Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 8.46
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7904 Variae
8.1
LIBER SEPTIMUS. 110 I. FORMULA COMITIVAE PROVINCIAE.
8.1
Quamvis omnium dignitatum officia a manu secludantur armata, et civilibus vestibus videantur induti qui districtionem publicam docentur operari, tua tamen dignitas a terroribus ornatur, quae gladio bellico, rebus etiam pacatis, accingitur. Vide quo judicio fueris evectus, quando aliis vigorem fascium videamus esse creditum, tibi autem ab ipsis legibus ferrum constet esse porrectum. Rem cruentam dederunt animo pacato, ut et noxii nimium metuerent, et laesi de optata ultione gauderent. Alioqui culparentur priores, si temperata omnia non fecissent. Sed cum te intelligas ad moderamen electum, humanum facile non concupiscas exitium. Reus qui dicitur, et probetur. Scito puniendi remedium datum tibi pro salute multorum. Arma ista juris sunt, non furoris. Haec ostentatio nimirum est contra noxios instituta, ut plus terror corrigat quam poena consumat. Non enim cogitur ferro succidere robustam, qui adhuc teneram verbis curvat audaciam. Civilis est pavor iste, non bellicus, quem tu sic facies esse gloriosum, si habere non probetur excessum. Habes etiam et ferrum, nihilominus incruentum. Claudantur nexibus catenarum, quos levium criminum pulsat invidia. Cunctator esse debet, qui judicat de salute. Alia sententia potest corrigi, de vita transactum non patitur immutari. Signa tua abactores timeant, fures pavescant, latrones perhorreant. Innocentia tantum laeta respiciat, dum sibi auxilia venisse credit, quae legum disciplina transmisit. Nemo redemptionibus tuum velle deflectat. Gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur[ Niv., Gam., conditur. Gladius contemnitur, ubi aurum suscipitur]. Tu te inermem reddis, si a virili animo cupiditate recesseris. Quocirca per indictionem illam comitivae tibi in illa provincia tribuimus dignitatem: ut ad titulos tuos pertinentia civilitate potius laudabilis exsequaris; nec quidquam praesumas facere, nisi quod privatus possis legibus vindicare. Ipsa est enim recta administratio, quae et sine potestate defenditur, ut tunc probetur fuisse justus, quando ei quae mavult objicere possit inimicus. Nec tamen spes vestra velut fastiditate deseritur; nam si bene provinciarum administrationibus praesidetis, honores vos amplissimos sperare leges merito censuerunt. Unde jam videtur pene debitum, quod vobis a tanta auctoritate ultro noscitur fuisse promissum[ Gr. et Cuj., Cor., Niv. et Gam., provisum].
8.2
LIBER SEPTIMUS. II. FORMULA PRAESIDATUS.
8.2
Prudenter omnimodis inspexit antiquitas provinciarum dignitates annua successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret, et multorum provectus gaudia reperirent. Sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia dum tempus potestatis prolixum quaeritur, culparum opprobria non vitantur. Illa enim vel in brevitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subripiunt, qui a fascibus sub velocitate discedunt. Annus universus et ad declaranda conscientiae bona sufficit, et facilius se ab errore custodit. Sit in vestro proposito administrationem unius anni suscipere, nostrum est merentibus tempus augere, quia non facile removere cupimus quos justos esse sentimus. Idcirco, conversationis tuae moribus invitati, per illam indictionem praesidatum tibi in illa provincia, propitia Divinitate, concedimus, ut sic debeas agere quemadmodum nobis possessor gratias cum tributis videatur exsolvere. Decessorum bona exempla sequere; a vitiosorum te imitatione disjunge; non putetur omnis consuetudo probabilis. Cautum debet reddere non sequacem error alienus. Prodit stultitiae culpam, qui sequitur accusatum. Sed illud melius eligitur, unde praesidentis opinio sub administratione laudatur. Respice quantis sit provincia plena nobilibus. Habes qui et bene loqui de te debeant, et derogare praesumant, quia nulla potestas est, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit auferre. Contraque, fructus est, opinione praedicabili per confines ire provincias; et ibi invenire verissimam laudem, ubi non imperas potestate. Additur, quod irremuneratum non relinquimus, si te egisse probabiliter audiamus. Horre vitium, et principis mereris affectum. Voluntatem regiam in legibus habes: illis obtempera, et nostra cognosceris implere mandata.
8.3
LIBER SEPTIMUS. III. FORMULA COMITIVAE GOTHORUM PER SINGULAS PROVINCIAS.
8.3
Cum, Deo juvante, sciamus Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum sublimem virum, bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad vos comitem destinare qui secundum edicta nostra inter duos Gothos litem debet amputare: si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito sibi prudente Romano, certamen possit aequabili ratione discingere. Inter duos autem Romanos Romani audiant, quos per provincias dirigimus, cognitores, ut unicuique sua jura serventur, et sub diversitate judicum una justitia complectatur universos. Sic pace communi utraeque nationes, Divinitate propitia, dulci otio perfruantur. Scitote autem unam nobis in omnibus aequabiliter esse charitatem; sed ille se animo nostro amplius commendare poterit, qui leges moderata voluntate dilexerit. Non amamus aliquid incivile; seelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus. Violentos nostra pietas exsecratur. In causa possint jura, non brachia. Nam cur eligant quaerere violenta, qui praesentia probantur habere judicia? Ideo enim emolumenta judicibus damus, ideo tot officia diversis largitatibus continemus, ut inter vos non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere. Unum vos amplectatur vivendi votum, quibus unum esse constat imperium. Audiat uterque populus quod amamus. Romani vobis sicut sunt possessionibus vicini, ita sint et charitate conjuncti. Vos autem, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in pace numerosos vobis populos faciunt, et universam rempublicam per bella defendunt. Itaque destinato a nobis judici vos convenit obedire; ut quidquid pro conservandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis; quatenus et nostro imperio, et vestrae utilitati satisfecisse videamini.
