Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 4.2
Choose a text
More by Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii
—
7904 Variae
4.1
LIBER TERTIUS. 40 EPISTOLA PRIMA. ALARICO REGI VISIGOTHORUM THEODORICUS REX. Monet, ne in multitudine parentum confidat, nec bellum regi Francorum indicat, donec legatos ad illum dirigat, qui litem inter eos motam dirimant; et hanc ob rem ei mittit legatos, qui etiam Gundibadum et alios reges conveniant.
4.1
Quamvis fortitudini vestrae confidentiam tribuat parentum vestrorum innumerabilis multitudo, quamvis Attilam potentem reminiscamini Visigothorum viribus inclinatum: tamen quia populorum ferocia corda longa pace mollescunt, cavete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non habere. Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus; et nisi usu praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. Absit ut vobis aliquid indignatio caeca surripiat. Moderatio provida est, quae gentes servat. Furor autem instantia plerumque praecipitat, et tunc utile solum est ad arma concurrere, cum locum apud adversarium justitia non potest invenire. Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere debeamus, ut litem vestram amicorum debeant amputare judicia. Inter duos enim nobis affinitate conjunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem contingat forsitan inveniri. Non vos parentum fusus sanguis inflammat, non graviter urit occupata provincia, adhuc de verbis parva contentio est: facillime transigitis, si non per arma vestros animos irritetis. Objiciamus, quamvis cognato, cum nostris conjuratis eximias gentes. Justitia, quae reges efficit fortiores, cito convertit animos, qui contra se tales sentit armatos. Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti, legatos nostros illum et illum ad vos credimus esse dirigendos: qui vobis et mandata nostra sufficienter insinuent, et usque ad fratrem nostrum Gundibadum, vel alios reges, cum vestra voluntate deproperent: ne videamini eorum immissione laborare, qui maligne gaudent alieno certamine. Avertant enim divina, ut supra vos iniquitas illa praevaleat. Commune malum, vestrum judicamus inimicum. Nam ille me jure sustinebit adversum, qui vobis nititur esse contrarius.
4.2
LIBER TERTIUS. EPISTOLA II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODORICUS REX. Suadet Gundibado, legatis ad eum missis, concordiam Alaricum inter et Clodovaeum restituat.
4.2
Grave malum est inter charas[ alii, curas] regiasque personas, voluntates sibimet videre contrarias, et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit emergere. Non sine invidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade dimicetur. Habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio segregatus; si quid in 41 vobis delinquitis, meo graviter dolore peccatis. Nostrum est, regios juvenes objecta ratione moderari: quia illud in nobis[ alii, in vobis] vere sentiunt displicere, qui dum male cupiunt, audaciam suae voluntatis retinere non possunt. Vereantur senes, quamvis sint florida aetate ferventes. Sciant nos adversarios esse contrarietatibus suis, et illud velle persequi, ne ab utrisque possit excedi. Decet enim nos aspera verba dicere, ne affines nostri ad extremum debeant pervenire. Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credimus destinandos, ut, si filio nostro Alarico visum fuerit, ad regem Francorum cum conjuratis nobis gentibus dirigere debeamus: quatenus causa quae inter eos vertitur, amicis mediis rationabiliter abscidatur. Convenit enim tales tantosque reges non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de suis et nos possint casibus sauciare. Quapropter fraternitas vestra, adhibito mecum studio, eorum nitatur reparare concordiam: quia nemo potest credere sine nostro voto illos ad haec praelia pervenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum veniant, nostra potius esse certamina. Aliqua vero a praesentium gerulis litterarum sermone vobis commisimus intimanda; ut sic prudentia vestra cuncta componat, quemadmodum consuevit, Deo juvante, perficere, unde solet diligentissime cogitare.
4.3
LIBER TERTIUS. EPISTOLA III. HERULORUM, GUARNORUM, THORINGORUM REGIBUS THEODORICUS REX. Hortatur ut mittant legatos una cum suis et Gundibadi ad Clodovaeum; ut aut expeditionem in Visigothos cohibeat, et leges gentium quaerat: aut omnium passurum se incursus sciat.
4.3
Superbiam Divinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus. Nam qui vult opinabilem gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit caeteris justa servare. Pessima consuetudo est despicere veritatem. Credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. Et ideo vos, quos conscientiae virtus erigit, et consideratio detestabilis praesumptionis accendit, legatos vestros, una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis, ad Francorum regem Luduin[ ed., Ludovicum] destinate; ut aut se de Visigothorum conflictu considerata aequitate suspendat, et leges gentium quaerat: aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium judicat esse temnendum. Quid quaerit ultra, cui offertur absoluta justitia? Dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum disponit regna quassare. Sed melius est, ut inter initia perniciosa reprimatur assumptio; ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum. Recolite namque Eurici[ ed., Henrici] senioris affectum, quantis vos juvit semper muneribus, quoties a vobis proximarum gentium imminentia bella suspendit. Reddite filio ejus gratiam, quam tamen[ ed., tantum] agnoscitis vestris utilitatibus, attributam. Nam si tanto regno aliquid praevaluerit, vos aggredi sine dubitatione praesumet. Quapropter excellentiam vestram epistolari sermone salutantes, per legatos nostros illum et illum praesentium portitores, verbo vobis aliqua dicenda commisimus; ut vos, qui nostrum sequimini, Deo juvante, dispositum, unus complectatur assensus; et foris hoc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis.
4.4
LIBER TERTIUS. EPISTOLA IV. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODORICUS REX. Hortatur ne bellum adversus Alaricum paret, donec eorum controversia mediis amicis dirimatur; et minatur a se et ab amicis arma movenda in eum qui haec monita contempserit. Quapropter ad utrumque legatos mittit.
4.4
Adeo inter reges affinitatis jura, divina coalescere voluerunt, ut per eorum placabilem animum proveniat quies optata populorum. Hoc enim sacrum est, quod nulla permittitur commotione violari. Nam quibus obsidibus habeatur fides, si non credatur affectibus? Sociantur proximitate domini, ut nationes divisae simili debeant voluntate gloriari, et quasi per alveos quosdam concordiae adunata se possint gentium vota conjungere. Quae cum ita sint, miramur animos vestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum filio nostro Alarico rege durissimum velitis subire conflictum; ut multi, qui vos metuunt, de vestra concertatione laetentur. Ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate florentes. Non leviter regna vestra quassatis, si data partibus libertate confligitis. Virtus vestra patriae non fiat inopinata calamitas, quia grandis invidia est regum, in causis levibus gravis ruina populorum. Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem protinus arma commovere. A parentibus, quod quaeritur, electis judicibus expetatur. Nam inter tales viros et illos[ ms. R., illis] gratum est dare, quos medios volueritis efficere. Quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones vestras reliquisse cognoscitis? Absit ille conflictus, ubi unus ex vobis deleri poterit inclinatus. Abjicite ferrum, qui in meum pugnare vultis opprobrium. Jure patris vobis interminor et amantis. Ille nos, et amicos nostros patietur adversos, qui talia monita( quod non opinamur) crediderit esse temnenda. Quapropter ad excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos: per quos etiam ad fratrem vestrum, filium nostrum, regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet aliena malignitas; sed in pace perseverantes, quae sunt inter vos, mediis amicis, placabiliter finire debeatis. Per eos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandavimus; ut gentes quae sub parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione vastari. Illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere cognoscitis: quoniam qui vult alium in praecipites casus mittere, eum certum est fideliter non monere.
4.5
LIBER TERTIUS. 42 EPISTOLA V. IMPORTUNO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Laudatur cum patre et patruo Importunus, et ei ob praeclara merita patriciatus insignia conferuntur.
