Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 13.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7904 Variae
13.1
LIBER DUODECIMUS. 188 EPISTOLA PRIMA. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Electis a praefecto praetorio cancellariis, et in diversas provincias missis, salutaria monita ad munus bene gerendum, et praecipue ad avaritiam fugiendam, traduntur.
13.1
Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus judicis destinatur: quoniam tanto plus aestimatur quis amare justitiam, quanto ab illo frequentius constat auditam. Per milites suos judex intelligitur, et sicut discipuli magistri scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt. Praeceps non putatur observasse moderato, avarus paruisse non advertitur continenti; stultus prudentibus serviisse non creditur. Periclitamur, fateor, in actionibus vestris, si vos mala intentione tractetis; et, quod nulli accidit vestrum, alienum vitium nostrum celebratur opprobrium. Sustinemus tales casus, quales nos in alios judicare non possumus; et lex qua fruuntur cuncti in nobis non potest custodiri. Sed habemus iterum ex alia parte solatium, quod vestra bona nostra creduntur esse mandata; et nobis otiosis acquiritur, quidquid gloriae vestris laboribus expeditur. Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris exaltat: dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur. Una est sententia plebis, tales esse judices quales nos contigerit approbari. Et ideo magnopere cavendum est, ne ille de vobis incipiat judicare, cujus vos opinionem contigerit ante lacerasse. Ulciscitur poenis quod misistis in fabulis; et tormentis vestris compensat[ Ac., ut tormentis nostris compescat] quod populus vulneratus exaggerat. Quam periculosum est pati judicem rationabiliter iratum, et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat graviter irritasse! Quapropter stude magis ut nostra potius voce lauderis: quia sicut te potest judicis vel sermo deprimere, ita prosperrima sententia sublevare. Perge igitur per illam indictionem, juvante Deo, ad illam provinciam, cancellorum pompa decoratus, et gloriosa gravitate praecinctus. Absens cogita praesentis pudorem. Nam quid debeas tentare vile[ Cor., Ga., vides], qui militas sub honore? Fasces tibi judicum parent; et dum jussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reverendus assumis. Edicta nostra tu primus[ ed., imprimis] observa, ostende bonam te intendentibus viam. Nam cujus est judicis custodire mandata, si milites nostra videantur negligere constituta? Reginam illam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili devotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque malefidas cohortes admittit. Ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria. Agmen habet blandissimum, arma suscipit ex talentis, et per dulcedinem superat quos amara deceptione captivat. Proinde ad utilitates publicas esto sollicitus, injuncta morali compulsione procura. Plus agit inculcator rationis, quam possit exercere terribilis. Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. Sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis.
13.2
LIBER DUODECIMUS. 189 EPISTOLA II. UNIVERSIS JUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Invitat judices ad suiipsius imitationem. Tum praecipit et possessorem admoneant ut tributa indictionis 13 devota mente temporibusque statutis persolvantur, et fidelem expensarum notitiam ad scrinia praetoriana dirigant.
13.2
Gratias Divinitati refero, quia et provinciales fecerunt quae monui, et ego complevi omnia quae promisi. Nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum, nec ego pertuli tributarios indevotos. Habemus utrique quod in nobis diligere debeamus; illi repererunt affectuosos judices, nos acquisivimus integerrimos praecones. Agamus itaque, Deo praestante, quod coepimus. Possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conventus justitiae tributa persolvam. Vobis autem commode repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris. Probastis enim quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. Non publicis, non privatis a me quisquam damnis afflictus est. Discussorum terrores fecimus ignorari. Nec extraordinaria quaesivimus, qui cuncta geri legibus optabamus. Sed nec vos sitis in ea parte dissimiles. Praesules imitatores esse dignitatis nostrae jura voluerunt, quibus pene eamdem quam nobis jurisdictionem per provincias contulerunt. Nullum repudiat sequenda justitia, omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa discessit. Cur accipiendi vota sectemur? Nullam gloriam recipit, qui dives vocatur: contra omni laude decoratur, qui justus edicitur. Desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit. Fasces accipimus, ut graves esse debeamus. Tribunalia conscendimus, ut morum gradibus evehamur. Nil vile, nil cupidum judices decet. Claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. Alioqui expedit non videri, quam cunctorum irrisione signari. Omnes ergo, qui gremiorum[ ed., praemiorum] celsa petimus, vitiorum humilia deseramus. Sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata. Aequat crimen omne quos inquinat, et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui judicat. Haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est. Fateor aviditatem desiderii mei, cupio me vobiscum velle praedicari. Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse solemnia. Quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum, cum Dei juvamine, possessorem praecipimus admonere, ut tributa indictionis tertiae decimae( Anno Christi 535) devota mente persolvant, quatenus, trinae illationis moderamine custodito, debitam reipublicae inferant functionem. Tempora exactionum statuta serventur; ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis injuria se ingemiscat exactum, nec iterum sub turpi venalitate induciarum largitas damnosa praebeatur. Dilatio enim tributi major fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus evitatur. Expensarum quoque fidelem notitiam, quaternis mensibus comprehensam, consuetudine custodita, ad scrinia nostra dirigere maturabis; ut totius erroris detersa caligine, publici ratiocinii possit claritas apparere. Nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur. Et ut facilius possis, Deo auxiliante, quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque vestro consuetudinarie praecipimus imminere, quatenus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. Cave ergo ne te imparem nostris praestes admonitis: quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus.
13.3
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA III. UNIVERSIS SAJONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Quomodo sajones cancellariis deputatos officio suo fungi oporteat, admonet.
13.3
Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum possit bonis moribus convenire. Sed tanta est in reipublicae de morum varietate diversitas, ut nemo valeat leges defendere, nisi terror videatur aliqua temperare. Aegris non una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia tenuatur; hic lavacra mollia, ille ferrum quaerit ad vulnera; et varium poscit remedium diversa qualitas passionum: sic qui populis praeesse cognoscitur, non uno consilio praeditus[ ms., praediturus] invenitur. Feroces districtione premendi sunt, mansueti civiliter admonendi; dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. Et ideo ubique probatur esse necessaria prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere videtur accommoda. Quapropter devotionem tuam solatiis illius viri clarissimi cancellarii nostri solemni more deputamus; ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. Ad forum trahe qui justa non recipit; sub continentia irascere, sub maturitate distringe. Timeri te amplius volumus quam probari, quia maxime illud vigori tuo reputabitur, si nullius praesumptione peccetur. Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis exactio. Sit tuum commodum contemptus alienus. Coactus faciat, qui justa sponte complere neglexerit. Causis tantum te delegatis impende. Si praecepta sequeris, devia non requiris. Caret culpa, qui imperata perfecerit. In exsecutore illud est pessimum, si judicis 190 relinquat arbitrium. Non inde jacteris, quod tibi non potest obviari: nec assumere superbiam velis, quia te multorum humilitas pertimescit. Viri fortes semper in pace modesti sunt, et justitiam nimis diligunt, qui frequenter praelia tractaverunt. Quam gratum est, si inter parentes reversus, querelarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! Nos etiam gratanter excipimus cum laude venientem, et otio vacare non sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. His etiam et rerum dominus majora credit, quos bona conscientia utilitates suas egisse probaverit. Quanta sunt quae possunt tollere sapientes! Nemo amplius acquirit quam qui se bona conversatione tractaverit.