8.4
LIBER SEPTIMUS. IV. FORMULA DUCATUS RHAETIARUM
8.4
Quamvis spectabilitatis honor unus esse videatur, nec in his aliquid aliud nisi tempus soleat anteferri, tamen rerum qualitate perpensa multum his creditum videtur quibus confinales populi deputantur, quia non est tale pacatis regionibus 112 jus dicere, quale suspectis gentibus assidere, ubi non tantum vitia quantum bella suspecta sunt; nec solum vox praeconis insonat, sed tubarum crepitus frequenter insultat. Rhaetiae namque munimina sunt Italiae, et claustra provinciae. Quae non immerito sic appellata esse judicamus, quando contra feras et agrestissimas gentes, velut quaedam plagarum obstacula, disponuntur. Ibi enim impetus gentilis excipitur, et transmissis jaculis sauciatur furibunda praesumptio. Sic gentilis impetus vestra venatio est, et ludo geritis quod vos[ Juret. legit nos] assidue feliciter egisse sentitis. Ideoque validum te ingenio ac viribus audientes, per illam indictionem ducatum tibi credimus Rhaetiarum, ut milites et in pace regas, et cum eis fines nostros solemni alacritate circumeas: quia non parvam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tranquillitas regni nostri tua creditur sollicitudine custodiri. Ita tamen, ut milites tibi commissi vivant cum provincialibus jure civili; nec insolescat animus, qui se sentit armatum, quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis. Quos ideo constat appositos, ut intus vita felicior secura libertate carpatur. Quapropter nostro responde judicio, fide nobis et industria placiturus, ut nec gentiles sine discussione suscipias, nec nostros ad gentes[ Gr., Cuj. et Forn., agentes] sub incuriositate transmittas. Ad necessitatem siquidem rarius venitur armorum, ubi suscepta surreptio custodiri posse sentitur. Privilegia vero dignitatis tuae nostris tibi jussionibus vindicabis.
8.5
LIBER SEPTIMUS. V. FORMULA CURAE PALATII.
8.5
Aula nostra sicut cognoscitur peritis dispositionibus instituta, ita doctorum in ea diligens debet esse cautela: quando pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente vitiatur. Haec nostra sunt oblectamenta, potentiae imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub admiratione monstrantur; et prima fronte talis dominus esse creditur, quale ejus habitaculum comprobatur. Et ideo magna voluptas[ Gr. et Cuj., voluntas] est prudentissimae mentis, pulcherrima jugiter habitatione gaudere, et inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in cavernis montium Polyphemus ab Ulysse singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. Inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inventum est, aemulatrix posteritas in suum commodum custodiret. Hinc est quod sublimitatem[ Juret. legit spectabilitatem] tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas, et nova simili antiquitate producas. Quia sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri, ita nitor palatii similis debet per universa membra diffundi. Ad quae sic poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem; si schemata ejus, mirabili varietate descripta, in tuae mentis contemplatione condideris; ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia. Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova reddaris paratissimus. Non enim tibi minima cura delegatur quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. Nam sicubi aut civitatem reficimus, aut castellorum volumus fundare novitatem, vel si construendi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante, ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus invenitur. Decorum magisterium, propositum omnino gloriosum, in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas admirata laudare. Quidquid enim aut instructor parietum, aut sculptor marmorum, aut aeris fusor, aut camerarum rotator, aut gypsoplastes, aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat; et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit judicium, ne possit aliquid habere confusum. Vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. Recipis certe bonae dispensationis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. Quapropter quidquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum sola distet novitas fabricarum. Sed haec possibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. Efficaciter enim imperat artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. Manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere jussa festinat. Illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga decoratus, inter obsequia numerosa, ante pedes regios primus videaris incedere, vel ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamus tibi palatia commisisse.
8.6
LIBER SEPTIMUS. VI. FORMULA COMITIVAE FORMARUM URBIS.
8.6
Quamvis Romuleae fabricae collatae sibi vix possint praecipuae reperiri( quia totum ad admirationem 113 noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum), tamen interesse arbitramur quod utilitas necessaria gratificat, et quod pulchritudinis tantum causa commendat. Trajani forum vel sub assiduitate videre miraculum est. Capitolia celsa conscendere, hoc est humana ingenia superata vidisse. Sed nunquid per ea vivitur, aut corporis salus aliqua inde delectatione recreatur? In formis autem Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit mirabilis, et aquarum salubritas singularis. Quod enim illuc flumina, quasi constructis[ Cor., Ga., obstrictis] montibus perducuntur, naturales credas alveos soliditates saxorum, quando tantus impetus fluminis tot saeculis firmiter potuit sustineri. Cavati montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur; et opus illud veterum non destruitur, si industria suffragante servetur. Respiciamus certe aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. Nam thermarum illa pulchritudo quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? Currit aqua virgo sub delectatione purissima; quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus polluatur. Nam cum aliae pluviarum nimietate terrena commixtione violentur, haec aerem perpetuo serenum purissime labens unda mentitur. Quis possit talia sermonibus idoneis explicare? Claudiam per tantam fastigii molem sic ad Aventini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa ceciderit, cacumen illud excelsum quasi imam vallem irrigare videatur. Aegyptius Nilus certis temporibus crescens per campos jacentes superducto diluvic aere sereno turbulentus exaestuat; sed quanto pulchrius est, Claudiam Romanam per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse; et ita aequaliter fluere, ut nunquam se possit desiderata subducere? Ille enim dum recedit, limus est; dum venit insperate, diluvium. Quis ergo famosum Nilum Urbis nostrae fluminibus non aestimet esse superatum? Quando ille incolas suos aut veniendo terret, aut recedendo destituit. Verum haec non superflua commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te diligentia perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. Qua de re per indictionem illam comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus videris expedire. In primis noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio removetur, cujus origo non tollitur. Si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, pervigili celeritate[ ed., Niv. et Ga., claritate] reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. Ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaveris; tantumque apud nos proficis, quantum te illi studuisse[ Cor., Niv. et Ga., studiose] probaveris. Agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat, et aquae distributio nulla se custodum venalitate subducat.
8.7
LIBER SEPTIMUS. VII. FORMULA PRAEFECTI VIGILUM URBIS ROMAE.
