Cassiodorus Vivariensis485-580
Complexiones
Comp 5.67
Choose a text
More by Cassiodorus Vivariensis485-580
—
7917 Comple
5.1
COMPLEXIONES ACTUUM APOSTOLORUM.
5.1
1.-- I, 1. Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, et caetera. Evangelii sermone completo, quem post resurrectionem Domini Lucas fecisse commemorat, Actus quoque apostolorum, scribens ad Theophilum, se collegisse testatur; ut fidei Christianae indubitata perfectio certissimis testimoniis appareret: primum dicens, ad Patrem ascensurum Jesum Christum praecepisse discipulis suis ne ab Hierosolymis discederent, ut quamvis essent baptizati, Spiritus sancti plenitudine complerentur.
5.1
-- I, 6. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, et reliqua. Interrogatum dicit Dominum Christum ab his qui convenerant, si praesenti tempore regni Israelitici restitutio fieret, quam promisit esse venturam; definitionem vero temporis ipsius ad utilitatem magis nostram constat esse denegatam; sed illis magis praedicatum est, quod quinquagesimo die accepturi essent Spiritus sancti virtutem, quatenus in omni terra perfectae fidei magnalia testarentur.
5.2
-- I, 9. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, et caetera. Inter illa verba quae superius dixit, videntibus apostolis, ascendisse Dominum subito testatur ad caelos; et ne aliquis tale miraculum phantastica crederet imaginatione monstratum, adstitisse illis dicit angelos Dei, dicentes: Quid ista miramini? Sic ad judicandum, cum de medio vestri constat adsumtum. Tunc a monte Oliveti, ubi haec gesta sunt, Hierosolymam reversos dicit apostolos, et introisse caenaculum, ubi in unum undecim, quorum dicit nomina, commanebant. Perseverabant autem in orationibus suis cum sanctis mulieribus, et Maria matre Domini, vel fratribus ejus, ne ab ipsis discederet, qui videbatur assumtus.
5.3
-- I, 15. Et in diebus illis surgens Petrus in medio fratrum dixit, et reliqua. Tunc beatus Petrus, centesimi octavi psalmi recordatus exemplum, dixit in medio fratrum qui erant circiter centum viginti: Oportet nos, Juda traditore summoto,( suppl. de] duodecimo discipulo cogitare, quatenus perfectus ille numerus compleretur. Tunc in medio statuentes Joseph et Matthiam, oratione facta sortes miserunt, et electio cecidit super Matthiam, et ipse duodecimus est annumeratus apostolus.
5.4
-- II, 1. Cum complerentur dies Pentecosten, erant omnes pariter in unum[ Vulg.: Et eum, etc., in eodem loco], et reliqua. Impletis igitur quinquaginta diebus, sicut eis promiserat Dominus Christus, subito factus est vehemens de caelo sonus, adveniente Spiritu sancto, cunctisque in ipsa domo sedentibus supra caput caelestis ignis apparuit, et diversarum nationum linguas locuti sunt; qua opinione vagata, diversarum gentium viri, qui Hierosolymis congregati fuerant, advenerunt, et mirabantur eos, cum essent Galilaei, linguis gentium loquentes magnalia Dei. Hoc factum aliqui rationabiliter intuentes, recte putabant divino munere contributum; alii vero stulte deridentes, hoc ebrietatis vitio potius applicabant.
5.5
-- II, 14. Stans autem Petrus cum undecim elevavit vocem suam, et locutus est eis, et reliqua. Stans autem cum undecim apostolis beatus Petrus, ammirantibus cunctis, voce magna locutus est, dicens, cum hora diei tertia[ suppl. esset], non eos, ut a quibusdam putabatur, musto deebriatos fuisse, sed Spiritus sancti potius dignatione completos. Hoc etiam Joel prophetae comprobavit exemplo; ut praedicaret eis quoniam manifestata cognitio non temulentiae, sed applicaretur misericordiae revera divinae. Deinde Judaeorum arguit nequitiam, qui Christum Dominum crucifigere maluerunt, quem solutis legibus inferni Deus suscitavit a mortuis: quod etiam quindecim. psalmi comprobatur exemplo.
5.6
-- II, 29. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, et caetera. Et quoniam Petrus apostolus David fecerat mentionem, qui apud Judaeos propheta venerabilis habebatur, praedicationis suae ex ipso faciens occasionem, mortuum tamen eum probat, et sepulcrum ejus dicit apud eos esse, cum ipse prophetaverit carnem Domini Christi corruptioni nullatenus subjacere; quem Deus resuscitavit a mortuis, et promissiones Patris plenissima veritate percepit: ab ipso perhibens donum quod cernebatur fuisse collatum; nam eum Dominum fuisse David centesimi noni psalmi exemplo probatum est: qua praedicatione compunctos tria millia virorum, penisos et baptizatos esse testatur.
5.7
-- II, 42. Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et reliqua. Dum hi qui conversi fuerant, in suscepta doctrina devotissime permanerent, et apostoli saepius miracula magna monstrarent, timoris Domini et fidelis populi cottidie fiebat augmentum: erat autem credentium magna concordia, ut substantiam propriam unusquisque venderet, quicquid esset fratri necessarium utique praestaretur; ad templum quoque conveniendi erat illis magna devotio; cibum etiam suum in simplicitate cordis cum gratiarum actione sumebant: propter quod eorum numerum propitius Dominus semper augebat. Petrus autem et Joannes, cum templum orationis causa consceaderent, claudum ex utero matris suae adprehensa manu robustis fecerunt ambulare vestigiis: quod populi videntes inaestimabili sunt ammiratione completi, eisque videndi studium magis ac magis impensa devotione crescebat.
5.8
-- III, 12. Videns autem Petrus, respondit ad populum, et caetera. Videns Petrus apostolus studia fidei populis concita, se in talibus factis non dicit intuendum, sed Dominum Christum glorificandum, quem ipsi crucifigere decreverunt: imputans eis caetera quae in Domini passione fecerunt, ipsum dicit talia praestitisse, quae humanas vires probantur excedere; hortans eos ante judicii tempus ad ipsum debere converti, ut veniam sui mereantur erroris: huic enim esse per omnia oboediendum, Mose testimonio comprobavit: ipse enim promissus est in Abrahae semine, qui unumquemque a sua possit salvare nequitia.
