Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 12.3
Choose a text
More by Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii
—
7904 Variae
12.1
LIBER UNDECIMUS. 172 PRAEFATIO.
12.1
Praefationis auxilium ex contrarietate nascitur plerumque actionum, quando illud opitulatur scriptori, quod potuit impedire cogitantem. Quae res etsi laudes adimit, clementer tamen veniam tractata concedit: quia quod constat otiosos debere, nemo potest occupatos exigere. Quapropter administrator amplissimus si vacasse credatur, opprobrium est; cujus etiam secretum dicitur, quod tumultuosis actionibus verberatur. Sed vix nobis aliquid praestabit ad effectum ducta probatio, quando et occupati fuisse credimur, et male scribere minime debuisse judicamur. Nam multo satius est vitiosa tenebris occulere, quam culpanda praesumpta importunitate vulgare. Verum hoc mihi objicere poterit otiosus, si verbum improvida celeritate projeci, si sensum de medio sumptum non ornaverim venustate sermonum, si praecepto veterum non reddiderim propria personarum: occupatus autem, qui rapitur diversitate causarum, cui jugiter incumbit responsum reddere, et alteri expedienda dictare, non me addicere poterit, qui se in talibus periclitatum esse cognoscit. Facile enim absolutor est alieni conscius sui; neque in illis semper valemus, quae interdum posse judicamur. Argutum inventum laetum fundit ingenium, tepentia dicta mens concipit occupata. Aliquando acutum jugiter decet esse compositum, quia dicendi ars in nostra sita potestate cognoscitur, alacritas mentis divinis tantum muneribus applicatur. Remanet itaque ad excusandum brevitas insperata librorum, quam nemo purgat diutius, nisi qui bene creditur esse dicturus. Sed ne quis forsitan possit offendi quod in praetoriano culmine constitutus sic omnimodis actioso pauca dictaverim, accipiat viri prudentissimi Felicis praesumptione factum, cujus participatus sum in omni causa consilium. Etenim vir primum est morum sinceritate defaecatus, scientia juris eximius, verborum proprietate distinctus, senilis juvenis, altercator suavis, mensuratus eloquens; qui necessitates publicas eleganter implendo, ad favorabilem opinionem suo potius labore perduxit. Alioqui tantis causarum molibus oneratus, aut impar esse potui, aut forte arrogans inveniri. Sed melius, quod ejus fatigatione recreatus sic regalibus curis adfui, ut non potuissem in arduis rebus deficiens approbari. Duos itaque libellos dictationum mearum de praefecturae actione subjunxi; ut qui decem libris ore regio sum locutus, ex persona propria non haberer incognitus: quia nimis absurdum est in adepta dignitate conticescere, qui pro aliis videbamur plura dixisse. Sed postquam duodecim libris opusculum nostrum desiderato fine concluseram, de animae substantia, vel de virtutibus ejus, amici me disserere coegerunt; ut per quam multa diximus, de ipsa quoque dicere videremur. Modo parcite diserti, favete potius inchoantes; nam si nihil mereor eloquentiae munere, considerandus sum potius ex officiosissimo labore; qui, tantis reipublicae necessitatibus occupatus, sic vacare potui sub urentibus curis, si me gloriari contigisset fluminibus Tullianis. Nam ipse quoque fons eloquentiae, cum dicere peteretur, fertur excusasse, quod pridie non legisset. Quid jam aliis accidere poterit, si tanta laus facundiae auctorum visa est beneficia postulare? Aegrescit profecto ingenium, nisi jugi lectione reparetur. Cito expenduntur horrea, quae assidua non fuerint adjectione fulcita. Thesaurus ipse quam facile profunditur, si nullis iterum 173 pecuniis compleatur? Sic humanus sensus, cum alieno non farcitur[ Forn., sarcitur] invento, cito potest attenuari de proprio. Si quid autem in nobis redolet, studiorum flos est; quod nihilominus marcidum redditur, si a matre lectione carpatur. Illic enim potest esse laetissimum, unde docetur et natum: quando omnia in origine sua plenissime vivunt, quae necdum a naturalibus sinibus[ ed., finibus] auferuntur. Proinde veniae magna pars est, si scribimus non vacantes, si legimur non legentes. Sed jam removeamur ab excusationis voto, ne magis offendat nimis affectata defensio.
12.2
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA PRIMA. SENATUI URBIS ROMAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Pluribus laudat Amalasuntham, et parentes, et filium ejus Athalaricum. Tum rogat senatores ut principibus gratias pro collata ipsi praefectura praetoriana referant.
12.2
Commendatis mihi, patres conscripti, provectum meum, si vobis intelligo fuisse votivum. Credo enim evenisse prosperrime quod tot felices constat optasse. Desideria quippe vestra bonorum omnium probantur auspicia, quando nemo potest talium favore suscipi, nisi quem Divinitas praecepit augeri. Mutuamini ergo gratiam, ut exigatis obsequium. Natura rerum est amare collegam. Laudes quinimo vestras extollitis, si honorem qui senatori datus est erigatis. Sollicitudo patrum ad publicas me utilitates instanter impellat, ut vestro magis imputetur praeconio, cum tali meruero placere patrono. Secunda mihi est cura, vobis me commendare post principes, quia illud vos amare confidimus quod et rerum dominos jubere sentimus. Primum, ut hoc putemus utile, quod honestum; ut nostros actus quasi pedisequa semper justitia comitetur; et quod a continenti principe non emimus, nulli turpiter venditemus. Audistis, principes viri, quae rerum pondera praedicatus exceperim. Supra vires exigitur, qui dignitatis culmina laudatur ingressus. Haec non audemus falsa dicere, sed confitemur esse potiora. Nam talia judicia non invenerunt merita, sed fecerunt. Neque enim nos inde jactamus, qui intelligimus dominos nostros humilia voluisse sustollere, ne videantur immeritis tam ingentia praestitisse. Rapiunt nos praedicandi temporis bona; et velut longa ariditate sitientes, ad haustum dulcissimi saporis invitant. O saeculi beata fortuna! sub principe feriato matris regnat affectio; per quam totum sic peragitur, ut generalis nos tegere charitas sentiatur. Huic gloriosum praestat obsequium cui omnia serviunt; et mirabili temperamento concordiae, antequam possit populos regere, suis jam coepit moribus imperare. Hoc est profecta difficillimum regnandi genus, exercere juvenem in suis sensibus principatum. Rarum omnino bonum est, dominum triumphare de moribus, et hoc consequi in florida aetate, ad quod vix creditur cana modestia pervenire. Gaudeamus, patres conscripti, et supernae majestati gratias supplici devotione referamus, quando nulla erit accessu temporis difficilis clementia nostro principi, qui in annis puerilibus didicit servire pietati. Sed hoc miraculum utriusque moribus demus; nam tantus est genius maternus, cui etiam jure princeps servire debuisset extraneus. Hanc enim dignissime omnia regna venerantur, quam videre reverentia est; loquentem audire, miraculum. Qua enim lingua non probatur esse doctissima? Atticae facundiae claritate diserta est, Romani eloquii pompa resplendet, nativi sermonis ubertate gloriatur; excellit cunctos in propriis, cum sit aequaliter ubique mirabilis. Nam si vernaculam linguam bene nosse prudentis est, quid de tali sapientia poterit aestimari, quae tot genera eloquii inoffensa exercitatione custodit? Hinc venit diversis nationibus necessarium magnumque praesidium, quod apud aures prudentissimae dominae nullus eget interprete. Non enim aut legatus moram, aut interpellans aliquam sustinet de mediatoris tarditate jacturam, quando uterque et genuinis verbis auditur, et patriotica responsione componitur. Jungitur his rebus quasi diadema eximium, impretiabilis notitia litterarum; per quam dum veterum prudentia discitur, regalis dignitas semper augetur. Sed cum tanta gaudeat perfectione linguarum, in actu publico sic tacita est, ut credatur otiosa. Paucis litigia nodosa dissolvit, bella ferventia sub quiete disponit silentiose geritur publicum bonum. Non audis praedici quod palam videtur assumi, et temperamento mirabili dissimulando peragit quod accelerandum esse cognoscit. Quid tale antiquitas quod accelerandum esse cognoscit. Quid tale antiquitas honora promeruit? Placidiam mundi opinione celebratam, aliquorum prosapia gloriosam, purpurato filio studuisse percepimus; cujus dum remisse administrat imperium, indecenter cognoscitur imminutum. Nurum denique sibi amissione Illyrici comparavit, factaque est conjunctio regnantis divisio dolenda provinciis. Militem quoque nimia quiete dissolvit. Pertulit a matre protectus quod vix pati potuit destitutus. Sub hac autem domina, quae tot reges habuit quot parentes( juvante Deo), noster exercitus terret externos; qui provida dispositione libratus, nec assiduis bellis atteritur, nec iterum longa pace mollitur. In ipsis quoque primordiis( quando semper novitas incerta tentatur) contra Orientis principis votum, Romanum fecit esse Danubium. Notum est quae pertulerint invasores; quae ideo praetermittenda dijudico, ne genius socialis principis verecundiam sustineat perditoris. Quid enim de vestris partibus[ Ac., nostris patribus] senserit, hinc datur intelligi, quando pacem contulit laesus quam aliis concedere noluit exoratus. Additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornavit, et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reverentiam Eoi culminis inclinavit. Franci etiam, tot barbarorum victoriis praepotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? Lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen, qui praecipitatis saltibus praelia semper gentibus intulerunt. Sed quamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare tamen proprii regis nequivit interitum. Nam Theodoricus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum 174 principum nostrorum languoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione, credo, divina, ne nos aut affinium bella polluerent, aut juste[ Ac., juxta] productus exercitus vindictam aliquam non haberet. Macte procinctus Gothorum omni felicitate jucundior, qui hostem regalem capite caedis, et nobis nec unius ultimi facta subducis. Burgundio quinetiam ut sua reciperet, devotus effectus est, reddens se totum, dum accepisset exiguum. Elegit