8.7
Quamvis nomen tuum ad civitatis te vigilias debeat excitare, ut possis implere quod diceris; tamen providentiae nostrae solita cautela non deserit, nisi eos quos ad agendum deligimus, ad parendum quoque suaviter invitemus. Quid est tibi pulchrius quam in illa Urbe operam navanter impendere, diligentiae tuae ubi tales testes videntur assistere? Cautela quidem tua, mox ut adhibita fuerit, per patriciorum et consulum ora discurrit: vix te contigit aliquid sollicite facere, et audis proceres cum admiratione laudare. Mediocrem dignitatem regis, et in summa opinione versaris. Custos Romanae civitatis diceris, quando eam ab intestino hoste defendis. Quapropter circa fures sollicitus esto; quos etsi tibi leges punire minime praecipiunt, tamen eos indagandi licentiam contulerunt; credo ut quamvis essent raptores detestabiles, tamen, quia dicebantur Romani, majori eos subderent dignitati. Utere igitur per indictionem illam praefecturae vigilum dignitate. Horror tibi poenarum ademptus est, non potestas; nam lex a quo voluit malos capi, ipsum censuit plus timeri. Eris securitas soporantium, munimen domorum, tutela claustrorum, discussor obscurus, arbiter silentiosus, cui fallere insidiantes fas est, et decipere gloria. Actus tuus venatio nocturna est, quae miro modo si non cernitur, tunc timetur[ Alii, tenetur]. Furta magis in furibus facis, dum illos circumvenire niteris quos omnibus illudere posse cognoscis. Praestigii genus est quod agitis, ut latronum versutias irretire possitis. Facilius enim aestimamus sphingis aenigmata comprehendi potuisse, quam raptoris fugacem praesentiam reperire. Ille circumspectus ad omnia, instabilis ad ventura, trepidus ad insidias, quemadmodum potest capi, qui more venti nullo loco cernitur contineri? Vigila impiger cum nocturnis avibus: nox tibi pandat aspectus; et sicut illae reperiunt in obscuris cibum, ita tu possis invenire praeconium. Esto nunc ad injuncta sollicitus. Venalitas tibi non adimat quod concedit industria. Nam licet haec sub profunda caligine videantur geri, nullus tamen actus est qui possit abscondi. Privilegia quoque tua vel officii deputati, ex nostra tibi auctoritate rationabiliter vendicabis, quia necesse est in tam magna civitate per diversos judices agi quod ab uno non potest explicari.
8.8
LIBER SEPTIMUS. 114 VIII. FORMULA PRAEFECTI VIGILUM URBIS RAVENNATIS.
8.8
Quamvis dignitate magni nominis prima fronte decoreris( quia non potuit antiquorum prudentia summa imaque simili appellatione censere, ne splendorem quem summis dabat alterius vilitate pollueret), tamen hinc intelligitur quid sentire majorum potuisset auctoritas, quando praefectos vigilibus appellare voluere, qui pro generali quiete discurrunt. Tibi enim commissa est fortunarum securitas, civitatis ornatus, utilitas omnium; scilicet ut circa domesticos grassatores bellum pacatum gereres, si quem civium laedendum esse sentires. Custodi fortunas omnium. Securus somnus te vigilante carpitur, et molestia nulla sentitur. In pace positus sumis de nocturno fure victorias. Tuis laureis mane civitas defensa laetatur; quae dum captos respicit, tunc se occulto hoste carnisse cognoscit. Quotidie triumphas, si bene vigilas. Et cum rara sit gloria bellici certaminis, tibi jugiter latronibus famulatur inventis. O ducatum nimia civium affectione susceptum! Assumes praedones inquirere quos per se dominus non valet invenire; et duplici ratione beneficus aut futura furta prohibes, aut commissa concludis. Nonne ista quaedam est ineffabilis gratia civitatis, unum in se suscipere, quod videt omnibus expedire? Merito tibi gloriosum nomen praefecti prudens antiquitas deputavit, quia istud facere non poterat, nisi qui cives a suis commodis plus amabat. Officium quoque tuum non parvo constat munere sublevatum: quando et ipsis momenti jura dilatata sunt, qui pro securitate civium militare noscuntur. Quae cum ita sint, praefecturam tibi vigilum per illam indictionem, delectati tua opinione, concedimus; ita ut et curam hujus dignitatis et privilegia tibi competentia modis omnibus exsequaris. Sed quamvis nomen odiosissimum furum generalis persequatur assensus, tamen quia de effusione humani sanguinis agitur, nil subitum aut indeliberatum jubemus assumi. Modestiam sequere, qui damnas audaciam; continentiam dilige, qui furta condemnas. Ad gesta perducti audiantur aliquid pro salute dicturi, quoniam quidquid non discutitur, justitia non putatur. Convictis vero atque confessis, quae sunt decreta serventur; quando crudele nil efficit, qui sequitur leges.
8.9
LIBER SEPTIMUS. IX. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE.
8.9
Deliciosa magis quam laboriosa militia est, in portu Romano comitivae gerere dignitatem. Illic enim copiosus navium prospectatur adventus. Illic veligerum mare peregrinos populos cum diversarum provinciarum merce transmittit, et inter tot spectacula dulcium rerum commodum tuum est, venientes evasisse periculum. His primum faucibus Romanae deliciae sentiuntur, et undis Tiberinis quasi per alveum vadunt, quae ad commercia civitatis ascendunt. Bene inventa dignitas, quae copias videtur ornare Romanas. Nam quid elegantius potest agi quam unde probatur populus ille satiari? O inventa majorum! O exquisita prudentum! ut quia longius a littore Roma videbatur posita, inde magis esse inciperet, ubi decorum ingressum navium possideret. Duo quippe Tiberini alvei meatus ornatissimas civitates, tanquam duo lumina susceperunt, ne vacaret a gratia quod tantae urbi ministrabat expensas. Eximia ergo res tibi committitur, si moderate peragatur. Tu copiam facis, dum ingredientes juste tractaveris. Avara manus portum claudit; et cum digitos attrahit, navium simul vela concludit. Merito enim illa mercatores cuncti refugiunt, quae sibi dispendiosa esse cognoscunt. Quapropter adversus ibi ventus est, immoderata praesumptio. Nam placidum mare damnat, qui undas cupiditatis exaggerat. Unusquisque pro solemnitate commonitus offerat voluntarium munus. Xenia sunt enim ista, non debita. A paucis accipit qui nimium quaerit; et sibi ipsi mittit[ Gr. et Cuj., ipse vult mitti] vitae munera, qui moderatur oblata. Sit tibi ergo cura praecipua non solum te abstinere, verum etiam cohibere praesumentium manus; quia non est leve in illa ubertate delinquere, quam decet cunctos indesinenter optare. Quocirca per indictionem illam comitivae portus te honore decoramus; ut sicut dignitas dulces delicias administrat, ita et tu honori opinionem laudabilem derelinquas.
8.10
LIBER SEPTIMUS. X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.