4.5
Si te aut nobilitas sola decoraret, aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus: ne magna vilescerent cum simul omnia funderentur. Nunc autem cum te universa facto agmine comitentur, nec desit uni quod praedicatur in pluribus, convenit justitiae nostrae ut cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis. Non enim crescendi vobis hic ordo, qui multis est: paulatim provehi, mediocris probatur esse virtutis; dum morosius agnoscitur quod sub levitate praeparatur[ ed. Ac., praestatur]. Saltu quodam se tendit vestra prosperitas, solaque perfectio a vobis quaeritur, cum vobiscum multa nascantur. Elaboratae sunt enim longa aetate vestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in vestra posuere familia. Nam, ut prisca saecula transeamus, quae affatim viros sunt visa perferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore conspicuus; qui non solum ornamentum familiae suae, sed ipsi decus senatui praestitere: modernis saeculis moribus ornabantur antiquis; bonitate praediti, constantia gloriosi, in amicitia proni, ad odia sumenda difficiles. Ita, quod maximum felicitatis genus est, cum multae probarentur esse potentiae, invidiam illos persequentium contigit non habere. Pendebant quinimo circa eos anxia vota civitatis, crescens supra privatos publicus amor eorum. Senatus animum eorum sequebatur, turba propositum. Et necesse erat Romam velle quod cuncti videbantur optare; miroque prosperitatis eventu firmum circa eos custodiebat arbitrium voluntas vaga populorum; quod inter caeteras dignitates munus judicamus esse praecipuum. Nam si paucorum amor juste jam gloria est, tantae civitatis affectus quod potest habere praeconium? Proinde sicut omnia ingrata videntur obscura, sic generaliter dilecta praeclara sunt. Tot igitur parentum laude decoratus, tot etiam morum luce conspicuus, sume post consulares fasces emeritos, patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum; et cani honoris infulis adultam cinge caesariem, qui meritorum laude aetatis praejudicia superasti. Cur enim tardo evenirent praemia cui tot generis suffragabantur exempla? Eligitur quippe in te nascendi laus, vivendi gloria; et cum multa trahas ab antiquis, meruisti placere de propriis. Ab ipso quippe vitae principio, quod inter adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem virtutibus exhibere. Atque ideo instituti tui firma vestigium, ut qui primaevus gloriam consecutus es, florentibus annis gloriosis honoribus augearis. Inspice denique quanta tuorum laude praecipua decoreris. Culpae genus est non te fecisse quod summum est. De maturitate quippe tua multo debent venire meliora, qui in aetate tenera te novimus fecisse praedicanda. Confidimus enim nec tui generis institutum, nec nostrum circa te errare posse judicium.
4.6
LIBER TERTIUS. EPISTOLA VI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Multis laudibus senatum Romanum aeque ac Importunum extollit, quem ad patriciatus dignitatem evexerat, senatuique plurimum commendat.
4.6
Gratum quidem nobis est, Patres Conscripti, personas novas ad honorum celsa producere[ mss., perducere]. Delectat peregrini germinis viros gremio libertatis inserere, ut variis frondescat senatus aula virtutibus. Ornat enim talis multitudo conventum, et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia. Sed multo nobis probatur acceptius, quoties dignitatibus reddimus, qui de ipsa curiae claritate nascuntur, quia non sunt de vobis examina nostra sollicita dum praejudicata bona transfunditis, qui merita cum luce praestatis. Origo ipsa jam gloria est, laus nobilitati connascitur. Idem vobis est dignitatis quod vitae principium. Senatus enim honor amplissimus vobiscum gignitur, ad quem vix maturis aetatibus pervenitur. Haec licet de vobis omnibus veraciter judicemus, ut ordinis genium complectatur gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus Deciorum sanguis irradiat: qui tot annis continuis simul splendet claritate virtutis; et quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata. Saeculis suis producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre, tot probati quot geniti; et, quod difficile provenit, electa frequentia. En pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor civium, gloria generis, augmentum senatus; qui quamvis fulgeant communione meritorum, invenies tamen quem possis laudare de propriis. Respicite certe juvenem per formae gratiam mentis pulchritudine plus placentem. Refert facie sanguinis decus, proditur animi natura per vultum, et serenitate corporis nubila quoque mentis abstergit. Verum haec naturae bona litterarum decoravit insignibus: ut cote magistrarum artium detersis mentis penetralibus plus luceret. In libris veterum Decios cognovit antiquos, nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio viventem. Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen contigit discere per parentes, et de avita laude primordia teneri pectoris erudire. Libet referre quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum convertebatur aspectus; quem, cum audiret parentem, illa mox intendebat haeredem quaerens; ut quae auctorem cognoverat dicere, per hujus posset similitudines approbare. Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de patribus egregie dicta[ alii, dona] confirmat. Creditum est de his omne quod legitur, dum praeconia veterum praesens docuit vena virtutum( in auditorii officina ingeniorum flamma recalente). His quidem formabatur exemplis, sed domesticis felicius producebatur imperiis. Subtracto enim solatio maritali, onus regendi mater gloriosa suscepit: quam nec ampla patrimonii cura, nec tot filiorum potuit turbare custodia. Aluit nutrimentis, 43 auxit patrimoniis, ornavit moribus; et quot edidit familiae juvenes, tot reddidit curiae consulares. Haec igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae virtutis inquirit: ut inter privata laudatis publica debeat ornamenta largiri. Atque ideo, P. C., illustri et magnifico viro Importuno patriciatus culmen indulsimus, ut vester coetus sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus possit augeri. Impendite parenti gratiam, adunate sententias: vestra est indoles, quam probamus. Habetis certe quod vobis ingeniosa laude tribuatis, si amore necessitudinum publicum faciatis esse judicium; et quod pro naturae charitate dependitur, collatum nostris jussionibus aestimetur.
4.7
LIBER TERTIUS. EPISTOLA VII. JANUARIO VIRO VENERABILI, EPISCOPO SALONITANO THEODORICUS REX. Jubet ut persolvat Joanni pretium sexaginta orcarum olei, quas ad implenda luminaria ab eo acceperat.
4.7
Omnes quidem justitiam colere et observare praecipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus eriguntur; ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Joannes itaque flebili nos allegatione pulsavit, sanctitatem vestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse: quarum pretium sibi postulat oportere restitui. Bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid misceatur adversum. Nam licet ubique deceat justitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est quae divinis obtutibus offeruntur: ne putemus ignorare Deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus acquiescat. Et ideo, si veram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione justitiae, quam sancta lege praedicatis, facite quae juste debentur sine tarditate restitui; quatenus nullus ingemiscat, illata sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius praestare juvamina. Quapropter studete ut, qui non soletis pro magnis rebus excedere, non videamini( quod absit) in parvitate peccare.
4.8
LIBER TERTIUS. EPISTOLA VIII. VENANTIO VIRO SENATORI, CORRECTORI LUCANIAE ET BRUTIORUM, THEODORICUS REX. Monet ut tempora constituta exactionis binorum et ternorum illi delegatae compleat.
4.8
Justitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari, quod ei constat injungi, et pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingravare. Nam si remissio in admonitionibus veniat, cunctos necesse est ut contemptus involvat. Et quodammodo nascitur de pietate crudelitas, si quem negligis admonere, postea cogaris exigere. Utilis est ergo cura praedicere, quando et occasio subtrahitur delictis, et locus non datur illicitis. Quapropter illustris viri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus, pridem tibi, secundum morem veterem, exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. Unde te praesentibus commonemus affatibus, ut secundum canonicariae fidem tempora debeas constituta complere: ne quidquid dispendii assis publicus sustinuerit, de proprio exsolvere tu cogaris, a quo nec tantae jussioni est habita reverentia, nec fides suae promissionis impleta.
4.9
LIBER TERTIUS. EPISTOLA IX. POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS AESTUNIS CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. Jubet ut columnas marmoreas et lapides sine usu jacentes, ad urbem Ravennam devehendos curent.
4.9
Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare: quia non minorem laudem de inventis, quam de rebus possumus acquirere custoditis. Proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere. Quidquid enim per alienum venit incommodum, nostrae justitiae non probatur acceptum. In municipio itaque vestro sine usu jacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos. Et quia indecore jacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum, antequam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum. Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium, nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platomas, vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat[ ed. Niv. et Gam., contrahat] modis omnibus devehendas; ut collapsis metallis obliterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima; et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.
4.10
LIBER TERTIUS. EPISTOLA X. FESTO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Jubet ut marmora e domo Pinciana in Ravennatem urbem per catabulenses deferantur.
4.10
Decet prudentiam vestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi civis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis obedire. Atque ideo magnitudini tuae praesenti admonitione declaramus ut marmora quae de domo Pinciana[ ed. Niv. et Gam., Pinciniana] constat esse deposita, ad Ravennatem urbem per catabulenses vestra ordinatione dirigantur. Subvectum vero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proveniret, aut laborantes aliqua detrimenta sentirent.
4.11
LIBER TERTIUS. 44 EPISTOLA XI. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Praefectura urbana illi confertur, et praeclara ad eam dignitatem laudabiliter exercendam monita traduntur.