13.4
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA IV. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut pisces exquisitos et vinum acinaticium, quod pluribus laudatur, mensae regis provideat.
13.4
Mensae regalis apparatus ditissimus, non parvus reipublicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur. Privati est habere quod locus continet; in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod visum debeat admirari. Destinet carpam Danubius, a Rheno veniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur, Brutiorum mare dulces mittat acernias, sapori pisces de diversis finibus afferantur. Sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur pene omnia possidere. Et ideo procuranda sunt vina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, videamur propria non quaesiisse. Comitis itaque patrimonii relatione declaratum est, acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum. Et quia cunctae dignitates[ Ac., civitates] invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi ejus rei cura praecipua est, vos jubemus accedere; quatenus, accepto pretio competenti, nullus tardet vendere quod principali gratiae deberet offerre. Digna plane species, de qua se jactet Italia. Nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet, et vina sua aut odoribus condiat, aut marinis permixtionibus insaporet: sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere. Hoc est enim merum et colore regium, et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi, aut liquores ejus a purpura credantur expressi. Dulcedo illic ineffabili suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur, tactus ejus densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem, aut edibilem potionem. Libet referre quam singularis esse videatur ejus collectio. Autumno lecta de vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur. Rigescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans, magna suavitate dulcescit. Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum ejus hiemis tempus aperiat; miroque modo incipit esse novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. Hiemale mustum, uvarum frigidus sanguis, in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, violeum nectar: defervet primum in origine sua; et cum potuerit adolescere, perpetuam incipit habere novitatem. Non calcibus injuriose tunditur, nec aliqua sordium admixtione fuscatur; sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta provocatur. Defluit, dum aqua durescit; fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit. Distillat gemmis comparem liquorem, jucundum nescio quid illacrymat; et praeter quod ejus delectat dulcedo, in aspectu singularis ejus est pulchritudo. Hoc quantocius perquisitum, et competentibus pretiis aggregatum, chartariis qui in rem directi sunt tradite deferendum. Nec illud negligendum putetis, quod lacteo poculo relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius invenire. Albedo ibi decora est, et serena puritas; ut illud de rosis, hoc credatur natum esse de liliis. Colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus dispar, et similis in utroque suavitas. Nam quod acute sapit, quod cito reficit, commune illis intelligitur: sed magna est distantia quae videtur. Istud intueris rubore laetum, illud conspicis candore festivum. Et ideo procuratio eorum debet esse celerrima, quando in ambobus esse cognoscitur quod pariter exspectatur[ ed., expetatur].
13.5
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA V. VALERIANO [ ms. A., VALERIO] VIRO SUBLIMI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Significat regem pretia rerum in Lucania, Brutiorumque agris ob illatam ab exercitu injuriam minuisse. Tum jubet ut populi a judicibus, a ducibus milites in officio contineantur. Denique vetat quominus ulla domus, ne sua quidem, aut regia, ab alendis copiis eximatur.
13.5
Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare: quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. Sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate junguntur; dum quoddam genus recti videatur esse propositi, ab aequalitate discedi. Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus: civibus debemus communem gratiam, sed affectum filiis singularem; et tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum dijudicet, si sibi aliena pignora praelata esse cognoscit. Et ideo non est aliquid injustum, de patria plus esse sollicitum, eo praesertim tempore, cum ejus videamur periculis subvenire. Plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus. Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem 191 reipublicae noscitur destinatus, Lucaniae Brutiorumque dicitur culta vastasse, et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. Sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex jussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo arctius quam vendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari; quatenus nec possessor dispendia, nec exercitus laborans sustinere possit inopiam. Nolite igitur esse solliciti. Evasistis exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus. Sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. Continete ergo possessorum intemperantes motus. Ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. Dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. Felicium votum est quod jubetur. Ne rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferantur; et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari. Quapropter ex regia jussione singulos conductores massarum et possessores validos admonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem; ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quiete confundere. Arripiant ferrum, sed unde agros excolant; sumant cuspides, boum stimulos, non furoris. Defensorum maxima laus est, si cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere. Sit judicibus vigor ex legibus, subsellia non desinant jura malis moribus intonare. Timeat latro judicium quod semper expavit. Adulter gremium judicis intremiscat. Falsarius vocem praeconis exhorreat. Fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur. Sic enim prosperrime geri non sentietis bellum, si vobis sit communiter de civilitate consilium. Nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes. Est vobis competens pugna civilis. Omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. In annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cujusquam possit fraudare versutia. Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum; ut dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per injuriam debeat subveniri. Custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. Additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regis nec divina domus videatur excepta: sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur. Nunc ergo cum omnibus fratribus vestris studiose consurgite, et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit revera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse. Quieta enim regere, et ex usu administrare provincias, homines vel mediocris intelligentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est, illud magis regere, quod se relictum non potest continere. Cessat enim nautarum in tranquillitate peritia; nec nomen praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi. Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis acquirere, et in omni parte vos laudabiliter, juvante Domino, custodire. Meos autem ultra caeteros minime commendo: quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris laribus[ ed., laboribus] desideramus evenire. Mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam. Opto meis bene, sed quod possit esse commune: quia magnae injustitiae genus est, aliud sibi judicem velle quam potest generalitas sustinere.
13.6
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Minatur poenas judicibus iniquis, et hortatur bonos ut publicis utilitatibus indefessi consulant.
13.6
Quamvis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. Quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est, qui interdicta tentaverit? Retundatur[ Ac., recondatur] ambitio caeca cupientium; proterva refrenetur audacia; qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur; qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur. Additur etiam quod nostris temporibus sceleratae pecuniae non valebunt; nec culpam suam redimit, qui reum se esse cognoscit. Iniquis fraudibus non patebit occasio; persequimur, non vendimus excedentes. Ubi jam male capientes spem habebitis, quando vobis et rerum domini et vestri judices comminantur? Vos tamen quos ad publicas administrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite: quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis. Publicis utilitatibus servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient. Reddite hanc vicissitudinem judicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari feci, studeatis in vobis mea facta laudari. Praefixum itaque tempus a rerum dominis noveritis esse servandum; ita tamen, ut ea quae vobis pro publica utilitate decreta sunt, providere ac solvere debeatis.
13.7
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Indicat regem fiscum indictionis 15 aliquibus incursione Suevorum vastatis relaxasse.