5.9
-- IV, 1. Loquentibus autem illis ad populum verba haec[ in Vulg. non habemus verba haec], et quod sequitur. Videntes principes et sacerdotes, vel reliqui primates Judaeorum credidisse apostolis circiter quinque millia virorum, mittendos eos in carcerem censuerunt, ne illis universa crederet multitudo. Alio die, facto concilio, praesentatos interrogabant, in qua virtute, aut in quo nomine talia miracula facere potuissent. Petrus apostolus, ut solebat, clara voce professus est, in nomine Christi hoc factum fuisse miraculum; qui est lapis, sicut in CXVII psalmo legitur, angularis, quem Judaei quidem crucifigendum esse putaverunt, sed Deus illum suscitavit a mortuis. Tunc eorum ammirantes confidentiam, quos litteris eruditos esse non noverant, cognoscentes etiam, eos fuisse cum Christo, ipsa veritate permoti sunt, et statuerunt eis ne ulterius in nomine Jesu Christi praedicare debuissent.
5.10
-- IV, 19. Petrus vero et Joannes respondentes dixerunt, et caetera. Sacerdotibus itaque et cuncto concilio Petrus et Joannes responderunt, ut praeceptis magis dominicis quam humanis terroribus oboedire deberent; qui constanti ratione populorum, quos tali facto placaverant, de concilio dimissi, venientes ad suos, quae illis acciderant intimabant; tunc Deo reddentes gloriam, magna voce dixerunt, quod in secundo psalmo conscriptum est, Quare fremuerunt gentes, et caetera: probantes etiam quoniam in civitate Hierusalem illa quae conscripta sunt, secundum consilia provenerunt, petentes ut eis praedicationis et virtutum major gratia praestaretur: qua oratione Spiritu sancto repleti, verbum Domini incessanti virtute praedicabant. Credentium vero cunctorum erat cor unum et anima una; ita ut nullus eorum aliqua indigentia premeretur, sed habentes, gratanter dabant, quod omnibus in commune proficeret.
5.11
-- IV, 36. Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, et reliqua. Hic jam fidelium et fraudolentorum dantur exempla: nam Joseph, qui cognominatus est Barnabas, quia integrum pretium obtulit, inlaesus abscessit; Ananias vero, cum Sapphira uxore sua, qui venditae villae pretium fraudaverunt, maledicti in conspectu omnium infelices animas reddiderunt; et ipsi extulerunt virum, qui uxorem ipsius exanimem postea portaverunt. Quo facto timor omnibus crevit, et fides, et apostolorum praedicatio jugiter augebatur; adversantium vero nullus se illis audebat adjungere, quoniam circa eos favor populi subinde crescebat, quando aegroti eorum verbo apostolorum, et transeuntes[ Forte transeuntis] umbra Petri sanati sunt: quod non solum civitatis ejus populi, sed vicinarum quoque urbium crescente fide faciebant.
5.12
-- V, 17. Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant, et reliqua. Cognitis talibus, princeps sacerdotum et reliqua haeresis Sadduceorum, repleti sunt zelo magno, et detentos apostolos positis custodibus in publicum carcerem retruserunt: quos angelus Domini apertis januis educens, praecepit ut more solito in templo populos docerent. Hoc ignorantes principes et sacerdotes alio die ad publica claustra miserunt; qui reperientes carcerem diligenter servatum, nullum tamen eorum quos pridie retruserant invenerunt; sed aliis indicantibus agnoverunt eos quos quaerebant, in templo populis Domini magnalia praedicare. Tunc ad synagogam abiens magistratus, sine vi aliqua eos deduxit ad concilium, iterumque illis inhibere praedicationem solitam temptaverunt. Tunc Petrus et apostoli, accepta fiducia, verbum Domini constanter elatabant[ sic]: unde illi vehementer irati, interficere illos, quoniam populus in timore erat, occultis machinabantur insidiis.
5.13
-- V, 34. Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor, dixit. Quem etiam Paulus laudat apostolus, voce publica persuasit ab apostolorum persecutione cessandum, dicens: Si ab hominibus est praedicatio eorum, exemplo Theodae et Judae Galilaei, sine dubitatione frustrabitur; si vero a Deo fuerit, nequaquam ab aliqua potestate poterit dissipari. Tunc caesos apostolos abire fecerunt, denuntiantes illis, ne in talibus ulterius praedicationibus miscerentur; sed illi gentibus verbum constantius praedicabant. Interea factum est murmur Graecorum, quod viduae ipsorum in ministerio cottidiano contemtu despicabili tractarentur; pro qua re positi sunt septem electi viri, qui diacones facti sunt, ut talia moderato ordine amministrare debuissent; apostoli vero solis praedicationibus inhaererent; qui honor supra eos manus etiam impositione sacratus est: et turba sacerdotum oboedire Domino illo tempore festinavit.
5.14
-- VI, 7. Multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei, et reliqua. Unus igitur eorum qui ad dispensationem mensarum fuerant electi, nomine Stephanus, in virtute Domini Christi signa et prodigia magna faciebat; et quoniam ejus praedicationibus nullus infidelium poterat obviare, contra ipsum falsi testes adducti sunt qui dicerent eum in Deum et Mose verba dixisse blasphemiae; quem in concilio constituentes, de dictis talibus inquirere voluerunt. Tunc ille, occasione reperta, ordinem Veteris Testamenti qui pertinebat ad Dominum Salvatorem, exposita veritate, narravit.