4.11
Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere, optamus ubique praestita nostra radiare, quia in aevum vivit quod munificentia principalis indulserit. Quid enim tam regium quam fecisse felicem, et eo usque praestare, quo se erectus stupeat attigisse? Beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant; et libertatis dominus jugiter potest crescere, si sibi subjectos studeat ampliare. Hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quem gratia generalitatis patrio fovemus affectu, per indictionem quartam[ id est anno 511] praefecturae urbanae infulas tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara laetetur, et sub nobis possit proficere quidquid meruit ad nostra saecula pervenire. Circumspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse committi; ut in illo amplissimo coetu judicis videaris eminere suggestu, ubi est arduum, vel ipsum obtinere collegium. Stude ergo ut a meritis tuis exigere possis quod nos praestitisse cognoscis. Avara fuge, justa sequere, modesta dilige, iracunda contemne. Quid erit suavius quam in illa turba summorum nobile protulisse judicium, ubi tot patriciorum corda provocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore sapientum? Nunquam majore laude virtus[ Ac., virtutis] agitur, quam si recte Roma tractetur. Quas divitias aestimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem, et ante ipsum libertatis gremium nullis vitiis esse captivum? Videmus, reliqui fasces qua gloria censeantur. Urbanus praesul dignitas est honorum. Non patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba nescire. Locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum, et totius vitae judicium promulgat fama populorum. Haec te et animo concipere, et rebus evidentibus explicare, credibile apud nos faciunt studia litterarum: ubi cognovisti omne quod deceat, et ad usum vitae gloriosae animum, doctorum nimirum institutione, formasti. Fugiat ergo doctrina delictum. Indocilis est animi ad vitia trahi. Aedificatus libris locum non relinquit injuriis: ubi in teneris annis acquiritur, quod matura aetate servetur. Ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, admoneat lectionis auctoritas, deinde judicii nostri electio gloriosa; ut majora de nobis sumere possis, cum te ea quae commisimus implere cognoveris.
4.12
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Argolicum cum parentibus multis laudibus exornat, et approbatam a senatu ejus in praefectum urbis electionem cupit.
4.12
Amamus, Patres Conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. Publici enim decoris mater est mens regentis; et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. Facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam, quam dissimilem sui princeps possit formare rempub. Hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis quia quidquid de vobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. Nam cum omnia celsa mereamini, nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse defuerit. Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae dignitate promovemus; ut et ille augeatur fascibus, et vobis tanti judicis minime subtrahatur ornatus. Scitis enim, saepe ex hac familia viros enituisse praecipuos. Recordamini provecti avum perfecti dogmatis honore ditatum, cujus innoxiam[ ed., maximam] facundiam fora mirata sunt. Studuit vero, cum abundaret eloquio, sciens, dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. His meritis ad honorum celsa perductus, largitiones sacras fida protexit custodia, implens etiam doctrina, quam susceperat magisterii dignitatem: ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse praecipuus. Accedit etiam provecti nobilissimus pater, qui comitivae privatarum infulas nullius acerbitate calumniae profanavit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta; et, quod rarum virtutis exemplum est, his egit se temporibus continentem, quibus crimen avaritia non habebat. Principis enim propositum facit, aut negligere judices, aut amare virtutes. Tot igitur originis documenta praemittens[ ed., promittens], credamus bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem, et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. Favete ergo, P. C., vestris dignitatibus consecrato, ut ad majora virtutum desideria concitetis quos nos munerum[ mss., nimirum] provocamus exemplis.
4.13
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XIII. SUNHIVADO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Illum laudat, et jubet ut petat Samnium, jurgia Romanorum cum Gothis compositurus.
4.13
Laborum tuorum longa servitia, et exploratae fidei multa documenta hoc nobis judicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc 45 alienis moribus praeferaris; et praestes[ ms., Aud., pares] provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam. Is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti, hoc remedio credimus laborantibus subveniri, si spectabilitatem tuam juberemus ad finienda jurgia[ alii, sumenda negotia] proficisci. Unde nunc enitere, ut tam bono judicio laudabili respondeas instituto: aptumque nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. Intra itaque provinciam Samnii. Si quod negotium Romano cum Gothis est, aut Gotho emerserit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies; nec permittimus indiscreto jure vivere quos uno voto volumus vindicare. Censebis ergo in commune, quae sunt amica justitiae: quia nescit personas respicere, qui meram cogitat aequitatem.
4.14
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XIV. AURIGENI VIRO VENERABILI, EPISCOPO, THEODORICUS REX. Scribit Julianum conqueri uxorem suam, vel res a subditis episcopi fuisse subtractas; et jubet, si modo res ita se habuerit, ut reus quamprimum plectatur.
4.14
Quamvis judicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum[ ms. Aud., obsecrandum] quod matrimonii genialis impugnat affectum. Quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Julianus itaque nobis lacrymabili aditione conquestus est, uxorem suam, vel res a vestris hominibus injusta usurpatione pervasas. Unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis, nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine tarditate aliqua resecate. Malum enim cum perseverat, augetur, et remediabile bonum est in peccatum, accelerata correctio.
4.15
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XV. THEODAHADO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Committitur ejus judicio examinandus, qui Sonae judicium declinaverat.
4.15
Injuria quidem nostra est laesa justitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. Unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae jussionis constat admissum. Quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae jussionis reverenda contemnat? Ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae judicium decrevimus convenire, qui se inveterata[ ed. Ac., inventa] calliditate subtraxit, examini vestro committimus audiendum; ut finem detis jurgio plectibili machinatione dilato. Praestate itaque audientiae curam, ut justitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua jurgiorum.
4.16
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XVI. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Mittitur in Gallias officio vicarii praefectorum functurus, et ei dantur plurima et utilia monita.
4.16
Firmum est judicium cujus tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur, ubi experimenta probabilia suffragantur. Exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus; sed non imparem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus. Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis, Deo auxiliante, subjugatas[ ed., subjectas. Ms. R., substitutas], vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. Unde perpende qualia de te videamur habere judicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus acquisitos. Chara est principi gloria; et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum. Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra judicia: turbulenta non ames, avara declina, ut talem te judicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. Desiderat viros egregios coacta cladibus suis. Effice ut victam fuisse delectet. Nihil tale sentiat quale patiebatur cum Romam quaereret. Abscedat omnis de calamitate tristitia. Serenetur tandem nubilus vultus. Nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenerit.
4.17
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODORICUS REX. Denuntiat se Gemellum vicarium praefectorum ad regendam eorum provinciam misisse, et jubet ut ejus mandatis obediant.
4.17
Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora restituti; quia gratus ibi regressus est ubi provectum vestros constat habuisse majores. Atque ideo in antiquam libertatem, Deo praestante, revocati, vestimini moribus togatis[ id est, Romanis]; exuite barbariem, abjicite mentium crudelitatem; quia sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis. Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes( quod feliciter dictum sit), spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, fide nobis et industria comprobatum, 46 ad componendam provinciam credidimus dirigendum; sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes graviter intelligit displicere. Quapropter ordinationibus ejus ex nostris jussionibus obedite, quia eum credimus vobis profutura decernere. Recipite paulatim veridicos[ ed., juridicos] mores. Non sit novitas molesta, quae proba est. Quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere, et casus reliquos non timere? Jura publica certissima sunt humanae vitae solatia, infirmorum auxilia, potentum frena. Amate unde et securitas venit, et conscientia proficit. Gentilitas enim vivit ad libitum: ubi magis reperit mortem propriam qui potest habere quod placeat. Vos jam securi ostentate divitias parentum. Bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior est quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit. Ideo enim vobis praefecturae vicarium direximus, ut cum tanta dignitate et civilem videamur regulam destinasse. Fruamini, quod tantum audiebatis. Intelligite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri, et illos merito crescere qui possunt aliis justa praestare.
4.18
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XVIII. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Jubet ut Magno, qui ab hostium partibus ad natale solum remeaverat, bona sine ulla mora restituantur.
4.18
Merentur bona, qui nostram visi sunt elegisse clementiam; ut eos veraciter judicasse, per augmenta propria possimus ostendere. Quod si talibus publica decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse justitiae? Spectabilis itaque Magnus, hostium conversatione damnata, quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriavit imperium: cujus absentia contigisse dicitur, ut ejus potuisset perire substantia. Atque ideo praesenti jussione sancimus quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis, aut rusticis, vel quidquid sibi competens quolibet modo nunc amissum poterit probare, sine aliqua tarditate recuperet, retinens ex nostra auctoritate dominii jus omne quod habuit; nec quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus volumus sustinere, cui propositi nostri est etiam nova praestare.
4.19
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XIX, sive COMMONITORIUM. DANIELI THEODORICUS REX. Illi marmorario peritissimo conceditur facultas dispensandi arcas marmoreas in urbe Ravenna ad sepelienda defunctorum corpora.