13.7
Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis; quando sinistros casus corrigunt, 192 qui praestare prosperrime consueverunt[ Ms. et Ac., censuerunt]. Nam quemadmodum ferrat nudus saevam barbariem, et districtum principem, quando spoliatus jure negat quod affluens inferre didicerat? Atque ideo illi vel illi, Suevorum incursione vastatis, fiscum decimae quintae indictionis( Anno Christi 537) serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio. Unde obedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero solemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam suppleas quantitatem. Cave ergo ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt, rapinas non sentiant post praedones. Validas contra te apochas invenerunt; invictas securitates illis dedit calamitas sua; violentus abstulit quod quaerebas. Cui nihil videtur relictum, a tributis constat esse liberatum.
13.8
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Eximit casas quorumdam a fisco publico exactoribus tributorum persolvendo, dummodo suis ipsi manibus illum regias in arcas tempore praescripto deferant.
13.8
Novum genus videtur esse compendii, postulantes acquirere, et praestantes nulla damna sentire. Nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio; ceditur sine imminutione, et nomen habet munificentiae quod[ Ac., qui] jura Domini nescit exire. Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa provincia constitutarum, quas brevis subter conscriptus eloquitur exactorum suggerit enormitate vexari, desiderans sine aliqua imminutione publicae utilitatis, inferre se debere nostris arcariis debitam functionem. Quod nos qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili satisfactione solvantur, libenter annuimus: quia hoc est bona desideria suspendere, quod illicita perpetrare. Qua de re spectabilitas tua commonitis curialibus, vel compulsoribus, necnon et his quorum interesse cognoscit, ab illa indictione praedictis casis exactionem faciet sub hac conditione removeri; ut si intra illas calendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra provinciam solemnis exactio peragatur. Minusve fidem suae promissionis arcariorum apochis probaverit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur: quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo probantur offerri. Grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio; et hoc devotum facere, quod vix poterat coactus implere. Atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret, et sibi damna competentibus illationibus abrogaret! Ipse enim imminentem necessarium facit, qui solemnia praebere distulerit.
13.9
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA IX. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Significat Afrum aliquem ambiisse facultates relictas a quodam nullis filiis aut haeredibus superstitibus mortuo, quem jubet more solemni in illas introduci.
13.9
Pietate plenum est, peregrinam gentem publicis beneficiis obligare, et non tantum consanguineos ad substantiae lucra mittere[ Ms. Cuj. et Gr., permittere], quantum ipsos quoque advenas invitare. Haereditas quae est sine proximis, absque parentela successio; solaque fides generis est, patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium vocabulum potuisset affigi. Hinc est quod jure quodam postulant haereditates alienas, et illis tantum videtur competere, quod Romanus non potest in causis similibus obtinere. Beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac conditione parentes sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat, et si revera ille quem suggerit de hac luce transiisse filios non reliquit, nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium vestrum celebret ex more, quatenus antiqua pietas regnantium praesentium reparet beneficia dominorum; et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intelligit votiva meruisse. Resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse. Peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura[ Ac., jura] conquirit. Habeat possessorum similem dignitatem, et jam tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere; caeteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod possidere praevaluit. Sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu[ Grul., Cuj., Niv. et Ga., effectam] patris jure servet extraneis. Miseratione pastus, nunc pascat et alios: felix illi contigit et praedicanda captivitas, Romana civitate perfrui, et Afrorum privilegiis potuisse misceri.
13.10
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Praecipit ut summam futurae indictionis sine mora ulla exigant. Si secus fecerint, minatur se eos rigidius tractaturum.
13.10
Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae gravant et debilitant[ ed., gravatum debilitant], nisi sub celeritate discedant. Reatus quidam est esse sub debito, nec liber potest veraciter 193 dici, qui probatur obnoxius reperiri. Prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. Nam quid egit totius anni suscepta compulsio? Summa futurae indictionis et quantitas exigatur. Parcendo non parcitis, exonerando praegravatis; et dum venales moras quaeritis, tributi onera duplicatis. Relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia tota detestatione fellita. Gravius percutit, qui blandiendo grassatur; et sub indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. Et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. Post ista enim non vos credatis verbis iterum commoneri, sed irremissibili exactione compelli. Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de provinciis solemniter postulantur, dispunctis rationibus, non aut per te intuleris, aut destinaveris quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddes, quae te male distulisse cognoscis: quia nimis iniquum est ut assis publicus sub tua negligentia jaceat, et arcariis[ ed., arcarius] mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendas.
13.11
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XI. PETRO VIRO CLARISSIMO, EROGATORI OBSONIORUM, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut obsonia populo Romano a rege concessa absque fraude distribuat.
13.11
Probatae debet esse conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ne aliqua cupiditatis sorte desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. Mutant enim quaslibet largitates rapientium manus. Et sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni regis avaris distributionibus immutatur. Aurum ipsum, cum solvitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur, inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla sordium admixtione fuscantur. Quam gratum per niveos caliculos rivulos videre currentes, et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis maculis injuriata turpatur! Sic dona rerum domini nulla debent pollutione fuscari: sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos pervenire purissima. Nam licet omnis fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae vivit quieta; populus qui nescitur, nisi cum laetus est; clamor sine seditione; strepitus furoris nescius; quibus sola contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. Nesciunt enim esse lucripetes, nec aliqua se negationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et conscientia divitum. Nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? Quapropter obsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione, propitia tibi Divinitate, concedimus, ut sine aliqua diminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. Cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat; et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. Non fiat Latialis pretio, qui civitatis illius non habet jura nascendo. Honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cujus aliquid claritate praestatur. Munera ista Quiritum sunt. Non subripiat locum liberi fortuna servilis. In majestatem Romani populi peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculat.
13.12
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Laudat imprimis vinum Palmatianum, necnon Silanum caseum; et jubet ut utrumque ad aulam regiam mittendum sollicitius perquirat.
