Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cassiodorus Vivariensis; Auctores varii485-580
Variae
Vari 9.27
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7904 Variae
9.1
LIBER OCTAVUS. 124 EPISTOLA PRIMA. JUSTINIANO IMPERATORI ATHALARICUS REX. Petit ejus gratiam et amicitiam iisdem interpositis conditionibus quibus cum Theodorico priores imperatores societatem inierant.
9.1
Juste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetiisse; aut in qua parte dignus haeres existerem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? Non vos majorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque potens gratia vestra nobilitat. Omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. Sed et pietati vestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit vos amasse. Nemo enim creditur impendisse veteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere probatur acceptam. Claudantur odia cum sepultis; ira perire noverit cum protervis; gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius tractandus est, qui ad regni causas innocens invenitur. Perpendite quid a vobis mereatur successor bonorum. Vos avum nostrum in vestra civitate celsis curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatae claritate decorastis. Desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, quamvis vobis pene videbatur aequaevus. Hoc nomen adolescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis. In parentelae locum noster[ Ac., nostrum] jam transire debet affectus; nam ex filio vestro genitus, naturae legibus vobis non habetur extraneus. Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. Introducamur et in vestram mentem, qui adepti sumus regiam haereditatem. Illud est mihi supra dominatum, tantum ac talem rectorem habere propitium. Primordia itaque nostra solatia mereantur principis longaevi habere; pueritia tuitionem gratiae consequatur; et non in totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. Sit vobis regnum nostrum gratiae vinculis obligatum. Plus in illa parte regnabitis, ubi omnia charitate jubetis. Quapropter ad serenitatem vestram illum et illum legatos nostros aestimavimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis conditionibus concedatis, quas cum divae memoriae domno avo nostro inclytos decessores vestros constat habuisse. Aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, cujus nec aetas videtur esse suspecta, nec generatio jam probatur extranea. Quaedam vero per suprascriptos legatos nostros serenissimis sensibus verbo intimanda commisimus, quae clementiae vestrae more ad effectum facite pervenire.
9.2
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Eum reddit certiorem se regem unanimi Gothorum Romanorumque consensu creatum fuisse, et mittit ad eum Sigismerem comitem cum aliis qui ipsius nomine sacramenta praestent.
9.2
Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur universos posse protegere, audiatur ad regni culmina pervenisse. Mensura laetitiae de magnitudine nuntii venit; et tanta fit alacritas animi, quanta fuerit et consideratio rei. 125 Nam si prudentes viros erigunt[ Ed., Ac., exigunt] commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas nuntiata, quanta exsultatione suscipi debet, omnium rectorem feliciter provenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt, non reipublicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemadmodum venire decuit civilitatis auctorem? Magnum profecto felicitatis[ ed., fidelitatis] genus, obtinere sine contentionibus principatum; et in illa republica adolescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri. Non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inventos. Praelata est ergo spes nostra cunctorum meritis; et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis potuit approbari, non injuria: quoniam quaevis claritas generis Amalis cedit; et sicut qui ex vobis nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia progreditur, regno dignissimus approbatur. Probata sunt praesenti facto quae loquimur. Nam cum domni avi nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam. Tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui judicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres confluxisse divinam. Quapropter necessarium duximus, propitio Deo, de ortu regni nostri vos facere certiores, quia dilatatatum[ Jur., subaudi magis] quam mutatum videtur imperium, cum transit ad posteros; nam quodammodo ipse putatur vivere, cujus vobis progenies cognoscitur imperare. Haec habuerunt vestra vota, haec illius fuit indubitata sententia, ut haeredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia ejus in vobis possit augere. Amore principum constat inventum ut simulacris aeneis fides servaretur imaginis, quatenus ventura progenies auctorem videret, qui sibi rempublicam multis beneficiis obligasset. Sed quanto verior est qui vivit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et vigor animi protelatur? Et ideo nobilitatis vestrae fidem majore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis videantur esse collata, et futura indubitanter eis praestemus quos praeteritorum immemores fuisse minime senserimus. Noveritis etiam divina providentia fuisse dispositum ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet, et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, juris etiam jurandi religione firmarent. Quod vos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore; nam a vobis potuit inchoari quod praeventi longinquitate sequimini. Constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto majores honores a caeteris ordinibus visi sunt accepisse. Sed ut primordia nostra, et circa vos benignitatem possitis agnoscere( quia decet curiam vestram beneficiis introire), illustrem Sigismerem[ Ed., Ac., Sigisinem], comitem nostrum, vobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inviolabiliter servare cupimus quod publica auctoritate promittimus. Si qua autem a nobis postulanda creditis, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. Promissio potius est ista quam commonitio; nam qui reverendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. Nunc vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rempublicam possit augere.
9.3
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. Theodoricum regem praeclaris laudibus extollit, et renuntiat populo Romano ad solium se fuisse communibus Gothorum Romanorumque suffragiis evectum, atque per legatos se justitiam servaturum pollicetur.
9.3
Si vos externus haeres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis ne quos prior dilexerat, invidendo subsequens non amaret: quia nescio quo pacto cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur[ alii, laetatur; alii, laedatur]. Nunc vero persona tantum, non est autem vobis gratia commutata, quando recte vobiscum agi credimus, si avi veneranda judicia subsequamur. Nostrae siquidem opinionis interest ut quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta constantia et beneficiorum ubertate pascamus. Minus cogitant qui obscuris principibus et versatis in mediocri actione[ Ed., Niv. et Ac., natione. Gam., nomine] succedunt. Nos talis praecessit, ut exquisitis virtutibus ejus sequi vestigia debeamus. Quapropter, quod auspice Deo dictum sit, gloriosi domni avi nostri ita vobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque in regnum nostrum suavissimus consensus accederet; et ne adversis rebus aliqua possit remanere suspicio, vota sua sacramentorum interpositione firmarunt se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tanquam si vel illis domnus avus noster fatali sorte non videretur subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse devoti. Quod si vos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione[ Edit., Ac., ostentatione; Forn., attestatione] divina vobis fecimus polliceri, justitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, juvante Domino, custodire, et Gothis Romanisque apud nos jus esse commune, nec aliud inter vos esse divisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, vos autem civitatis Romanae habitatio quieta multiplicat. Ecce ad condictionem 126[ ms. A., conditionem] clementissimam sacramenti inclinando nostrum eveximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutrivit. Ecce Trajani vestri clarum saeculis reparamus exemplum. Jurat vobis per quem juratis; nec potest ab illo quisquam falli, quo invocato, non licet impune mentiri. Erigite nunc animos, et, Deo propitio, meliora semper optate, ut sicut a charitate potestatem regiam inchoavimus, ita tranquillitatem Deo placitam sequentibus temporibus exsequamur.
9.4
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA IV. UNIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. Scribit se Gothorum Romanorumque sacramenta pro munimine adepti regni suscepisse, et petit ut eadem praestent.
9.4
Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. Jure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium: quia dignitas est subjecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. Nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. Et revera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere. Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes, aliter de nobis non patimur credi quam quod de nostris potuit parentibus aestimari. Et ideo, quod Divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine indepti[ Ms. A., incoepti] regni sacramenta suscepimus, quod vos quoque facturos esse libentissime judicamus; ut qui fideles parentibus nostris exstitistis, nobis quoque simili devotione pareatis. Suavius enim diligit haeredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. Sed ut vobis benevolentiae nostrae jam nunc integritas innotescat, jurisjurandi vobis fecimus religione promitti quod et nostrum possit declarare propositum, et spem debeat munire cunctorum.
9.5
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA V. UNIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. Significat se, Theodorico adhuc superstite, omnium sacramenta in regia civitate recepisse, et hortatur ut eorum exemplum sequantur, nec non per comitem iis interposito sacramento fidem spondet.
9.5
Voluissemus quidem domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura conditione subtractus est, nos haeredes regni sui, Deo sibi imperante, substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se collata, faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus quae ab illo facta esse cognoscimus. Cujus ordinationi adhuc eo superstite in regia civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum crederes promittere, quod generalitas videbatur optare. Hoc vos sequentes exemplum, pari devotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. Illum vero comitem vobis fecimus jurata voce promittere; ut sicut nobis vestrum animum devotissime proditis, sic optata de nostris sensibus audiatis. Recipite itaque prosperum vobis semper nomen, Amalorum regalem prosapiem, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos, Deo juvante, parentes nostri decenter evecti sunt, et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. Credimus enim de Divinitate propitia, quae majores nostros dignanter adjuvit, nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa virtutum laude floruistis.
9.6
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA VI. LIBERIO PRAEFECTO GALLIARUM ATHALARICUS REX. Renuntiat se a Theodorico, dum adhuc viveret, regno donatum; sibique Gothos Romanosque fidem sub jurisjurandi religione promisisse. Tum petit ut qui versantur in Galliis illos imitentur.