quippe integer obedire, quam imminutus[ Ac., immunitus] obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit. Recuperavit enim prece quod amisit in acie. Beatam te, domina, laude multiplici, cui divino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando adversos reipublicae aut coelesti felicitate vincis, aut tuis imperiis spontanea largitate conjungis. Exsultate, Gothi pariter ac Romani. Dignum miraculum, quod omnes loquantur. Ecce( praestante Deo) felix domina quod habet eximium uterque sexus implevit; nam et gloriosum regem nobis edidit, et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit. Haec quantum ad arma pertinent, utcunque referuntur. Nam si pietatis ejus velimus atria intrare, vix nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et voluntas, sed major benignitas quam potestas. Dicamus igitur parva de magnis, pauca de plurimis. Scitis quanta bona nostro ordini coelesti benignitate largita est: nihil est dubium, ubi est testis senatus. Afflictos statu meliore restituit, illaesos sublimavit honoribus, et sigillatim bona tribuit, quos sub universali munimine custodivit. Ea quae asserimus jam creverunt. Respicite namque patricium Liberium praefectum etiam Galliarum, exercitualem virum, communione gratissimum, meritis clarum, forma conspicuum, sed vulneribus pulchriorem, laborum suorum munera consecutum; ut nec praefecturam, quam bene gessit, amitteret, et eximium virum honor geminatus ornaret; confessus meritum, cui solus non sufficit ad praemium. Accepit enim et praesentaneam dignitatem; ne, de republica benemeritus, diu absens putaretur ingratus. O admiranda Benevolentia dominorum! quae in tantum extulit praedictum virum, ut donatis fascibus et patrimonium judicaret addendum; quod sic ab universis gratanter acceptum est, ut in munere ejus cuncti se potius crederent esse ditatos, quando quidquid digno creditur, hoc multis sine dubio collatum esse sentitur. Quid ergo de animi firmitate loquar, quae vicit et philosophos valde praedicatos? Procedit enim ex ore dominae beneficus sermo, et manens sub securitate promissio. Non sunt nobis, patres conscripti, minus probata quae loquimur: verus testis est, qui laudat expertus. Cognovistis enim quae contra me vota conflixerunt, non aurum, non magnae valuere preces: tentata sunt universa, ut probaretur sapientissimae dominae gloriosa constantia. Ordo flagitat dictionis augustarum veterum pompam moderna comparatione discutere. Sed quemadmodum illi sufficere poterunt exempla feminea, cui virorum laus cedit universa? Hanc si parentum cohors illa regalis aspiceret, tanquam in speculum purissimum sua praeconia mox videret. Enituit enim Amalus felicitate, Ostrogotha patientia, Athala mansuetudine, Munitarius aequitate, Unimundus forma, Thorismuth, castitate, Unalamer fide, Theudimer pietate, patientia( ut jam vidistis) inclytus pater. Cognoscerent hic profecto universi sigillatim propria, sed feliciter faterentur esse superata, quando unius praeconium cum turba se jure non potest aequare virtutum. Aestimate quale eis esset de tali haerede gaudium, quae merita potuit transire cunctorum. Quaeratis forsitan sequestratim principis bona: abunde praedicat sobolem, qui ejus laudat auctorem. Deinde retinetis facundissimi Symmachi eximium dictum: Specto feliciter virtutis ejus augmenta, qui differo laudare principia. Subvenite, patres conscripti, et agendo pro me communibus dominis gratias debitum meum vestra satisfactione persolvite. Nam sicut unus satiare non valet omnium vota, ita multi unius possunt complere disposita.
12.3
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA II. JOANNI PAPAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Petit ut orationibus ejus, admonitionibus, correptionibus etiam adjuvetur.
12.3
Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos( Deo largiente) percepimus, custodiri nobis vestris orationibus sentiamus. Quis enim dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a Domino diligi non meremur, et permutatione efficaci bona recipimus, dum talia non agamus? Ecclesiasticis siquidem jejuniis fames est exclusa popularis, decoris lacrymis tristitia foeda discessit, et per sanctos viros acceleratum est, ne traheretur diutius quod gravabat. Et ideo salutans officiositate qua dignum est, precor ut vivacius oretis pro salute regnantium; quatenus eorum vitam coelestis Princeps faciat esse longaevam, Romanae reipublicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat: deinde, quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur: mihique filio vestro intelligentiae sensus aperiat; ut quae vere sunt utilia sequar, quae vitanda refugiam. Vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet; facies veritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea; sequamur quod intus est, ne foris a nobis simus: instruat quod de vera sapientia sapit, illuminet quod coelesti claritate resplendet. Talem denique judicem excipiat publicus actus, qualem filium catholica mittit[ Gr. et Cuj., nutrit] Ecclesia. In suis nos etiam muneribus virtus sancta custodiat: quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus dona suscipimus. Nolite in me tantum rejicere civitatis iliius curam, quae potius vestra laude secura est. Vos enim speculatores Christiano populo praesidetis, vos patris nomine universa diligitis. Securitas ergo plebis ad vestram respicit famam, cui divinitus est commissa custodia. Quapropter nos decet custodire aliqua, sed vos omnia. Pascitis quidem spiritualiter commissum vobis gregem: tamen nec ista potestis negligere, quae corporis videntur substantiam 175 continere. Nam sicut homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque refovere. Primum penuriam temporis, quam delicta promerentur, orationibus sanctis amovete. Si quid tamen( quod absit) acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate[ Gr. et Cor., veritate; Jur. putat legendum libertate] tractatur. Monete me quae sunt gerenda sollicite. Bene agere vel correptus exopto, quia difficilius errat ovis quae voces desiderat audire pastoris; nec facile efficitur vitiosus, cui admonitor insistit assiduus. Sum quidem judex palatinus, sed vester non desinam esse discipulus. Nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime discedamus. Sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis, et orationibus adjuvari, jam vobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur inventum. Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores; quae licet generalis mundo sit praestita, vobis etiam cognoscitur et localiter attributa. Tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas, quas videre universitas appetit, Roma felicior in suis sinibus[ ed., finibus] habere promeruit. Nil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. Arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed novit Divinitas magna praestare. Ipsa retundat invidos, ipsa nobis faciat cives coelesti aspiratione gratissimos; et supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta.
12.4
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA III. DIVERSIS [ ed., UNIVERSIS] EPISCOPIS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Commendat se illorum precibus; et petit ut jejunium pro salute principum et pro pace obtinenda indicant. Tum eos hortatur ut vitia cuncta a populo procul amandent.
12.4
Corporalium patrum naturalis mos est, de filiorum provectione gaudere, dum eorum institutionibus applicatur quidquid laudis in clara prole conceditur. Vos autem spiritales parentes, qui auctorem rerum illuminata mente conspicitis, pro me sanctae Trinitati sedulo supplicate, ut splendere late faciat in medio positum candelabrum; quatenus nec mihi interior desit visus, et de me aliis pandatur aspectus. Nunquid proderit judicem aliis esse perspicuum, si sibi potius reddatur obscurus? Dignitatem conscientiae donet, qui tribunalia conferre dignatus est. Faciat inoffensum judicem, ne damnet errantem. Sit nobis prosperrime praesens, ut infausta vitia reddantur absentia. Amorem suum tribuat, ut peccandi ambitum miseratus excludat. Quapropter, animae veri parentes, affectuosa et probabili petitione vos deprecor, ut indicto jejunio Domino supplicetis, qui vitam principum nostrorum florenti regno protendat, hostes reipublicae defensor imminuat, donet quieta tempora, et ad laudem sui nominis copiosa; faciatque rerum omnium tranquillitatem, et[ alii, ut] me vobis reddere dignetur amabilem. Sed quo facilius vestra quoque exaudiatur oratio, estote circa eos quos destinamus attoniti[ Ac., attenti]. Quod nescimus, nobis non debet imputari. Actus eorum testimonia vestra prosequantur; ut aut laudatus gratiam, aut accusatus apud vos invenire possit offensam. Neque enim vobis imputare poterunt, si delinquunt, quando non jubentur male dare, ut perperam cogantur accipere. Orphanis viduisque contra saevos impetus Deo placita[ ed., debent placita, etc.] praestate solatia: ita tamen, ne( quod accidit per nimiam pietatem) dum miseris subvenire quaeritis, locum legibus auferatis. Nam si aliquid offendit forte districtum, talia date cunctis monita, ut jura possitis reddere feriata. Excludite, sanctissimi, inter immundos spiritus implacabiles vitiorum furores, violentiam temperate, avaritiam depellite, furta removete, depopulatricem humani generis luxuriam a vestro populo segregate. Sic auctorem iniquitatis efficaciter vincitis, si ejus persuasiones de humanis cordibus auferatis. Episcopus doceat, ne judex possit invenire quod puniat. Administratio vobis innocentiae data est. Nam si praedicatio vestra non desinat, necesse est ut poenalis actio conquiescat. Et ideo dignitatem meam in omni vobis parte commendo, quatenus actus nostri sanctorum orationibus adjuventur, qui minus in humana potestate praesumimus. Familiariter etiam mihi suadete quod justum est. Non sum callidus abjurator[ ed., adjurator; Ms., arbitrator]; quod generaliter debeo, incoactus exsolvo. Rependo etiam sanctitati vestrae honorificae salutationis officium, textumque epistolae affectuoso fine concludo, ut in mente vestra dulciora remaneant, quia bene sibi animus posteriora commendat.