13.12
Cum apud rerum dominum solemni more pranderemus, et diversae provinciae de suis deliciis laudarentur, ad vina Brutiorum et Silani casei suavitatem, currente, ut assolet, sermone, perventum est; quod herbarum beneficio tanta ibi naturae jucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla conspicis qualitate permixtum. Manat illic leviter provocatum lac uberibus fistulosis, et quasi in alios ventres naturae ubertate collectum, non guttis impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit[ Ac., intumescit]. Redolet suavis et varius odor herbarum, naribus agnoscitur pecudum pastus, qui flagrans virtute diversa, thuris sentitur inspirare similia. Huic tanta pinguedo sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem; nisi quod ab illa prasina viriditate niveo candore discernitur. Tunc cadis late patentibus copia illa mirabilis laeto nimium[ alii, nimirum] pastore suscepta, cum admixtione coaguli in callosam coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur; quae subterraneis horreis aliquantulum congregata, diuturnam casei facit esse substantiam. Hoc quantocius superimpositum navigiis destinabis, ut desideriis regalibus parvo munere satisfecisse videamur. Vinum quoque, quod laudare cupiens, Palmatianum[ Forn. et Cor., Ga., Palmatinum, vel Palmarium] nominavit antiquitas, non stipsi asperum, sed gratum suavitate perquire. Nam licet inter vina Brutia videatur extremum, factum tamen est pene generali opinione praecipuum. Ibi enim reperitur et Gazeto[ Cuj., Gazeo] par, et Sabino simile, et magnis odoribus singulare. Sed quia illud famam sibi nobilissimam vindicavit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne prudentia majorum aliquid appellasse videatur improprium. Est enim suavi pinguedine molliter crassum[ Gr., Cuj., Niv. et Ga., satum], vivacitate firmissimum, nare violentum, candore quoque perspicuum; quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen videatur impositum. Viscera defecta constringit, vulnera madida desiccat, lassum reficit pectus; et quod vix praevalet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. Sed provide ut supradictas species exactas debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica veritate[ ms., varietate] retinemus. Ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur obtulimus. Tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum jam judicia teneri posse cognoscis.
13.13
LIBER DUODECIMUS. 194 XIII. EDICTUM. In eos qui munera regis collata Ecclesiis subripuerant.
13.13
Usu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est universitati proficere, quod illos impulsu Divinitatis probatum fuerit effecisse. Pietas siquidem principum totum custodit imperium, et dum illis vicissitudo digna redditur, incolumia reipublicae membra servantur. Dudum siquidem imperialia constituta per Brutios atque Lucaniam sacrosanctas Ecclesias aliqua munerum devotione juverunt. Sed ut est sacrilegis mentibus familiare, et in ipsa quoque reverentia divina peccare, nonnullam exinde partem numerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. Quod sedis nostrae numerarii exsecratione detestabili respuentes, nunquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae defraudaverunt. Quid adhuc minime, audacia humana, tentabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? Ut illudas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur praesumptio: quanta ergo caecitate damnatur, qui se aestimat perpetrare quod Divinitas non possit advertere! Sed ne similis ulterius grassetur forte praesumptio, aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat, et compendium propriae facultatis amittat. Graviore siquidem poena plectendus est qui usque ad injuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. Habeant pauperes dona regnantium; possideant aliquid, quibus nulla facultas est. Cur aliena substantia in regali posita largitate pervaditur? Possessio ejus principis munus est. Quemadmodum praesumat subjectus contingere quod Deo respicit humilitatem dominantis offerre? Additur quod talibus non dare, tulisse est; et merito, quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit, exstinguit. Pudeat illis tollere, quibus jubemur offerre. Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. Amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. Addendo perdit, qui retinendo collegerit; et paupertatem potius ad se trahit, si exigentium pecunias non repellit.
13.14
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XIV. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit Rhegiensem regionem, et prohibet quominus laridum et triticum ab ea deinceps coemptionis nomine postulentur.
13.14
Rhegienses cives, ultimi Brutiorum, quos a Siciliae corpore violenti quondam maris impetus segregavit, unde civitas eorum nomen accepit( divisio enim ῥήγιον Graeca lingua vocitatur), iniqua suggerunt se exactorum praesumptione fatigari: implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere. Est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa vindemiis; segetibus adversa, sed olivis accommoda: et ideo cultura ejus omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non valet superne nascentia. Tergore illic ager nudus, industria potius quam natura vestitur. Nam Palladiae silvae viriditate contegitur, qui in solo aridissimus approbatur. Talibus enim locis illa proficiunt, quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. Segetes rigantur, ut vivant; et conditione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur. Quanta seges est, quae manu colligitur[ Ac., colitur]? Raro illic ab area venit humeris gravatus agricola, ut non messes in horreis colligantur, sed vix possit aliquos cophinos de summa ubertate complere. In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia olus illic omne saporum est marina irroratione respersum. Quod humana industria fieri consuevit, hoc cum nutriretur accepit. Contra Maronis autem sententiam intyborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem nitri[ Ac., vitri] aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. His victualibus, si vis nosse, regio illa fecunda est; nam et marinis deficiis copiosa jucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum ac infernum, insertis frontibus adunatum, delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui volubilitate perducit. Necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse defluere. Exormiston quoque inter pisces regium genus, compar murenis corpore vel colore distans, naribus setosis, colostrea delicata teneritudine praeditum, oleoso ac suavi liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo, aut immemor reversionis, aut, teneritudine summa mollitus, nequit undis elevantibus contraria obluctatione demergere; fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte devitans; et hinc viribus destitutus, redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. Hic plane tantae dulcedinis esse dignoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. Haec sunt in littore Rhegino quae diximus; quod non alio referente cognovimus, etsi visuali probatione retinemus. Quapropter laridi atque tritici species, nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur. Deinde sufficere debet defensio veritatis et testimonium judicis, quia nimis exsecrabile malum est, si, cum aliud noverit conscientia, aliud lingua decernat. Additur etiam quod tantis commeantium fatigatur adventibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset, vel quod apud ipsam nasci posse[ Grul., Cuj., Niv., Ga., non posse] constaret.
13.15
LIBER DUODECIMUS. 195 EPISTOLA XV. MAXIMO VIRO CLARISSIMO, CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTIORUM, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Describit urbem Scyllacium patriam suam, et vivaria quae ad pedem Moscii montis effoderat. Tum quaedam de paraveredis, annonis et pulveraticis judicum edicit.