5.15
-- VII, 54. Audientes autem haec, dissectabantur[ Vulg., dissecabantur] cordibus suis, et stridebant dentibus. Increduli praedicationem Stephani non ferentes, in ejus exitium voluntate consentanea festinabant. Ille, ad caelum levatis oculis, stantem vidit a dextris Filium Patri, quod cum pura veritate dixisset, impetum in eum fecit turba dementium, et ejectum foras castra lapidibus obruebant; sed moriens Stephanus pro ipsis magis orabat, ne persecutores suos tale facinus ingravaret: in qua nece Paulus quoque consensit; et facta est ab ipso magna persecutio in Ecclesia quae erat Hierosolymis constituta; nam corpore Stephani pia lamentatione sepulto, supradictus Paulus Ecclesiam Dei tanto devastabat zelo, quanto eam erat defensurus affectu. Philippus autem diaconus, alter ex septem, in Samariae civitate descendens, verbum Domini praedicabat instanter, multaque miracula desiderantibus populis in Christi virtute faciebat, propter quod gaudio magno repleta est.
5.16
-- VIII, 9. Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, et reliqua. Credentibus multis, Simon magus diabolicis artibus omnino notissimus, miracula tanta conspiciens, ipse quoque baptizari festinanter expetiit; sed cum Samaria Spiritum sanctum in perpositione manus Petri atque Joannis apostolorum devoti susciperent, obtulit eis pecunias ut ipsi quoque concederent quatenus et ejus impositione manus Spiritus sancti gratia praestaretur: quem Petrus digna increpatione redarguit, dicens non esse illi partem cum fidelibus, qui Spiritum sanctum pecunia credebat esse promerendum: qui tali reverberatione convictus, petebat labiis pro se orari, quod in corde non habuit. Apostoli vero per multa castella Samariae verbum Domini minime praedicare desinebant.
5.17
-- VIII, 26. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens, et reliqua. Philippus et angelo commonetur ut pergat ad viam unde Candacis reginae transiturus erat eunuchus. Iste revertens de Hierusalem, quam pro devotione mentis suae venerat adorare, sedebat in curru, Isaiae prophetae locum illum legens, ubi ait: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente[ Vulg. vers. 32, tondente se sine voce], sic non aperuit os suum, et reliqua. Tunc ad eum Philippus ait: Putasne quae legis intelligis? Eunuchus vero fecit eum currum conscendere et sibi Scripturarum secreta revelare; quae fideli mente percipiens, in itinere aquam conspexit, et ardore mentis incensus, baptizari se protinus postulavit: quo facto Spiritus sanctus supra eunuchum cecidit, et Philippus subita translatione disparuit; inventusque est in Azoto verbum Domini solita praedicatione disseminans.
5.18
-- IX, 1. Saulus autem adhuc spirans minas et caedes[ Vulg., spirans minarum et caedis] in discipulos Domini, et caetera. Paulus autem adhuc fideles Domini nocere disponens, a principe sacerdotum postulavit epistula, ut si quos praedicatores Christi reperiret in Hierusalem, perduceret alligatos: quae magis ipsius fuit sine dubitatione solutio, nam in itinere ipso dixit ei Dominus: Saule, Saule, quid me persequeris? quo verbo tremefactus in faciem suam corruit, et captus oculis, Damascum alienis manibus perductus intravit: in qua civitate erat discipulus Ananias, cui relatum est ut iret ad Paulum, et manus impositione ei redonaret aspectum; sed Ananias pristinorum memor, Domino respondit Paulum esse persecutorem Ecclesiae, ita ut nuper a principibus accepta potestate fideles Domini vinculis alligaret: cui respondit divina clementia, vas electionis factum, quem prius scelerata noverat iniquitate completum.
5.19
-- IX, 17. Et abiit Ananias, et introivit in domum, imposuitque ei manum, et dixit[ Vulg., et imponens ei manum, dixit]. Ananias ingrediens ad Paulum, impositione manus oculos ejus squamis cadentibus emundavit; qui in Christi nomine baptizatus, cibi quoque perceptione refectus est, quippe triduano fuerat jejunio fatigatus: tunc superna pietate respectus, in Christiano dogmate convalescens, verbum Domini in synagogis praedicabat, feliciter immutatus. Post aliquot vero dies contra eum quoque Judaeorum armabantur insidiae; qui a discipulis in sporta positus, et clam de muro per funem demissus, Hierusalem usque pervenit; qui per Barnabam praesentatus apostolis, retulit eis quae illi Domini munere contigissent: tunc illis charissima societate conjunctus, simul praedicabat Dominum Christum, quem prius aestimaverat persequendum; unde increduli morti eum tradere festinabant, sed apostoli sancta dispositione Tharsis[ Vulg. vers. 30, Tarsum] eum dimittendum esse decreverunt. Omnis autem Judaea et Samaria habentes pacem in Domini claritate crescebant.
5.20
-- IX, 32. Factum est autem Petro[ Vulg., ut Petrus], dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae, et caetera. Cum Petrus venisset Lyddam, invenit ibi paralyticum, Aeneam nomine, annis octo jacentem in grabato, cui dixit: Sanat te Dominus Jesus Christus: confestimque curatus est. Quo viso miraculo, conversi sunt omnes ad Deum, omnes qui habitabant Lyddae atque Sarronae. Dorcas quoque mulier, eleemosynis vacans atque operibus sanctis, habitans in Joppe, vita privata est. Missum est ad Petrum, ut ibidem deveniens magnalia divina monstraret: quem pauperum turba deprecabatur, cui Dorcas vestimenta praestabat, ut sibi mater pauperum redderetur. Tunc Petrus flexis genibus exoravit, dicens: Surge[ Vulg. vers. 40: Tabitha, surge] in nomine Jesu Christi; consignavitque illam vivam populis convocatis. Pro qua re plurimi in Domini virtute crediderunt; unde factum est ut Petrus multis diebus apud quemdam Simonem coriarium commaneret.