12.5
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA IV. AMBROSIO VIRO ILLUSTRI, AGENTI VICES SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Admonet ut officium sibi commissum fideliter exsequatur.
12.5
Secure vobis, Deo juvante, opinionem nostram credimus, cujus conscientiam per causarum varios usus longa aetate probavimus. Nam si in advocationis studio justitiae claritate fulsistis; 176 quid nunc, provecti ad consilia nostra, facietis? Crescit enim in illo meritum, cui majus datur officium, quando jam habendus est in judicum partem, qui meruit aulicis potestatibus assidere. Ornentur ergo subsellia, cujus ore fora tonuerunt. Absens adhaere nostro lateri, pleniorem laudem inde sumpturus, quia integrum tibi reputabitur quod bene ordinaveris solus. Hanc coram positus mecum curam participaveris et gloriam: nunc autem tibi tantum cogimur debere quidquid inde( praestante Deo) laudis potuerimus accipere. Quapropter officium tibi observare censemus quod nostris jussionibus obsecundat; praeceptis etiam tuis pro publicis utilitatibus justissime designatis praecipimus obediri, quatenus et tibi sit pro publica utilitate mittendi fiducia, et nullus te contemnendi sumat audaciam. Si quos etiam fidejussoribus committere necessarium aestimaveris, confidenter assume, quia illud magis relevare potest animum nostrum, si aliquid per vos cognoscamus impletum. Praesenti enim sola verba praestares, nunc autem facta potius debentur absenti. Consilium quippe tantae sedis ingens est proculdubio fama meritorum. Sed considera quid exigatur cui tale nomen imponitur. Labor vester procuret mihi omnium quietem. Scitis quae turpia neglectus intulerit. Scopulus vitandus est, ubi alter offendit. Sed hoc vos monere mea potius curiositas quam vestri diffidentia facit. Nam omnia vos illa agere credimus, quae( juvante Deo) famae nostrae et reipublicae utilia esse judicamus.
12.6
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA V. AMBROSIO VIRO ILLUSTRI, VICES AGENTI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Hortatur ut populo Romano penuria laboranti quamprimum succurrat.
12.6
Gaudere vos quidem in eis credo quae charitatem vestram optasse dijudico; nam ipsius quodammodo res agitur, cujus in alterum vota complentur. Sed hinc intelligo antiquae amicitiae fructum, quae venustate felicior est, in suavissimi saporis emanasse dulcedinem, si prius Romanae civitatis copiam per eos quorum interest, tanquam munus eximium, nostris hospitiis offeratis. Ideo enim peregrinationis incommoda, ideo tot angusta cogitationis intravimus, ut populus ille, antiquis delectationibus assuetus, beatissimis regnantium temporibus, explosis necessitatibus, perfruatur. Procul enim sit ut aliquo illius civitatis esuriente satiemur. Illorum( quod absit) inligentia, nostra penuria est. Quid plura? laeti esse non possumus, nisi et illos gaudentes communiter audiamus. Atque ideo tanta vivacitate incorrupta species frumenti congregetur, ut panis inde coctus non horrori, sed deliciis videatur esse propositus. Ponderatio justa servetur. Vincant copiae mentium desideria. Non putatur: bundare quod quaeritur. Fugite scelerata lucra, vitate nefanda compendia. Quidquid ibi male praesumitur, in mei animi laesione grassatur. Nemo putet veniale, quod in ista tentaverit parte praesumere. In nobis facilius consentimus excedi, quam Romanorum utilitates patiamur imminui: non ut favorem, plausumque popularem, sed ut( juvante Domino) meum in illis compleam dilectionis arbitrium. Cives siquidem omnes fovendi sunt, sed Romani aliquid plus merentur. Urbs ornata tot eximiis senatoribus, beata tam nobilibus populis, laudes debet nostrorum principum personare, quas homo nationis exterae se miretur audiisse. Nam juste se illic extollit laetitia popularis, quae dominos cognoscitur habere victores. Quapropter impendendum est quidquid fides, quidquid magna potest exhibere cautela, quia illud vere nostrum est commodum, quod illorum mihi procurat affectum. Laetentur praesentibus gaudiis, qui erant de nostra actione suspensi: illorum me desideria, illorum me vota juverunt. Et hoc mihi apud rerum dominos profuit, quod ab eis universaliter audiebatur optari. Agite nunc ut amor iste, juvante Domino, perseveret, quia eos amplius in reliquum credo facere, quod se in me feliciter sentiunt inchoasse. Abundantiam nunc petamus communibus votis: supernae misericordiae humiles supplicemus, ut primum nobis salutem dominorum clementia divina concedat. Caeterum proventum quem praestiterit non negligentia diminuit, non venalitas ulla subducit. Fidem meam promitto, sed cum ipsis Divinitatis dona sustineo; cautelam offero, turpia fraudulentissimae nundinationis excludo. Ipsi autem in Domino de promerita ubertate glorientur.
12.7
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA VI. JOANNI CANCELLARIO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Joannes a Cassiodoro creatur cancellarius, et quid in hac dignitate agendum admonetur.
12.7
Quamvis statutis gradibus omnis militia peragatur, et tempora sibi custodiant, qui judicum jussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur solemni ordine non teneri, qui suis primatibus meruit anteponi. Tibi enim reddunt obsequia, qui te praeire noscuntur; et reflexa conditione justitiae, illis reverendus aspiceris, quos subsequi posse monstraris. Hanc inaequabilem aequitatem, speciale decretum, singulare beneficium sub aspectu judicis agis; nec potest rationabiliter culpari, quod impugnante ordine videatur assumi. Nullus tibi de temporis qualitate praescribit. Transgressio matriculae actio tua est; et solus confidenter negligis quod aliis servare contendis[ ms., contemnis]. Sed talia tibi pro excellentibus meritis conceduntur, dum crederis omnes industria fideque superare, quem nos constat elegisse. Nemo enim sequentem probat, nisi quem sibi laudanda virtus associat, quando vituperabile est inferiorem erigere, nisi meritis alios videatur excellere. Hoc igitur laudabile praejudicium, sententiam gratiosam, militiam domesticam, a duodecima indictione( Anno Christi 534) cancellorum tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate 177 custodias. Per te praesentandus accedat; per te nostris auribus desiderium supplicis innotescat; jussa nostra sine studio venalitatis expedias; omniaque sic geras, ut nostram possis commendare justitiam. Actus enim tui judicis opinio est; et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intelligi, sic mens praesulis de te probatur agnosci, non injuria, quia talem unusquisque ad responsa sua videntur eligere, qualem se cunctos decreverit aestimare[ Gr., Niv. et Ga., custos, etc., aestimari]. Vestes ipsae, quae nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si aliquo inquinamento sordescant? Quanta vero gratia nos decorare videntur, cum laudabili puritate nituerint? Sic miles ad secreta judicis proximatus, praesulis sui famam[ ms. et Ac., formam] aut ornat, aut maculat. In nobis siquidem peccant, qui alios maculant; et dum spolium observantis[ ed., obsecrantis] ambitur, fama praesidentis exuitur. Considera, si negligere debemus unde nos culpari posse cognoscamus. Ultra clementes[ Gr., Cuj. et Forn., dementes] est, qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. Respice quo nomine nuncuperis. Latere non potest quod inter cancellos egeris. Tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas januas; et quamvis studiose claudas, necesse est ut te cunctis aperias. Nam si foris steteris, meis emendaris obtutibus; si intus ingrediaris, observantium non potes declinare conspectus. Vide quo te antiquitas voluerit collocari; undique conspiceris, qui in illa claritate versaris. Proinde ad nostra monita aures animumque converte, fige menti omnia quae jubemus: non te, tanquam vacuam fistulam, dicta perexeant, quae tandiu plena conspicitur, quandiu in eam undae influere posse noscuntur. Esto potius conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non fundas: quia nihil proderit, si auribus tuis transitura placeant, et in cordis sinibus se omnia non defigant.
12.8
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA VII. UNIVERSIS JUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Praecipit admoneantur tributarii ut trina illatione et temporibus constitutis vectigalia solita persolvant.