9.6
Scimus animum vestrum de obitu gloriosae memoriae domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa. Plus enim queritur[ Edit., quaeritur], dum dominus desiderabilis abrogatur. Expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vix sentitur amissus, cui non succedit extraneus. Sic enim, Deo sibi imperante, prospexit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. In sellam regni sui nos dominos collocavit; quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. Cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria convenerunt, ita ut sub jurisjurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos. Quod ad illustris magnitudinis vestrae notitiam credimus perferendum, ut ab his qui in Galliis regno pietatis nostrae devoti sunt simile proferatur exemplum; et sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari conditione teneantur astricti.
9.7
LIBER OCTAVUS. 127 EPISTOLA VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX. Hortatur ut Gothi Romanis, et Romani Gothis vicissim jurent se fidem regi praestituros.
9.7
Licet gloriosae memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur occasus, tamen, quia ille humana conditione decubuit, ad continuandam gubernationem quam singulariter gesserat nos reliquit; ne damnum boni principis sentiretis, cujus vobis noscitur regnare progenies. Nullus enim apud nos perdit, quod[ Alii, qui] illi paruit; sed duplici largitate munifici et illius debita reddimus, et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamus. Atque ideo fidem pristinam majori nunc vos convenit devotione monstrare, quia bene prospicit rebus futuris, qui regnantium servit initiis: dum ipse et in reliquum perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur. Indicamus autem, favore divino cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat, nec putaretur humanum quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium. Unde vos quoque praedicta convenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant jusjurandum, et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat, et ad quietem vestram proficiat invicem promissa concordia. Eat inter vos legalis missa tranquillitas; potior minori non sit infestus. Habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si vobis hac ratione prospicitis[ Ed., Niv., Gam., Grul. et Cuj., proficiatis].
9.8
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO, ATHALARICUS REX. Renuntiat se Theodorico mortuo successisse. Tum ipsius orationibus se commendans, petit ut provinciales cunctos ad fidem principi servandam cohortetur.
9.8
De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis humanis diversa sorte quatiuntur. Vos autem, quos sapientia firmos efficit, et mens religiosa consolidat, ad provincialium potius convenit adunationes animari, quia juste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri. Quapropter salutantes veneratione qua dignum est, quod vobis quidem moerorem possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni avi nostri cum dolore maximo nuntiamus. Sed inde potest vestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui, Divinitate propitia, collocavit; ut in totum desiderio vestro non videatur ereptus, qui vobis consurgit in successione reparatus. Favete nunc orationibus sacris, nostris libenter auspiciis, ut Rex coelestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absolvat, consolidet et conservet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosus. Quapropter sanctitas vestra provinciales cunctos admoneat, ut, inter se concordiam habentes, regno nostro per omnia debeant esse purissimi. Cupimus enim in subjectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.
9.9
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA IX. TULUM [ Alii, THOLUIT] VIRO PATRICIO ATHALARICUS REX. Illi confertur patriciatus dignitas, praeclarisque laudibus una cum Gensemundo exornatur.
9.9
Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen Divina provexerint( quando nec aetas impedit, ubi sese potentia coelestis infundit), tamen ad relevandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem, visum est te virum prudentissimum convenienter adhibere, quem constat etiam domni avi nostri tractatibus jugiter et laudabiliter adhaesisse. Quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis convenit solatium quaerere quo[ Ed., Ac., quod] pro adolescentiae flore decenter adhuc possumus indigere[ Ed., Ac., intelligere]? Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur ut eam non necessarie et per alios quaerere videatur. Senes ipsi consiliis sapientiam discunt, et a maturis in commune quaeritur quod pro omnium utilitate tractatur. Solatium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges; et hinc meliores aestimantur, si soli omnia non praesumunt. Quod si longaevi domini subjectorum ingeniis adjuvantur, consulte relaxamus aetatis nostrae breves ferias; ut suis incrementis devota prosperius, robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat. Atque ideo te, cum favore divino, suggestu praesentalis patriciatus evehimus; ut pro republica nostra tractantem sedes celsa sublimet, ne sententia salutaris, cui decet humiliter parere, a loco videatur venisse communi. Hic est honor qui et armis convenit, et in pace resplendet. Hunc illa dives Graecia, quae multa gloriosissimo domno avo nostro debuit, gratificata persolvit; velavit fortes humeros chlamydum vestis, pinxit suras sericis calceus iste Romanus, et dignanter visus[ Gr. et Cuj., jussus] est accipere, quod se cognoscebat assumere per honorem. Crescebat visendi studium Eois populis heroem nostrum, dum, nescio quo pacto, in eum qui bellicosus creditur, civilia plus amantur. Hac igitur honoris remuneratione contentus, pro exteris partibus indefessa devotione laboravit; et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. Sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, jura venerationis 128 imponant. Diligunt omnes sui provectus semper auctorem; et mortalitatis jura nesciunt, qui beneficiis non tenentur[ Gr., Cuj.: Diligit memor mens sui. Mortalitatis jura nesciunt, qui beneficiis non tenentur]. Sed longum est de ejus gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt. Ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. Tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat; et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana. Tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis. Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem; saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas; et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris. Patiebatur enim invictus ille praeliis pro sua fama superari, et dulcis erat justo principi rationabilis contrarietas obsequentis. Ama nunc sublimior justitiam, quam serviens diligebas. Ostende te illius esse discipulum, qui nunquam laboravit incassum: junctus Amalo generi, nobilissima tibi facta consocia[ Alii, consortia]. Omne siquidem bonum regia suadere debet affinitas. Acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum. Exstat gentis Gothicae hujus probitatis exemplum; Gensemundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Amalis devotione conjunxit, ut haeredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum, quamvis ipse peteretur ad regnum. Impendebat aliis meritum suum, et moderatissimus omnium, quod ipsi conferri poterat, ille potius parvulis exhibebat. Atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: vivit semper relationibus, qui quandoque moritura contempsit. Sic quandiu nomen superest Gothorum, fertur ejus cunctorum attestatione praeconium. Unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere.
9.10
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA X. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Eximia facinora Tulum exponil, et scribit se eum ad patriciatus culmen evexisse.
9.10
Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando praecelso viro Tulum, et nostra affinitate fulgenti, vestri ordinis contulimus dignitatem. Auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu; nec discincta jacet toga, jam procinctualis effecta. Ante vobis contulimus honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem. Per omnes est nimirum splendor refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi luminis, quae relucet et proximis. Sed quamvis sit vobis notissimus candidatus, qui domni avi nostri tam claris ac diuturnis adhaesit obsequiis, tamen juvat illa repetere, quae constat ad institutoris ejus gloriam pertinere. Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur, qui mox ut inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi secreta portavit: agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. Nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto timoris amplius acquiritur, quanto proximus plus habetur. Arduum nimis est meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, vel ab alio formidatur. Has procellas moderator sui sine offensione transmisit: charus summatibus, collegis semper acceptus; ut jam tunc magnae felicitatis videretur esse praesagium, gratiam meruisse cunctorum. Cujus ut coepit aetas adolescere, tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus est Sirmiensem; ut quod ab illo Martio viro didicerat verbis, in camporum libertate monstraret. Egit de Hunnis inter alios triumphum, et emeritam laudem primis congressibus auspicatus, neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. Tales mittunt nostra cunabula bellatores; sic paratae sunt manus, ubi exercetur animus. Nutritus in otioso servitio laboriosos subegit; et quod exercitatione non didicit, virtus manus propria[ Ms. A., et Ac., virtus prona] complevit. Rediit subito ad principem veteranus, egressus primaevus; ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. Hoc rimator ille actuum et honorum remunerator inspiciens, vigorem illi regiae domus virtutis contemplatione commisit; ut quem ingeniosum bella probaverant, fortissimi regis consiliis misceretur: ad invenienda subtilis, ad implenda robustus, ad celanda cautissimus. Egit locum merito publici secreti. Cum ipso praelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat; et in tantam se similitudinem ejus cogitationis adjunxerat, ut causis recognitis, quod ille velle poterat, iste sua sponte peragebat. Defensorem omnium suis tractatibus adjuvabat; et ministrando consilium, regebat ipse rectorem. Admonet etiam expeditio Gallicana, ubi jam inter duces directus, et prudentiam suam bellis, et pericula promptissimus ingerebat. Arelate est civitas supra undas Rhodani constituta, quae in Orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis dorsa transmittit. Hunc et hostibus capere, et nostris defendere necessarium fuit. Quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque validissima tempestate certamina. Adfuit illic dubiis rebus audacia candidati: ubi tanta cum globis hostium concertatione pugnavit, ut et inimicos a suis desideriis amoveret, et vulnera factorum suorum signa susciperet: vulnera, inquam, opinio inseparabilis, sine assertore praeconium, propria lingua virtutis; quae licet ad praesens periculum ingerant, reliquum tamen vitae tempus exornant. Eget enim astipulatoribus corpus illaesum: quaerit alios qui visa divulgent: de fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. Conflictus virorum fortium mutua tela repulit, nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. Unius forsitan ictus solerter eluditur[ Ed., eliditur]; qui multis restitit, a parte qua non credidit vulnus excipit; quae in tantum ei sunt gloriosa, quantum tunc habuere periculi. Juvat igitur fortissimi viri narrare quietum felicitatis exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores. Mittitur igitur, Franco et Burgundio 129 decertantibus, rursus ad Gallias tuendas: ne quid adversa manus[ Ms. A., adversarius] praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus vindicasset. Acquisivit reipublicae Romanae aliis contendentibus absque ulla fatigatione provinciam, et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus bellica contentione periculum. Triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede victoria. Tantum ergo ejus gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus; quem et ille arbiter rerum largitione reddituum judicavit esse prosequendum, ut ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procuravit augmentum. Aquilienses quoque tempestates inter ejus prospera jure memorantur, quia discrimina dum feliciter cedunt, suavissimae memoriae sensum relinquunt. Cum ventis saevientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu jactatum navigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti viro solatium, nisi tantum remigia brachiorum. Tunc iste nautis pereuntibus cum charo pignore solus evasit. Ibi amor piissimi regis, ibi meritum probatum est periclitantis, quando regnator ille vix littori constitutus, ut eum exitio praevaleret eripere, undas iterum desiderabat intrare. Tunc ejus pericula formidavit, qui saluti propriae timere nescivit. Nonne vobis, patres conscripti, asperis casibus divinitus videtur exemptus, cui praesens parabatur eventus? Hunc itaque virum bellis exercitatum, felicitate clarum, prudentia comprobatum, quod Deo auspice dictum sit, ad patriciatus praesentalis[ Ac., praesentale] culmen eveximus. Favete nunc auspiciis candidati, et viris nostris libertatis atria reserate. Convenit gentem Romuleam Martios viros habere collegas.
