnia more vestro cogitetis; quatenus utraeque respublicae restaurata concordia perseverent; et quod temporibus retro principum laudabili opinione fundatum est, sub vestro magis imperio divinis auxiliis augeatur. Reliqua vero per legatos praedictos serenitati vestrae verbo insinuanda commisimus, ut et aliqua epistolaris brevitas perstringeret, et causas nostras suggerentes plenius intimarent.
11.33
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXXIII. MAGISTRO OFFICIORUM VITIGIS REX. Rogat ut imperatorem inducat ad pacem Italiae concedendam.
11.33
Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes, congruum fuit magnitudini vestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte vestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. Et ideo epistolarem gratiam vestris meritis exhibentes, speramus ut apud clementissimi imperatoris animos eis vestra prudentia suffragetur: quia sic sunt justa quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. Facile enim a vobis debet corrigi quod non decuisset admitti. Sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. Refugere vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum reipublicae vestrae vidi, qui tot nobilium corda procerum cognovi, non me desidero a piissimi principis gratia dividere, si in me velit quae sunt justa cogitare. Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum vindicta successi. Vestros animos sum secutus; praemia mihi fuerant reddenda, non laesio. Et ideo non negetur gratia, cui nulla penitus sunt imputanda; atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. Nam etsi de vobis aliquid minus forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique concutitur. Pauca dixisse sapientiae vestrae sufficiat, quia in alto pectore protenditur quod consideratum semper augetur.
11.34
LIBER DECIMUS. EPISTOLA XXXIV. EPISCOPIS SUIS VITIGIS REX. Petit ut et legatos, quos ad imperatorem misit, adjuvent, et pro ipso preces Deo fundant.
11.34
Si sacerdotibus etiam ignotis honorem debemus, quanto magis illis quos amabili veneratione conspeximus? Aliter enim requirimus notum, et aliter appellamus incognitum. Visorum major semper affectus est, dum gratissime retinetur qui assiduo et suavi sermone conjungitur. Et ideo per harum portitores, legatos nostros, quos ad serenissimum principem destinavimus, sanctitati vestrae praesentamus debitae venerationis obsequium: sperantes ut pro nobis orare dignemini, et, ubi usus exegerit, solatia vestra reperiant, quia necesse est ut bene velitis quos vobis religione junctos esse cognoscitis.
11.35
LIBER DECIMUS. 171 EPISTOLA XXXV. PRAEFECTO [ ed., PATRICIO VIRO QUAESTORI] THESSALONICENSI VITIGIS REX. Petit ut legati ad imperatorem missi nullam moram patiantur.
11.35
Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem, Deo favente, direximus, per quos necesse fuit magnitudini vestrae reddere salutationis affectum, quando honori vestro et sapientiae debetur ut vobiscum collocutionis gratia perfruamur. Speramus autem ab excellentia vestra ut moram non debeant sustinere, quos nos sub celeritate prospicitis destinasse; quatenus vestris beneficiis applicemus, si eos remota tarditate pervenire cognoscimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).