4.19
Decet ut palatio nostro servientibus justis commodis consulamus, quia fructuosus debet esse labor publicus; ut quamvis obsequia nobis gratuita jure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. Et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva consolatio: quoniam animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt. Hinc quibusdam veniunt ad pretium dolores, et miserabili sorte votorum crescit mercantibus de humana morte compendium. Ita tamen, ut non sit iniquitas sub hac occasione taxari, ne cogamur miseri inter acerba luctuum gravia plorare dispendia facultatum; et nefanda devotione constricti, aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere, aut dilecta corpora vilissimis foveis potius dolentes abjicere. Sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus[ ed., moderatio promerentibus] facit. Nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi.
4.20
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XX. GRIMODAE SAJONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODORICUS REX. Decernit ut si Faustus ea quae Castorius possidebat, vel titulis ingravavit, vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio ejusdem pretii, illis cogentibus, a pervasore reddatur.
4.20
Inter gloriosas reipub. curas, quas perpeti cogitatione, Deo auxiliante, revolvimus, cordi nostro est levamen humilium; ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quidquam apud nos audaciae, cujus est propositi, superba calcare. Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diversorum pressit invidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis; ut plus valeret nostrae pietatis auxilium, quam iniqua calliditas improborum. Atque ideo praesenti auctoritate decernimus ut si praefectus vir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat, vel titulis ingravavit, vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium, cum alio ejusdem meriti, vobis imminentibus, a pervasore reddatur; ut crudelibus damnis afflicto, pietatis nostrae remedio consulamus. 47 Si quis autem in hac praesumptione medius[ Juret., forte modicus] invenitur, ut ad ea quae jussa sunt idoneus nequeat inveniri, ad nos reducite vinculis illigatum, ut poena possit satisfieri, cujus facinoris facultas non sufficit ultioni. Tali igitur confusione jam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum votum persecutus esse videatur. Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere tentaverit, quinquaginta librarum auri mulcta protinus feriatur. Sitque major cruciatibus poena respicere illaesum, quem videre desideravit afflictum. En factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates, praetorii praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus; et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. Hinc omnes intelligant quo amore delectemur aequitatis, ut et potentiam nostrorum judicum velimus imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere.
4.21
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXI. FAUSTO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Illi quatuor mensium induciae ad secessum ab urbe Roma in provinciam utilitatis proprioe causa conceduntur.
4.21
Humanae consuetudinis mos est ut variata plus capiant[ Ed. Ac. et vet. cod. For. sapiant]; et quamvis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. Proinde sacris[ id est Romanis] moenibus jugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa inducias tibi postulas debere concedi; non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quod dulcior fiat renovata regressio. Atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad provinciam quatuor mensium inducias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem, ad penates proprios redire festines; quatenus habitatio Romana, quam multiplici volumus densare conventu, subtractis incolis, terrarum opinatissima non rarescat. Hoc etiam et vobis aptissimum judicamus, quando senator Romanus alibi possit dolere tardatus. Ubi est illa gratia parentum, ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? Piaculi genus est, absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare.
4.22
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXII. ARTEMIDORO VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Vocat illum ad aulam et ad consortium suum.
4.22
Congruit comitatum nostrum viris nos decorare nobilibus, ut et illorum expleatur votum, et obsequium nostrum ornent merita personarum. Proinde magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse gratissimos, his oraculis evocamus; ut qui longa nobiscum aetate versatus es, praesentiae nostrae dulcedine capiaris. Festinat enim ad principem, qui vel solum potest videre propitium. Nam cui libet[ Ed. Ac., licet] habere nostra colloquia, munera credit esse divina. Quapropter non tardamus desiderium, cujus optamus aspectum. Venire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus.
4.23
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXIII. COLOSSAEO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi committit regimen Pannoniae Sirmiensis, et eum salutaribus ad hoc munus bene obeundum monitis imbuit.
4.23
Juvat probatis ordinanda mandare, siquidem et de talibus judicium gaudet eligentis, et eorum secura substantia est, quae committitur approbatis. Nam ut optamus esse qui[ ms. Aud. quid] placeat, ita curamus ut qui placuerit, enitescat. Proinde prosperis initiatus auspiciis ad Sirmiensem Pannoniam, quondam sedem Gothorum, proficiscere, illustris cinguli dignitate praecinctus, commissamque tibi provinciam armis protege, jure compone; ut antiquos defensores recipere laeta possit, quae se nostris parentibus feliciter paruisse cognoscit. Nosti qua te nobis conversationis sinceritate commendes. Sola tibi placendi via est, si quae gerimus imiteris. Aequitati fave, innocentiam animi virtute defende; ut inter nationum consuetudinem perversam, Gothorum possis demonstrare justitiam: qui sic semper fuerunt in laudis medio constituti, ut et Romanorum prudentiam caperent, et virtutem gentium possiderent. Remove consuetudines abominanter inolitas[ alii, inoblitas. Alii, inditas]: verbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit convicium negotium perdere, cum pro re abjurator aliena[ alii, proprie abjurator alieni] furtum, non animam reddat: ne plus intentio civilis rapiat quam bella consumant. Scuta in hostes erigant, non in parentes. Et ne quem forte ad mortem videatur praecipitare paupertas, redde pro talibus gloriosum plane damnum. Lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum, si civile ibi potueris plantare propositum; et nostris vere judiciis dignum, si dispendium judex subeat, ut vitam periturus acquirat. Quapropter consuetudo nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus velle vivere consuescat.
4.24
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXIV. UNIVERSIS BARBARIS, ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Praecipit ut Colossaeo obediant, et duellum exsecrentur, Gothorum exemplum secuti.
4.24
Institutum suum providentia nostra non deserit, cum subjectis semper intenta, profutura disponit; ut ad majorem devotionem concitentur[ ms. Aud., dispositionem conferantur], qui sui curam nos habuisse cognoscunt. Hinc est quod Colossaeo viro illustri, nomine viribusque praepotenti, gubernationem vestram, defensionemque commisimus; ut qui suae hactenus multa dedit experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. Atque ideo parientiam[ id est obedientiam; Ed. Ac., patientiam] vestram saepius approbatam, nunc quoque eodem praesente monstrate; quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat, et ille integritatem propriae asserit mentis, qui jugibus persistit obsequiis. Illud praeterea vos credimus admonendos, ut non in vos, sed in hostem saevire cupiatis. Res parva non vos ducat ad extrema discrimina. Acquiescite justitiae, qua mundus laetatur. Cur ad monomachiam recurritis, qui venalem judicem non habetis? Deponite ferrum, qui non habetis inimicum. Pessime contra parentes erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. Quid opus est homini lingua, si causam manus agat armata? Aut unde pax esse creditur, si sub civilitate pugnetur? Imitamini certe Gothos nostros, qui foris praelia, intus norunt exercere modestiam. Sic vos volumus vivere, quemadmodum parentes nostros, Domino praestante, cernitis floruisse.
4.25
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXV. SIMEONI VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi committit per Dalmatiam siliquatici titulum, et jubet ut ferrarias venas inquirat; ferrique utilitates describit.
4.25
Amamus publicis actionibus personas inserere morum probitate conspicuas, ut per obsequia fidelium nobis crescat utilitatis augmentum. Proinde sinceritatem animi tui per praeclara[ ms. A., sinceritate animi tui praeclara, etc.] documenta noscentes, siliquatici titulum quem fide dominicatus jure dederamus discussione Indictionis primae, secundae, vel tertiae, per provinciam Dalmatiam ordinatio tibi nostra committit; ut quolibet damnum fraudis vestigio publicum te fuerit explorante repertum, procul dubio nostris aerariis inferatur: quia non tantum lucra quaerimus, quantum mores subjectorum deprehendere festinamus. Praeterea ferrarias venas praedictae Dalmatiae cuniculo te veritatis jubemus inquirere, ubi rigorem ferri parturit terrena mollities, et igne decoquitur, ut in duritiem transferatur. Hinc, auxiliante Deo, defensio patriae venit; hinc agrorum utilitas procuratur, et in usus humanae vitae multiplici commoditate porrigitur, Auro ipsi imperat, et servire cogit locupletes pauperibus constanter armatis. Convenit itaque hanc speciem diligenti indagatione rimari, per quam et nobis lucra generantur, et hostibus procurantur exitia. Esto ergo de antefata[ ms. A., antefacta] discussione sollicitus, et in publicis utilitatibus temperatus; ut nostrum rationabile compendium crescendi tibi possit procurare augmentum.
4.26
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXVI. OSUNI VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Jubet ut solatia Simeoni ad ea pro quibus in Pannoniam missus fuit, necessaria non neget.