12.8
Justissime quaeritur quod annua devotione praestatur, quando sub quodam gaudio constat inferri, quod solvitur lege naturali. Stipendium namque est, quod subjectum facit munificum dici; et offerentis nomen accipit, qui se, quod penditur, debere cognoscit. Quam lautum[ ed., cautum] est intrepidum foro assistere, publicum non timere, et inter devotos laudabilem collocari, qui pudorem non sinitur habere compulsi? Inhonorum est enim omne quod cogitur[ ed., agitur]; nec offerentis habet gratiam, qui damnis suis perducitur ad tributa: contra, quam libero dignum est compulsoribus nihil debere? Ille solus delectabilis ager est domino, in quo supervenire non timetur exactor. Merito ergo testimonium solutionis securitas dicitur, de qua non solum animus, sed substantia communitur. Et ideo, quod feliciter dictum sit, indictione duodecima( Anno Christi 534), per dioecesim dicationis tuae solemni moderamine custodito, possessorem te officiumque tuum praecipimus admonere, ut trina illatione devotus, constitutis temporibus suam compleat functionem; ita ut cesset venalis illa dilatio, quae non ad tributariorum compendia, sed fraudis ambitu cognoscitur exquisita. Nam qui se hujusmodi onera sublevare dicunt, aliud majus pondus abominabilis nundinationis imponunt. Absit a nostris temporibus detestabilis et fugienda versutia. Possessor nihil aliud, nisi quod publico debetur, exsolvat; nam sua damna potius agunt, qui sub nobis aliqua fraudare contendunt. Quapropter sicut fiscalia onera nulla occasione volumus aggravari, ita constitutis temporibus praefinitas illationes praecipimus, Deo juvante, compleri, quatenus et possessorum devotio gratissima dominis innotescat, et tarditatis involuta confusio nostris rationibus[ ed., orationibus] auferatur. Unde singulis quibusque temporibus solemni more factos breves ad scrinia nostra transmittite, sicut te et prisca legum et nostrae jussionis praesens commonere videtur auctoritas: ne si aliquid horum aestimaveris negligendum, tu tibi absolute facias esse periculum. Verumtamen, ut justissimarum praeceptionum diligentior procuretur affectus, illum atque illum, praecedentibus meritis comprobatos, tibi officioque tuo imminere, ut nihil possit nocere negligentia, ubi adhibetur sollicitudo geminata. Unde continenter agite, si provectum vestrum magis desideratis extendere. Impia lucra sint a vobis omnimodis aliena: vos possessorem devotum redditis, si fraudulentis non gravetur incommodis. De aequitate potius quam de rapacitate proficitur. Semper metuit injusta praesumptio. Quid enim acquiri putatur, ubi bona conscientia perditur? Aut in qua parte possit homo proficere, si innocentiam probatus fuerit amisisse? Nolite sine praemio credere, quae videntur ad bonam conscientiam pertinere. Habebunt nos bene agentes, in quo possumus, auditores. Remuneratorem enim illi esse promitto, quem se aliqua honestate tractasse cognovero. Agite ergo, laudes ad me potius vestri perveniant quam querelae. Majus commodum non quaeratis, quam si nihil venditis. Illa tantum sequenda sunt lucra, quae potest possessor laetus offerre, et miles solemniter securus accipere. Non censor, sed laudator vester esse desidero. Cavete ergo, ne reddatur infestus, qui vobis cupit esse beneficus. Nam gravius semper irascitur, qui contra propositum commovetur.
12.9
LIBER UNDECIMUS. 178 VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Multa et praeclara praebet monita, et promittit se judicem integerrimum futurum.
12.9
Priscorum mos fuit nova jura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adjungerent: nunc autem sufficiens laus conscientiae est, veterum decreta servare. Erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. Sufficiunt ergo vobis jura, si non desit voluntas eximia. Quid praeconum voces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? Propriae vitae imponit modum, qui sibi se judicem intelligit constitutum. Studete cuncti actibus bonis, et formidanda nescitis. Nolite inardescere ad praesumptiones illicitas; amate vivere quieti; transigite semper innoxii. Quid litibus honesta confunditis? Cur facitis quae mox timere possitis? Si quaeritis lucra, vitate potius damnosa litigia. Si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti. Nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta confugiat. Furoris genus est, in saeculo pacato turbulento studere proposito. Sed quia vobis de judicibus, etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus( dum inexperta potestas trahit potius ad timorem), quantum ad meum propositum pertinet, juvante Deo, rerumque dominis regnantibus, omnia vobis justa, omnia moderata promittite. Primum, quod maxime judicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescietur. Non enim verba mea, more vestium, suspensa venduntur. Sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas, ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio. Non indicimus quod ematur, nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur. Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis judicavimus esse commodum, si vos, juvante Domino, servemus illaesos. Non vos quisquam militum pro sua voluntate concutiet; non exactor adjectitiis gravabit incommodis; non solum nostras, sed et officii innoxias custodivimus manus. Alioqui inutile bonum est judicem non accipere, et multis accipiendi licentiam praebuisse. Neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur. Imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant. Ostendimus in nobis, Deo juvante, continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. Non enim potest auctoritatem habere sermo, qui non juvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere, et talia non fecisse. Ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta privata. Scimus quae pro nobis vota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. Deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in vestra exsultatione gaudere. Patebunt, Deo propitio, aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantium: auctor causae suis nos oculis sub libertate visurus est; non redempta, sed propria lingua loquetur. Vobis enim nec servitus imperabit, nec a nobis nobilitas veneranda fatigabitur. Praetoria denique nostra nullus turpis actus intravit, nemo a nobis quam venerat minus locupletior rediit. Nescivit domesticum penetrale a subselliis discrepare. Judicem me observans inveniet, quocunque respexerit. Verecundiae memores, juvante Deo, sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus. Vos ad omnia justa estote devoti, ut me provinciarum patrem faciatis esse quam judicem: quia iterum gravius irascitur, qui minime de probitatum actione pensatur. Nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? Solemnia commoda sedis vestrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet viam excedendi, qui non patitur justa persolvi. Praeceptis etiam nostris obedientiam aequabili moderatione praestate. Compellat rationabiliter proprius animus, ne vos urgeat terror armatus. Odium sibi excitat, qui justis resultat imperiis. Quem jam coegero, non amabo. Sic enim cuncta quae agenda sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui. Servari vobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia, nulla abominabili praesumptione distracta. Honorem nostram sola vos optamus gratulatione sentire, et regnantibus bona petere, qui vestra desideria nisi[ ed., visi] sunt praestitisse. Vivite nunc adepta securitate gaudentes. Quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsionibus obligare. Nam qui dubitat sub Dei confidentia justa promittere, vult habere liberum quod non est pollicitus immutare. Tenete igitur arbitrii mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis; ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus. In hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes. Non est vobis damnum absentiae meae: utilius est judicem mente nosse quam corpore.
12.10
LIBER UNDECIMUS. 179 EPISTOLA IX. JUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Hortatur ut diligant justitiam, eamque a subditis suis observari curent.
12.10
Sciens ab eis contrarium posse credi, qui praecedentibus malis fuerant imminuti( dum mens humana facile suspicatur de quolibet illa quae pertulit), propositi nostri votum edictali tenore promisimus, ne, juvante Deo, quos securos esse cupimus, vel de ipsa sollicitudine gravaremus. Non enim est parvum tormentum, adversum aliquid formidare venturum, dum semper gravius aestimatur emergere, quod timetur. Absit a nostris temporibus vel minima credulitas laesionis. Reo jam vicinus est, qui malus putatur; quia tunc aliquid persuadetur animo, cum intraverit pectus apta[ ed., acta] suspicio. Quapropter dicatio tua per loca celeberrima proponi faciat destinata. Aptum est enim ab his jussa cognosci, quos decrevimus admoneri. Excitetur nunc amor omnium circa dominos felices; ut, sicut nos nullum contraria voluimus cogitatione suspendere, ita se et illi devotos debeant pie regnantibus exhibere. Sponsiones autem nostras[ ed., vestras] vos veras efficitis, si provincialibus aequabiliter praesidetis. Diligite justitiam, quae vos et amabiles faciat, et gloriosum commodum sua participatione concedat. Scitote officia vobis quasi actuum vestrorum testes assistere. Et ideo quam magnum est in tantorum conspectu facere quod omnium possint ora praedicare? Judicium quasi juridicium cognoscite vocitatum, Praesulem agere non decet quod alter accuset. Quid timeat reus, cum viderit crimen in fascibus constitutum? Sola malis illa tormenta sunt, si publica vota moribus suis sentiant esse contraria. Dici enim non potest disciplina, quando ipsa fuerit corrigenda. Studete ergo nobiscum, ut boni mores provincialibus dentur, sed nuditas auferatur. De remediis potius quam de laesione tractetur. Grave malum est, quidquam ad largienda juris beneficia fieri, et mixtum laesionibus inveniri. Sic agite, ut cum justitia probata quaeritur, annus vester brevis esse videatur. Honores potius vobis offerantur. Necessitatem quippe ambitus amittitis, si provincialium vobis vota societis. Nullos vestrorum actuum facimus esse custodes; nec sub privato arbitrio ingenium judicis inclinamus: sed omnia sic gerite, ne fiat necessarium quod nunc credimus esse turpissimum. Instar nostrae geritis dignitatis, si vos conscientiae puritate tractetis. Obviate malis, fovete nihilominus innocentes. Si quis tamen est qui ausu temerario contra vestros fasces erigatur, nec possitis exercere quod justum est, aut petitorem protinus cum vestra relatione transmittite, aut, si viribus[ ed. Ac., juribus] deseritur veniendi, negotium destinata relatione declaretur, quando et evectiones publicas accepistis, et nobis gratum fit audire de talibus. Atque ideo vobis totius excusationis causa submota est, quando aut per dignitatem vestram potestis recta gerere, aut certe nobis quae sunt necessaria nuntiare.