8.10
Quamvis artes ludicrae[ Alii, lubricae] honestis moribus sint remotae, et histrionum vita vaga videatur efferri posse licentia, tamen moderatrix providit antiquitas ut in totum non effluerent, cum et ipsae judicem sustinerent. Administranda est enim sub quadam disciplina exhibitio voluptatum. Teneat scenicos si non verus, vel umbratilis ordo judicii. Temperentur et haec legum qualitate negotia, quasi honestas imperet inhonestis; et quibusdam regulis vivant, qui viam rectae conversationis ignorant. Student enim illi non tantum jucunditati suae, quantum alienae laetitiae; et conditione perversa cum dominatum suis corporibus tradunt, servire potius animas compulerunt. Dignum fuit ergo moderatorem suscipere, qui se nesciunt juridica conversatione[ Gr., Cuj., Niv., Ga., moderatione] tractare. Locus quippe tuus his gregibus hominum veluti quidam tutor est positus. Nam sicut illi aetates teneras adhibita cautela custodiunt, sic a te voluptates fervidae impensa maturitate frenandae sunt. Age bonis institutis quod nimia prudentia constat invenisse majores. Leve desiderium, etsi verecundia non cohibet, districtio pronuntiata modificet. Agantur spectacula suis consuetudinibus ordinata, quia nec illi possunt invenire gratiam, nisi imitati fuerint aliquam disciplinam. Quapropter 115 tribunum te voluptatum per illam indictionem nostra facit electio, ut omnia sic agas, quemadmodum tibi vota civitatis adjungas: ne quod ad laetitiam constat inventum, tuis temporibus ad culpas videatur fuisse transmissum. Cum fama diminutis salva tua opinione versare. Castitatem dilige, cui subjacent prostitutae; ut magna laude dicatur: Virtutibus studuit, qui voluptatibus miscebatur. Optamus enim ut per ludicram administrationem ad seriam pervenias dignitatem.
8.11
LIBER SEPTIMUS. XI. FORMULA DEFENSORIS CUJUSLIBET CIVITATIS.
8.11
Si ad cujuslibet negotium peragendum talis eligitur, qui consilio et gravitate laudetur, quanto praestantior esse debet, qui suscipit negotia civitatis? Nam si periculum est unum decipere, quod erit imparem tantorum judicio exstitisse? Causa enim multorum bene acta nobilitat, quando totum bono proposito agere creditur, qui generalibus desideriis adesse sentitur. Defensorem te itaque illius civitatis per indictionem illam civium tuorum supplicatione permota, nostra concedit auctoritas, ut nil venale, nil improbum facere velis, qui tali nomine nuncuparis. Commercia civibus secundum temporum qualitatem aequabili moderatione dispone. Definita serva quae jusseris, quia non est labor vendendi summas includere, nisi statuta pretia castissime custodire. Imples enim revera boni defensoris officium, si cives tuos nec legibus patiaris opprimi, nec charitate consumi.
8.12
LIBER SEPTIMUS. XII. FORMULA CURATORIS CIVITATIS.
8.12
Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriae videtur impendere, et inter suos magna reverentia perfruatur, qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est, qui nostra electione confertur, quia praeditus bonis institutis creditur, cui aliquid principis auctoritate delegatur. Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ut laudabiles ordines curiae sapienter gubernes; moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. Non sit merces in potestate sola vendentium, aequabilitas grata custodiatur in omnibus. Opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur; ut vere curatoris impleas officium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. Consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse majores.
8.13
LIBER SEPTIMUS. XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE.
8.13
Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequissimum votum, quanto magis in Romana civitate videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? Nam quidam populus copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cautela servandi, quali et cura videntur affixi: ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliae, sed sola deberet reverentia custodire. Quid dicamus marmora metallis et arte pretiosa; quae si vacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere? Ibi sunt exposita, quae facere potuerunt divitiae generales et labor mundi. Quem inter ista deceat esse negligentem? Quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in pulchritudine singulari? Quare per indictionem illam comitivae Romanae cum privilegiis et justis commodis suis tibi concedimus dignitatem; ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus, et insidiantes aut privatorum fortunis aut moenibus, ad tuum facias venire judicium; et, rei veritate discussa, congruam subeant de legibus ultionem. Quia juste tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum foedant detruncatione membrorum, faciuntque illa in monumentis publicis, quae debent pati. Officium tuum et milites consuetos noctibus potius invigilare compelle; in die autem civitas seipsa custodit. Vigilans enim studio non indiget alieno. Furta quidem persuadent: sed tunc praesumptus facile capitur, cum custos minime supervenire sentitur. Statuae nec in toto mutae sunt: quando a furibus percussae, custodes videntur tinnitibus admonere. Proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, ut cui nunc laboriosos fasces injungimus, securos honores postea conferamus.
8.14
LIBER SEPTIMUS. XIV. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS.
8.14
Si aestimanda est dignitas ex labore, si laudabilis sollicitudo actuum publicorum parit gratiam liberaliter servienti, summa gratificatione locus tuus habendus est, qui suis necessitatibus probatur adimere nostris ordinationibus tarditatem. Quis enim nesciat quantam copiam navium leviter procures admonitus? A dignitatibus 116 palatii nostri vix in evectionibus scribitur, et jam a te summa celeritate completur. Nam inter dimissorum festinationes anxias vix sufficit alter advertere quod te vivaciter contingit implere. Negotiatorum operas consuetas nec nimias exigas nec venalitate derelinquas. Sit modus qui non potest gravare laborantes, ut cum res querelosas sine querimoniis egeris, majora de nostro examine merearis. Proinde comitivam Ravennatem per illam indictionem tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis tuae privilegia subeas et labores. Officium tuum aequitatis consideratione moderare. Semper enim et praestandi et laedendi causas invenit, qui publicis actionibus adhibetur. Sed quantum administratio tua inter mediocres agitur, tanta debet aequalitate trutinari, quia illum potius expedit tenere mensuram, qui defectam noscitur gubernare substantiam. Idonei damna vix sentiunt, tenues autem levi dispendio vulnerantur, quando vel mediocri injuria totum videtur amittere, qui exiguum cognoscitur possidere.
8.15
LIBER SEPTIMUS. XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO PUBLICORUM.