4.26
Quamvis prudentiae tuae sit utilitati publicae deputatis ferre praesidium, tamen admonitio nostra se cumulat, ut securius fiat, ubi se reverentia nostrae jussionis accommodat. Simeonem itaque virum clarissimum, cujus fides olim nobis est cognita vel devotio comprobata, ad ordinationem siliquatici, nec non ferrariarum, ad provinciam Dalmatiam nostra ordinatione direximus. Cui expetita solatia non negetis, ut sublimitas tua nobis commendatior fiat, cum actibus se publicis praebere festinat.
4.27
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXVII. JOANNI VIRO SENATORI, CONSULARI CAMPANIAE, THEODORICUS REX. Illum varia jam persecutione jactatum tuetur a praefecto praetorio, nec non et hortatur ut officium consularitatis summa cum fide obeat.
4.27
Propositum est pietatis regiae locum injustis odiis amputare et potestatis armatae supercilium cohibere reverentia jussionum. Infesta est siquidem humilibus superioris offensa, cum ad laudem trahitur, si vindicta de mediocribus acquiratur. Proinde diu et varia persecutione jactatus, ad pietatis nostrae remedia haud irrite convolasti: asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse terrori, ne privata in te odia satiarentur[ ed. sociarentur] per publicam disciplinam. Sed nos, qui donatas dignitates justitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas praesumptiones nostra te tuitione vallamus, ut regiae majestatis objectu ferventium furor animorum in suis cautibus elidatur, et de se magis sumat poenas protervia, dum cohibetur innoxia. Tandiu enim judex dicitur, quandiu et justus putatur: quia nomen quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur. Restat nunc ut assumptum impleas consularitatis officium, et te 49 utilitatibus publicis, quas egisse tuos constiterit decessores, sedulus ac devotus impendas; quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. Nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorii remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris; quid te male agentem passurum esse cognoscis?
4.28
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXVIII. CASSIODORO VIRO ILLUSTRI, PATRICIO, THEODORICUS REX. Illum multis laudibus ornatum ad comitatum suum evocat.
4.28
Gratus est nobis eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti. Proinde magnitudinem tuam, glorioso nobis servitio comprobatam, ad comitatum jussis praesentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis, et tu nostris conspectibus augearis. Convenit enim etiam te requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. Ornasti de conscientiae integritate palatia; dedisti populis altam quietem. Hinc omnibus factus notior, quia multi te positum in potestate nesciunt; praesentati autem tribunalibus judicem sine aliquo damni terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio[ ed. Ac. pretio] vendebaris. Quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam retulisse? Nam qui alterum reprimere conati sumus, te etiam, palatio teste, laudavimus. Tende gradus, accelera festinus adventum. Alacrem venire convenit qui se a principe sustineri posse cognoscit.
4.29
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXIX. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS THEODORICUS REX. Scribit se Paulino patricio horrea vetustate destructa, ut ea reaedificet, et in proprios usus convertat, concessisse.
4.29
Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis ad quaestum, et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? Hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa, in segetem coalescunt; in unum coacta, depereunt. Optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare. Atque ideo illustris et magnifici viri patricii Paulini actorum[ alii, auctorum, alii, ac eorum] supplicatione suscepta, quae habentur in subditis horrea longi temporis vetustate destructa( quibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas), si nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur, nec aliqua ibidem est species, quae ad fiscum pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus; ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia, suis utilitatibus profutura disponat: quia confert magnum reipub. munus, quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum. In aliis quippe civitatibus minus nitentia sustinentur; in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur.
4.30
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXX. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Jubet ut Joannam in cloacarum Romanarum reparatione adjuvet.
4.30
Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. Quid est enim dignius quod tractare debeamus, quam ejus reparationem erigere[ ms. Aud. et Vet. Forn., eligere] quam ornatum constat nostrae reipub. continere? Proinde illustris sublimitas tua spectabilem virum Joannem nos direxisse cognoscat, propter splendidas Romanae civitatis cloacas; quae tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare. Videas illic fluvios, quasi montibus concavis clausos, per ingentia ligna decurrere. Videas structis navibus per aquas rapidas non minima sollicitudine navigari: ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. Hinc Roma singularis, quanta in te sit, potest colligi magnitudo. Quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? Et ideo supradicto Joanni officii nostri solatia vos praebere censemus: quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas; privatas manus amoventes, quae audacius merguntur illicitis.
4.31
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXI. SENATUI URBIS ROMAE THEODORICUS REX. Scribit se misisse Joannem ad inquirendum in eos qui aquas formarum ad proprium usum derivaverant, et etiam in eos qui 50 aes et plumbum ex ornatu moenium abstulerant, et ut ipsi in his auxilio sit, admonet.
4.31
Quamvis universae reipub. nostrae infatigabilem curam desideremus impendere, et, Deo favente, ad statum pristinum studeamus cuncta revocare, tamen Romanae civitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quidquid decoris impenditur, generalibus gaudiis exhibetur. Pervenit itaque ad nostram conscientiam, suggestione multorum, quae prava non potest dissimulare commissa, plura in praejudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere; ut cui nos summum desideramus adhibere studium, dolum patiatur injustum. Quapropter ordinationes nostras ad vestram facimus notitiam pervenire, quibus amplius credimus civitatis vestrae dispendia displicere. Dicitur ergo, commodi cura privati, aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas exercendas, vel hortos irrigandos fuisse derivatam. Turpe hoc, et miserabile in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi. Et quia non possumus admissi qualitatem ultra jura corrigere( ne dum fabricis prodesse volumus, legum culmina destruamus), si hujus nefandissimae rei dominus Tricennii praescriptione[ ed., praesumptione] munitur, accepto pretio competenti suum vendat errorem; ut quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius: ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea severissime vindicemus. Si vero tale aliquid moderna praesumptione tentatum est, sine dubitatione tollatur. Unius enim desiderio pravo generalis debet utilitas anteferri, cui vel in causis justis raro poterit obviari. Mancipia vero formarum servitio principum provisione deputata, in privatorum cognovimus transiisse dominium. Aes praeterea, non minimum pondus, et quod facillimum direptioni est mollissimum plumbum, de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt. Aes enim Jonos Thessaliae rex, plumbum Midas regnator Phrygiae repererunt. Et quam miserum est, ut unde famam providentiae alii susceperunt, nos opinionem negligentiae incurrisse videamur? Templa etiam et loca publica, quae petentibus multis ad reparationem contulimus, subversioni potius fuisse mancipata. Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa videatur ex taciturnitate licentia, Joannem virum spectabilem electum nostra justitia ad haec quae supra memoravimus, direximus inquirenda; ut cuncta suo ordine discussa, nobis relationis obsequio lucidentur; quatenus quid de singulis rebus, aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae justitiae censeamus. Adhibete nunc studia, praestate solatia; ut inquisitionem, quam debueratis petere, grata videamini mente complere.
4.32
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXII. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Scribit se Arelatensibus, qui regis partibus faverant, et ob hoc obsidionem et penuriam pertulerant, per quartam indictionem tributa relaxasse.
4.32
Constat apud nos fidelium non perire servitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna. Arelatensibus itaque, qui nostris partibus perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt[ Anno Christi 511], per indictionem quartam fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad solitam redeant functionem; quatenus et nos benemeritis vicissitudinem reddidisse videamur, et ab illis, cum res poposcerit, solita devotio non negetur. Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt. Sint laeti qui tristitiam fideliter pertulerunt. Non decet statim de tributis esse sollicitum, qui casum vix potuit declinare postremum. A quietis ista, non obsessis inquirimus. Quid enim a domino agri exigas, quem eum non coluisse cognoscas? Pretiosum vectigal jam nobis dederunt suae fidei. Injustum est ut viles pecunias exigamus ab illis qui gloriosas conscientias obtulerunt.
4.33
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXIII. ARGOLICO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO URBIS, THEODORICUS REX. Jubet ut Armentarius atque Superbus ejus filius iisdem quibus referendi curiae, privilegiis gaudeant.
4.33
Gratum nobis est vota nostra[ ed., vestra] circa sacri ordinis augmenta proficere. Laetamur tales viros emergere[ Ac., eligere], qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis deferatur gratia dignitatis. Curia namque disciplinis veterum patet[ ms. Aud., placet]; nec ei judicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. Atque ideo illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo ejus filio ea faciat exhiberi quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas. Hic est enim praefatus Armentarius qui et parentum bono, et suo nobis commendatur ingenio: exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. Nam quid dignius si et senatorio vestiatur honore togata professio? Ut in illa turba doctorum 51 audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad vocem jura facundiae. Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod primum est, in homine mores purgat; quod secundum, verborum gratiam subministrat: ita utroque beneficio mirabiliter ornat et tacitos et loquentes. Ducantur ergo ad penetralia libertatis laudati merito suo, ornati judicio nostro: habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato benevolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de adversante propitium. Quid ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum judicantis evaluit?