9.11
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XI. SENATUI URBIS ROMAE TULUM VIR ILLUSTRIS PATRICIUS. Hortatur senatores ut regi gratias referant, quod ab eo ad patriciatus honorem promotus fuerit.
9.11
Confido, patres conscripti, quod agendas optimo regi gratias omnium vestrum studia debeant concitari, quando provectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum. Atque ideo alacriter excipiendum est quod necessarie fuisset optandum. Omnibus quippe utile est judicia principum sequi; sed ipse facit propria, qui gratanter suscipit aliena. Retinetis me senatus semper fovisse coetum; sed nunc maxime, cum vestrum videor intrare collegium. Assumptio dignitatis ordinis vestri[ Ac., bene] nobis gratiam duplicavit, quando me inter eos esse sentio, a quibus me amari posse confido. Accedit etiam illud animi vestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus[ Ac., genus..... erectum], quando nemo gentilium in vobis putavit abjectum, quod in me respicit honoratum. In expetendis quoque honoribus apud gloriosae memoriae Theodoricum principem regum mea vobis saepe vota conjunxi; ut quadam praescientia talia videar praemisisse, ad quos me cum gloria decebat intrare. Confidentius illud expetitur, ubi post collata beneficia festinatur. Saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos habita intercessione promovi: vobis impetrare contendens quod mihi ardue potuissem optare. Congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui vestris favi semper honoribus. Vultis scire qua vos affectione complectar? Insertus stirpe regia vocabulum vobiscum volui habere commune. Vivite, Deo propitio, securi; et, quod est felicissimum suavitatis[ Gr. et Cuj., felicitatis] genus, exsultate cum liberis vestris. Studete, sicut semper, praedicari moribus Romanis, et bonorum actuum formam sub alta quiete perquirite. Interest nostrae gloriae ut quorum numerum auximus, eos, propitia Divinitate, tueamur.
9.12
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XII. ARATORI [ Ms. A., ORATORI] VIRO ILLUSTRI ATHALARICUS REX. Plurimum eum patremque laudat ob eloquentiam, et illum comitivae domesticorum honore decorat.
9.12
Perfectionem necessariarum rerum completam esse judicamus, si quemadmodum eligendo virum magnificum patricium armatae reipublicae parti providimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. Decet enim tractatores habere doctissimos, quibus potestas summa committitur; ut, nullo defectu impediente meritorum, provisa reipublicae utilitas explicetur. Alii sunt honores qui se ordinaria provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. Neque enim adhuc minus probatus 130 agnosceris, licet primaevus veneris ad honores. Advocationis te campus exercuit, te judicii nostri culmen elegit. Nam ita intra te fuit, quamvis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium. Auspicatus es militem[ Jur.: Id est, advocatum], cum implere potueris cognitorem[ Jur.: Id est, judicem]; et quamvis traheret de eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas judicanda proferre. Probatum est quid utilitatis habeat moribus armata facundia. Nam sicut perniciosum est doctos prava suadere, sic salutare munus, cum veritatis terminos disertitudo nescit excedere. Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, juvat repetere pomposam legationem, quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti. Directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum nostrum, sic necessitates provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum, et copiosus esses, et fastidia non moveres. Abundantia siquidem verba cum suavissimo lepore defluebant; et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: movendo, delectando implebas magis veri oratoris nisum, cum jam causidici deseruisses officium. Genitoris quinetiam tui facundia et moribus adjuyaris, cujus te eloquium instruere potuit, etiamsi libris veterum non vacasses. Erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus. Et ut aliquid studiose exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor[ Ed., reparator] artium multarum volatu Strymoniarum avium collegisse memoratur. Nam et hodie grues, cum classe consociant, alphabeti formas, natura imbuente, describunt: quem in ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter admixtis, viam sensualem reperit, per quam alta petens, ad penetralia prudentiae mens possit velocissima pervenire. Hinc Hellenus, auctor Graecorum, plura dixit eximie[ Ed., Hellen. Hellenus plura dixit eximie], virtutem ejus compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia litterarum. Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non enutristi. O beatum magistrum, felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit quod aliis doctorum terror extorsit! Romanum denique eloquium non suis regionibus invenisti; et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonavit. Ubi sunt qui litteras Latinas Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? Evaserat Cecilius pondus verecundiae, si hunc provectum saecula priora genuissent. Soluta est quippe vis illa sententiae, mittit et Liguria Tullios suos. Cognosce quid ex meritis tuis aestimavimus, quando illius consilio te vides esse sociatum, qui nostri imperii tractat arcanum. Hinc est quod te comitivae domesticorum illustratum honore decoramus, ut merito majora de nostris debeas sperare judiciis, qui in te adhuc meliora credimus inveniri. Grande tibi negotium vides esse commissum, quidquid egeris generalitas sentit. Nam qui potest in universitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere.
9.13
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XIII. AMBROSIO VIRO QUAESTORI ATHALARICUS REX. Multis laudibus eum effert, eo quod multas dignitates sub Theodorico sapienter administraverit. Tum quaesturam illi confert.
9.13
Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit; et certo procedit vestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto. Sine merito siquidem remuneratum putatur omne quod subitum est; nec inexplorati suspicionem refugit quod repente provenerit. Contra, omnia deliberata sunt robusta[ Ms. A., inexploratum. Omnia deliberata sunt robusta]; et totum bonis actibus obtinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promovetur. Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui judiciis suis etiam futura praedicebat, privatarum largitionum fascibus praefuisti: suscipiens patrocinium meritorum, ita gratiam dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non haberet. Quod si laudabile est, vel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius vicisse moribus aulicam dignitatem? Haec cum tu sub tanto judice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti. Dictationibus enim probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus; et ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio non sineres deesse judicem, cujus ad tempus abrogatam cognovimus dignitatem. Non sunt imparia tempora nostra transactis. Habemus sequaces aemulosque priscorum. Ecce iterum ad quaesturam commeans evenit[ Gr. et Cuj., cum immenso evenit] ingenio. Redde nunc Plinium, et sume Trajanum. Habes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. Fama temporum de legitima atque eloquenti jussione generatur. Omnia siquidem bona cumulat lingua diserta; et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur. Esto nobis ad bona suggerenda promptissimus, et adversus improbitatem male praesumentium constanter erectus. Dicet jam auribus nostris quod est omnino pro nobis. Bonus princeps ille est, cui licet pro justitia loqui; et contra, tyrannicae feritatis indicium, audire nolle constituta veterum sanctionum. Renovamus certe dictum illud celeberrimum Trajani: Sume dicationem[ Alii, dictationem], si bonus fuero, pro republica et me; si malus, pro republica in me. Sed vide quid a te quaeramus, quando nec nobis aliquid injustum licere permittimus. Decreta ergo nostra priscorum resonent constituta, quae tantam suavitatem laudis inveniunt, quantum saporem vetustatis assumunt. Praejudicia, quae nos horremus, in aliis non amamus. Obligamus te certe generalitati, dum absolute praecipimus jura servari. Quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse videamur. Decet enim praemonere, ne te jam tardius post aliena pericula videamur velle corrigere. Bonorum exempla sequere, et nobilitatis tuae memor incede. Illi digne ad vitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe nascuntur. His igitur in bonum publicum praedictis, per quintam feliciter indictionem( Anno Christi 527) quaesturae tibi insignia, Deo praestante, 131 concedimus: honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manaverit. Age ut qui ad consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et gravitate praeminere noscaris. Nam quid tibi conveniat, vides. Vox legum diceris, dum nos[ Ed., nostra] jura condimus. Incumbe nunc probitati vel fidei; ut sicut te prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati.