8.15
Romanae fabricae decus convenit peritum habere custodem, ut illa mirabilis silva moenium diligentia subveniente servetur, et moderna facies operis affabris[ Jur., forte, affabri] dispositionibus construatur. Hoc enim studio largitas nostra concedit, ut et facta veterum exclusis defectibus innovemus, et nova vetustatis gloria vestiamus. Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum esse cognoscat. Et quia justis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum volumus pertinere quidquid decessores ejus constat rationabiliter consecutos. Videbit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas illas auctorum suorum, scilicet, adhuc signa retinentes, ut quandiu laudabilium personarum opinio superesset, tandiu et similitudinem vivae substantiae imago corporis custodiret: conspiciet expressas in aere venas, nisu quosdam musculos tumentes, nervos quasi gradu tensos, et sic hominem fusum in diversas similitudines, ut credas potius esse generatum. Has primum Thusci in Italia invenisse referuntur, quas amplexa posteritas pene parem populum Urbi dedit quam natura procreavit. Mirabitur formis equinis signa etiam inesse fervoris. Crispatis enim naribus, ac rotundis constrictis membris, auribus remulsis, credet forsitan cursus appetere, cum se metalla noverit non movere. Quid dicamus columnarum junceam proceritatem? Moles illas sublimissimas fabricarum, quasi quibusdam erectis hastilibus contineri, et substantiae qualitate concavis canalibus excavatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris judices factum, quod metallis durissimis videas expolitum, marmorum juncturas venas dicas esse genitales; ubi dum falluntur oculi, laus probatur crevisse miraculis. Ferunt prisci saeculi narratores fabricarum septem tantum terris attributa miracula: Ephesi Dianae templum; regis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo et mausolea dicta sunt; Rhodi solis aeneum signum, quod colossus vocatur; Jovis Olympici simulacrum, quod Phidias primus artificum summa elegantia ebore auroque formavit; Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte prodiga illigatis auro lapidibus fabricavit; Babyloniae muri, quos Semiramis regina latere cocto, sulphure ferroque construxit; pyramides in Aegypto, quarum in suo statu se umbra consumens, ultra constructionis spatia nulla parte respicitur. Sed quis illa ulterius praecipua putabit, cum in una Urbe tot stupenda conspexerit? Habuerunt honorem, quia praecesserunt tempore, et in rudi saeculo quidquid emersisset novum, per ora hominum jure ferebatur eximium. Nunc autem potest esse veridicum, si universa Roma dicatur esse miraculum. Quapropter talia virum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse videatur esse metallicus; et intelligere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit. Et ideo det operam libris antiquorum, instructionibus vacet, ne quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur subrogatus.
8.16
LIBER SEPTIMUS. XVI. FORMULA COMITIVAE INSULAE CURRITANAE ET CELSINAE.
8.16
Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. Omnia enim sine priore confusa sunt; et dum unusquisque secundum voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. Itaque antiquae consuetudinis morem secuti, Curritanae et Celsinae insulis te judicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. Justum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes eorum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas injustitiae communes actus longe positos ignorasse. Habetis igitur, supradicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat, et finire. Et si quid etiam fuerit a nostra pietate decretum, eodem commonente, peragite; quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis obedire declaratur. Quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. Necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat.
8.17
LIBER SEPTIMUS. XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS.
8.17
Gloriosum opus est servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos proficit quantum prodesse Urbi proprio labore constiterit. Dubium non est coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse maximum fabricarum. Haec quantum ignis adustione solvitur, tantum exinde parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, arenarius lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur; sine quo nec saxa fixa sunt, nec arenarum minuta solidantur. Et ideo majus studium meretur accipere, quod primum locum in Romanis 117 moenibus noscitur obtinere. Quocirca industriam tuam, multorum sermone celebratam, ad coctionem distributionemque calcis ab indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis fabricis abunde procurata sufficiat; et ad aedificandum cunctorum animi concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur. Privilegia vero loci tui nostris jussionibus rationabiliter vindicabis, ut majora mereri possis, si bene tibi delegata compleveris.
8.18
LIBER SEPTIMUS. XVIII. FORMULA DE ARMORUM FACTORIBUS.
8.18
Considera quod suscipis, et intelliges locum te dare non debere peccatis. Arma enim bene construere, est salutem velle omnium custodire: quia prima facie ipsis terretur inimicus, et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere. Atque ideo ab indictione illa militibus te et fabris armorum, invitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis. Securitas te nostrae non inducat absentiae. Quidquid feceris nos videmus, qui usu ipso subtilissimae perquisitionis et errores artificum possumus prima fronte reprehendere[ Cor., Gam., deprehendere], et laudabiliter operata judicare. Vide ergo qua diligentia, quo studio sit faciendum quod ad nostrum venturum constat examen. Age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaveris. Opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. Hoc primum Phoroneus Junoni dicitur obtulisse, ut inventum suum numinis, ut putabat, auspicio consecraret. Haec in bello necessaria, in pace decora sunt. Haec denique imbecilles fragilesque mortales cunctis belluis efficiunt fortiores.
8.19
LIBER SEPTIMUS. XIX. FORMULA AD PRAEFECTUM PRAETORIO DE ARMORUM FACTORIBUS.
8.19
Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter ex pedire. Idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum, et artificibus jubere possit armorum; quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. Quia licet ubique culpa laedat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. Proditionis quippe instar est, exercitui subtrahere quod eum constat armare. Quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit; ut dum illis victualium lex[ Cuj., Niv., ex victualium summa] tollitur, necessaria vivacius exigantur.
8.20
LIBER SEPTIMUS. XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM SI PER JUDICEM AGANTUR.
8.20
Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur injungere: quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. Et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis; ita ut omnis quantitas intra cal. Martiarum diem solemniter impleatur, ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. Tuam enim tetigisset injuriam, si alter eos titulos videretur exigere quos ad te praeceperunt leges sanctissimae pertinere.
8.21
LIBER SEPTIMUS. XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR.
8.21
Quamvis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te jusserit pertinere; tamen, ne te multiplex occupatio praegravaret, et impedimenta tibi faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere; quatenus cum eorum solatio intra cal. Martiarum diem ad illustrem virum illum comitem sacrarum largitionum solemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si largitiones sacras per moram aliquam putaveris esse tardandas. Ita ut te excipiendum esse non aestimes, quem nos credidimus adjuvandum. Nam si quid minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noveris facultatibus eruendum.
8.22
LIBER SEPTIMUS. XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS.
8.22
Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quaestus est actio sua: honor, principalis injunctio. Similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. Quapropter per indictionem illam ad illam vos provinciam jubemus accedere; ut cum judice, vel ejus officio, intra diem cal. Martiarum, quae de binis et ternis quantitas solemniter postulatur, ad comitis sacrarum largitionum scrinia, postposita dilatione, dirigatis: sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat, nec possessor supra modum possessionis exsolvat. Et non dubitetis commotionis nostrae vos periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem poterimus agnoscere.
8.23
LIBER SEPTIMUS. 118 XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.
8.23
Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. Nec enim irremuneratus jaces, si et populos peregrinos prudenter excipias, et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. Nam licet ubique necessaria sit prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit justitia custodita. Quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis; quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. Qua de re modestiae tuae fama provocati, curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. In parvis enim discitur, cui potiora praestentur.
8.24
LIBER SEPTIMUS. XXIV. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM.