5.21
-- X, 1. Vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius, et reliqua. Cornelius gentilis, habitans in Caesarea, eleemosynis et orationibus vacans, vidit in visu angelum Dei, dicentem sibi: Orationes et eleemosynae tuae ad conspectum Domini pervenerunt: mitte in Joppe ad Petrum, qui in domo coriarii Simonis hospitatur, ut ad te propere veniat salvandum. Petro autem in supradicta domo posito, circa horam diei sextam cum esuriret et gustare vellet, supra eum cecidit mentis excessus: viditque vas, velut candidum linteum, in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia, et volatilia, summitti de caelo; et facta est vox ad eum: Surge, Petre, macta[ Vulg. vers. 13, occide] et manduca: paulo post: Quae purificavit Dominus, tu ne dixeris immunda[ Vulg. vers. 15, commune ne dixeris]: quod factum est tertio, et vas receptum constat in caelos: significabat enim Domino Christo totius mundi gentes esse credituras.
5.22
-- X, 17. Et dum intra se haesitaret Petrus, quidnam esset visio quam vidisset, et reliqua. Cum Petrus stupens de supradicta visione cogitaret, Spiritus sanctus dixit ei: Ecce viri quaerunt te, quos Cornelius destinavit: surge, et vade cum eis, quoniam ad te quaerendum, me jubente, directi sunt. Ad quos cum Petrus sine dubitatione descendisset, eum causam quare missi sunt, per ordinem docuerunt: quos receptos[ leg. quibus receptis] hospitio, alio die cum ipsis ad Cornelium festinavit. Quem videns Cornelius, ad pedes ejus corruens, adoravit; quod fieri Petrus, servata humilitate, prohibuit; interrogans eum, quamvis fuisset admonitus, pro qua causa illum fecerit evocari. Cui Cornelius rettulit quae sibi oranti angelus intimavit: exspectans ut ab ipso cum caeteris audiat quae ad salutem possint pertinere cunctorum.
5.23
-- X, 34. Aperiens autem Petrus os[ Vulg., os suum], dixit, et reliqua. Petrus dixit: In veritate comperi, personarum acceptorem non esse Deum; sed gratum illi fieri hominem qui operatur in quacunque gente justitiam. Tunc rectae fidei verba prosecutus, Jesum Christum illis rerum Dominum esse praedicavit, quem Judaei crucifigendum decreverunt; qui resurgens a mortuis quadraginta diebus conversatus est cum discipulis suis; et caetera quae Christianae fidei ordo poscebat. Quo loquente cecidit supra credentes Spiritus sanctus, et nimium gavisi sunt qui venerant cum Petro, quoniam et in gentibus talia praestare dona cernebant. Tunc eos jussit in nomine Christi gratiam baptismatis adipisci: qua opinione vulgata, fratres qui erant in Judaea, gaudio summo completi sunt. Petrus autem pergens Hierosolyma verbum Domini continua devotione praedicabat.
5.24
-- XI, 2. Cum ascendisset autem Hierosolymam[ Vulg., Petrus Jerosolymam], disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione. Cum ascendisset Petrus ad Hierosolymam, disceptabant cum ipso Judaei fideles, cur ad habentes praeputium introisset et cum eisdem manducasset. At ille, quali fuerit visione commonitus, et quid sibi sit a Divinitate praeceptum, sub veritate narravit. Quibus auditis cuncta plebs Deo gratias egit, quoniam Dominus Christus et gentibus poenitentiam vitalem, et Spiritus sancti dona largitus est.
5.25
-- XI, 19. Igitur illi qui[ Vulg., et illi quidem] dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat, et reliqua. Illi qui dispersi fuerant in Stephani passione, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis; sed tamen inter ipsos fuerunt aliqui qui cum ingressi fuissent Antiochiam, ad gentiles praedicationis verba loquebantur, quibus magna populi credidit multitudo, cujus rei usque Hierosolymam sermo pervenit. Missus autem ab apostolis Barnabas, quod de ipsis dictum fuerat adprobavit; gavisus est plurimum, et hortabatur multos, ut in cepto proposito permanerent. Audiens quoque Barnabas quod Saulus esset in Tharso, perrexit ad eum; quem Antiochiam usque perducens, in ecclesia cum eodem anno toto praedicasse cognoscitur, et multos convertisse declaratur: ubi Christiani sunt primitus nuncupati. In his autem diebus supervenerunt prophetae qui venturam famem quae facta est sub Claudio principe nuntiarent; discipuli vero quae invenire poterant, habitantibus in Judaea fratribus per manus Barnabae et Pauli destinasse memorantur.
5.26
-- XII, 1. Eodem autem tempore inmisit Herodes manu, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Herodes rex Jacobum fratrem Joannis verbum Domini praedicantem impia praesumptione trucidavit: unde se videns Judaeis placuisse, et Petrum misit in carcerem, adponens illi sexdecim milites, qui eum magno studio custodirent, pro quo totius Ecclesiae incessanter fundebatur oratio; qui ante diem destinati judicii visitatus ab angelo, et catenarum nexibus, et custodum periculis noscitur fuisse liberatus, ita ut quod veraciter agebatur, fieri putaret in somnis; qui tamen ad se reversus, manifesta veritate cognovit quod eum Dominus per angelum suum liberare dignatus est. Veniens autem ad domum Mariae matris Joannis, ubi orabat pro ipso fidelium multitudo, ostium crebro pulsans tandem ingressus est, eosque docuit quemadmodum de custodiae nexibus, veniente angelo, fuerat absolutus: quod praecepit Jacobo aliisque fratribus nuntiari.
5.27
-- XII, 18. Facta autem die, erat non modica[ Vulg., non parva] turbatio inter milites, et quod sequitur. Die autem facto inter custodes carceris magna coepit esse contentio quemadmodum Petrus tot vigilias hominum et tot catenas evasisset. Herodes autem rex, non invento Petro, custodibus vehementer iratus est, quos praecepit adduci; ipse autem in Caesaream Judaeamque[ Vulg., a Judaea in Caesaream] descendens, a populis, quoniam erat illis iratus, redempto Blasto cubiculario, magna supplicatione placatus est: ubi indutus regia veste, pro tribunali sedens, adversus Dominum nimis superba locutus est. Quem percussit angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo, et scatens vermibus expiravit. Fides autem Domini, conspectis talibus, ubique crescebat. Barnabas autem et Saulus, assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus, ab Hierosolymis exeuntes, Antiochiam usque profecti sunt, ubi prophetarum et doctorum beata congregatio cernebatur: quibus sanctus Spiritus dixit, ut Barnabam et Saulum minime retinerent, sed permitterent illos facere ad quod electi esse videbantur: qui venientes Salaminam, per totam insulam usque Paphum praedicaverunt verbum quod eis fuerat Domini dignatione commissum. Interea repererunt pseudoprophetam Judaeum nomine Bariesum, qui eis apud Sergium proconsulem et Paulum prudentem nisus est obviare, sed compressus Domini virtute nihil valuit.