4.34
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXIV. MASSILIENSIBUS THEODORICUS REX. Scribit se comitem Marabadum ad eos protegendos misisse, et praecipit ut ipsi libentibus animis obediant.
4.34
Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio sublevetur, et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. Proinde comitem Marabadum, nobis aequitate compertum, ad Massiliensem civitatem credidimus dirigendum, ut quidquid ad securitatem vestram vel utilitatem pertinet, Deo juvante, perficiat; memorque gratiae nostrae, curam possit habere justitiae: minoribus solatium ferat, insolentibus severitatem suae districtionis objiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur; sed omnes cogat ad justum, unde nostrum semper floret imperium. Quapropter designato viro in his quae vobis pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis obedite, ut fides vestra, quae jam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus quoque declaretur indiciis: quia gratius est obsequium quod devotione perpeti custoditur. Nos autem reddere cogitamus locum vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci.
4.35
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXV. ROMULO THEODORICUS REX. Confirmat quidquid ipsi ejusque matri ex regio edicto Liberius per pictatium concesserat.
4.35
Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam: quia inconcussum debet esse principis votum, nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. Atque ideo praesenti jussione censemus ut quidquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pictatium( id est, per tabellam vel scriptum) constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere; nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.
4.36
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXVI. ARIGERNO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Imperat admoneat Venantium ut instructam personam ad aulam mittat, quae rationibus Firmini ante judices a rege designatos valeat respondere.
4.36
Pietatis nostrae propositum est, miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum, et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praejudicium. Proinde Firminus[ ed., Firmius] contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium, et frequenter ab eo ejus propositiones fuisse contemptas. Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse judicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus admoneri; ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro judices[ ms. Aud., monitu; Ac., motus vestro judicio] ejus intentionibus valeat praebere reponsum. Actor[ alii, Auctor] hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.
4.37
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODORICUS REX. Jubet ut partem facultatis quam detinebat, Germano restituat, si legitimus filius sit Thomatis; quod si facere renuat, causam vult ad aulam vocari.
4.37
Si in alienis causis beatitudinem vestram convenit adhiberi, ut per vos jurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad vos remitti debet quod vos spectat auctores? Aque ideo sanctitas vestra a Germano nos aditos flebili allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis: dicens partem facultatis patris sui a vobis detineri, sibimet legibus competentem. 52 Quae petitio, si veritate fulcitur, et genitoris ejus substantiam probat[ alii, probatis] sibi jure competere, supplicanti, considerata justitia, quam monetis, sine observationis longae dispendio, debita tribuantur: quoniam causarum vestrarum qualitas vobis debet judicibus terminari, a quo est spectanda magis quam imponenda justitia. Quod si hanc causam sub aequitate vestrum minime definit arbitrium, noveritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. Vos enim docetis voces pauperum non debere negligi, quas potest justitia comitari.
4.38
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXVIII. VUANDIL THEODORICUS REX. Praecipit ut nullam violentiam ab exercitu fieri Avenione patiatur.
4.38
Quamvis pietatis nostrae constet esse votum ut ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen bene geri[ ed. Niv. et Gam., agere] optamus in regionibus Gallicanis: ubi et recens vastatio non portat injuriam, et ipsa initia bene plantare debent nostri nominis famam. Principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subjectorum custodita securitas; et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi causa potius aestimetur. Atque ideo praesenti auctoritate delegamus, ut in Avenione, in qua resides[ ed. Niv. et Gam., quam regis], nulla fieri violentia patiaris. Vivat noster exercitus civiliter cum Romanis; prosit eis destinata defensio; nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari.
4.39
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XXXIX. FELICI VIRO ILLUSTRI, CONSULI, THEODORICUS REX. Jubet ut aurigis Mediolanensibus illa quae mos priscus indulserat largiatur.
4.39
Aequitatis ratio persuadet ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, praesertim a consule venientem, cujus constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari: ne videatur aliud dignitas promittere, et aliud senatorem velle complere. Quocirca sub opinione munifici, parcum non decet inveniri: quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat, illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. Proinde si nullo mendacio asserta vitiantur[ ms. Aud., juvantur], sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio, velut debita, quae donantur exposcit. Nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.
4.40
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIA CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Provincialibus Galliae hostiliter vastatis, habita ratione laesionis relaxat tributa, ea tamen lege ut ex eo quod intactum fuerit, ad bellicas impensas aliquid conferant.
4.40
Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret, et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus: quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus est, profutura tardare, nec possumus aestimare jucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. Nam excrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. Vobis itaque hostili ferocitate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam( id est anno Christi 511) relaxatam agnoscite tributariam functionem: quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. Ita tamen ut de illis quae constat intacta, exercituales juventur expensae: quia illos in totum devotio non debet deserere quos pro se laborare cognoscit. Invalidus est siquidem jejunus defensor, nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta.
4.41
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLI. GEMELLO VIRO SENATORI THEODORICUS REX. Decernit ut triticum ad bellicas impensas in castella supra Druentiam constituta e Massiliensibus horreis communi sumptu devehatur.
4.41
Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione, subjectos certum est non gravare. Pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit. Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas, nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia hujusmodi praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. Quapropter jubemus ut studium devehendi supradictae speciei communiter subeatur; quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi.
4.42
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIA CONSTITUTIS THEODORICUS REX. Renuntiat se misisse ex Italia bellicas expensas militibus, ne Galliae nimis gravarentur.
4.42
Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subjectos, quoniam 53 supplicationem praecedit humanitas, et miro modo posteriora fiunt vota quam praestita. Nuper siquidem moti justitia, jusseramus ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret. Sed quia licet principem semper humaniora censere( dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum), et ut nec nimia possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defensionem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur, solumque auxilium provinciae de tam magna congregatione sentirent. Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem; ut eorum praebendae, quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicujus dispendio comparari: quia delectui nostro nec illa voluimus imponere quae vos potuistis( ut arbitramur) offerre.
4.43
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLIII. UNIGIS SPATARIO THEODORICUS REX. Jubet ut, cum exercitus Gallias intraverit, mancipia ad alios deficientia prioribus dominis restituantur.
4.43
Delectamur jure Romano vivere quos armis cupimus vindicare; nec minor nobis cura est rerum moralium quam potest esse bellorum. Quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? Quapropter cum, Deo propitio, Gallias exercitus noster intraverit, si qua mancipia servitium declinantia, ad alios se quam quibus videbantur[ ed. Niv. et Gam., debebantur] competere contulerunt, prioribus dominis jubemus sine aliqua dubietate restitui: quia confundi non decent jura, imperante justitia; nec potest abjecto favere servitio libertatis defensor. Aliorum forte regum praelia captarum civitatum aut praedas appetunt, aut ruinas: nobis propositum est, Deo juvante, sic vincere, ut subjecti se doleant nostrum dominium tardius acquisiisse.
4.44
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLIV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS THEODORICUS REX. Scribit se certam pecuniae summam et alimonias ipsis ad murorum Arelatensium turriumque vetustarum reparationem misisse.
4.44
Quamvis primum sit laesos incolas refovere, et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra conjungit; ut et largitatis remedio civibus consulamus, et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. Sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur. Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniae direximus quantitatem. Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari; ut vobis destinentur, cum tempus navigationis, arriserit. Relevate nunc animos, et de nostra promissione[ ed., provisione] recreati, futurae copiae spem tenentes, divino favore, habetote fiduciam: quia non minus est quod nostris verbis quam quod horreis continetur.
4.45
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLV. ARIGERNO VIRO ILLUSTRI, COMITI, THEODORICUS REX. Illi ortam pro quadam domo inter defensores Romanae Ecclesiae et Judaeos litem discutiendam committit.
4.45
Justitiae nostrae convenit ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus; et quidquid prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus. Defensores itaque sacrosanctae Romanae Ecclesiae conquesti sunt, beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufrasio acolyto instrumentis factis solemniter comparasse; quam per annorum longa curricula Ecclesiam Romanam quieto jure suggerunt possedisse, et in usus alienos transtulisse securitate dominii. Nunc autem existere Samareae[ mss., amarae] superstitionis populum improba fronte duratum, qui synagogam ibidem 54 fuisse iniquis conatibus mentiatur; cum ad humanos[ Forn. et Grul., in hos] usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. Quapropter magnitudo tua, conscientiae suae probata justitia, causam diligenti examinatione discutiat. Et si vera cognoverit, quae veniunt in querelam, considerata aequitate definiat. Nam si humanis actibus sunt calumniae summovendae, quanto magis credimus emendanda quae contumeliam Divinitatis tangere judicamus?