8.24
Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus. Cognoscitur enim agere locum primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum[ Alii, hominum] asserit excellentiam dignitatum. Hoc etiam tui loci probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus, nec postulationis[ Grul. et Cuj., osculationis] pompa peragitur; totusque ille judicii genius ita tibi legibus probatur creditus, ut sine te nequeat esse perfectus. Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi judex ipse commissus est. Tu vitem[ Alii, vitam] tenes improbis minantem; tu disciplinam inter jura custodis; tibi insolentiam perorantis fas est discingere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quinetiam totius actus te subscribente complentur; et consensus tuus quaeritur, postquam voluntas judicis explicatur. Age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris. Itaque per indictionem illam, ad illam te provinciam jubemus excurrere; ut mixtus judicis officio competentia loco tuo peragas; et qui princeps a nobis egrederis, nullis vilitatibus accuseris. Reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur et in moribus sentiatur.
8.25
LIBER SEPTIMUS. XXV. FORMULA AD COMMENDANDOS COMITI PRINCIPES.
8.25
Invitat nos consuetudo solemnis, et vobis ornatum officii dirigere, et pristinos ordines excubantium custodire. Nostra enim laus est, si vos Romana militia comitetur, quando talibus ministris potestis agere quod videtur priscis sanctionibus convenire. Sic enim Gothos nostros, Deo juvante, produximus, ut et armis sint instructi, et aequitate compositi. Hoc est quod reliquae gentes habere non possunt; hoc est quod vos efficit- singulares, si, assueti bellis, videamini legibus vivere cum Romanis. Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credimus esse dirigendos; ut, secundum priscam consuetudinem, qui tuis jussionibus obsecundant, eos rationabili debeant antiquitate moderari. Cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra jussione praestabis. Debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.
8.26
LIBER SEPTIMUS. XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.
8.26
Saeculi hujus honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subjacere. Sed humanae mentis felix illa conditio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit; et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus. Quapropter interdum, judices, ad blanda descendite. Laboriosum quidem, sed non est impossibile justitiam suadere mortalibus: quam ita cunctorum sensibus beneficium Divinitatis attribuit, ut et qui nesciunt jura, rationem tamen veritatis agnoscant. Necesse est enim ut quod a natura conceditur, submonente iterum eadem suaviter audiatur. Et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat ex propria voluntate sentire. Facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se posse credunt monitore compelli. Propterea per illam indictionem in illa civitate comitivae honorem secundi ordinis tibi, propitia Divinitate, largimur, ut et cives commissos aequitate regas, et publicarum ordinationum jussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia sentiemus.
8.27
LIBER SEPTIMUS. XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS.
8.27
Utile est unum semper eligere, cui reliqui debeant obedire; quia si voluntas diversorum vaga relinquitur, confusio, culparum amica, generatur. Itaque civitatis vestrae comitivam per indictionem illam nos illi largitos fuisse noveritis, cui saluberrimam parientiam commodate, ut causis vestris ferat remedium, et jussionibus 119 publicis procuret effectum: scituri quod si quis se probabili devotione tractaverit, similia de nostris sensibus haud irrite postulabit.
8.28
LIBER SEPTIMUS. XXVIII. FORMULA PRINCIPIS MILITUM COMITIVAE.
8.28
Gratum vobis esse confidimus, quando militiae nostrae judices destinamus: quia tunc ordines nostros agitis, quoties vobis non defuerit praesentia judicantis. Relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis; apparitio enim tollitur, quoties qui jubere poterat abrogatur. Vobis ergo aptum credimus[ Gr. et Cuj., altum cedimus], dum ad vos dirigimus dignitates, et tandiu vos militare facimus, donec judices destinamus; nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos scitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum. Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum. Quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut eum laus optata comitetur. Cui devotionem justissimam commodantes, his quae vobis praeceperit solemniter obedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros judices sentiamus.
8.29
LIBER SEPTIMUS. XXIX. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATIS.
8.29
Nullatenus de ejus fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum qui fuerit pro securitate multorum. Atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut improborum non pateat adventibus, et bonorum non retardet accessus. Nam si porta semper obserata sit, instar est carceris; si iterum jugiter pandatur, murorum nil prodest habere munimina. Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias, et incompetenter eam claudere non praesumas. Eris nimirum via civium, et ingressus mercium singularum, amicus simul copiae quam optas intrare. Stude ergo cum alimoniis invitare venientes. Non tibi quod despiciatur est creditum. Quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. Quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui majora credere debeamus.
8.30
LIBER SEPTIMUS. XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.
8.30
Aequitati convenit ut unusquisque ad fructum militiae emenso tempore debeat pervenire, et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. Unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet ut a nobis debeat designari, qui a vobis tribunus esse mereatur; ideo hac auctoritate censemus, ut ille quem locus videtur exposcere, vobis in supradicto honore praesideat; quatenus cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. Divina sunt ista judicia, non humana, ut quem superna ad tempus debitum voluerunt perducere, merito videatur et laboris sui praemia suscepisse. Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venire cognoscimus. Quapropter illi, pro utilitate publica disponenti, modis omnibus obedite: quoniam potestatem[ Cuj. Cor., Niv. et Gam., artem] judicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur.
8.31
LIBER SEPTIMUS. XXXI. FORMULA PRINCIPATUS URBIS ROMAE.
8.31
Cum in urbe Roma plurima fieri censeamus, et necesse sit ibi potestatem esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, nostro more prospeximus, ut quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu ejus locum vicarii nomine in urbe Romana solemniter debeas continere; quatenus et ille primatus sui laboribus perfruatur, et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. Si quos etiam comitiacorum ad comitatum judicaveris esse dirigendos: consulens obsequio nostro, tuo subjacebit arbitrio. Eos autem quos retinendos putaveris, indulta securitate potiantur. Ita tamen, ut vicissim omnia modereris; quatenus nec excubantes continuus labor atterat, nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.
8.32
LIBER SEPTIMUS. XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR.
8.32
Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas quaeri, ubi et vultus noster imprimitur, et generalis utilitas invenitur. Quidnam erit tutum, si in nostra peccetur effigie; et quam subjectus corde venerari debet, manu sacrilega violare festinet? Additur quod venalitas cuncta dissolvit[ Grul., Cuj., Niv. et Gam., dissolvitur], si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in mercimoniis corruptum videtur offerri. Quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium? Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur. Claritas regia nil admittit infectum. Nam si vultus cujuslibet sincero colore depingitur, multo justius metallorum puritate principalis gratia custoditur. Auri flamma nulla injuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permaneat. Nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tantam hominum numerositatem peccaverit? Pondus quinetiam constitutum denariis praecipimus 120 debere servari, qui olim tam penso quam numero vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens, compendium et dispendium pulchre vocitavit antiquitas. Pecunia enim a pecudis tergo nominata, Gallis auctoribus, sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. Quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire vilitatem. Proinde te, cujus nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per juge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Servius rex in aere primum impressisse perhibetur; ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis potuerit inveniri. Nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita irremuneratum non relinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus.