5.28
-- XIII, 9. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, dixit[ Vulg., innuens in eum, dixit]. Exsequitur quod superius coepit; nam audientibus Sergio proconsule et Paulo prudente, Paulus apostolus repletus Spiritu sancto Bariesum pseudoprophetam vehementer increpavit: et ut illa invectio facta dilectione Domini monstraretur, dixit ei: Eris caecus, solemque usque ad tempus penitus non videbis[ Vulg. vers. 11, non videns solem]: cui tenebrosa caligo superveniens ita naturalem clausit aspectum, ut alienas manus quaereret quarum praesidio fultus abscederet. Cujus miraculi ostensione comperta, judices videntes conversi sunt, credentes revera doctrinam esse summi Dei quae talibus miraculis probatur ostendi.
5.29
-- XIII, 13. Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo, vel reliqua. Dum Paulus atque Barnabas, cum caeteris qui simul venerant, a Papho navigassent,[ deest venerunt] Pergem Pamphyliae, et transierunt: unde Joannes, discedens ab eis, Hierosolymam est reversus. Paulus vero et Barnabas ambulantes Pergem, venerunt Antiochiam Pisidiae: ubi ingressi synagogam, audierunt legi prophetas et legem. Ad quos miserunt principes synagogae, ut si quis ex ipsis haberet verbum exhortationis, ediceret, sicut in aliis civitatibus credita sibi veritate fecerunt. Tunc Paulus facto manu silentio, populis doctrinam Christi Domini praedicavit; prophetarum testimoniis quae dicebantur ostendens, ut eos ad plenissimam fidem patefacta veritate perduceret: contestans eos, solum esse Dominum Christum, qui austeritatem legis gratiae suae dono justificat: cavendum ne, sicut Scriptura monet, nolint credere quae eos ipsa veritas cognoscitur ammonere.
5.30
-- XIII, 42. Exeuntibus autem illis, rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba Dei[ Vulg., loquerentur sibi verba haec]. Exeuntes igitur synagogam Paulum et Barnabam precabatur turba Judaeorum ut iterum sabbato veniente de Christo Domino verba geminarent. Sequenti vero sabbato, dum studiosissime ad audiendum populi convenissent, zelo magno commoti quidam Judaeorum contradicere temptaverunt. Quibus Paulus, Barnabasque respondit: Oportebat quidem vobis primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, sic ut mandatum nobis est, transimus ad gentes. Quo dicto gratificati gentiles Christianum daugma[ leg. dogma] prontissima mente receperunt. Dolentes autem contradictores concitaverunt honestas mulieres primosque civitatis, et Barnabam Paulumque de suis aedibus expulerunt. Qui venientes Iconium, converterunt multos ad Dominum. Iterumque illis per adversarios seditio concitata surrexit, quae tam cito, Domino juvante, placata est; unde factum est ut alii cum apostolis, alii sentirent utique cum Judaeis.
5.31
-- XIV, 5. Cum autem factus esset impetus gentilium et Judaeorum cum principibus suis, et reliqua. Cum Paulum et Barnabam Iconii concitata seditio extinguere voluisset, confugerunt Lytran et Derben, vel[ vel pro et] alias Lycaoniae regiones, ibique populus cunctus in Christianam religionem mutatus est. Lystris autem quidam vir ab utero matris suae pedibus jacebat infirmus, cui magna voce praecepit coram omnibus Paulus in nomine Jesu Christi intuens, sanus surge vestigiis. Quod cum vidisset turba Lycaoniae, putantes non homines esse, sed deos, sacrificia illis offerre pecudum, more patrio, festinabant. Tunc Barnabas et Paulus, scissis vestibus, similes eorum mortales se modis omnibus asserebant; sed ista virtute sua peragere Dominum Christum, qui fecit caelum, et terram, et omnia quae eorum ambitu continentur. Qua ratione placati vix a deliberata immolatione remoti sunt.
5.32
-- XIV, 18. Cumque ibi commorarentur[ In Vulg. colon primum non habetur] et docerent, supervenerunt quidam ab Antiochia, et caetera. Igitur cum Paulus, et Barnabas Lystris sub magna civium devotione morarentur, supervenerunt quidam sceleratissimi Judaei, qui persuadentes turbis, Paulum lapidibus caesum quasi mortuum foras castra traxerunt. Qui surgens cum discipulis suis, civitatem de qua expulsus fuerat, invicta fiducia sanus intravit. Alio vero die cum Barnaba Derben usque profectus est, ubi praedicans verbum, multos convertit ad Dominum: exindeque iterum Lystram, Iconium Antiochiamque reversi sunt, confirmantes animos discipulorum, ut in traditis sibi regulis constanter insisterent: quibus constituentes presbyteros, cum jejunatione praedicati sunt, Dominoque eos sancta commendatione reliquerunt.
5.33
-- XIV, 23. Transeuntesque Ipsidiam,[ leg. Pisidiam] venerunt Pamphyliam, et reliqua. Simili modo per diversas civitates praedicando, Antiochiam profecti esse referuntur: ubi in unum fidelibus aggregattis, retulerunt quanta Dominus gentilibus praestitisset, ut aperto ostio fidei plenissimam illis dignatus fuerit monstrare veritatem. Sed cum ibidem aliquanto tempore morarentur, quidam falsi monitores persuadebant gentilibus, qui jam suscepta praedicatione crediderant, non eos posse salvos fieri, nisi circumcisionem perciperent, sicut per Mosen Dominus imperavit: quae res dissensionem fecit in populis. Tunc placuit ut super hac quaestione interrogarentur qui erant Hierosolymis constituti, quatenus eorum consensu altercatio suborta finiretur: quo per gentes, per civitates, singulasque regiones narrabant, quanta Dominus gentibus praestitisset: unde gaudium magnum cottidie crescebat in fratribus.