13.15
Scyllacium prima urbium Brutiorum, quam Trojae destructor Ulysses creditur condidisse, irrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones ejus cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere. Civitas supra sinum Adriaticum constituta, in modum botryonis pendet in collibus; non quod difficili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et caerula maris terga respiciat. Haec nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi ventura dies non praemittit auroram: sed mox ut oriri coeperit, lampadem suam vibrans fulgor ostendit. Gaudentem respicit Phoebum: propria illic luminis claritate resplendet; ut ipsa magis solis putetur esse patria, Rhodi opinione superata. Fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione dotata, apricas hiemes, refrigeratas sentit aestates; et sine aliquo moerore transigitur, ubi infesta tempora non timentur. Hinc et homo sensu liberior est, quia temperies cuncta moderatur. Patria siquidem fervens leves efficit et acutos, frigida tardos et subdolos; sola temperata est, quae mores hominum sua qualitate componit. Hinc est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos sensus ad contemplativam partem felici largitate praeparavit. Nunquid enim tale est corpori aquas coenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? Sic animae vigor oneratur, dum spiritu graviore comprimitur. Subjacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur; et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia coelestis animae substantia ad infecta quaeque et purissima laetatur. Fruitur marinis quoque copiosa deliciis, dum possidet vicina quae nos fecimus claustra Neptunia. Ad pedem siquidem Moscii montis saxorum visceribus excavatis fluenta Nerei gurgitis decenter immisimus. Ubi agmen piscium, sub libera captivitate ludentium, et delectatione reficit animos, et admiratione mulcet obtutus. Currunt avidi ad manus hominum; et antequam cibi fiant, escas expetunt. Pascit homo delicias suas; et dum habet in potestatem quod capiat, frequenter evenit ut repletus omnia derelinquat. Spectaculum quoque pulchre laborantium non adimitur in civitate sedentibus. Cernuntur affatim copiosae vindemiae: arearum pinguis tritura conspicitur, olivarum quoque virentium vultus aperitur. Non eget aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspicere. Hoc quia modo non habet muros, civitatem credis ruralem, villam judicare possis urbanam; et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata. Hanc dum frequenter invisere desiderant commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate civitatis in paraveredorum et annonarum praebitione propriis cives fatigantur expensis. Quapropter ne laedat urbem amoenitas sua, aut res praeconii fiat causa dispendii, paraveredorum et annonarum praebitionem, secundum evectiones concessas, in assem publicum constituimus imputari: pulveratica quoque judicis funditus amputantes, trium tantum etiam dierum praesulibus annonas praeberi secundum vetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate vecturae. Leges enim administrantes, remedio, non oneri esse voluerunt. Qua de re aequitatis intuitu civitas vestra[ forte, civitatem vestram] relevare judiciarium est, quod tibi referimus, non remissum. Vive, juvante Deo, justitia saeculi, et securitatis gaudio singulari. Alii dicant insulas, ego habitationes tuas appellem potius fortunatas.
13.16
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XVI. CANONICARIO [ ms. Aud., CANONICARIA]. Jubet subditos sibi admoneat ut tributa consueta libenter exsolvant: nullus statuta pondera excedat; mittat ipse quarto quoque mense ad praetoriana scrinia fidelem expensarum notitiam.
13.16
Tempus admonet humanis rebus indesinenter accommodum( dum res nobis etiam asperas captata semper opinione conciliat), ut illationum fiscalium curam annua festivitate reparemus, quando reipublicae ordo tali consistere cernitur instituto. Et merito votivum sistere cernitur, quod pro cunctorum utilitate praestatur. Diligenda sunt ista, unde respublica videtur esse firmissima. Quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur. Quapropter magna est quolibet tempore monstrata devotio: sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur. Praebeant igitur possessores stipendia, suae gratiae profutura. Debitum siquidem, quod non potest evitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam[ Anno Christi 338] in dioecesi tua possessorem te praecipimus admonere, ut, trina illatione servata, assem tributarium devotus exsolvat; quatenus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum, nec iterum remissione lentata quisquam se dicat esse praeteritum. Nullus quantita tem justae ponderationis excedat, sitque libra justis sima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra solemniter destinabis; ut, totius erroris obscuritate detersa, rationibus publicis veritas elucescat. Sed quo facilius possit, Deo juvante, quae sunt instituta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores 196 praecipimus imminere, quatenus quod agnoscis jussum, inculpabiliter sortiatur effectum. Cave ergo ne te aut improbae redemptionis, aut torpentis desidiae culpa respiciat; et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis.
13.17
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XVII. JOANNI SILIQUATARIO RAVENNATI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO [ ms. ATHALARICUS REX]. Praecipit possessores moneat ut juxta montem Caprarium et loca circa muros jacentia fovearum ingentia ora pandant.
13.17
Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur. Plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. Quis novit cum qua gente confligat? Ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. Quapropter ex nostra jussione possessores admonere curabis, ut juxta montem Caprarium et loca circumjecta muris fovearum ingentia ora pandantur[ Ac., condantur]; talisque ibi pateat hiatus, ut nullus relinquatur introitus. Cur, nefandi homines, perscrutamini accessus illicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? Nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare. Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum[ ed., plurimorum] collocutione gratulatur; et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur. Amicum est autem crimini, velle nesciri; et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. Proinde in usus generales itinera prisca revocentur: ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur. Ille enim jure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis.
13.18
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut iter Flaminiae reficiat; paraveredorum praescriptum procuret numerum; congreget sine possessorum dispendio annonas; cibos qui mensis regiis parantur sedulo perquirat.
13.18
Regius apparatus sicut negligentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum: quia praemium est vitae, domino vidente, servire, cui nec culpa celari, nec bonum possit abscondi. Quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum, videre judicia diligentia, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus contrabium non tremere, viamque sic conficere ut omnia probentur animo convenisse! Militiam vestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. Nam cui nos parere contendimus, magnus provectus est, si mereamini ad ejus placidos venire conspectus. Quocirca iter Flaminiae, rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interjectione conjungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis enudate; paraveredorum ascriptus numerus procuretur cum electa qualitate membrorum; annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur. Quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis. Res una subtracta cuncta deformat; et totum deesse creditur, ubi vel minima querelae asperitas commovetur. Species praeterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. Nam quid proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione[ ms. et Ac., passione] peccare? Pareant provinciales admoniti; civitates singulae declarata brevibus subministrent. Nam quoties laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur. Cogitate etiam quod praesens facta vestra dijudico, aut gratias vobis domini gaudens reddo, aut commonitionem principis iratus attribuo. Agite ergo ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quod culpis vestris offendero. Persolvat mihi potius gratiam universus exercitus. Magna vobis erit gloria, et me securum reddere, et tantorum bona judicia meruisse.
13.19
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XIX. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Commonet ut omnia ad regem solemniter excipiendum necessaria paret.
13.19
Adventum quidem regium ex ipsa potestis cognoscere frequentia commeantium: quia necesse est ut res magna competentia praemittat semper indicia. Venturum diem Lucifer demonstrat exortus; serena secutura favens ventus ostendit; imminentia bona quadam animi praesagitione dignoscimus; et difficile magna res geritur, quae signorum praecursione minime declaretur. Verumtamen et vos necessario commonemus, ut pontis junctione Tiberinos fluctus solemniter vestiatis, quatenus transitum praebeat intremulum, fixum concatenatione navigium, et de suo situ celerem nobis praestet excursum. Non moveatur pigris funibus, ut solebat; non manibus trahentium moles tanta torpescat; celeritatem potius fixa conferat, quam se movens antea non praebebat. Ambulent commeantium greges; profecto non navigiis incisa nos unda deportet. Sic decet dominum suscipi, ut aliqua debeat novitate gratulari. Tabularum fortiter junctura constricta soliditatem debet praebere necessariam, ut pavorem undas dubitantium terrena similitudine possit auferre. Optetur quinimmo longior fuisse, cum transitur innocue. Cancellorum tutamen dextra laevaque decenter aptetur. Prosper datur transitus, cum fuerit casus asper exclusus. Vide quemadmodum reliqua ad te pertinentia praepares, qui te occursurum esse cognoscis. Quale est enim in tanta frequentia non potuisse culpari! Universos affligit, qui regi aliquid necessarium subtrahit: quia, dum laetus optatur ab omnibus, cunctos contristat, si probetur offensus. Adde quod sic praeclarum est sub tanta senatorum 197 occursione laudari, principem sic suscipere, ut omnes intelligant nil deesse; ante ipsum quoque dominum venire laetum, quam aliqua trepidatione confusum. Insperatum bonum est, si is ad quem deceptionis pertinet periculum sibi gratiae procuret augmentum. In quam rem illum sedis nostrae militem nos direxisse cognosce, qui tibi officioque tuo debeat imminere, quatenus nobis omnia parata renuntiet, quia committi non potest casui, quod nostro periculo constat ascribi.