8.33
LIBER SEPTIMUS. XXXIII. FORMULA LEGATORUM GENTIUM DIVERSARUM.
8.33
Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationi, ut quibus nos constat dona conferre, nullam videantur itineris molestiam sustinere, quando nec vobis morarum detrimenta faciunt, et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? Atque ideo humanitatem subter annexam, vel ad equos capitum definitum illius gentis legatis sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas irremunerati non debeant pervenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quaelibet munerum magnitudo.
8.34
LIBER SEPTIMUS. XXXIV. FORMULA EVOCATORIA, QUAM PRINCEPS DIRIGIT.
8.34
Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri: quia domini recordatio concedit semper augmenta, nec possunt esse principis vacua gratificationis judicia. Quapropter ad comitatum nostrum jussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. Et ideo otii delectatione postposita, ad illam diem, ad Urbem illam devenire propera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse judicemus, cum te festinasse cognoscimus. Desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quidquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et divino judicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quid debeamus sentire concedit.
8.35
LIBER SEPTIMUS. XXXV. FORMULA EVOCATORIA, QUAE PETENTI CONCEDITUR.
8.35
Manifestatio est conscientiae bonae, praesentiam justi principis expetiisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit. Aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. Sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt. Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro nostra gloria constat inventus, ad injuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. Invitamus quinimo desideria venientium, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregemus.
8.36
LIBER SEPTIMUS. XXXVI. FORMULA COMMEATALIS.
8.36
Nemo dubitat homines sua varietate recreari, quia in continuatione rerum magnum mentibus constat esse fastidium. Dulcedo mellis, si assidue sumatur, horrescit: serena ipsa, quamvis magnopere desiderentur, jugiter adepta sordescunt; non immerito, quia cum sit homo commutabilis, naturae suae desiderat habere qualitates. Et ideo festinanti tibi provinciali oblectatione refoveri copiam tot mensium in supradicta provincia concedimus immorandi( quia pene reclusus advertitur, cui mutare solum liberum non videtur), ita tamen, ut cum promeritas inducias, Domino juvante, transegeris, ad urbanas sedes redire festines. Nam si taedium est continuatim vivere in urbis celebritate, quanto magis in agris diutina tempora peregisse? Libenter ergo damus inducias discedendi, non ut debeat Roma deseri, sed ut magis commendetur absenti.
8.37
LIBER SEPTIMUS. XXXVII. FORMULA SPECTABILITATIS.
8.37
Optamus nobis, Deo auxiliante, subjectos varia dignitatum praerogativa gloriari: desideramus probabile genus hominum impressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unusquisque possit vivere, cum se honores reverendos cognoverit accepisse. Sic enim et ad virtutis studia decenter ascenditur, et a bonis civibus respublica plus amatur. Atque ideo te spectabilitatis nitore decoramus, ut sententiam tuam in conventibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut si haec praedicabili conversatione tractaveris, in futurum praemiis melioribus augearis.
8.38
LIBER SEPTIMUS. XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.
8.38
Constat jucundum esse rerum bonarum saporem, et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. Hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut major sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. Clarissimatus igitur honorem, ornamenta judicii nostri, regia tibi largitur auctoritas; quod praebeat et exactae vitae testimonium, et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. Quapropter nihil jam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. Grande siquidem vitae testimonium est, non tam clarum quam clarissimum dici, quando pene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.
8.39
LIBER SEPTIMUS. 121 XXXIX. FORMULA TUITIONIS.
8.39
Superfluum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cujus est propositi universos communiter vindicare. Sed quia securitatem tuam quorumdam violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad hanc partem pietatis adduci; ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti potissimum conferamus. Atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris, dispendiis sauciatum, in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum adversariis tuis, non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris protectione contendere. Ita fiet ut, truculentis viribus pressus, reddaris auxiliis regalibus exaequatus. Quapropter tuitionem tibi nostri nominis, quasi validissimam turrem contra inciviles impetus et conventionalia detrimenta, nostra concedit auctoritas; ita tamen, ne, his praesumptionibus sublevatus, civile respuas praebere responsum; et tu videaris insolens calcare jura publica, quem primitus detestanda premebat audacia. Et quia ministros efficaces nostra debet habere praeceptio, nec decet principem loqui quod non videatur posse compleri, praesentis beneficii jussione, adversus Gothos illa, adversus Romanos illa, facile te fides et diligentia custodivit: quia nemo laborat defendere, nisi qui timetur offendi, dum praestans dominus fieri formidatur ingratus. Fruere igitur nostra clementia; beneficio laetare suscepto. Nam si ulterius a quoquam sub incivilitate tentaris, tua de inimicis potius vota complebis.
8.40
LIBER SEPTIMUS. XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET LIBERIS LEGITIME CONSTITUENDIS.
8.40
Aeternum est beneficium, quod posteritatis fuerit favore collatum; nec plus est conveniens regi, quam ut humanae praestet origini. In lucem quippe venturus casus suscipere non meretur adversos, ne ante gravamen districtionis incurrat quam gaudia supernae lucis inveniat. Oblata itaque supplicatione depromis mulierem quam tibi placitus[ Cor., Ga., placidus] illigavit amplexus, beneficio nostro jugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur haeredum. Nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet, dignumque videatur esse quod placuit, durum est libertatem liberam non habere, unde liberi procreantur. Et ideo illam quae, sicut jure praecipitur, honestate non fuisse probatur aequalis, legitimam tibi fieri censemus uxorem; et filios ex eadem conjuge, sive qui suscepti sunt, sive qui suscipiendi, haeredum volumus jura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute successores futuros esse cognoscas. Natura enim tibi praestitit filios, sed nos tali securitate facimus esse charissimos.
8.41
LIBER SEPTIMUS. XLI. FORMULA AETATIS VENIAE.
8.41
Gloriosa supplicatio est, quae veniam quaerit aetatis: quando se gravitatem de moribus confitetur accipere, quam maturitatem vitae adhuc non contigit intulisse. Minor nascendo, grandaevus cupis esse consilio. Ita, quod in humanis rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. Quapropter oblata supplicatione depromis, ut cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur jure quod non potest utilitate titubare. Hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere, libenter accipimus: quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter affectat. Atque ideo, si id tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi jura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus; ut in foro competenti ea quae in his causis reverenda legum dictat antiquitas, solemniter actitentur. Ita ut in alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne cum opinioni praestare volumus, utilitatem publicam laedere videamur. Cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem; et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. Nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa quam suae promissionis impugnat auctoritas.