5.34.1
-- XV, 4. Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt magnifice[ Vulg. non habet magnifice] ab Ecclesia. Dum Paulus et Barnabas cum fratribus Hierosolymam venissent propter habitam quaestionem, ab Ecclesia cuncta cum magna gratulatione suscepti sunt. Ibi iterum inter Pharisaeos qui jam crediderant, et apostolos de circumcisione facta conquaestio est. Tunc Petrus Spiritu sancto repletus docuit gentiles, non circumcisione purificandos esse, sed fide; quod etiam Jacobus secutus episcopus, qui frater Domini vocabatur, magnis ratiocinationibus et prophetae testimonio comprobavit, dicens, sufficere Mosi, quod ejus nomen in synagoga omni sabbato sub veneratione nominatur.
5.34.2
36.-- XV, 22. Tunc placuit apostolis, et senioribus, et omni Ecclesiae eligere viros, et mittere Antiochiam. Placuit apostolis et senioribus qui Hierosolymis habitabant, Antiochiam mittere cum Paulo et Barnaba Judam, qui cognominatur Barsabas, et Sileam, per quem hujusmodi epistulam destinarunt; ne crederent circumcisionis sibi necessariam legem, sed ab idolis, fornicatione et sanguine suffocato se tantummodo continerent; et in gratia Domini perseverantes bene se positos esse confiderent.
5.35
-- XV, 30. Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam, et reliqua. Supradicti Barnabas et Sileas, cum Antiochiam venissent, fratribus epistulas, congregata multitudine, tradiderunt. Quibus relectis gavisi sunt, causam scandali fuisse submotam. Judas quoque et Sileas, cum et ipsi essent prophetae, in eadem voluntate cunctorum pectora formaverunt: ubi aliquanto tempore commorati, dimissi sunt a fratribus, ut redirent ad eos a quibus fuerant destinati. Sed Sileas ibi se tenuit; solus autem Judas Hierosolymam est reversus. Paulus igitur et Barnabas Antiochiae morabantur, verbum Domini docentes enixius: post aliquot vero dies Paulus et Barnabas paterna jura commoniti, illas regiones recurrere decreverunt, in quibus verbum Domini fuerat longe lateque seminatum. Tunc propter Joannem, qui et Marcus, dissensione facta, Barnabas assumpto Joanne navigavit Cyprum; Paulus vero, assumpto Silea, profectus est Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias, ut in traditionibus patrum mentis robore permanerent.
5.36
-- XVI, 1. Cumque circuissent has nationes, pervenit[ Vulg., pervenit, absque praeced.] Derben et Lystram. Paulus, dum circuisset nationes superius nominatas, in Derben pervenit et Lystram; ibique reperit Timotheum quemdam, discipulum gentili patre progenitum. Quem volens secum ducere, circumcidit ad seditionem Judaeorum subtiliter amputandam. Is, cum pertransiret propositas civitates, tradebat illis Christiana docmata[ sic], quae fuerant a reliquis apostolis Hierosolymis constituta. Quos volentes ire ad diversas civitates aliunde Spiritus sanctus prohibebat, et alibi eos pergere commonebat. Nam cum venissent Troaden, Paulus vidit in somnis quemdam Macedonem dicere: Transiens in Macedoniam, adjuva nos: unde intellexerunt omnes iter suum probitate rerum divinitus ordinatum, et necesse fuit gaudentes facere, quod dignata fuerat Divinitas ammonere.
5.37.1
-- XVI, 11. Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam. Paulus igitur et Sileas, cum a Troade navigassent, perambulantes aliquas civitates, venerunt Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia[ Vulg., prima patria]. Ibi quaedam mulier Lydia purpuraria credidit Christo, quae cum tota domo sua gratiam est baptismatis consecuta: apud quam rogati apostoli fecerunt noctis ipsique mansionem. Alio die ad orationem euntibus puella eis habens spiritum pythonis occurrit, quae dominis suis quaestum magnum vulgata vaticinatione praestabat. Haec dum importuna sequeretur apostolos, praecepit Paulus spiritui immundo exire ab ea quae tenebatur obnoxia. Tunc domini ejus, quibus dementia ipsius erat causa compendii, in contumeliam Pauli magistratus et populos armaverunt: quos caesos virgis, et traditos custodibus carcereis vinculis inligarunt.
5.37.2
40.-- XVI, 25. Media autem nocte Paulus et Sileas orantes laudabant Dominum. Cum Paulus et Sileas retrusi in custodia, media nocte laudes Domino personarent, subito terraemotus factus est magnus, ita ut carceris ipsius fundamenta quaterentur: nam et ostia patefacta sunt, et omnium vinctorum ligamenta soluta sunt. Quod cum custos carceris cognovisset, evaginato gladio se volebat extinguere: cui Paulus magna voce proclamavit, ne in se manus iniceret, cum sibi creditos ibidem reperiret: qui incenso lumine omnes ibi reperit quos quaerebat. Tunc procidens ad pedes apostolorum, ut salvus fieret supplicavit: qui audiens verbum Domini, credidit, et cum omni domo sua baptizatus esse cognoscitur. Quos ad habitaculum suum perducens, plagasque eorum perungens, apposita mensa refecit; et laetatus est nimium, quod cum tota domo sua Christi fuerit gratiam consecutus: quo terraemotu magistratus quoque commoti sunt, et praeceperunt ut apostoli de custodia linquerentur. Paulus respondit: Cum Romani simus, et innocentes carceris vincula patiamur, clam exire non possumus, nisi ipsi veniant ad nos eiciendos qui sic iniqua jusserunt.