13.20
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XX. THOMATI ET PETRO, VIRIS CLARISSIMIS, ARCARIIS, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut reddant actoribus sancti Petri cum obligatione chirographi vasa sacra quae Agapitus papa ad Orientem legatus missus pro pecunia accepta arcariis regiis oppigneraverat.
13.20
Retinetis mecum, fidelissimi viri, sanctum Agapitum, urbis Romae papam, cum ad Orientis principem legationis gratia mitteretur, jussione regia datis pignoribus, a vobis tot libras auri facto pictatio solemniter accepisse; ut cui providus dominator jussit, ad subitum ejus etiam urgeret excessum. Primum quidem benigne praestitit, qui in necessitate mutuas pecunias dedit; sed quanto gloriosius fecit etiam illud largiri quod cum gratiarum actione potuisset offerri! Victa est sine damno necessitas: manus papae dabat quod ejus substantia non habebat; et illud iter est indemne redditum, quod donis constat expletum. Quale, rogo, videbatur antistitem petentibus Ecclesiam, et Ecclesiam nulla detrimenta sentire? Distributor fuit potius quam donator, quia necesse est illi applicari, de cujus facultatibus videbatur expendi. Quid non agat apud pium principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? Quapropter nostra praeceptione commoniti, et regia jussione securi, sanctorum vasa cum obligatione chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut lucrose reddita, celeriter impetrata videantur optata[ ms., impetrare videantur optata]; referantur manibus Levitarum ministeria toto orbe narranda; donetur quod proprium fuit, quoniam juste per largitatem recipit quod sacerdos legibus obligavit. Superatum est exemplum quod in historia nostra magna intentione retulimus. Nam cum rex Alaricus, urbis Romae depraedatione satiatus, apostoli Petri vasa suis deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione cognovit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperavit; ut cupiditas, quae depraedationis ambitu admiserat scelus, devotione largissima deleret excessum. Sed quid mirum, si reverenda sanctorum diripere noluit, qui tanta se Urbis vastatione ditavit? Rex autem noster religioso proposito reddidit vasa quae jure pignoris propria videbantur effecta. Et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus.
13.21
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Officium scribarum et utilitatem describit.
13.21
Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando jus omnium ejus sollicitudine custoditur. Alios enim depopulantur incendia; alios nudat furtiva subreptio; nonnullis negligentia perit quod diligens auctor acquirit; sed fide publica robustissime reparatur quidquid a privatis amittitur[ ms., admittitur]. Diligentior est in alienis, quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus impleret, et requisitus non potest negare quod is cujus interest se fatetur amisisse[ ms., admisisse]. Armarium ipsius fortuna cunctorum est; et merito refugium omnium dicitur, ubi universorum securitas invenitur. Ad paterna transit officia si incorrupte sit veritas custodita. Nam sicut diligens genitor servat quod otiosus successor inveniat, sic arbiter artium nullum patitur propria utilitate fraudari. Et ideo tantae rei jugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas varietate fuscari. Vide quod tibi committitur antiqua fides, et quotidiana diligentia dirimis jurgantium litem. Apud cunctos praesules de tua cura litigatur; et tu potius judicas, qui causarum vincula dissolvis. Hoc honorabile decus, indisputabile testimonium, vox antiqua chartarum, cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt; litigantes quamvis improbi, coacti tamen obediunt[ forte obaudiunt]. Et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obviari. Quocirca non habeat venale propositum. Tinea documentorum est, oblatio maligna redimentis, dum quaerunt consumere quod se cognoverunt impedire. Pascat te editio[ Gr. et Cuj., edictio] decora veritatis; facultas tua habeatur integritas. Da petentibus quae olim facta sunt. Translator esto, non conditor antiquorum gestorum. Exemplar, velut annulum, ceris imprime; ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab authentico nequeat discrepare. Quod si te aliquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi acquiescat credi, quem scit potuisse corrumpi? Impugnat te fraude sua; et facile convincit, quem in una parte decepit. Ama justitiam, de qua nemo queritur; ut etiam iratus testimonium salubre possit dicere, qui te incassum voluit deviare. Publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam, aut accusatus invenire possis offensam.
13.22
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXII. PROVINCIALIBUS ISTRIAE SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut tributum in vino, oleo et tritico, quibus hoc anno provincia abundabat, solvant; 198 et mittit Laurentium cum pecunia ad majorem ejusmodi rerum numerum comparandum Ravennamque devehendum. Tum illam provinciam accurate depingit.
13.22
Expensae publicae diversa temporum varietate titubantes, hac ratione se poterunt continere, si proventum locorum sequatur salubritas jussionum. Illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. Nam si indicatur[ Juret. legit indicitur] quod sterilitas jejuna denegavit, tunc et provincia laeditur, et effectus optabilis non habetur. Commeantium igitur attestatione didicimus, Istriam provinciam a tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, divino munere gravidam, vini, olei, vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. Et ideo memoratas species in tot solidos date pro tributaria functione, qui vobis de praesenti prima indictione( Anno Christi 538) reputentur: reliqua vero propter solemnes expensas relinquimus devotae provinciae. Sed quoniam nobis in majore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio uberrime debeant congregari. Frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis damna sentire; eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor ereptus est; et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. Quanto vero melius est parere dominis, quam praestare longinquis, et debita fructibus solvere, quam ementium fastidia sustinere! Prodimus etiam amore justitiae quod nobis suggerere poteratis; quia in pretio laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non gravamur. Est enim proxima vobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa: ubi quasi tribus uberibus, egregia ubertate largitis, omnis fructus optabili fecunditate profluxit. Quae non immerito dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimis et deliciosa digressio, fruitur in Septentrione progressa coeli admiranda temperie. Habet et quasdam, non absurde dixerim, bajas suas, ubi undosum mare, terrenas concavitates ingrediens, in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. Haec loca et garismatia plura nutriunt, et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi non unus est. Numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae: quibus, etiam cessante industria, passim ostrea nascuntur injussa. Sic nec studium in nutriendis, nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis. Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita; ut hinc appareat qualia fuerint illius provinciae majorum judicia, quam tantis fabricis constat ornatam. Additur etiam illi littori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus, et a periculis vindicat naves, et ditat magna ubertate cultores. Reficit plane Comitatenses excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis; et quod illic nascitur, pene totum in urbe regia[ Ac., praecipua] possidetur. Praestet nunc copias suas sponte, magis devota provincia amplius pareat, dum speratur; quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur. Sed ne aliqua jussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium, virum experientissimum, et magnis nobis in reipublicae laboribus comprobatum, cum praesenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis injunctum esse cognoscit. Nunc procurate quae jussa sunt. Vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis jussionem. Pretia vero vobis moderata sequenti jussione declarabimus, cum nobis gerulus praesentium nativitatis modum missa relatione suggesserit. Taxari enim aliquid non potest juste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. Inaequalis quippe est arbiter, qui sententiam mittit in casum[ ms., incassum]; et mali sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus.