8.42
LIBER SEPTIMUS. 122 XLII. FORMULA EDICTI AD QUAESTOREM, UT IPSE SPONDERE DEBEAT QUI SAJONEM MERETUR.
8.42
Frequenter sajones, quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus ingravatos. Corruptum est( proh dolor!) beneficium nostrum, crevitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus potentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. Unde nobis necesse fuit remedio salubri votis pestiferis obviare, ne dum pietatis studium ad aequalia beneficia trahitur, surreptionum iniquissima patiamur. Atque ideo edictali programmate definimus ut quicunque contra violentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat fortem sajonem, officio nostro poenali se vinculo cautionis astringat; ut si praecepta nostrae jussionis immissione plectibili sajus quem meretur excesserit, et ipse poenae nomine det auri libras tot, et satisfacere promittat quaecunque ejus adversarius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta. Nos enim cum reprimere inciviles animos volumus, praegravare innocentiam non debemus. Sajus autem, qui sua voluntate modum praeceptionis excesserit, donativis se noverit exuendum, et gratiae nostrae( quod est damnis omnibus gravius) incurrere posse periculum; nec sibi ulterius esse credendum, si jussionis nostrae, cujus exsecutor esse debuit, temerator exstiterit.
8.43
LIBER SEPTIMUS. XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.
8.43
Constat militiam bene geri, quae probatis videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere quod judex eum potuit admonere; maxime cum ad patrimonia divinae talis domus mereatur accedere, ut cupiditate detestabili non possit accendi. Deinde cum splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat, et turpe sit illis misceri qui dignis moribus non possunt approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. Atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci; ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. Avaritiam declina, longius fuge iniqua compendia. Multo melius proficitur, si bonis moribus serviatur.
8.44
LIBER SEPTIMUS. XLIV. FORMULA DE COMPETITORIBUS.
8.44
Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere. Hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem videbatur jacere incultum. Atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario jure concedimus, praeter aes, aut plumbum, vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. Age itaque ut per te sumat decorem quod neglectum incuria vetustate jacuerat; quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuae civitatis ornaveris, securus etiam ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. Quia tanto firmius unusquisque possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit.
8.45
LIBER SEPTIMUS. XLV. FORMULA, QUA CENSUS RELEVETUR EI QUI UNAM CASAM POSSIDET PRAEGRAVATAM.
8.45
Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inde certum sit justum venire compendium, tributum illud possessionis in illa provincia constitutae ita quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates lacus ille vastissimus functionis; et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam videatur assumi, cujus utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo praestetur. Quapropter credimus te evadere posse nuditatem, si dominium hujus ruris[ Alii, urbis] amiseris, cui jugis sterilitas de compulsoribus venit; ne conditione miserabili servias necessitati, cujus dominus esse meruisti. Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae censuerunt, ut qui pro unius cespitis enormitate deprimitur, nec alterius commoditate sublevatur, moderatiene habita ei debeat subveniri, magnitudinis nostrae, cui cordi est cogitare justitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est, tot solidos tributario supradictae possessionis, datis praeceptionibus ad eos quorum interest, ita faciatis de vasariis publicis diligenter abradi, ut hujus rei duplarum vestigium non debeat inveniri, sed per saecula sine errore servetur quod una communi summa concluditur.
8.46
LIBER SEPTIMUS. 123 XLVI. FORMULA QUA CONSOBRINA LEGITIMA FIAT UXOR.
8.46
Institutio divinarum legum humano juri ministrat exordium, quando in illis capitibus legitur praeceptum quae duabus tabulis probantur adscripta. Sacer enim Moses, divina institutione formatus, Israelitico populo inter alia definivit, ut concubitus suos a vicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo polluerent, et dilatationem providam in genus extraneum non haberent. Hoc prudentes viri sequentes exemplum, longius pudicam observantiam posteris transmiserunt, reservantes principi tantum beneficium, consobrinis nuptiali copulatione jungendis: intelligentes rarius posse praesumi quod a principe jusserant postulari. Admiramur inventum, et temperiem rerum stupenda consideratione laudamus, hoc ad principis fuisse remissum judicium; ut qui populorum mores regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret. Et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi illa tantum consobrini sanguinis vicinitate conjungitur, nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam, nullamque vobis exinde jubemus fieri quaestionem, quando et leges nostra permitti voluntate consentiunt, et vota vestra praesentis auctoritatis beneficio firmaverunt. Erunt vobis itaque, Deo favente, posteri solemniter haeredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio, quando quidquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus applicetur.
8.47
LIBER SEPTIMUS. XLVII. FORMULA, AD PRAEFECTUM, UT SUB DECRETO CURIALI PRAEDIA VENDAT.
8.47
Patitur hoc improvida mortalium plerumque conditio, ut cum laedere putatur, consulat; et cum consulere videtur, affligat. Sed illud magis est eligendum, quod prodesse cognoscitur. Nam venena ipsa si juvare probantur, accepta sunt. E contra, refugienda est suavitas mellis quae inferre dignoscitur laesiones. Finis ergo sapientis est amare quod expedit; sic nec igitur votum respicit, qui prodesse contendit. Praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definivit antiquitas; ut ad necessitates publicas melius efficerent[ Gr. et Cuj., sufficerent], si substantiae juvamina plus haberent. Sed in hac iterum parte prospexit, ut si apud vos ineluctabilis necessitas appareret, rerum suarum distractio subveniret. Nam quid prodest, si quispiam videtur idoneus, et fieri non possit a contractis nexibus absolutus? Egenti similis est, qui reddere nequit alienum; nec dici potest proprium, quod liberare dominum non videtur a debito[ Alii, additum; alii, addictum]. Sed quamvis hoc vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos quoque eminentiae vestrae praesenti jussione permittimus, ut aliquis, veritate discussa, si aliter solvi nequeat, distracta ligamina praedii sui, quod propria voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi; ita ut reddat debitum quod probatur esse contractum, ne, vitio voracitatis imbutus, facultates suas absorbere videatur esse permissus. Constet apud vos probabilis causa damnorum, quoniam illis volumus subveniri qui duris necessitatibus probantur astringi; utrumque enim potest esse culpabile, aut malis moribus frena laxare, aut justas iterum querelas excludere. Quapropter provide vobis permisit antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. A quibus enim munia poterunt sustineri, si civitatum nervi passim videantur abscidi?

Intertext edge

Open linked passage

Note