4.46
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLVI. ADEODATO THEODORICUS REX. Mutat poenam acerbissimam, qua ob raptum Valerianae puellae adultae, a Lucaniae Brutiorumque correctore fuerat condemnatus, in exsilium sex mensuum, post quod patriae rebusque omnibus restituitur; tum indicit poenam trium librarum auri ejusmodi statuti violatoribus; tandem eos ab omni formidine liberat, qui crimini bona fide interfuerant.
4.46
Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, quia nisi culparum occasiones emergerent, locum pietas[ Ac., pietatis] non haberet. Quid enim salubris ordinatio gerat, si morum probitas cuncta componat? Arida siccitas madentis pluviae beneficium exoptat. Salutiferis medentium manibus nisi infirma valetudo non indiget. Sic dum imbecillitati succumbitur, convenienter remedia tribuuntur. Quapropter casibus asperis praestandum est sub justitiae laude moderamen; ut nec vindictam sinamus superare peccata, nec culpam insultare patiamur legibus impunitam. Datis itaque precibus allegasti, viri spectabilis Venantii, Lucaniae et Brutiorum praesulis[ Juret., id est, correctoris], odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse compulsum; ut gratius fuerit spem citae mortis expetere, quam tormentorum crudelia sustinere. Inter supremas enim anhelantis angustias, votum est potius perire quam vivere: quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis affectum. Illud etiam, quod minime justitia pateretur, adjiciens, defensorum tibi patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum adversarii florentes ingenio etiam innocentem te possent legum laqueis obligare. Quae supplicatio cum efficaciter animum nostrae pietatis intraret, paulatimque ad misericordiae jura deflecteret, occurrit Brutiorum praesulis missa relatio, quae privatam allegationem tragoediae suae voce compressit: negando credi contra fidem publicam fallaciter supplicanti. Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi, sex mensium patiaris exsilium. Ita ut nulli post constituta nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat objicere crimen infamiae: quando fas est principi maculosas notas vitiatae opinionis abstergere. Sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus reformato[ Alii, deformato], jus tibi sit liberum omne quod primitus: quia nulla te ingemiscere probri adustione censemus, quem temporali volumus exsilio detineri. Poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si quis aut obviando, aut aliter intelligendo, praesens nostrum violare tentaverit constitutum. Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique minime videatur ignorantia profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos ut pote nescientes, in eadem causa quolibet loco vel tempore interfuisse constiterit. Similis enim videtur absentis, qui conscientiam criminosi non habet.
4.47
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLVII. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Scribit se Jovino collegae occisori, eo quod intra septa ecclesiae refugisset, poenam capitis exsilio in Vulcanias insulas, quae describuntur, commutasse.
4.47
In partem pietatis recidit mitigata districtio; et sub beneficio punit[ ed. Niv. et Gam., praestat], qui poenam debltam moderatione considerata palpaverit. Jovinum curialem, quem corrector Lucaniae Brutiorumque humani nobis suggerit saguinis effusione pollutum, ob hoc quod mutuae contentionis ardoribus excitatus, rixam verborum usque ad nefarium collegae deduxit interitum: sed conscius facti sui intra ecclesiae septa refugiens, declinare se credidit praescriptam legibus ultionem, Vulcaniae insulae perpetua relegatione damnamus; ut et sancto templo reverentiam habuisse videamur, nec vindictam criminosus evadat in totum, qui innocenti non credidit esse parcendum. Careat proinde patrio foco, cum exitiabili victurus incendio: ubi viscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis jugiter consumantur. Flamma siquidem ista terrena, quae alicujus corporis imminutione nutritur, si non absumit, exstinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta; nec imminuit, quod resolvi posse sentitur; scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit. Nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper ignis adunata decoqueret? Potentia siquidem divina sic de contrariis rebus miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae vult temporibus stare diuturnis. Verum cum et alii montes motibus vaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur aestimandus: quia gravius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur. Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum vivus. Careat quo utimur mundo, de quo alterum crudeli fugavit exitio: quando superstes recipit, quod eventu mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus. Tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur. Subtile ac parvum animal, lubricis lumbricis associum, flavo colore vestitum. Vitam praestat soli, qui mortalia cuncta consumit. Memorant autem aevi pristini servatores[ Juret., forte scrutatores, vel observatores], hanc insulam ante 55 aliquot annos, undarum rupto terrore ignitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem veneno secum ipse pugnavit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perveniret. Plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus, marinis fluctibus haberetur absconditus; et ardor ibi indesinenter viveret, quem tanta unda videbatur obruere.
4.48
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA VERUCAM CASTELLUM CONSISTENTIBUS THEODORICUS REX. Scribit se mandasse Leodifrido sajoni ut eo impulsore in Veruca castello, quod describitur, ipsi sibi domicilia construant.
4.48
Laetitia debet esse cunctorum, provida jussio dominantium: quando illud quod vos debuistis expetere, nos videtis offerre. Quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quae aut sit necessaria, aut non gravat esse superfluam? Et ideo Leodifrido sajoni nostro praesenti delegavimus jussione ut ejus instantia in Veruca castello vobis domicilia construatis; quod a positione sui congruum nomen accepit. Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur; cujus ima graciliora sunt quam cacumina, et in mollissimi fungi modo superius extenditur, cum inferiori parte tenuetur. Agger sine[ ed. Niv. et Ga., sub] pugna, obsessio secura: ubi nec adversarius quidquam praesumat, nec inclusus aliquid expavescat. Hunc Athesis, inter fluvios honorus, amoeni gurgitis puritate praeterfluit, causam praestans muniminis et decoris: castrum pene in mundo singulare, tenens claustra provinciae; quod ideo probatur magis esse praecipuum, quia feris gentibus constat objectum. Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem, cui desiderium non sit habitare, quam vel externos delectat invisere? Et quanquam, Deo juvante, nostris temporibus provinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cavere, etiam quae non putantur emergere. Munitio tractanda est semper in otio: quia tunc male quaeritur, quando necessaria judicatur. Mergi, quibus nomen est ex facto, cohabitatores piscium, aquatiles volucres, futuras tempestates naturaliter praevidentes, sicca petunt, stagna derelinquunt. Delphini, fluctus pelagi metuentes, vadosis littoribus immorantur. Echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes( quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est) lapillos, quibus pares possint esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati, scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credant. Aves ipsae adventu hiemis patrias mutant. Ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt. Hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate requirere? Non est in mundo unde[ ed. Niv. Ga. Gr. et Cuj., undis. Ms. R., in mundo unum] humanae res mutabilitate quatiuntur; et ideo providentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur.
4.49
LIBER TERTIUS. EPISTOLA XLIX. HONORATIS POSSESSORIBUS, DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS CATANENSIS CIVITATIS THEODORICUS REX. Permittit ut saxis ex amphitheatro longa vetustate collapsis ad muros urbis reparandos utantur.
4.49
Optabilis nobis est et grata devotio, quae bonam praecesserit jussionem; et merito acceptum redditur, si id quod possumus imperare, poscatur. Felicitas enim regnantis est, famulantes amare quod expedit: quando nobis labor cogitationis aufertur, dum subditi sibi profutura disponunt. Atque ideo suggestionis vestrae tenore comperto, quam charitate civica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam hujus rei vobis censemus esse licentiam: nec quidquam de hac re vereamini, unde gratiae nostrae exspectare praemia mox debetis. Vestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo; et quidquid vos ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit. Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa, nec aliquid ornatui publico jam prodesse, nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus duntaxat publicos damus; ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si jaceat. Quocirca perficite confidenter quidquid cautio ad munimen, quidquid ornatus expetit ad decorem: tantum nobis scituri gratum fore, quod facitis, quantum exinde gratia se vestrae civitatis extulerit.
4.50
LIBER TERTIUS. EPISTOLA L. PROVINCIALIBUS NORICIS THEODORICUS REX. Decernit ut Alemannorum boves itineris longinquitate 56 et labore fracti, Noricorum bovibus commutentur.
4.50
Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem juvat, et accipientem pro temporis necessitate laetificat. Nam quis putare possit onus, ubi majus meretur in commutatione compendium? Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alemannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad labores; ut et illorum profectio sanioribus animalibus adjuvetur, et vestri agri armentis grandioribus instruantur. Ita fit ut illi acquirant viribus robustos, vos forma conspicuos; et quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata compendia percepisse.