13.23
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Praecipit ut Istriam provinciam vinum, oleum triticumque empturus petat.
13.23
Deliberatio judicis probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. In abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona; electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. Atque ideo experientiam tuam, frequentibus nobisque tali devotione gratissimam, ad Istriam provinciam jubemus excurrere; ut in tot solidos vini, olei, vel tritici species de tributario solido debeas procurare: in aliis vero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia. Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. Admoneat te prioris conversationis exemplum, quia nimis grave est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus constat errasse. Qualis autem supradictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec provinciales laedat, nec publicas gravare possit expensas.
13.24
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXIV. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Jubet ut naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda. Tum de navigatione et nautarum labore, praecipue in salinis exercendis, disserit.
13.24
Data pridem jussione, censuimus ut Istria vini et olei species, quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter dirigeret mansionem. Sed vos, qui numerosa navigia in ejus confinio possidetis, pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos studeatis sub celeritate portare. Similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, 199 quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum. Estote ergo promptissimi ad vicina, qui saepe spatia transmittitis infinita. Per hospitia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis. Accedit etiam commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. Nam cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amoenissima fluviorum. Carinae vestrae flatus asperos non pavescunt; terram cum summa felicitate contingunt; et perire nesciunt, quae frequenter impingunt. Putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum non videri. Tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consueverunt; et conditione mutata pedibus juvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt, et pro favore velorum utuntur passu prosperiore nautarum. Juvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas esse prospeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus, ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente jucunditate Ionii littoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens, modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. Hic vobis aquatilium avium more domus est. Nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis; ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura non protulit, sed hominum cura fundavit. Viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic congregata soliditas aggregatur; et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum littus moles ejicere nescit undarum, et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non juvatur. Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. Paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. Unus cibus omnes reficit; habitatio similis universa concludit; nesciunt de penatibus invidere, et sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum constat esse obnoxium. In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. Moneta illic quodammodo percutitur victualis. Arti vestrae omnis fluctus[ ms., fructus] addictus est. Potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire; merito, quando isti debet[ Forn., debetur.... qui] omnis cibus, quod potest esse gratissimus. Proinde naves, quas more animalium vestris parietibus illigastis, diligenti cura reficite, ut cum vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere tentaverit, festinetis excurrere; quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere potestis itineris.
13.25
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXV. AMBROSIO VIRO ILLUSTRI, AGENTI VICES, SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Ex quibusdam signis futuram inopiam colligit; cui ut occurratur, jubet veterum frugum ingens copia congregetur.
13.25
Plerumque solliciti fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quia saepe portendunt aliqua, quae consuetudini probantur adversa. Nihil enim sine causa geritur, nec mundus fortuitis casibus implicatur; sed quidquid venire videmus ad terminum, divinum constat esse consilium. Suspenduntur homines, cum sua reges constituta mutaverint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleverat. Quis autem de talibus non magna curiositate turbetur, si versa vice consuetudinum, a sideribus aliquid venire videatur obscurum? Nam sicut certa securitas est suis vicibus tempora notare currentia, sic magna curiositate complemur, cum mutari talia sentiuntur. Quale est, rogo, stellarum primarium conspicere, et ejus solita lumina non videre; lunam, noctis decus, intueri orbe suo plenam, et naturali splendore vacuatam? Cernimus adhuc cuncti quasi venetum solem; miramur media die umbras corpora non habere, et vigorem illum fortissimi caloris usque ad extremam temporis inertiam pervenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius pene anni agi nihilominus constat excursu. Qualis ergo timor est diutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? Habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem. Unde jam speretur posse venire temperies, quando menses qui fructus decoquere poterant Boreis flatibus vehementer algebant? Quid enim fertilitatem producat, si terra aestivis mensibus non calescat? Quid germen aperiat, si matrem[ ms., Niv., Ga., matris] pluviam non resumat? Duo haec elementis omnibus probamus adversa, rigorem perpetuum et contrariam siccitatem. Mutaverunt se tempora non mutando[ Niv. et Ga., mutanda]; et quod mixtis imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest obtineri. Atque ideo de veteribus frugibus prudentia tua futuram vincat inopiam, quia tanta fuit anni praeteriti felix ubertas, ut et venturis mensibus provisa sufficiant. Reponatur omne quod ad victum quaeritur. Facile privatus necessaria reperit, cum se publicus apparatus expleverit. Sed ne te praesens causa magna haesitatione discruciet, ad considerationem revertere naturalium rerum, et fit ratione certum, quod stupenti vulgo videtur ambiguum. Sic enim constat divina ordinatione dispositum: sic astra praesentis in domiciliis suis mutuis administrationibus convenerunt, ut supra solitum hiems sicca redderetur et frigida. Hinc aer nivibus nimio rigore densatus, ardore solis in nulla raritate perductus est: sed in assumpta crassitudine perdurans, et caloribus ejus obstitit, et aspectum humanae fragilitatis elusit. Media enim quae sunt, nostris dominantur obtutibus; et per ipsa tantum videre possumus, quantum nobis sui corporis tenuitate concedunt. Hoc enim inane magnum, quod inter coelum terramque elementi more pervagatur, dum contigerit esse purum, et solis claritate respersum, vestros veraciter pandit aspectus: si vero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio, nec colores proprios, nec calores pervenire facit astrorum. Quod etiam aliis saeculis aere nubilo pro tempore frequenter efficitur. 200 Hinc est quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod novum frigus messor expavit, quod accessu temporis poma duruerunt, quod uvarum senectus acerba est. Sed si hoc divinae providentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia quaerere prohibemur. Illud tamen sine dubio terrenis fructibus adversarium esse cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non videmus. Proinde agat sollicitudo vestra ne nos unius anni sterilitas turbare videatur; dum sic ab illo primo administratore dignitatis nostrae provisum est, ut praecedens copia sequentem valuisset mitigare penuriam.
13.26
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Succurrit libenter et gratis Venetis inopia ob anni sterilitatem laborantibus, tributa remittendo et annonas concedendo.