9.14
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XIV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Eximia laude Ambrosium exornat, et nuntiat se illum quaesturae dignitate insignivisse.
9.14
Accipite, patres conscripti, judicium quod judicia nostra protulerunt, quando plus cogitantur omnino quae cauta sunt; quia talis subsecutio creditur, quale primordium venisse sentitur. Nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa novitate opinionis suae non videt esse custodem. Providus institutor si hortum suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae sollicitis fuerant culta laboribus; quanto magis regnum decet inter initia pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri videatur inculti? Et ideo beneficiis nostris quasi quamdam januam cogitavimus dare quaestorem, per quem venientium dignitatum culmina decenter exirent. Sunt vobis certe de candidato nota, quando et moderna quae loquimur. Nam cum transitum gloriosae memoriae domni avi nostri subjectorum anxia corda lugerent( bonum quippe amissum dum quaeritur, plus amatur), per eum vobis et nostri auspicii, et vestrae securitatis optata patuerunt. Intelligite quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse nobis legum fieret custos, qui conservandae justitiae fuerat promissor effectus. Adfuit mandatis regalibus( Ms. A., legalibus] eloquens et decorus ornator: permulcens etiam inspectus, quos gratissimos reddebat auditus. Tales enim decet esse aulicos viros, ut naturae bona indicio frontis aperiant, et possint agnosci de moribus, cum videntur. Tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper autem in honore manet, si cujus est tranquillus animus, eum quoque serenissimus commendet aspectus. Hoc denique facto testamur copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur. Eloquentiae vero bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad hoc specialiter probetur adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum. Aliis enim judicibus provinciarum committitur exactio, aliis privati aerarii custodia delegatur; huic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde per totum mundum opinio vulgata laudetur. Quod nobis adeo, patres conscripti, aestimavimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae laudi, et vestrae securitati expediat inveniri. Agnoscite docti bonum principis votum; confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam. Segnissimi est torpere, cum se ad provectum cognoscat rerum dominos invitasse. Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine decoratum favor vestrae benignitatis excipiat. De illo enim non debet dubitari, qui a vestro ordine jam in prima dignitate meruit approbari.
9.15
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Scribit sibi gratissimum fuisse, quod pontificem elegerint eum quem Theodoricus designaverat.
9.15
Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis in episcopatus electione judicio. Oportebat enim arbitrio boni principis obediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere; ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus Ecclesiarum omnium religio pullularet. Recepistis itaque virum, et divina gratia probabiliter institutum, et regali examinatione laudatum. Nullus adhuc pristina contentione teneatur. Pudorem non habet victi, cujus votum contingit a principe superari. Ille quinimo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. Nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optaverit? Civica[ Ed., crinea] sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio; clamoribus, non doloribus res ista peragitur. Nam etsi persona submota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. Quapropter, redeunte legato vestro, illustri viro Publiano, rationabile duximus ad coetum vestrum salutationis apices destinare. Magna enim jucunditate perfruimur, quoties cum nostris proceribus verba miscemus. Et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.
9.16
LIBER OCTAVUS. 132 EPISTOLA XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. Summis laudibus eum cum fratre extollit, et illi comitivam sacrarum largitionum concedit.
9.16
Solent quidem venientes ad aulicas dignitates diutina exploratione trutinari, ne imperiale judicium aliquid probare videatur ambiguum, quoniam gloria regni est reperisse judices exquisitos. Sed tam frequens est familiae vestrae felicissimus provectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut licet aliquis vos eligat ad subitum, nihil fecisse videatur incertum. Similitudinem suorum felix vena custodit, quando pudet delinquere, qui similia nequeunt in suo genere reperire. Hinc est quod melius agnoscitur elegisse nobilem, quam fecisse felicem; quia iste commonitus, per veterum se facta custodit; ille exemplum non habet, nisi quod fecerit. Quapropter secure tibi credimus quod toties tuo generi commissum fuisse gaudemus. Pater his fascibus praefuit, sed et frater eadem resplenduit claritate. Ipsa quodammodo dignitas in penatibus vestris larem posuit, et domesticum factum est publicum decus. Nam militiae ordinem sub fraterna laude didicisti; cui mutuo connexus affectu, implebas laboribus socium, et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere dijudicans quod frater acceperat. Hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu quaedam negligens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri. En dulce fratrum obsequium, et praesentium temporum antiqua concordia. Bene talibus sensibus judicium creditur, qui servare mores naturaliter sentiuntur. Quod si amoeni secessus et provinciale otium forte libuissent, ad te catervae causantium et anxia currebant vota laesorum. Boni judicis inter eos assumebas officium; et futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas. Meminimus etiam qua nobis in primordiis regni nostri devotione servieris, quando maxime necessarium fidelium habetur obsequium. Nam cum post transitum[ Juret.: Id est, mortem] divae memoriae domni avi nostri anxia populorum vota trepidarent, et de tanti regni adhuc incerto haerede subjectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor nuntiasti; et sapientiae tuae allocutione firmati moerorem, quem de occasu conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. Innovatio regis sine aliqua confusione transivit, et sollicitudo tua praestitit quod nos nullus offendit. Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta( Anno Christi 528) sacrarum largitionum comitivam, propitia tibi Divinitate, concedimus. Usurus es omnibus privilegiis atque emolumentis quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur. Absit enim ut aliqua calumniae machinatione quatiantur, qui actionis suae firmitate consistunt. Fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et judices. Deponite jam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini dignitatum; nam quod vobis per decessores praedecessoresque nostros temporibus domni avi nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit. Conferimus tibi honorem germani, sed tu fidem ejus imitare servitii. Nam si illum sequeris, multos laude praecedis: virum auctoritatis maximae, probatae constantiae[ Ac., conscientiae], qui sub tanto principe et sine culpa paruit, et justitiam laudatus exercuit. Promptum est enim aestimare quid gesserit, quando sub ingrato successore palatinum officium praeconia ejus tacere non potuit. Difficile itaque non est moribus sequi posse germanum; quia et in conversationis fructu plerumque consentiunt, qui unius semine procreantur.
9.17
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Multum laudat Opilionem, patrem et fratrem ipsius; et petit ut faveant promotioni ejus ad comitivam sacrarum largitionum.
9.17
Tanta est, patres conscripti, in candidato copia meritorum, ut vereamur ne tardius putetur electus, quam non sit judicio comprobatus. Nam cum divae memoriae avus noster optimos viros exquireret, nobis eum irremuneratum prosperior fortuna servavit. Illi paruit, illi multa officiositate servivit, et a domino largissimo beneficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. Credo dilata est compensatio meriti, ut nobis aptior[ Edd., Ac., apertior] fieret causa praestandi. Conveniat enim se pietas nostra lege naturae. Condignum est ab haerede solvi, quod collatum constat auctori. Cur enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere consuetudo suae nobilitatis urgeret? Pater huic manu clarus, ac summa fuit morum nobilitate conspicuus, quem nec ferventia bella respuerunt, cum tranquilla otia praedicarent: corpore validus, amicitia robustus, aevi antiquitatem gestabat, abjectis saeculi vitiis[ Ms. Aud., abjectis saeculis Odoacris], ditatus claris honoribus. His temporibus habitus est eximius, cum princeps non esset erectus. Sed quid antiquam parentum ejus repetimus nobilitatem, cum vicina resplendeat luce germani; cujus non dicam proximitati, sed vel amicitiae conjunctum fuisse potest esse laudabile? Hujus virtutibus ita se sociavit atque connexuit, ut hoc potius sit incertum, qui magis ex altero praedicetur. Amicitiis ille praestat fidem; sed magnam promissis debet iste constantiam. Ille quoque avaritia vacuus, et iste a cupiditatibus probatur alienus. Hinc est quod norunt regibus servare fidem, quia nesciunt vel inter aequales exercere perfidiam. Ibi enim mores facilius probantur, ubi natura sub libertate monstratur. Quomodo ergo sub puritate non serviant dominis suis, qui nesciunt illusisse collegis? His laudibus electus a conjuge, Basilianae sociatus fertur esse familiae; quod plerumque evenit a meritis conjungi posse nobilibus. Inspicite in eo, si placet, etiam familiarem vitam, quia saepius majoribus nostris viros industrios haec signa prodiderunt. Res huic privata tanto fuit moderamine disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet, nec iterum nimia effusione laberetur. Gentiles victu, Romanos sibi judiciis obligabat; et unde ingratitudo 133 dignitatibus plerumque venit, iste disceptando sibi amicitiam colligebat. Videte quid faciat nobilis natura. Ex judicibus natus arbitrum agebat; quod nisi ex morum probitate nulla potest contingere ratione. Nam fascibus obedire, plerumque potestatis necessitas cogit: parere judici privato, sola sententiarum probitas facit. Unde nobis plus laudis videtur habere voluntarius judex, quando ad audientiam non eligitur, nisi qui justus esse moribus aestimatur. Quapropter, patres conscripti, favete vestris alumnis, et nostris favete judiciis. Secundo ad vestram curiam venit, qui ex senatore natus est, et aulicis dignitatibus probatur honoratus.