4.51
LIBER TERTIUS. EPISTOLA LI. FAUSTO PRAEFECTO PRAETORIO THEODORICUS REX. Scribit Thomatem aurigam frequenter in spectaculis victorem, cui justas annonas largitus fuerat, menstrua largitate esse solidandum; tum de spectaculis et Augusti imper, circo fuse loquitur.
4.51
Quantum histrionibus rara constantia honestum que votum, tanto pretiosior est, cum in eis probabilis monstratur affectus. Charum est enim homini reperisse, ubi aliquid se laudabile non putaverat invenire. Dudum siquidem Thomati aurigae, ex Orientis partibus advenienti, annonas rationabiles consideratio nostra largita est, donec ejus artem probaremus et animum. Sed quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere, ejusque voluntas, patria derelicta, nostri sedes fovere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum: ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognovimus. Is enim frequenter victor per diversorum ora volitavit, plus vectus favore quam curribus. Suscepit partem populi protinus inclinatam, et quos ipse fecerat tristes, laboravit iterum reddere laetiores: modo agitatores arte superans: modo equorum velocitate transcendens. Frequentia palmarum eum dici faciebat maleficum, inter quos magnum praeconium videtur esse ad talia crimina pervenire. Necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria equorum meritis non potest applicari. Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones, evacuatio honestatis, fons irriguus jurgiorum, quod vetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit esse ludibrium[ ac. lubricum]. Primus enim hoc apud Elidem Asiae civitatem Aenomaus fertur edidisse: quod postea Romulus in raptu Sabinarum, necdum fundatis aedificiis, ruraliter ostentavit Italiae. Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens, mirandam etiam Romanis fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus; ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur. Bissena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. Haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur: docentes totum illic, ut putabatur, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari. Colores autem in vicem temporum quadrifaria divisione funduntur; prasinus virenti verno, venetus nubilae hiemi, roseus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. Sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur. Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. Equi desultorii, per quos circensium ministri missos denuntiant exituros, luciferi praecursorias velocitates imitantur. Sic accidit ut dum se colere astra putarent, religionem suam ludicra similitudine profanarent. Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium, quasi regula directa, producitur; ut quadrigis progredientibus, inde certamen oriretur: ne dum semper propere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare. Septem metis certamen omne peragitur, in similitudinem hebdomadis reciprocae. Ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres pervagantur. Rotae Orientis et Occidentis terminos designant. Euripus maris vitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas interfluunt. Obeliscorum quoque prolixitates ad coeli altitudinem sublevantur; sed potior soli, inferior lunae dicatus est: ubi sacra priscorum Chaldaicis signis, quasi litteris indicantur. Spina infelicium captivorum sortem designat: ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes, laborum suorum gaudia perceperunt. Mappa vero, quae signum dare videtur circensibus, tali casu fluxit in morem: cum Nero prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, jussit abjici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati[ alii, postulandi; alii, postulanti]. Hinc tractum est, ut ostensa mappa certa videatur esse promissio circensium futurorum. Circus, a circuitu dicitur; circenses, quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis virentibus agerentur. Nec vacat quod viginti quatuor missibus conditio hujus certaminis expeditur, ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. Nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum erectionibus exprimatur: quando actus ipse, multis superstitionibus gravidus, ovi exemplo, geniturum se aliqua profitetur. Et ideo datur intelligi, volitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt. Caetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere. Hoc tantum dicimus omnimodis stupendum, quod illic, supra caetera spectacula, fervor animorum inconsulta gravitate[ Jur. forte pravitate] rapiatur. Transit prasinus, pars populi moeret; praecedit venetus, et potior turba civitatis affligitur: nihil proficientes, ferventer insultant; nihil patientes, graviter vulnerantur; et ad inanes contentiones sic descenditur, tanquam de statu periclitantis patriae laboretur. Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excidi. Haec nos fovemus necessitate populorum imminentium, quibus votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abjicere. Paucos enim 57 ratio capit et raros probabilis oblectat intentio, et ad illud potius turba ducitur, quod ad curarum remissionem constat inventum. Nam quidquid aestimat voluptuosum, hoc et ad beatitudinem temporum judicat applicandum. Quapropter largiamur expensas, non semper ex judicio demus. Expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.
4.52
LIBER TERTIUS. EPISTOLA LII. CONSULARI VIRO ILLUSTRI THEODORICUS REX. Praecipit ut eligat agrimensorem, qui contentionem inter Leontium atque Paschasium pro casarum terminis ortam dirimat.
4.52
Sicut invidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium atque Paschasium spectabiles viros finalis orta contentio est, ita ut terminos casarum suarum non legibus, sed viribus crederent vindicandos. Unde miramur tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus, aut jugis montium, aut fluminum ripis, aut arcaturis constructis aliisque signis evidentibus constat esse definitum. Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis superveniente diluvio, indicia finium vastissimus gurges abradit, et indiscreta terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? Quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata discederet. Hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnis sermo conclusus est. Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum invenisse memorantur: qui rationem ipsius disciplinae generaliter colligentes, et in astronomicis rebus, et in musicis, et in mechanicis, et in architecticis, et in medicinam, et ad artem logisticam, vel quidquid potest formis generalibus contineri, aptam esse docuerunt; ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem verissimam pervenire. Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi fervore calentes, propter augmenta Nilotica, quae singulis annis votiva inundatione patiuntur, ad dimensionem terrae et recuperandas formas finium transtulerunt; ut fieret arte distinctum, quod litigiosae confusioni videbatur obnoxium. Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, vestra nihilominus adhibeat magnitudo; ut jam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per evidentia debeat documenta monstrare. Nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae jam probantur suis finibus terminata? Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris divisus, censuque descriptus est; ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate solvenda. Hoc auctor Hyrummetricus redegit ad dogma conscriptum; quatenus studiosus legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. Videant artis hujus periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas. Nam disciplinae illae, toto orbe celebratae, non habent hunc honorem. Arithmeticam dicis, auditoriis vacat. Geometria, cum tantum de coelestibus disputat, tantum studiosis exponitur. Astronomia et musica discuntur ad scientiam solam; agrimensori vero finium lis orta committitur, ut contentionum protervitas abscindatur. Judex est itaque artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: 58 fanaticum credis, quem tortuosis semitis ambulare conspexeris. Indicia siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat jure communi, via illi est sua lectio, ostendit quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium jura discernit; et more vastissimi fluminis, aliis spatia tollit, aliis rura concedit. Quapropter auctoritate nostra suffulti, talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare; quatenus possessorum jura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.
4.53
LIBER TERTIUS. EPISTOLA LIII. APRONIANO VIRO ILLUSTRI, COMITI PRIVATARUM, THEODORICUS REX. Praecipit ut si aquilegem, qui Romam ex Africa venerat, compererit esse hujus artis peritissimum, inopiam ejus necessariis annonis relevet, eique jungat mechanicum, qui eum opera sua juvet.
4.53
Magnitudinis vestrae relatione comperimus, aquilegium Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas possit dare venatiles; ut beneficio suo habitare faciat loca nimia sterilitate siccata. Hoc nobis fuisse gratum cognosce; quatenus industria illa majorum libris exposita, nostris temporibus venerit approbanda. Signis quippe virentium herbarum ac proceritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum. Terris enim, quibus dulcis humor non longe subest, ubertas quorumdam germinum semper arridet; ut est juncus aquatilis, canna levis, rubus validus, salix lenta[ mss. Gr. et Cuj., laeta], populus virens, et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. Sunt et alia hujus artis indicia, cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur jam provisam, et rudi cacabo tecta relinquitur: tunc si aquae proximitas arriserit, mane humida reperitur. Sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti, et ubi supra terram minutissimarum volitare spissitudinem conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laeti facile quod quaeritur inveniri. Addunt etiam in columnae speciem conspici quemdam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tanto in imum latices latere cognoscunt; ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. Praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonore contemni. Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus; qui non solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt. Dicunt enim aquas quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse, et pro sua levitate saluberrimas inveniri; in septentrionem vero atque occidentem quaecunque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas. Atque ideo, si viderit memorato illi sapientia vestra et codicum lectione, et usu rerum quae sunt praedicta constare, competentibus annonis de publico deputatis, peregrinationem ejus inopiamque relevabis: accepturus mercedes, cui artis suae dona praestiterit. Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis, sitque fontibus gaudens, et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc videantur desiderare peritiam. Et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur. Huic tamen mechanicus omnino jungendus est, ut undas, quas iste reperit, ille levet; et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam. Habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuerit Romana civitas continere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).