5.38
-- XVI, 38. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec, et caetera. Auditis verbis apostolorum, magistratus omnino timuerunt, quia se dixerant Romanos innocentes missos in carcerem, et euntes ad eos deprecati sunt ut civitatem suam egrederentur inlaesi: quo facto, ad Lydiam venerunt, fratribusque suis per ordinem retulerunt quanta illis Dominus praestitisset; exindeque promoventes, Thessalonicam pervenerunt: ubi ingrediens synagogam docebat eos, secundum Scripturas sanctas oportuisse Christum Dominum pro salute nostra pati, et triduana celeritate resurgere; quod multi populorum et nobiles mulieres credentes, apostolis fidei probantur adjuncti: quos Judaei, zelo faciente, concitatis seditionibus, expulerunt; qui venientes in synagogam more solito disputabant; ubi nobiles eorum Scripturas divinas diligentissime perscrutantes, Domino Christo ex magna parte crediderunt.
5.39
-- XVII, 13. Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei quia et Beroeae praedicatum est verbum Dei. Cum vero cognovissent Thessalonicenses Judaei in Beroea apostolos de Christo praedicare, venientes illuc crebris seditionibus populos incitabant, dicentes cavendos esse qui orbem terrarum nova praedicatione confundunt. Tunc visum est fratribus ut Paulum transmitterent Athenas, Sileam autem et Timotheum ad tempus aliquod ibi retinerent. Paulus autem veniens Athenas, per loca singula vehementius disputabat, videns idololatriae deditam civitatem: qua opinione vulgata, comprehenderunt eum quidam civium, et duxerunt ad Ariopagum, ubi erat philosophorum adunata collectio: quem alii seminiverbium, alii novorum daemoniorum praedicatorem esse dicebant. Tunc prudentes, Paulo in medio constituto, desiderabant audire doctrinam quam longe lateque seminabat.
5.40
-- XVII, 22. Stans autem Paulus in medio Areopagi, dixit, et reliqua. Paulus igitur in Ariopagi medio constitutus caelestis philosophiae melia fundebat; inde pulcherrimum sumens initium, quod inter eorum diversa simulacra scriptum reperit, IGNOTO DEO, ut necessario quaererent quem ipsi incognitum sibi esse professi sunt; per ordinem praedicans Dominum Christum, qui omni potentia sua caelum fecit et terram, et omnia quae in eis sunt; convincens eos, etiam auctorum suorum evidenter exemplis, cum sint genus Dei, non debere eos colere manufacta. Nam cum audissent inter alia de surrectione mortuorum, multi crediderunt, alii vero putabant esse mendacium. Post haec descendens ab Athenis, venit Corinthum, ubi praedicans Dominum Salvatorem Judaeis et Graecis Christianae religionis dogmata contradebat.
5.41
-- XVIII, 5. Cum venissent autem a Macedonia Sileas et Timotheus, instabant ut verbum Pauli, et caetera. Cum de Macedonia venissent Sileas et Timotheus Corinthum, ubi erat Paulus, verbum Domini Paulus docebat instanter: sed non audientibus quibusdam Judaeis, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Christi Domini sanguis effusus vos oneret: ego autem, sicut mihi praeceptum est, ad gentes vadam protinus instruendas. Et emigrans ad Titum quemdam, tunc docuit archisynagogam Crispum, et cum tota domo sua aliisque multis, Christianae fidei praecepta suscepit. Quadam vero nocte Paulo Dominus dixit in somnis: Contradicentium vota non timeas; ego autem sum tecum, et neminem te superare permitto. Qua commonitione roboratus, annum et sex menses fiducialiter docens, in eadem civitate consedit: qui propter novam praedicationem ad tribunal proconsulis Gallionis perductus est a Judaeis. Sed Gallio quaestiones legis divinae ad se non dicens pertinere, eliminatos fecit abscedere: post aliquot vero dies fratribus valedicto, cum Aquila et Priscilla in Ephesum Paulus advenit; nec ibi, deprecantibus multis, diutius potuit commorari, Hierosolymam pro Pentecostes solemnitate festinans.
5.42
-- XVIII, 21. Et profectus est ab Epheso, et descendit[ Vulg., descendens] Caesaream Paulus, et quod sequitur. Inde Paulus egrediens, descendit Caesaream, ubi salutavit congregationem Ecclesiae; post Antiochiam est profectus, ibique aliquantum temporis immoratus, peragravit Galatiam Phrygiamque regiones, confirmans omnes discipulos, ut in susceptis regulis permanerent. Apollo vero quidem Judaeus, Alexandrinus natione, vir loquens et fervens spiritu, Ephesum venit; ibique dum in synagoga fiducialiter ageret cum Judaeis, assumserunt eum Aquila et Priscilla, quem diligentius Scripturas Domini, patefacta veritate, docuerunt; cum autem vellet ire Achaiam, scripserunt ut eum confidenter plebs devota susciperet; unde factum est Judaeos confidenter certiusque convinceret.
5.43
-- XIX, 1. Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret, et caetera. Verum cum Apollo esset Corinthi, contigit ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret ad Ephesum; ubi repertus quosdam discipulos, interrogavit si baptizati Spiritus sancti gratiam percepissent. Illi professi sunt hoc nomen se omnimodis ignorare, sed in Joannis se fuisse baptismate consecratos: quos invocata Trinitate baptizans, venit supra eos Spiritus sanctus, ut linguis diversis prophetare valuissent: ibique Paulus per tres menses residens, de Christo Domino sollemni more praedicavit.
5.44
-- XIX, 9. Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, et caetera. Cum quidam Ephesiorum obstinata voluntate non crederent, segregavit ab eis discipulos suos, et cottidie in schola tyranni per biennium disserebat, miracula multa faciens, ita ut sudaria ejus apponerentur aegrotis, et restituerentur pristinae sanitati. Erant autem septem fratres subdoli, filii principis synagogae, qui dicebant energumenis: Adjuro vos per Jesum Christum, quem Paulus praedicat, exire celeriter: quibus respondebat spiritus nequam: Jesum quidem novi, et Paulum scio, vos autem qui estis ignoro. Et obsessi pertinaci adversum eos concertatione pugnabant: quod dum fuisset cognitum, magna populi credidit multitudo. Tunc qui fuerant mundi curiosa sectantes, deferentes codices suos, judicantes esse superfluos, igne cremaverunt, qui usque ad quinquaginta millium denariorum fuerant comparati. His itaque peractis, Paulus duos mittens in Macedoniam, Timotheum et Erastum, ipse in Asia mansit ad tempus.