9.18
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XVIII. FELICI VIRO ILLUSTRI, QUAESTORI, ATHALARICUS REX. Eum et amplissimis laudibus celebrat, et quaestura donat.
9.18
Professionem constat esse justitiae, legum peritos judices ordinare; quia vix potest negligere, qui novit aequitatem; nec facile erroris vitio sordescit, quem doctrina purgaverit. Dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit; nec latere potuit qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraveris. Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant; nullus susceptus quod amplius desideraret habuit; nullus judicum quod in te corrigere posset invenit. Accessit enim venustas oris et castitas animi. Juvenem te solus decor ostendit, ab ore primaevo cana verba manaverunt. Contendit flos aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superavit, quae nos ad virtutum gradus gloriamque perducit. Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis; ut arcana regia fidelis accipias, et vir eloquens litteratam reperias dignitatem. Nunc causas gloriose judica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. Modo est felix et certa conditio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod eligit. Non enim decet judicem ministrum esse voluntatis alterius; ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. Certe si in aliis tolerandum utcunque, nimis in quaestore pudendum est; ut qui eligitur ad principis consilium, solatium exspectet alienum. Et ideo, quod Deo auspice dictum sit, per sextam indictionem( Anno Christi 528) quaesturae tibi conferimus dignitatem. Sed tuus honor imperitis opprobrium est. Nam sicut conscientia laeta est, quae provehitur meritis, ita sub reatu jacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. Habes priscos viros, quos te deceat imitari. Praecede fama quem sequeris dignitate. Nam si te privata vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? Sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris veritate vocabuli. Nam cum omnis appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimis absurdum est portare nomen alienum, et aliud dici quam possit in moribus inveniri. Verum haec bonae conscientiae dicta sufficiant: quia dubitari de illo creditur, qui plurimis admonetur.
9.19
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XIX. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Felicem cum familia plurimis ornat laudibus, et scribit se eum quaestorem elegisse.
9.19
Licet coetus vester genuino[ Ac. et Forn., gemino] splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quoties augetur lumine dignitatum. Nam coelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget, et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. Naturae siquidem insitum est ut bonorum copia plus delectet. Prata denique floribus pinguntur innumeris, laudatur pinguis arvi densior seges. Antiquitas vos fecit nobiles haberi, nos senatum velumus etiam de numerositate praedicari. Hinc est quod vobis aggregare cupimus quem reperimus ubicunque praecipuum. Nam licet apud vos seminarium sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui vestris coetibus applicetur. Alumnos cunctae nobis pariunt aulicae dignitates; quaestura autem vere mater senatoris est, quoniam ex prudentia venit. Quid enim dignius quam curiae participem fieri, qui adhaesit consilio principali? Sed quia prudenti viro non sufficit generaliter conclusa laudatio, ejus nota propriaque tangamus. Quaestorem nostrum, patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse, et sic advocationis suae[ Ac., Niv., assidue] crebras egisse victorias, ut merito sibi eum electio triumphalis adsciverit, quatenus palmis felicibus inauguratus vobis daret omina laurearum. Ad forense gymnasium prima aetate deductus, studuit semper integritati mentis; et nobilissimus pudore, castitatem corporis sub nimio labore transegit. Orator facundus, gravissimus patronus, susceptas causas suis praeconiis adjuvabat; quando credi non poterat negotium improbabile, cui talis videbatur assistere. Nonne praetermittere hunc virum esset publicum damnum? Quid enim aut nobis aut vobis debet esse acceptius quam vestro conjungi lateri, qui inter leges meruit approbari? Amare namque eas potest, per quas doctus enituit: dum affectat unusquisque gloriam suam, nec oblivisci potest animus, ex qua nobis parte fuerit sociatus. Creditis forte, principes viri, novam in hunc impetratamque apparuisse prudentiam. Origo ejus haereditarias sibi litteras vindicavit, cujus pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut aeterno fructu e Tulliano cespite pullularet. Proinde quamvis sit vel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen advocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit invenire. Is contra magnum Olybrium stetit, is palmarum Eugenetis linguae ubertate suffecit; et illis par exstitit, quos singulares Roma cognovit. Quid enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse majores? Nam si inveteratae et per genus ductae divitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cujus origo thesauris prudentiae locuples invenitur. Quapropter, patres conscripti, favete nostro judicio, ac suis meritis candidato, quando 134 si[ Ms., Gr. et Cuj., sic] collegae manum clementiae porrigitis, vos potius sublevatis.
9.20
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XX. ALBIENO VIRO ILLUSTRI, PRAEFECTO PRAETORIO, ATHALARICUS REX. Scribit se praefectum praetorio propter improbitatem praefectura amovisse, et in ejus locum suffecisse Albienum, qui summopere praedicatur.
9.20
Assertio meritorum est, potuisse eligi post improbitatem judicis accusati: quando excessus praecedentium non corrigitur, nisi cum successor optimus invenitur. Contrariis rebus plerumque medicina succedit. Nam dum calor vitalis adhibitus fuerit, frigus pestiferum tunc recedit. Nubila ipsa ventorum spiratione terguntur; et Aquilo faciem coeli tranquillam reddit, quam Australis aura turbaverit. Sic nos decessorem tuum submovimus amore generalitatis, ut tu saluberrimus advenires. Contraria prioribus imitare, et laudanda peregisti. Ille calumniis odiosus, tu stude ut justitia reddaris acceptus. Rapax ille, tu continens. Bonorum omnium brevis est definitio, vitare quae fecit; quoniam vere illaudanda sunt, quae suo judicio comprobavit. Respice denique in illo odium publicum, et tu amorem affectare cunctorum. Tanti tuis moribus gratias agant, quanti illius acerbitatem actionis accusant. Animare igitur dedecore praecedentis, quando post illum professae malitiae virum, vel a malis abstinuisse laudabile est. Nam quale erit, si beneficia provinciis tribuas quae hactenus non habebant? Bonum insolitum plus amatur; et sequenti gaudio confert dulcedinem temporum praemissa tristitia. Atque ideo praefecturae tibi fasces per sextam feliciter indictionem( Anno Christi 528), Deo auxiliante, conferimus: quae quanto fuit hactenus laesione terribilis, tanta nunc habere debet beneficia lenitatis, siquidem sauciata tua cura refovenda sunt. Non tuis, non alienis manibus quisquam gravetur. Nam ultra omnes impietates est nocere[ Gr. et Cuj., necare] laesos, qui sanare creditur vulneratos. Redeat ad nomen antiquum praefectura illa praetorii, toto orbe laudabilis. Cujus si principium quaeramus, per Joseph a beneficiis inchoavit. Nec immerito a legibus nostris pater provinciarum, pater etiam praedicatur imperii: quia sic juste, sic provide agi voluerunt, ut non districtum judicis nomen, sed vocabulum illi pietatis imponerent. Justis ac debitis compendiis nostrum per te crescat aerarium. Lucra renuimus, quae legum cauta profanant; pecunias illas volumus, quibus libra justitiae suffragatur. Aedes nostras nequitiam non patimur introire, quia nec privata intromittere[ Ms. et Gr., privatim introducere] possumus quam publica voce damnamus. Audite, judices, quid amemus, nolite aliud in malum publicum suspicari. Nam cui vos per iniquas provisiones creditis esse placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere, quae possunt justitiae monitis convenire? Vestris jam moribus peccatis, si post ista delinquitis. Sed illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus incognitas pervenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod melius praedicetur adjunge; quia diligentior semper esse debet qui sequitur, dum bona parentum probabiliter et imitari cupimus, et vincere festinamus. Accedit etiam tuis laudibus quod dictis prudentum probaris imbutus. Grave est sapienti offendere, ubi alterum reperit incidisse. Jus forte praetereat, qui jura nescivit; totum a te legitimum quaeritur, cujus origo indocta fuisse nescitur. Aequales tibi sunt libri veterum et actiones parentum. Praesta opinioni tuae, praesta nostro judicio ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra beneficia dignitates.
9.21
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXI. CYPRIANO VIRO PATRICIO ATHALARICUS REX. Illum ob egregia bellicae virtutis facinora, et ob filios bene institutos regique oblatos laudat. Tum patriciatus dignitatem ei confert.