12.11
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA X. BEATO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Significat regem concessisse Davo facultatem petendi Lactarium montem ad sanitatem recuperandam, et jubet ut ei necessaria quaeque suppeditet.
12.11
Cum rerum domini clementia de famuli sui Davi[ alii, David] salute cogitaret( cujus votum est de cunctorum sospitate laetari), remedia Lactarii montis eum jussit expetere, ut cui medela humana nil profuit, vulgati loci beneficium subveniret; qui crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuavit: dum ministeria naturae, nimia concussione debilitata, virtutes suas explicare nequeunt ad salutem. Escas enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit inutiles. Nec interest talibus aut sumere cibum, aut sustinere jejunium. In dies singulos substantia viva deficit; et, velut rimosum dolium, paulatim defluens, donec evacuetur, expenditur. Huic ferocissimae passioni beneficium montis illius Divina tribuerunt: ubi aeris salubritas cum pinguis arvi fecunditate consentiens, herbas producit dulcissima qualitate conditas; quarum pastu vaccarum turba saginata, lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus videatur potus ille praestare: reddens pristino ordini resolutam passionibus vim naturae. Replet membra vacuata, vires effetas instaurat; et fomento quodam reparabili aegris ita subvenit, quemadmodum somnus labore fatigatis. Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhauste videre, miraculum est; ut humor ille lacteus non praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere; miroque modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. Exiles per dumeta discurrunt montium, tenues videntur, et, instar ejus cui medentur, sustinent passionis. Lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in vasis. Qua de re annonas deputatas subventionemque necessariam praebete venienti; ut in supradicto loco salubriter pastus, eodem alimento reparetur ejus juventus, quo nutritur infantia. Consurgite animi tali passione laborantium. Jam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam vitam. Voluptuose bibite quae saluberrima sentiatis. Felicitatis genus est, inde curari, unde libens animo aeger possit expleri.
12.12
LIBER UNDECIMUS. XI. EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNAE. Declarat se speciebus pretia fixisse, statuta edicti violatoribus pecuniaria corporeave poena.
12.12
180 Venalitas victualium rerum temporis.[ Niv. et Ga., emptoris] debet subjacere rationi, ut neque in vilitate caritas, nec in caritate vilitas expetatur; sed aequalitate perpensa, et murmur ementibus, et gravamen querulis negotiatoribus auferatur. Atque ideo trutinatis omnibus, et ad liquidum calculatione collecta, diversarum specierum pretia subter affiximus, ut omni ambiguitate submota, definitarum rerum debeat manere custodia. Si quis autem vendentium non servaverit quae praesentis edicti tenor eloquitur, per singulos excessus sex solidorum mulctam a se noverit exigendam, et fustuario posse subjacere supplicio; quatenus eum et damni metus terreat, et praedicta poena vehementer affligat.
12.13
LIBER UNDECIMUS. XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM. Statuit ut ab hospitibus exigantur tantum pretia per militem suum, cives et episcopum loci definita. Qui secus fecerit, in eum sex solidorum mulctam et fustuarium supplicium decernit.
12.13
Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum justitia continentur, quanto magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum! Et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum; ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen infligat. Recipiatur hospes ad pretia definita; iniquitatem non patiatur avaram, qui invitatur ad gratiam, quoniam turpis accusatio[ Ac., occupatio; Niv. et Ga., aucupatio] est, terrere enormitate pretii, et susceptione blandiri. Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere; utrosque enim constat aliena velle diripere, et considerationem justitiae non habere. Nescitis quanta possitis acquirere moderati? Ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos temperanter agere posse cognoscunt. Nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos veniunt quotidie qui vestra mercimonia patiuntur. Cavete potius damna multorum, qui lucrorum aviditates appetitis. Sex enim solidorum dispendium se noverit sustinere, et laceratione corporis affligendum, si quis aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum civibus atque episcopis locorum, habita deliberatione, censuerit. Sufficere enim debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius videantur itinera esse latronum.
12.14
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XIII. JUSTINIANO IMPERATORI SENATUS URBIS ROMAE. Rogat ut regi pacem concedat. Quod ut facilius assequatur, Romae sanctorumque apostolorum Petri et Pauli preces suis adjungit.
12.14
Honestum nimis et necessarium videtur esse negotium, pro securitate Romanae reipublicae pio principi supplicare, quia convenit a vobis expeti quod nostrae possit proficere libertati. Nam inter caetera bona quae vobis singulariter Divina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod vos cognoscitis ubique posse praestare. Rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiae duplices sendimus manus, ut pacem vestram nostro regi firmissimam praebeatis; nec nos patiamini abominabiles fieri, qui semper de vestra concordia videbamur accepti. Romanum siquidem nomen vos commendatis, si nostris dominis benigna conceditis. Gratia vestra nos erigit ac tuetur; et hoc mereri cognoscimus, quod de vestra mente sentitur. Quietem ergo Italiae foedera vestra componant; quia tunc amari possumus, si per vos dilectio votiva copuletur. Cui rei si nostrae preces adhuc non videntur posse sufficere, aestimate patriam nostram in haec precatoria verba prorumpere: Si tibi aliquando grata fui, ama, piissime principum, defensores meos. Qui mihi dominantur, tibi debeant esse concordes; ne incipiant talia in me facere, quae a votis tuis cognoverint discrepare. Non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper vitae gaudia praestitisti. Ecce alumnos meos sub tua pace geminavi, ecce civibus ornata resplendui. Si me laedi pateris, ubi jam nomen tuae pietatis ostendis? Quid enim pro me nitaris amplius agere, cujus religio, quae tua est, cognoscitur sic florere? Senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur. Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere. Habui multos reges, sed neminem hujusmodi litteratum[ ed., litterarum]; habui prudentes viros, sed nullum sic doctrina et pietate pollentem. Diligo Amalum, meis uberibus enutritum, virum fortem mea conversatione compositum, Romanis prudentia charum, gentibus virtute reverendum. Junge quinimo vota, participare consilia; ut tuae gloriae proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat. Noli me sic quaerere, ut non valeas invenire. Tua sum nihilominus charitate, si[ Ac., sed; Niv. et Ga., sic] nullum facias mea membra lacerare. Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper visa sum possidere. Impera motibus iracundiae, triumphator egregie. Plus est quod generali voce petitur quam si vester animus cujuslibet ingratitudinis offensione vincatur. Haec Roma loquitur, dum vobis per suos supplicat senatores. Quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur. Nam qui securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis 181 vester non tribuat principatus? Sed ut omnia reverentiae vestrae congruere videantur, per illum virum venerabilem, legatum piissimi regis nostri ad vestram clementiam destinatum, preces nostras credimus porrigendas; ut tam multi[ alii, multa] debeant efficere, quae vel singuli poterunt apud pios animos obtinere.
12.15
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XIV. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit Comum civitatem, et indicat regem ejus incolas munere perpetuo affecisse.
12.15
Dum multis itineribus Como civitas expetatur, ita se possessores paraveredorum assiduitate suggerunt esse fatigatos, ut equorum nimio cursu ipsi potius atterantur. Quibus indultu regali beneficium praecipimus jugiter custodiri, ne urbs illa, positione sua libenter habitabilis, rarescat incolis frequentia laesionis. Est enim post montium devia, et laci purissimi vastitatem, quasi murus quidam planae Liguriae. Quae licet munimen claustrale probetur esse provinciae, in tantam pulchritudinem perducitur, ut ad solas delicias instituta esse videatur. Haec post tergum campestria culta transmittit, et amoenis vectationibus apta, et victualibus copiis indulgenter accommoda: a fronte sexaginta millibus dulcissimi aequoris amoenitate perfruitur, ut et animus recreabili delectatione satietur, et piscium copia nullis tempestatibus subducatur. Merito ergo Como nomen accepit, quae tantis laetatur compta muneribus. Hic profecto lacus est nimis amplissimae vallis profunditate susceptus, qui concharum formas decenter imitatus, spumei littoris albore depingitur. Circa quem conveniunt in coronae speciem excelsorum montium pulcherrimae summitates: cujus ora praetoriorum luminibus decenter ornata, quasi quodam cingulo Palladiae silvae perpetuis viriditatibus ambiuntur. Super hunc frondosae vineae latus montis ascendunt. Apex autem ipse, quasi quibusdam capillis, castanearum densitate crispatus, ornante natura, depingitur. Hinc rivi niveo candore relucentes in aream laci altitudine praecipitante descendunt. Hujus sinibus ab Austro veniens Addua fluvius faucibus apertis excipitur. Qui ideo tale nomen accepit, quia, duobus fontibus acquisitus, quasi in proprium mare devolvitur; qui tanto impetu vastissimi aequoris undas incidit, ut nomen retinens et colorem in Septentrionem obesiore alvei ventre generetur. Putes quamdam lineam fusciorem in aquis albentibus esse descriptam; miroque modo influentis discolor natura conspicitur, quae misceri posse simili liquore sentitur. Hoc et in marinis quidem fluctibus fluviorum inundatione contingit: sed ratio ipsa vulgariter patet, ut torrentes praecipites limosa faece corrupti, vitreo sint aequori discolores. Hoc autem jure putabitur stupendum, quod simile tantis qualitatibus elementum per pigrum stagnum videas ire celerrimum, ut amnem per solidos campos putes decurrere, quem se peregrinis undis non videas colore posse miscere. Quapropter incolis harum rerum jure parcitur, quando amoena omnia delicata sunt ad labores, et facile onus afflictionis sentiunt, qui uti suavibus deliciis consueverunt. Fruantur ergo munere regali perpetuo, ut sicut gaudent nativis epulis, ita eos exsultare faciat munificentia principalis.