13.26
Frequenter utilitas publica compendiosa pietate servatur, quando illud magis acquirit, quod bonorum intercessione remiserit. Veniens itaque vir venerabilis Augustinus, vita clarus et nomine, Venetum nobis necessitates flebili allegatione declaravit, non vini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse procreatas: asserens ad tantam penuriam provincialium pervenisse fortunas, ut vitae pericula sustinere possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. Quod nobis crudele visum est, aliquid a petentibus postulare; et illud sperare, quo provincia cognoscitur indigere. A talibus enim solas lacrymas exigit, qui quod non invenitur, imponit. Et ideo tanti viri allegatione permoti, vinum et triticum, quod nos in apparatu exercitus, ex Concordiense, Aquileiense et Forojuliense civitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus: carnes tantum, sicut brevis vobis datus continet, exinde providentes. Hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus. Et quoniam in Istria vinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supradictis civitatibus speratum est, postulate, sicut in foro rerum venalium reperitur; quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia justa servantur. Quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis venalitate taxandam; ut dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. Noveritis enim gravi vos subjici posse vindictae, si quid interdictum est dari, a vobis videatur acceptum.
13.27
LIBER DUODECIMUS. EPISTOLA XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. Mittit ingentem panici numerum populo penuriam patienti distribuendum.
13.27
Minus prodest bonum[ Ac., verum] jubere, nisi hoc per viros sanctissimos velimus efficere. Auget enim beneficium voluntas recta justorum; et quidquid sine fraude geritur, hoc vere donantis meritis applicatur. Decet enim ut munificentiam principalem sacerdotalis puritas exsequatur. Nam cui est studium, bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena vota complere. Et ideo sanctitatem vestram petimus( cujus propositi est divinis inservire mandatis) ut de horreis Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe jussum est, tertiam portionem esurienti populo ad viginti quinque modios per solidum distrahi sub nostra ordinatione faciatis, ne cujusquam venalitate ad illos perveniat, qui se de proprio videntur posse transigere. Accipiat minus habens indulgentiam principalem. Egentibus jussum[ Niv. et Ga., visum] est, non divitibus, subvenire. Fundit potius, qui mittit in plenum; nam illud potius reconditur, quod vasis vacuis congregatur. Quapropter sanctitas vestra miserationis officia non putet injuriam: quia totum vobis dignum est, ubi pietas invenitur; siquidem aliena desideria fideliter gerere, hoc est bona propria perfecisse. Ad quam rem, Deo juvante, procurandam illum atque illum curavimus destinare: qui sanctitatis vestrae ordinationibus obsecuti, nihil ex se faciant, sed tantummodo vobis obedire contendant. Solidi vero quanti ex supradicta quantitate panici potuerint congregari, vestra nobis relatione declarate; ut apud arcarium[ Ac., arcanum] reconditi ad supra memoratam speciem reparandam, futuris reserventur, Deo auxiliante, temporibus: more vestis redivivae, cujus adunatio per fila resolvitur, ut in novam faciem splendido potius decore texatur.
13.28
LIBER DUODECIMUS. XXVIII. EDICTUM. Indicat Liguribus victoriam e Burgundionibus reportatam, ei fugam Alemannorum. Deinde dicit regem ob inopiam eis relaxasse dimidiam tributi partem, et horrea sua ad eos sublevandos aperuisse.
13.28
Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut humanum possit animum comprobare? Nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet. Data est provinciis in regis nostri laude penuria; steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. Minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. Gaudete, provinciae, malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat adversis. En pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis. Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia, et Liguria vestra, sicut vos retinere 201 necesse est, Burgundionum incursione quateretur, gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii tanquam solis ortus fama radiavit. Expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit, quando illum cognovit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probaverat esse singularem. Quoties se optavit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret adverso; cujus licet praesentiam relevatus evaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? Nam mox ut Gothi ad belli studium gemina se fortitudine contulerunt, ita prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: divini aequitate judicii, ut in ipsis campis praedo corrueret, quos vastare praesumpsit. Exsulta adversariorum cadaveribus ornata provincia; acervum ride funerum, quem inimicorum vitio constat effectum. Nunc melius culta Liguria, cui, negato fructu segetis, messis provenit hostilis. Nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter obtulisti. His additur Alemannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum junxisset et exitum, quasi salutaris ferri exsecatione purgata; quatenus et male praesumentium vindicaretur excessus, et subjectorum non omnino grassaretur interitus. Possem quidem vobis dinumerare quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani animi ad vestra felicia festinantes, illud nos tantum dicere cupitis, quod ad vos specialiter pertinere sentitis. Redeamus ergo ad suave principium, quando quos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere. Nam qui perculit hostem provinciae, et famem jussit exire. O certamen toto orbe praedicandum! Contra indigentiam saevam gloriosi principis pugnat humanitas, cujus vere castra sunt horrea referta, quae si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica; sed quia magis aperuit, saevientem adversariam mox fugavit. Nescio quae principis nostri bella mundus potius admiretur, ego tamen dicam quod sentio. In usum est viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanitatem virtutem esse constat vicisse penuriam. Verum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia praestitisset. Joseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse laetitiam: sed tale posuisse pretium, ut suae subventionis avidus, se potius venderet alimonia mercaturus. Quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus, quam potuit flere captivus! Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satisfaceret, et periclitanti populo subveniret. Pace tanti patris dixerim, quanto praestantius est libertate salva frumentum vendere, et propter indigentiam tributa laxare! Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit, et pretium quod vos oblectet imposuit. Vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum possessor invenire non possit, ad denos ordinem rerum saeculi mutavit humanitas: nos jubemur vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. O novum praedicationis eventum! Affectu damni negotiatio provenit; et votum est vendenti magis perdere, ut quaestum comparans valeat invenire. Talia profecto regem decet tractare commercia, talem convenit nundinationem exercere pietatem; ut tunc minus acquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre. Libet referre qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit, quantum sufficere credidit, et nunc iterum postulata geminavit. Verecundum vobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reservaret humanitas: non audita despexit, quando ipse visa testatus est. Felix illa calamitas, quae prius miserantem reperit testem; ut post districtum judicem non haberet. Gaude igitur assuete jam bono Ligur, in usu tuo secunda[ ms. et Ac., saecula] venerunt; nam collatos tibi Aegyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis, et libertatis praemia non amittis; immo illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. Adhuc te praedictum ornat exemplum, adhuc est in qua parte superetur. Legitur enim Joseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. Quid mirum, si, natura compellente, proximis suis humanior visus est exstitisse? Hic autem cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit; et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis visus est praestitisse germanis. Breviter dicantur effusa; hinc bona sua discat universitas, quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis. Sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem jussionis ad vos perveniat munificentia principalis.

Intertext edge

Open linked passage

Note