9.21
Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad judicium revertimur, de quo jam praeconia multa sonuerunt. Testificatum est de te quidquid de fidelibus, quidquid de benemeritis debuit aestimari. Sed digne laudum, cum voluerit, novitates emittit, qui se actionis probitate complevit. Natura perennis fontis est gloriae vena laudabilis; nam sicut ille fluendo non expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. Quod et si transacta taceantur, nova probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis semper et meritis. Cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. Senescis quidem corpore, sed laude juvenescis. Merito tibi prolixior aetas optatur, in quo fama semper robustior invenitur. Habuisti sub divae memoriae domno avo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. Vidit te adhuc gentilis Danubius bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat praesumptione certaminis obstaturus. Peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi, et conversos terrore sectari. Sic victoriam Gothorum non tam numero quam labore juvisti. Postea vero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium laboriosis contentionibus exhibebas. Fuerunt enim apud illum virtutum omnium virum exercitualia vel pacata servitia. Quis enim non ageret bellum, qui illi potuit competens exhibere responsum? Qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam verborum in asserenda veritate constantiam, ut merito se vicisse diceret hostem, qui illo praesente vitare valuisset errorem. Hinc fuit quod ejus obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum; et dum culpam quis formidat incurrere, sapientibus se nititur aggregare. Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum[ Ac., apertissimum] munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut majora tibi deberi faceres, quamvis eam in magna praemia suscepisses. Per 135 haec te florida juventus exercuit, sed nostris temporibus aetas matura servavit. Consilio quidem plurimum vales, nec fractus tamen aetate cognosceris. Sic enim adeptus es senectutis bona, ut ejus non subires incommoda. Haec sunt quae in te aestimamus augenda[ Ac., agenda]; ut sicut es conscientia praeditus, reddaris quoque honore reverendus. Sunt enim beneficiis nostris consentanea et vitae superna judicia, quando talium filiorum pater effectus, natura ipsa videris esse patricius. Quorum bona vernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari. Primum, quod non minimae laudis praestat initium, infantia eorum nota est palatio. Sic fetus tui, more aquilae se probantes, regales oculos ab ipsis pene cunabulis pertulerunt. Relucent etiam gratia gentili, nec cessant armorum imbui fortibus institutis. Pueri stirpis Romanae nostra lingua loquuntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram fidem, quorum jam videntur affectasse sermonem. Habemus unde tibi, felix pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos obtulisti. Quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus tibi, Deo auspice, conferimus dignitatem: honorem quidem celsum, sed qui tuis meritis probetur esse aequalis. Fruere igitur probatissimis institutis, ut cum bona tua geminaveris, nostris interim beneficiis augearis.
9.22
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. Post enumeratas Cypriani filiorumque ejus laudes, scribit se illum ad patriciatus honorem evexisse; et ut electioni ejus faveant, hortatur.
9.22
Si favore vestro dignus est, qui vel semel regale potuit impetrare judicium, quid, patres conscripti, vir magnificus merebitur Cyprianus, qui vobis toties gratior debet effici, quoties a nobis dignitates acceperit? Certantes in stadio numerosior corona glorificat, Olympicos currus[ Ac., cursus] frequens palma nobilitat: sic vel in levibus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter praemia referuntur. De primo denique provectu potest esse cunctatio, dum multi fallunt principis animum, quando facile est illudere cui semper votum est praestitisse. Sed talem mentis exhibuit constantiam, tantum bonorum habuit propositum, ut semper in se provocaverit regium munus. Haec est certa gloria, haec indubitata sententia, frequenter potuisse mereri per quod homines constat ornari. Hos etiam intrare in nostram curiam decet, qui ad primos honores non expendunt meritum suum, sed cum magna susceperint, iterum majora promerentur. Ornant quoque tales et nostra judicia; quoniam bene prius electus creditur, qui saepius approbatur. Natura ipsa boni adhibita perseverantia pretiatur, quia minus est laudanda incipere, quam bonorum propositum custodire. Similes habuistis olim, patres conscripti, Decios, similes vetustas praedicat fuisse Corvinos. Neque enim hic vir, de quo nobis sermo est, nostrum sibi tantummodo conciliavit[ Juret. V. C., reconciliavit] arbitrium: ab uno quippe principe provehi, videtur forte gratiosum; jam et sub altero meruisse provectum, apud utrosque integrum constat fuisse judicium. Cunctos ergo sequaces habet, qui aliquid ex veritate decernit. Hunc provectus sui auctorem meruit, ut nos augmentatores dignissime reperiret. Ille in eum fundamenta posuit bonorum, nos culmen construximus dignitatum. Et ideo, patres conscripti, tot laboribus, tot laudibus clarificato illustri viro Cypriano suggestum quoque patriciatus addidimus, ne major esset meritis suis quam honoribus nostris. Favete nunc collegae quem saepe decorastis extranei. Securus ad vos redit, qui jam honores suos in libertatis aula reposuit. Habet etiam unde nobis reddatur acceptior, quando tales curiae vestrae alumnos protulit, de quibus quamvis avidus pater, tamen propria vota superavit, non infantia trepidos, non ad respondendum, ut licebat, ignaros. Variis linguis loquuntur egregie, maturis viris communione miscentur. Sic cum nobis noti sunt, in ipso aetatis primordio adole scentiam transierunt. Praestet divina majestas ut sicut de patre eorum munificentiae nomen extulimus, sic et in eis pietatis nostrae titulos augeamus.
9.23
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXIII. BERGANTINO VIRO ILLUSTRI, COMITI PATRIMONII, ATHALARICUS REX. Praecipit ut massas quasdam quae ex facultatibus matris Theodahado, quem eximie laudat, obtigerant, actoribus ejus absque ulla mora tradat.
9.23
Licet munificentiam regis quotidie deceat cum sole relucere, et jugiter aliquid facere, quo possit largitas principis apparere, huic tamen conscientiae debitum solvitur, quoties parentibus sub aequitate praestatur. Lucrantur principes dona sua; et hoc vere thesauris reponimus, quod famae commodis applicamus. Absit enim ut negemus affini, quod solemus custodire subjectis: quando qui nobis sanguine conjungitur, plus meretur; nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat sub judice gratioso. Atque ideo illustrem magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo viro Theodahado massas subter annexas, tot solidos pensitantes, ex patrimonio quondam magnificae feminae matris ipsius, praecipimus reformari, ejus feliciter dominio plenissime vindicandas; cujus successionis integrum jus in ea qua praecipimus parte largimur. De cujus fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati matrimonii[ Alii, patrimonii] cum omni adjecta quantitate mereatur. Quid enim tali viro negare possimus, qui etiam meliora suis 136 obtinere possit obsequiis, vel si non probaretur affinis? Vir quem nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia humilis, prudentia semper aequalis, quid a nobis mereatur intendite, quoniam ad gloriam nostram trahimus, qui eum proximum confitemur. Quapropter aequissimae jussioni opera navanter[ Juret., ovanter] impendite, dilectisque[ Gr., directis] sedis vestrae chartariis designatas massas auctoribus[ Gr., actoribus] ejus sine aliqua dilatione contradite; ut summa nobis charitate sociatus, gratia praesentis muneris reddatur acceptior.
9.24
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXIV. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX. Remittit ad papae judicium eos qui clerico Romano litem intenderint. Qui sanctae sedis auctoritatem contempserit, eum vult et causa cadere, et decem librarum auri mulcta pauperibus eroganda puniri.
9.24
Tanto Divinitati plurima debemus, quanto a caeteris mortalibus majora suscepimus. Nam quid simile rependat Deo, qui potitur imperio? sed licet pro tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in servientibus honoratur. Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut si quis sacrosanctae Romanae Ecclesiae servientem aliqua crederet actione pulsandum, ad supradictae civitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus vester forensibus litibus profanatus, negotiis[ Ms. Gr., Cuj. et Forn., officiis] potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque vestrum ad contumeliam religionis tanta exsecutionis acerbitate compulsum, ut sajus eum propriae custodiae crederet mancipandum. Presbyterum quinetiam Romanae Ecclesiae pro levibus causis asseritis criminaliter impetitum. Quod nobis, pro ingenita reverentia quam nostro debemus Auctori, displicuisse profitemur, ut qui pridem sacris meruerant inservire ministeriis, conventionis irreverenter nefariis injuriis subjacerent. Sed aliorum plectenda subreptio nobis obtulit plenissimae laudis eventum, ut causa contingeret praestandi, quae nos coelestibus commendaret auxiliis. Atque ideo considerantes apostolicae sedis honorem, et consulentes desideriis supplicantium, praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae judicium prius conveniat audiendus; ut aut ipse inter utrosque more suae sanctitatis agnoscat, aut causam deleget aequitatis studio terminandam; et si forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora jurgaturus occurrat, quando suas petitiones probaverit a supradictae sedis praesule fuisse contemptas. Quod si quis exstiterit tam improbus litigator, atque omnium fuerit judicio sacrilega mente damnatus, qui reverentiam tantae sedi exhibere contemnat, et aliquid de nostris affatibus crediderit promerendum, ante alicujus conventionis effectum decem librarum auri dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae, per manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur: carensque impetratis, negotii quoque sui amissione mulctetur. Dignus est enim duplici poena percelli, qui et divinam reverentiam, et nostra jussa temerarit. Sed interim vos, quos judicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite institutis. Magnum scelus est, crimen admittere, quos nec conversationem decet habere saecularem; professio vestra vita coelestis est. Nolite ad mortalium vota humilia et errores descendere. Mundani coerceantur humano jure, vos sanctis moribus obedite.