12.16
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XV. LIGURIBUS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Notum facit regem centum libras auri ad necessitates eorum sublevandas concessisse, et ut regi gratias referant hortatur.
12.16
Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut provocetis ad meliora, cum de nobis concessa probaveritis esse gratissima. Nam si subvenire semper amantis est, cujusmodi vos aestimatos intelligitis, quos relevatos esse sentitis? Sed ne vestram laetitiam longis praelocutionibus differamus( quia bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio), gloriosissimi domini, devotae Liguriae necessitatibus consulentes, centum libras auri per illum atque illum de cubiculo suo, pietate solita, destinaverunt; ut judicio vestro, quibus est causa notissima, tanta unusquisque hujus muneris participatione laetetur, quanta necessitate gravatus esse cognoscitur: ne quod afflictis datum est usurpet illaesus, sed illi reparatis viribus consurgant, qui damnorum sarcina premente corruerant. Astensis autem civitas, quae supra caeteras suggeritur ingravata, dispositionis vestrae justitia maxime sublevetur, ut secundum modum dispendii commoditate beneficii perfruatur. Sumite pietatis stipendium tributarii, et dominorum aestimate clementiam, qui conditione mutata hoc vos ab aerario videtis accipere, quod consueveratis inferre. Sed ut beneficia dominorum subtractis exactionum incommodis augeantur, celerius relatio vestra nos instruat quid unicuique de hac summa relaxandum esse judicetis, ut tantum de prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa vulgaverit. Quapropter piissimis dominis votis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio vestra supplicando peragat quod se in ipso universitas recepisse cognoscat.
12.17
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XVI. LIGURIBUS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Promittit se perpensurum querelas de libra et mensuris delatas, et si quem in fraude versatum compererit, ad reparandam illatam injuriam coacturum. Tum petit ut ad apparatum exercitus necessaria quaeque confestim et libenter procurent.
12.17
182 Studiose nos oportet erigere quos statuit regalis pietas sublevare; nam quibus[ Ac., quos] dominorum clementia voluit condescendere, convenit etiam his subjectos de propria dignitate praestare. Nuper mihi gratias retulistis quod tam spem vobis bonorum quam fructum aliquem contulissem. Invitastis me ad beneficia, quia magna suscepistis gratulatione promissa. Absolvimus votum judicis obligati. Quae fuerunt praedicta, nunc probantur impleta. Initium igitur a libra faciemus, quia ubi conscientiam fas est intendere, inde debet sermo judicis inchoare. Hinc est quod in ponderibus atque mensuris vos suggeritis ingravatos. Et ideo nostra cura providebit ut nullius vos ulterius ex ea parte vexare possit iniquitas: quia grave scelus esse judicamus, aut mensuras modum excedere, aut libram aequissimi ponderis justitiam non habere. Milites etiam sedis nostrae, necnon exactores atque susceptores, a quibus gravia vobis inferri dispendia suspirastis, praeceptis nostris fecimus conveniri; ut, deductis ad liquidum ratiociniis, si quid fraudis potuerit inveniri, sine aliqua dilatione persolvant: quia hoc nostris temporibus confitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo. Nunc ad apparatum florentissimi exercitus vota convertite, universa sine querela vel tarditate aliqua procurantes. Efficaciter enim me ad omnia benigna constringitis, si gratanter quae sunt jussa completis. Laetus obediat, quem causa generalitatis invitat. Illa sola dolere debent dispendia, quae studio videntur cupiditatis imposita. Nam quod pro rerum necessitate praecipitur, inde prudentium animus non gravatur.
12.18
LIBER UNDECIMUS. XVII. PROMOTIONES OFFICII PRAETORIANI, QUAE NATALE DOMINI FIUNT.
12.18
Si hodierno die redemptionis invenimus vitale remedium, si coelesti beneficio panditur spes salutis, convenit etiam nos longo labore fatigatis gaudii deferre medicinam, ut superna bona quae periclitanti mundo collata sunt generaliter sentiantur. Alioqui piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere, et humanitatis refugit affectum, qui dolorem non sequitur alienum. Contra, quanto se melius excitat de communione laetitia! Quantum incitamentum magnae alacritatis est, plurimos videre gaudentes! Hinc est quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt, quoniam omnes a cunctis casibus suis indivisos esse voluerunt. Quapropter unusquisque juxta matriculae seriem tua designatione vulgetur, ut quem loci ordo postulat, gradus promotionis accedat. Egrediatur unus, ut anteponat universos. Totam sequentium seriem ad provectum trahit, dum prior militiam perfunctus exierit.
12.19
LIBER UNDECIMUS. XVIII. DE CORNICULARIO QUI EGREDITUR.
12.19
Amplectenda est promotionum grata solemnitas, quae benemeritorum solvit excubias, quia tironibus conceditur spes laboris, dum vicissitudo fuerit reddita veteranis. Et ideo Antianum, qui praetorianis inculpabiliter paruisse perhibetur obsequiis, inter tribunos et notarios ad adorandos aspectus properet principales, ut, juxta consuetudinem praesentatus, spectabilitatis decoretur insignibus.
12.20
LIBER UNDECIMUS. XIX. DE CORNICULARIO QUI ACCEDIT.
12.20
Optatus ad optata perveniens, sui nominis sortiatur effectum. Et ideo supradictum, assiduis laboribus comprobatum, corniculariorum sumere censemus officium, ut jure inter primates assistat, qui tironum inculpabiliter egit excubias.
12.21
LIBER UNDECIMUS. XX. DE PRIMISCRINIO QUI EGREDITUR.
12.21
Olim quidem efficaciter peragens imperata, meruisti multorum bona judicia: sed nunc et divino favore commendatus erigeris, quando militiae laboribus perfunctus esse monstraris. Quapropter spectabilitatis honore suffultus, inter tribunos et notarios venerandam purpuram adoraturus accede, ut per sacros aspectus principis tuae subsistat firmitas dignitatis.
12.22
LIBER UNDECIMUS. XXI. DE PRIMISCRINIO QUI ACCEDIT.
12.22
Differri non patimur merita fidelium, ut ad studia bonorum actuum provocemus vota cunctorum. Demus igitur quae sunt justa laboribus, ut provectu priorum invitemus corda sequentium. Atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus, gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum quem versutia nescivit exquirere, se gaudeat probis moribus invenisse.
12.23
LIBER UNDECIMUS. XXII. DE SCRINIARIO ACTORUM.
12.23
Juste potentiora consequitur, qui de commissa sibi negotii perfectione laudatur. Et ideo Catellum, quem matriculae series fecit accedere, nostra auctoritas quoque actorum scriniarii curam praecepit obtinere.
12.24
LIBER UNDECIMUS. XXIII. DE CURA EPISTOLARUM.
12.24
Constantiniani merita licet plures asserant, astipulatio quoque nostra commendat. Tanta est etenim in eo sinceritas mentis, ut et, judice teste, mereatur laudari. Hic itaque epistolarum canonicarum curam provectus accipiat, ut 183 amplius momenta suae integritatis exhibeat, quando fidem publicam sibi respicit esse commissam.
12.25
LIBER UNDECIMUS. XXIV. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS.
12.25
Convenienter honoris praestat augmentum probitas actionis; nec decet differri, quem frequenter[ ed., decenter] efficacem contigit approbari. Hinc est quod Lucillum scriniarium curae militaris esse praecipimus, exhibiturus obsequium cui se merito non dubitat attributum.
12.26
LIBER UNDECIMUS. XXV. DE PRIMICERIO EXCEPTORUM.
12.26
Decet nos incunctanter tribuere promotionis ascensus, quos labor militiae meretur assiduus. Sicut enim aequum est desidiosis laborantium praemia denegare, ita convenit excubantibus remunerationis optata concedere. Et ideo Patricius exceptorum primicerium se a nobis noverit institutum; ut ad tale perductus officium, placuisse suarum merita gaudeat actionum.