9.25
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXV. JOANNI VIRO ILLUSTRI, REFERENDARIO, ATHALARICUS REX. Confirmat munificentiam Tulum, qua domum in castro Lucullano positam Joanni concesserat.
9.25
Valde dignum est, in eis aliena servare, quibus nos oportet propria dona conferre. Quid enim de illa munificentia possis ambigere, quando a nobis te intelligis mereri quod a nostris decessoribus accepisti? Profitemur itaque alterius quidem donum, sed nostrum esse judicium, et modernam principis mentem praevenisse tantum velocissimam largitatem. Hinc est quod divae[ Juret. V. C., divinae] memoriae avum nostrae clementiae domum in castro Lucullano positam, obsequiorum tuorum sedulitate provocatum, constat voluisse largiri. Cujus dispositionem secutus patricius Tulum, posteaquam illi nostra est liberalitate concessa, praefatam domum actu legitimo in tua optime jura transmisit. Quapropter serenitas nostra vel inchoatae voluntatis desiderium, vel Tulum plenissimae donationis effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut saepe dicta domus patriciae[ Niv., Ga., Gr. et Cuj., paternae] recordationis Agnelli, in Lucullano castro posita, cum omnibus ad se pertinentibus in tua vel haeredum tuorum possessione permaneat; et quidquid de hac facere malueris, habebis liberam potestatem: cujuslibet vel privati nominis, vel publici posthac inquietudinem submoventes; ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet inquisitione fortassis ambiguum, hujus auctoritatis nostrae judicio constat explosum. Fruere, juvante Deo, rebus propriis ex nostra quoque auctoritate solidatis. Alii enim tibi jura legitima praestiterunt, nos possessionis quietem et cunctis saeculis securam conferimus firmitatem. Sed ne quis forsitan tam egregiae voluntatis nostrae invidus temerator existat, jubemus eum qui ex hac re, quolibet tempore, vel fisci nomine, vel privati, movere tentaverit aliquam quaestionem, dare tibi, vel ad quem pertinere volueris, domum 137 superius designatam, poenae nomine auri libras centum, et frustratum suis ausibus infamatumque discedere. Hunc enim voluntatis suae meretur invenire fructum, qui aliquid contra nostrum videtur quaesiisse judicium.
9.26
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX. Praeficit illis Quidilanem, et jubet ut ipsi obediant.
9.26
Gloriosus domnus avus noster desideria vestra cognoscens, Quidilanem Sibiae filium priorem vobis quidem facere disponebat: sed quia, interveniente mortali conditione, nequivit cogitata complere, necesse nobis est ejus vota perficere, ne tantus vir de aliquo inaniter judicetur bona potuisse sentire. Atque ideo praesenti auctoritate praecipimus ut eum priorem feliciter habere debeatis; et quae ordinaverit pro disciplina servanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus obedire debeatis: quia sic domni avi nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et judices. Hoc est enim quod nostrum comit imperium, quod opinionem nostram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta, et Divinitati possunt esse gratissima. Robustius enim inimici nostri vincuntur moribus bonis; quia quos superna protegunt, felices adversarios habere non possunt. Pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus vestris justitiam fovere contenditis. Ista enim duo mutua se amplexatione consociant; qui aequitatem coluerit, fructum victoriae possidebit. Nam quae necessitas ad injusta compellat, cum vos et sortes alant propriae, et munera nostra, Domino adjuvante, ditificent? Nam et si cui aliquid expetendum est, speret[ Jur.: Subaudi potius] de munificentia principis, quam de praesumptione virtutis. Quia vobis proficit quod Romani quieti sunt, qui dum aeraria nostra ditant, vestra donativa multiplicant.
9.27
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXVII. DUMERIT SAJONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIACO ATHALARICUS REX. Praecipit ut percurrant Faventinum territorium, et si quem Gothorum aut Romanorum incolas vexasse repererint, is, habita damni ratione, et mulcta affligatur et poena.
9.27
Severitas publica, sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur judicium diversa merita personarum. Morbi ipsi dissimilibus succis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem, et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis. Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat; et si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse repererit, secundum facti aestimationem, et damnis affligantur et poenis; quia gravius plectendi sunt qui nec admonitionibus justis, nec judiciis principis obediendum esse crediderunt, quando major ambitus est dominis nobis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur.
9.28
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXVIII. CUNIGASTO VIRO ILLUSTRI ATHALARICUS REX. Decernit ut Tancanem, qui Constantii et Venerii agellum Fabriculam nomine abstulerat, quique eos servituti addixerat, suo jubeat adesse judicio, ut juri consentaneam subeat sententiam.
9.28
Permovit serenitatem nostram Constantii atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane juris proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum: adjicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi conditionem ultimae servitutis imponi. Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo jubeat adesse judicio; ubi omni inter partes veritate discussa, juri consentaneam et amicam vestris moribus proferte sententiam. Quia sicut grave est de suo dominos jure cedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis jugo libera colla deprimere. Momenti jure si competunt, primitus reddantur invasa; ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. Cesset violenta praesumptio, ut causa judicis cognoscatur arbitrio; et aut convictos[ Ed., conjunctos] servos cum rebus sibi competentibus possideat, aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. Sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit injuriam.
9.29
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXIX. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. Jubet ut cloacarum urbis ora pandant, et ut hoc opus Genesius urgeat.
9.29
Dignum est ut libenti animo faciatis quae juberi pro urbis vestrae utilitate cognoscitis; nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose vobis constat offerri. Civitatem siquidem vestram diutina siccitate laborantem, juvante Deo, domnus avus noster saluberrima unda rigavit. Cui nunc studio vestro cloacarum ora pandantur, ne, sordium objectione tardata, reciprocans unda vestris aedibus illidatur; et quas debuit abluere, casdem vobis cogatur inferre. Cui operi, quanquam vos urgere debeat civicus 138 amor, virum spectabilem Genesium praecipimus imminere, ut nos ad meliora provocetis, si quae jussimus gratanter efficitis.
9.30
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXX. GENESIO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Praecipit ut cogat Parmenses municipes antiquos cuniculos ita diligenter emundare, ut aquam influentem nihil impediat.
9.30
Amore civitatis vestrae antiqui operis formam[ Jur.: Intellige aquaeductum] domnus quidem avus noster largitate regia construxit. Sed nihil prodest aquarum copias urbibus immisisse, nisi nunc provideatur cloacarum opportuna digestio: more vitae humanae, cujus ita salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, alia parte corporis relaxatus effuderit. Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes faciet huic operi gnaviter[ Ed., noviter] insistere, quatenus antiquos cuniculos, sive subterraneos, sive qui junguntur marginibus platearum, diligenter emundent[ Alii, emendent]; ut cum solemniter optatus vobis liquor influxerit, nulla adjecti[ Ms. et Ac., abjecti] laetaminis objectione tardetur: quia gratiam unda non habet, nisi quae jugiter influit, et visa semper abscedit. Illa enim quae pulchre[ Juret. legit publice] rivis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis! Palus enim nec visu grata, nec jumentis accommoda. Elementum pulcherrimum quidem, sed cum in naturali puritate servatur. Sine hac agri squalent, urbes anhela siccitate fatigantur[ Juret. legit anhelant]; ut merito antiqua prudentia quos a civica conversatione segregandos esse judicavit, aquarum interdictione punierit. Quapropter tam utillimae rei omnium debet studere consensus; quia civis animum non habet, qui urbis suae gratia non tenetur.
9.31
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXXI. SEVERO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Provinciam Brutiorum describit, et jubet ut tam provinciales quam curiales, fidejussoribus datis poenaque interposita, promittant se majori anni parte in civitatibus quas incolere maluerint mansuros.
9.31
Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus quae ad reipublicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum quae populorum probantur habere conventum. Sic enim et in illis splendet libertatis ornatus, et nostris ordinationibus necessarius servit effectus. Feris datum est agros sylvasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt. Canori turdi amant sui generis densitatem. Strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus. Murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes; et quidquid ad simplicem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat. Contra, animosi accipitres, aquilae venatrices, et supra omnes alites acutius intuentes, volatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conventicula non requirunt. Ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant invenire. Sic mortalium voluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid veraciter credi, cujus vitae testis non potest inveniri. Redeant possessores et curiales Brutii in civitatibus suis. Coloni sunt, qui agros jugiter colunt. Patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores dedimus, et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae[ Ms., divitiae]. Ceres ibi multa fecunditate luxuriat; Pallas etiam non minima largitate[ Juret.: Subaudi, oleae] congaudet; plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis; abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis; merito, quando ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur, et herbarum semper virentium satietatibus expleantur. Videas per cacumina montium rivos ire purissimos; et quasi ex edito profluant, sic per Alpium summa decurrunt. Additur quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia, ut et propriis fluctibus affluenter exuberet, et peregrino penu vicinitate littorum compleantur. Vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentium, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se fatentur omnino diligere? Quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos? Pueri liberalium scholarum conventum quaerunt; et mox ut foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dediscant; erudiuntur, ut negligant; et cum agros diligunt, se amare non norunt. Quaerat eruditus ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum. Alioqui virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanae se videamus velle miscere? Mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomela suspendit, et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. Foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse. Redeant igitur civitates in pristinum decus, nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum. Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum( ne vastetur) assumi? Cui enim minus grata nobilium videatur occursio? Cui non affectuosum 139 sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? Caret profecto omnibus his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis. Sed ne ulterius in eamdem consuetudinem mens aliter imbuta relaba tur, datis fidejussoribus tam possessores quam curiales, sub aestimatione virium, poena interposita, promittant anni parte majore se in civitatibus manere quas habitare delegerint. Sic fiat ut eis nec ornatus desit civium, nec voluptas[ Juret., voluntas] denegetur agrorum.
9.32
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXXII. SEVERO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Fontem Arethusae depingit; et jubet ut eos qui equos Nimfadii abstulerunt, et perquirat, et puniat.
9.32
Cum Nimfadius vir sublimis pro causis suis ad comitatum sacratissimum festinaret, itineris longinquitate confectus, animalia fessa reparare contendens, ad fontem Arethusae in Scyllatino territorio constitutae elegit ponere mansionem; eo quod ipsa et loca et pascuorum ubertate fecunda sint, et inundatione aquarum pulchrescant. Est enim, ut dicitur, sub pede collium supra maris arenam fertilis campus: ubi fons vastus egrediens, cannis cingentibus in coronae speciem riparum suarum ora contexit: amoenus admodum et arundineis umbris, et aquarum ipsarum virtute mirabilis. Nam cum ibi tacitus homo et studiose silentiosus advenerit, aquas fontis irrigui reperit sic quietas, ut in morem stagni non tam currere quam stare videantur. At ubi concrepans tussis emissa fuerit, aut sermo clarior fortasse sonuerit, nescio qua vi statim aquae ibidem concitatae prosiliunt: os illius gurgitis ebullire videas graviter excitatum, ut putes aquam rigentem succensae ollae suscepisse fervorem: silenti homini tacita, loquenti strepitu et fragore respondens; ut stupescas sic subito perturbatam, quam nullus tactus exagitat. Nova vis, inaudita proprietas, aquas voce hominum commoveri, et quasi appellatae respondeant; ita ut, hominum sermonibus provocatae, nescio quid immurmurent. Credas ibi aliquod animal prostratum somno quiescere, quod excitatum magno strepitu tibi respondeat. Legitur quidem nonnullos fontium variis scaturire miraculis, ut aliqui potati animalibus reddant varium colorem, alter greges albos efficiat, quidam in saxeam duritiam suscepta ligna convertant. Sed has causas nulla ratio comprehendit, quia supra intellectum humanum esse cognoscitur quod tantum rebus naturalibus applicatur. Sed ut ad querelam supplicantis cito redeamus, hic cum mansionem supradictus Nimfadius habuisset, insidiis rusticorum abactos sibi asserit caballos: quod temporum nostrorum habere non decet disciplinam, ut delectatio illius loci tali damno redderetur horribilis. Quod vivacitatem tuam diligenti censemus examinatione discutere, quae et de palatio nostro auctoritatem, et de legibus visa est justitiam collegisse; ut, more ipsius fontis, scelus quod actum est videaris ulcisci. Perquirantur sontes summo silentio, teneantur in suis laribus quieti; ut dum mox insecutor[ Jur., exsecutor] increpuerit, eorum corda turbentur, in voces prosiliant, et sic terribili murmuratione confundantur. Sic aquas suas omina sibi judicent dedisse poenarum. Sit ergo in eis competens vindicta, ut loca sint pervia: invitet posita disciplina studium commeantium; ne latronum excessibus vitetur tale miraculum, quod semper laetificare cognoscitur inquisitum.
9.33
LIBER OCTAVUS. EPISTOLA XXXIII. SEVERO VIRO SPECTABILI ATHALARICUS REX. Decernit ut pridie natalis sancti Cypriani una cum possessoribus et conductoribus diversarum massarum ad Lucaniae conventum Leucotheam nomine conveniat, ad reprimendam quorumdam rusticorum audaciam, qui negotiatores bonis spoliabant. Tum describit locum, fontisque Marciliani virtutes et miracula.
9.33
Sicut incognita velle nosse, prudentis est, ita comperta dissimulare, dementia est; eo praesertim tempore, cum noxia res ad correctionem possit celerrimam pervenire. Frequenti siquidem probatione didicimus, Lucaniae conventu, qui prisca superstitione Leucothea nomen accepit, quod ibi sit aqua nimio candore perspicua, praesumptionibus illicitis rusticorum facultates negotiantium hostili direptione saepe laceratas; ut qui ad natale sancti Cypriani religiosissime venerant peragendum, mercimoniisque suis faciem civilitatis ornare, egentes turpiter inanesque discederent. Hoc nos simplici ac facili remedio credidimus corrigendum, ut spectabilitas vestra praedicto tempore una cum possessoribus atque conductoribus diversarum massarum, ad quietem convenientium, anticipata debeat cautela procurare, ut atrocis facti reos inveniat, quos poena consumat. Quod si aliquis rusticorum, vel cujuslibet loci homo, causas nefandae litis attulerit, inter ipsa initia comprehensus fustuariae subdatur protinus ultioni; et pompatus mala nota[ Ms., vota] corrigat, qui prius occultum facinus excitare tentabat. Est enim conventus iste et nimia celebritate festivus, et circumjectis provinciis valde proficuus. Quidquid enim praecipuum aut industriosa mittit Campania, aut opulenti Brutii, aut Calabri peculiosi, aut Apuli idonei, vel ipsa potest habere provincia, in ornatum pulcherrimae illius venalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam judices de multis regionibus congregatam. Videas enim illic collucere pulcherrimis stationibus latissimos campos, et de amoenis frondibus intextas subito momentaneas domos, populorum cantantium laetantiumque discursum. Ubi licet non conspicias operam moenium, videas tamen opinatissimae civitatis ornatum. Praesto sunt pueri ac puellae, diverso sexu atque aetate conspicui, quos non facit captivitas esse sub pretio, sed libertas; hos merito parentes vendunt, quoniam de ipsa 140 famulatione proficiunt. Dubium quippe non est, servos posse meliorari, qui de labore agrorum ad urbana servitia transferuntur. Quid vestes referam innumera varietate discretas? Quid diversi generis animalia nitore[ Alii, nitere] pinguissima? Ubi tali cuncta taxatione proponuntur, ut quilibet emptor fastidiosissimus invenitur. Sic de illo commercio nemo ingratus redit, si cuncta probabilis disciplina componit. Est enim et locus ipse camporum amoenitate distensus, suburbanum quoddam Consilinatis[ Jur: Forte, Consilini] antiquissimae civitatis, qui a conditore sanctorum fontium Marcilianum nomen accepit. Hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas: ubi in modum naturalis antri absidis fabricata concavitas sic perspicuos liquores emanat, ut vacuum putes lacum, quem non dubitas esse plenissimum. Hic perlucidus usque ad fundum patet, ut aspectibus tuis aerem potius apparere judices, non liquorem. Aemulatur serenum diem aqua subtilissima; nam quidquid in imo geritur inoffensa aeris[ Ms., Grul. et Cuj., oculis] claritate monstratur. Colludunt illic gregatim laetissimi pisces, qui ad manus poscentium[ Ms. et Forn., pascentium] sic intrepidi veniunt, tanquam se noverint non esse capiendos; nam qui tale aliquid praesumpsit efficere, mox poenam Divinitatis cognoscitur excepisse. Longa sunt illius fontis memoranda describere. Veniamus ad illud singulare munus sanctumque miraculum. Nam cum die sacratae noctis precem baptismatis coeperit sacerdos effundere, et de ore sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens, aquas suas non per meatus solitos dirigit, sed in altitudinem cumulumque transmittit. Erigitur brutum elementum sponte sua, et quadam devotione solemni praeparat se miraculis, ut sanctificatio Majestatis possit ostendi. Nam cum fons ipse quinque gradus tegat, eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus cernitur crescere, quos nunquam praeter illud tempus cognoscitur occupare. Magnum stupendumque miraculum, fluenta labentia sic ad humanos sermones vel stare, vel crescere, ut eis credas audiendi studium minime defuisse. Fiat venerabilis[ Jur., memorabilis] omnium sermone fons iste coelestis. Habet[ Ms., habeat] et Lucania Jordanem suum. Ille exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum ministerium[ Jur., mysterium] annua devotione custodit. Quapropter et reverentia loci, et utilitas rei dare debet populis sanctissimam pacem; quia cunctorum judicio sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendit. Relegantur populis et proponantur ista quae diximus, ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi licentia non quaeratur.

Intertext edge

Open linked passage

Note