12.27
LIBER UNDECIMUS. XXVI. DE SEXTO SCHOLARIO.
12.27
Dignus est nostro judicio promoveri, qui a multis praesulibus meruit approbari. Uni enim acceptum fuisse, interdum gratia est; multis placuisse, judicium. Justus igitur locum sexti scholaris se noverit consecutum: inventurus militiae praemium, cum se actibus studuerit sociare fidelibus.
12.28
LIBER UNDECIMUS. XXVII. DE PRAEROGATIVARIO.
12.28
Quis Joannem non aestimet merito esse promovendum, qui nostro judicio cancellorum olim sumpserit officium, et tunc jam praerogativam conscientiae meruit, quando secreti munus judicialis accepit? Fruatur itaque gaudio et ordinis et honoris, qui moribus noscitur placuisse laudatis. Hunc igitur praerogativarium sententia nostra confirmat, ut gradus potius emeriti devotioribus animis publice pareat jussioni.
12.29
LIBER UNDECIMUS. XXVIII. DE COMMENTARIENSI.
12.29
Juvat benemeritorum votis beneficiis respondere vicariis; ut devotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri. Quapropter Cheliodorus commentariensium fruatur officio. Digne siquidem ejus integritati committimus quae custodienda esse censemus.
12.30
LIBER UNDECIMUS. XXIX. DE REGENDARIO.
12.30
Aequitati videtur accommodum, si efficaci actione laudatis digna moribus vicissitudo praestetur. Habet enim suam gloriam, qui pensatis excubiis militarem noscitur promovere[ Ac., ad mil... pervenire] fortunam. Hinc est quod Cartherium regendarii locum feliciter obtinere censemus; ut spe futuri provectus, avidius praetorianis possit inhaerere laboribus.
12.31
LIBER UNDECIMUS. XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM, ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM.
12.31
Dignum est ut sequatur vota fidelium fructus laborum; et superior gradus excipiat, quos gestarum integritas effecta commendat. Hinc est quod Ursum primicerium deputatorum atque Beatum Augustalium esse censemus; ut qui ad majora provecti tenduntur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla.
12.32
LIBER UNDECIMUS. XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR.
12.32
Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti, quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vix potest invenire nobilitas, Et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat; ut, venerandis clarificatus aspectibus, militaribus excubiis se gaudeat liberatum.
12.33
LIBER UNDECIMUS. XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT.
12.33
Adest militaribus obsequiis integritas judicantis, quia gratanter exsolvit quod deberi juste cognoscit. Quapropter Pierius primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum. Si qua sunt talia, fiducialiter suggerantur; quia non est haesitationis metus, ubi non est judicis venalis auditus.
12.34
LIBER UNDECIMUS. 184 XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.
12.34
Moras[ ms., horas] intercipit, quem praestandi consuetudo constringit: quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benevolentia commovetur. Neque enim decet ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. Et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas; ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. Non vos anxia mora suspendimus, nec cruciabili dilatione fatigamus. Unus sit finis sollicitudinis et laboris. Nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet?
12.35
LIBER UNDECIMUS. XXXIV. ANTIANO SUGGERENTE DICTUM EST.
12.35
Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus: quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. Ite omnes provecti. Estote cuncti feliciter approbati. Nil sustinuistis dubium, dum omne judicium habeatur incertum. Sola nos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. Sic enim unusquisque proprio usus est voto, tanquam de alieno non pependisset arbitrio.
12.36
LIBER UNDECIMUS. XXXV. DELEGATORIA.
12.36
Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? Cur enim agentium in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando, ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis caeteros antecellit? Observabit enim jugiter imperialibus jussis, et ut reverentiam praetorianae sedis extolleret[ Ac., excelleret], tunc ad ejus venit obsequium, quando vocabulum coepit habere praecipuum. Tales ergo tardare, piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. Votivum non potest dici quod tristis suscipit. Gravamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis. Quapropter experientia tua de illa provincia, ex illatione tertia, fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum[ id est, agentium in rebus] provida deputavit antiquitas, sine aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis( Anno Christi 535) rationibus imputandos. Sed cave venales moras, declina damnosa fastidia; ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii. Quapropter poscentem ratione[ Gr., ne] submoveas, si te actionis tuae qualitate constringas[ Ac., constringat]. Honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime qui militiae labore detinentur. Tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis.
12.37
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XXXVI. ANATHOLIO [ ed., ANATOLICO] CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Decernit ut septingenti solidi dentur ei qui laudabiliter cornicularii est perfunctus officio, et suam ipse integritatem commendat.
12.37
Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis invenit, rationabiliter et temporis definita constituit; ut quod erat sub vitae termino positum, praemium non haberet incertum. Alioqui quis sufficere semper et spectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? Qua de re sub incerta vita certa militia est. Nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit pervenire. Astra ipsa, ut astronomi volunt, licet assidua repetitione volvantur, cursus sui definita custodiunt. Nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi coeli spatia pervagatur. Stella Jovis duodecim annis attributam sibi regionem illustrat. Martis sidus, ignea celeritate raptatum, decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. Sol anni spatio Zodiaci circuli signa praetervolat. Astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius, velocitate succinctus, tredecim mensibus proposita sibi intervalla praetervehit. Luna, peculiari nobis vicinitate proximior, triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus impleverit. Merito ergo laboris finem mortales inveniunt: quando, ut philosophi dicunt, et ipsa quae deficere nequeunt nisi cum mundo cursus sui terminos rationabiliter acceperunt; hac tamen interveniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant; humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. Et ideo illi qui inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos et longaeva consuetudo deputavit, per illam indictionem de Samnii provincia ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de praemio, quem vera principis commendat assertio. Praefuit enim cornibus secretarii praetoriani, unde ei nomen est derivatum, laudatis actionibus comprobatus: eo ministrante caliculum[ Gr., Cuj., Niv. et Ga., calculum] 185 scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri; gratificati sumus, cui leges faverunt; negavimus, cui justitia non promisit. Nemo tristis exstitit de victoria sua: quia salvis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior, non redemit. Nostis omne quod loquimur, neque enim in cubiculis nostris secretaria nostra peracta sunt. Quod egimus, cohortes noverunt. Fuimus nimirum ad nocendum privati, ad praestandum judices. Districtio nostra in verbis est habita; et in factis sensa benignitas. Irascebamur placati, minabamur innoxii; et ne potuissemus laedere, terrorem videbamur inferre. Habetis, ut solebatis dicere, castissimum judicem, relinquam vos integerrimos testes.
12.38
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XXXVII. LUCINO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Statuit ut primiscrinio, officio jam perfuncto, solidos ex canone provinciae Campaniae solemniter tribuat.
12.38
Bene antiqua moderatione provisum est ut laboris sui pretia recipiant, qui publicis utilitatibus obsecundant; ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. Nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? Quidquid enim pene in republica geritur, eorum strenuitate completur, et, quod difficillimum serviendi genus est( sic enim cogitur omnia implere, ut non permittatur excedere), exercitibus paret, armatis obtemperat; et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam. Quid publicas rationes[ Mss. et Ac., actiones] per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? Eorum est etiam sudoribus applicandum, quod victuales expensae, longe quidem positae, sed tanquam in urbe regia natae, sine querela provincialium congregantur: quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur. Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis jussionum; et quidquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum juste provisionibus applicamus. Splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. Erudiatur quis forensibus litteris; alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae devotionis eruditur. Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur; ut et sibi aliquando accipiat, qui semper reipublicae utilitatibus acquirebat. Quocirca illi primis crinio, jam militiae labore perfuncto, ex canone provinciae Campaniae, tertiae illationis tot solidos solemniter te dare censemus; ut et ille justis laboribus perfruatur, et posteri ejus exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.
12.39
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XXXVIII. JOANNI CANONICARIO THUSCIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit modum conficiendae chartae, necnon ejus utilitatem. Tum praecipit ut cuidam praescriptam pecuniae summam e Thuscia provincia deportatam largiatur.
12.39
Moderatrix rerum omnium diligenter consideravit[ ed., desideravit] antiquitas; ut, quoniam erat plurimis per nostra scrinia consulendum, copia non deesset procurata chartarum; quatenus cum judices multis profutura decernerent, odiosas moras dulcia beneficia non haberent. Hoc munus supplicantibus datum est, ne avare constringerentur ad commodum, pro quibus a largitate publica constabat acceptum. Ademptus est impudentissimus exactionibus locus: specialiter a damnis exemit, propter quos principis humanitas dedit. Pulchrum plane opus Memphis ingeniosa concepit, ut universa scrinia vestiret, quod unius loci labor elegans texuisset. Surgit Nilotica silva sine ramis, nemus sine frondibus, aquarum seges, paludum pulchra caesaries, virgultis mollior, herbis durior, nescio qua vacuitate plena, et plenitudine vacua, bibula teneritudine spongeum lignum: cui more pomi robur in cortice est, mollities in medullis, proceritas levis, sed ipsa se continens, foedae inundationis pulcherrimus fructus. Nam quid tale in qualibet cultura nascitur, quam illud, ubi prudentum sensa servantur? Periclitabantur ante hoc dicta sapientum, cogitata majorum. Nam quemadmodum velociter potuisset scribi, quod repugnante duritia corticis vix poterat expediri? Ineptas nimirum moras calor animi sustinebat; et cum differebantur verba, tepescere cogebantur ingenia. Hinc et priscorum opuscula libros appellavit antiquitas. Nam hodie quoque librum virentis ligni vocitamus exuvias. Erat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis; et in veternosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. Gravatis manibus paucis memoriam commonebat; nec invitabatur plura dicere, cui se talis pagina videbatur offerre. Sed hoc primordiis consentaneum fuit, quoniam rude principium tale debuit habere commentum, quod provocaret ingenia sequentium. Invitatrix pulchritudo chartarum affluenter dicitur, ubi exceptionis subtrahi materia non timetur. Haec enim tergo niveo aperit eloquentibus campum, copiosa semper assistit; et, quo fiat habilis, in se revoluta colligitur, dum magnis tractatibus explicetur. Junctura sine rimis, continuitas de minutiis, viscera nivea virentium herbarum, scripturabilis facies, quae nigredinem suscipit ad decorem: ubi apicibus elevatis fecundissima verborum plantata[ Grul., Cuj., Niv. et Ga., plantatrix] seges fructum mentibus toties suavissimum reddit, quoties desiderium lectoris invenerit: humanorum actuum servans fidele testimonium, praeteritorum loquax, oblivionis inimica. Nam memoria nostra, etsi causas retinet, verba commutat: illic autem secure reponitur, quod semper aequaliter audiatur. Quapropter deputatam summam tot solidorum de 186 Thuscia provincia illi ex illatione tertia te praebere censemus, tertiam de decimae indictionis rationibus computandam[ Gr. et Cuj., tertiae decimae.... imputandam]; quatenus scrinium publicum integritatem fidei suae laudabili debeat perpetuitate servare; quod defectum inter mortalia nesciens, annua cumulatione semper augescit, nova jugiter accipiens et vetusta custodiens.
12.40
LIBER UNDECIMUS. EPISTOLA XXXIX. VITALIANO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut assem publicum, quem Lucani et Brutii loco suum et boum singulis annis Urbi pendebant, solvendum curet. Tum recenset bona quibus patriam suam cumulaverat.
12.40
Apparet quantus in Romana civitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia provisa satiaret; quatenus circumjectae provinciae peregrinorum victui sufficerent, cum illis ubertas advecta servaret. Nam quam brevi numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat! Testantur enim turbas civium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus, mirabilis magnitudo thermarum, et illa universitas molarum, quam specialiter contributam constat ad victum. Hoc enim instrumentum, nisi fuerit usuale, necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere, nec parti aliae convenire. Denique haec, quasi vestimenta pretiosa corporum, ita sunt indicia civitatum, dum nullus acquiescit superflua facere, quae se novit magnis pretiis explicare. Hinc enim fuit ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Brutii boum pecus indigena ubertate praestarent. Fuit nimirum utrumque mirabile, ut et provinciae tantae civitati sufficerent, et sic ampla civitas earum beneficiis victualium indigentiam non haberet. Erat quidem illis gloriosum, Romam pascere: sed quanto dispendio videbatur posse constare, adducere tam multis itineribus[ ms. et Ac., muneribus] quae darentur ad pondus, dum quae probantur decrescere nullus poterat imputare! Redactum est ad pretium, ubi pati non poterat detrimentum, quod nec itineribus imminuitur, nec laboribus sauciatur. Intelligant provinciae bona sua. Nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sint ad compendia solvenda munifici? Et ideo ambos titulos in assem publicum jam redactos diligentia tua statutis illationibus procuravit, ne meis temporibus negligentes esse videantur, qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt. Nam licet et alias provincias studuerim reficere, nihil tamen in aliis[ Ac. et Cor., Ga., illis] actum est quod voluerim vindicare. Senserunt me judicem suum, et quibus privatus ab avis atavisque profui, vivacius nisus sum meis fascibus adjuvare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis provectibus sentiebam propensa exsultatione gaudere. Pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore: quando et hanc summam illis minui, quae solebat offerri. Nam cum mille ducenti solidi annuis praestationibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi; ut exsultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis.
12.41
LIBER UNDECIMUS. XL. INDULGENTIA. Senator multos in carceribus detentos pietate ductus liberat.
12.41
Quamvis nomen ipsum judicis dicatum videatur esse justitiae, et totius anni orbitam aequitatis jubeamur ambulare vestigiis, his tamen diebus in domicilium pietatis jure deflectimus, ut ad Redemptorem omnium remissionis itinere pervenire possimus. Ex hac enim virtute suavissimos fructus legimus, et remittendo aliis nobis parcimus. Nam qui periculose justi sumus, sub securitate semper ignoscimus. Quapropter poenas abdicamus, tormenta damnamus, et tunc vere judices sumus. Macte indulgentia, quae solvis et praesul es. Tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica[ ed., medicina] singularis. Quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? Ab universis necessario peteris; quando sub te spes vitae sumitur, quae sub justitia non habetur. Nam dum tribus aliis sororibus coelesti gratia perfruaris, et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi( quamvis et ipsae virtutes sint) honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt. Sed quid tantum de terrena conversatione dicamus? Pietas est, quae regit et coelos. O si tecum liceret longis temporibus habitare! Totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut Parcae tollerentur[ alii, parce tolleretur]. Sed providentissime tanta res sacris solum temporibus videtur esse concessa, ut gratius mundus acciperet unde pro rerum novitate gauderet. Quapropter abstine noxiam, lictor, securim, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris vindicare; ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. Catenas tuas lacrymis madidas felicior rubigo suscipiat; illud potius reconde, quod solebat includere. Auditoria feralium vocum meliore sorte mutescant. Sic revera nomen custodis, sine mortibus alienis. Quid semper inferis laboras? Aliquando et superis milita. Otium tibi clemens actus indicit. Qui justitiae inexorabili excubat, necesse est ut eum pietas benigna discingat. Et ideo cella gemituum, tristitiae domus, apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unum tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat necis exitus, a supernis probatur abscissus. Primum pedor ille, collega catenarum, abominabili moerore discruciat; auditum alieni gemitus et lamenta conturbant; gustum jejunia longa debilitant; tactum pondera prementia defatigant; lumina diutinis tenebris obtusa torpescunt. Non est unum clausis exitium; multifaria morte perimitur, qui carceris squalore torquetur. Nunc ergo reos de Averno tuo 187 victuros emitte; redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulerunt; atria tua vacuitatibus impleantur. Locus ille perennium lacrymarum quondam tristes incolas perdat. Non sunt inde qui laeti sunt; qui tunc profecto habebit gratiam, si desertus appareat. Exite, inclusi, vicina morte semper pallentes; redite ad lucem, quos caligantes tenebrae possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc poteratis occidi. Sed vos, qui nulla debetis ambitione jam decipi, delicta relinquite cum catenis, dierum beneficiis absoluti. Vivite nunc honeste, qui didicistis superstites mori. Cognoscite quam beneficialis sit bona conversatio; altera contulit teterrimum carcerem, haec novit splendidam tribuere libertatem; ista praestabit ut velitis vivere, illa dedit ut eligeretis jam perire. Si leges astringunt, ulterius vos nullus includit. Secreta pavescite, ad forum sine trepidatione venite. Illa juste refugitis, per quae tristia pertulistis. Mirentur vos liberos, qui viderunt reos. Odisse debetis, quod vos tradidit neci. Pecora ipsa vitare norunt, quae se laesisse cognoscunt; itinera illa non repetunt, ubi in foveam corruerunt. Tenaces laqueos avis capta declinat, haerentem viscum alis suspecta non insidet. Pisceus lupus arenis se mollibus, ut plumbati lini insidias evadat, immergit: cujus ut superducta retia ejus tergum frustra diraserint, alacer in undas exsilit, et vitati periculi gaudia liberatus agnoscit. Scarus esca pellectus, cum junceum carcerem coeperit introire, mox ut ad se exitium suum invitatum fuisse cognoverit, in caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. Quem si alter ejusdem generis cognoverit irretitum, extrema ejus mordicus trahit; ut qui sibi captus non potest subvenire, alterius solatio probetur evadere. Sic et sauri argutum piscium genus, a velocitate nominati, cum se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter illigati, totis nisibus trahentes retrorsum, socios conantur liberare captivos. Plura sunt, si talia perquirantur. Omnia enim quae possunt habere contraria, facilis casus absumeret, si curam salutis propriae non haberent. Ad te claustrorum magistrum verba revocemus. Patere poenale secretarium tuum innocenter esse secretum. Torqueris quidem, quod nullus affligitur; a communibus gaudiis moestus exciperis, dum tibi soli non parcitur venia generali, lividae invidiae comparandus. Sustine de omnium securitate jacturam, qui habuisti de multorum afflictione laetitiam. Sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi tantummodo vindica, quos lex pietatis gratia non relaxat: ne cum truculentis parceret, asperrima facinora levigaret. Solvamus ergo cuncta, saecularibus actibus implicati. Patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet evadere. Claustra reos dimittant, nos vincula improbae cogitationis absolvant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).