5.45
-- XIX, 23. Facta erat[ Vulg., est] autem illo tempore turbatio non minima de via Domini, et caetera. De religione Christiana in Epheso eodem modo facta seditio est. Erat quidam Demetrius, qui in templo Dianae aediculas faciebat argenteas: iste artificibus consueverat non minimas praestare mercedes: is videns ritum sacrorum praedicationibus Pauli funditus potuisse subverti, supradictos artifices adversum apostolos ejusque discipulos graviter incitavit. Qui rapto Gaio et Aristarcho, comitibus Pauli, de theatro ubi verbum Domini praedicabant, traxerunt ad judices audiendos; Paulum vero volentem ad populos introire non permiserunt discipuli vel amici( erat enim totius civitatis magna confusio), ne ipsum totius populi furor impeteret, quem sciebat contrariae sibi praedicationis auctorem.
5.46
-- XIX, 33. Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. Alexander vero, unus ex discipulis Pauli, manu facto silentio, volebat populis concitatis reddere rationem: quem mox ut Judaeum cognoverunt, ne quid contra Dianam diceret, per horas duas voce magna professi sunt magnam esse Dianam Ephesiorum. Metuens autem scriba ne tanta seditio confunderet civitatem, silentio facto, populis persuasit ut, si Demetrius et artifices ejus adversus aliquos causam movent, a judicibus placatis audiantur; homines autem innocentes, qui nihil contra Dianam locuti sunt, non debent usque ad mortis periculum pervenire: qua ratione suscepta seditio cuncta sedata est. Tunc Paulus, valedicto discipulis, Macedoniam est profectus; ubi docens plurimos, venit ad Graeciam; exindeque perambulans regiones vicinas, cum discipulis suis pervenit ad Troadem, ubi septem dies noscuntur esse remorati.
5.47
-- XX, 7. In unum autem sabbati, cum convenissent ad frangendum panem. Paulus pridie quam esset profecturus ex Troada, protracto sermone usque ad medium noctis, studiosissime et suaviter imbuebat: ubi contigit ut unus adolescentium somno compressus, de caenaculo cadens periculum mortis incurreret; quem Paulus religiosa charitate complectens, iis qui aderant reddidit sanum: qui se pane reficiens, usque ad lucem praedicans populis, inde ad Assoon terreno[ forte deest itinere] profectus est: discipuli vero ejus navigantes, sicut ipse constituerat eis, Paulum in supradicta civitate repererunt. Inde jam simul Mytilenem, Chium, Samum, Miletum usque profecti sunt: proposuerat enim Paulus Ephesum praetermittere, ut die Pentecostes Hierosolymam perveniret.
5.48
-- XX, 17. A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiae. A Mileto Ephesum praetermittens episcopos Ecclesiae Paulus apostolus convocavit, ibique illis magna charitate retexuit, quali apud eos se temperantia vel humilitate tractaverit: verbum illis Domini supra cuncta commendans, ne venientes falsi praedicatores eorum corda subverterent, et ab institutis regulis periculoso nimis errore deviarent: referens etiam nulli se fuisse in sumtibus gravem; sed cum illis spiritalis patris impendisset affectum, suis manibus se et reliquos pavisse collegas; quando dare quam accipere constat esse beatius; se dicens vale facto discedere, nec eorum aspectus ultra revidere. Quae cum dixisset, cum tota plebe genibus positis exoravit, et fletus omnium voce magna concrepuit: osculantesque collum ejus, profusa pietate deflebant, propter quod illis dixerat, eos ulterius se non esse visuros.
5.49
-- XXI, 1. Cum autem factum esset ut navigaremus, abstracti ab eis, recto cursu venimus Coo. Inde post multas lacrymas, quasi violenter abstracti, venerunt Coo; progressique Rhodum atque Pataram, transeuntes Phoenicem et Cyprum, Tyrum usque perducti sunt. Ibi repertis discipulis quibusdam, mansit apud eos diebus septem: qui praescientiae virtute commoniti, dicebant Paulo, ne Hierosolymam festinaret ascendere, dum ei ventus ibidem gravissimus immineret. Unde oratione facta et vale dicto, ad Tolomaidam venerunt, exindeque Caesaream; ubi ingrediens domum Philippi praedicatoris, qui erat unus ex septem quos superiori tempore apostoli mensarum amministratione praefecerant; is habebat filias quatuor virgines Domini eloquia prophetantes; et dum ibidem morarentur, ab Hierosolymis venit propheta nomine Agabus, qui assumens zonam Pauli, pedes suos inligans dixit, ita esse virum, cujus erat cingulum, a Judaeis protenus alligandum, et in manibus gentium contradendum. Tunc discipuli cum fidelibus rogabant ut imminentia Paulus pericula declinaret.
5.50
-- XXI, 13. Tunc respondens Paulus, dixit[ Vulg., respondit], et reliqua. Flentes autem Paulus ammonuit, ne de aspero ejus casu se viderentur affligere: quando ipse paratus esset pro Christi nomine non solum ligari, verum etiam libenter occidi. Cui discipuli dixerunt, quoniam eum retinere non poterant: fiat voluntas Domini. Hi cum Hierosolymam venissent, a fratribus gratanter excepti sunt. Postero die Paulus abiit ad Jacobum, omnia illi referens qualia gentibus per ministerium ipsius virtus divina praestiterit: unde omnino gavisi sunt. Cui congaudentes gratias Domino retulerunt, sed commonebant illum, ut circa populum Judaeorum deberet esse sollicitus; quoniam probabatur illis vehementer esse suspectus, eo quod de circumcisione abolenda contra legem Mosis doceret. Sed consilium dederunt, ut ex suis quattuor viros assumeret, cum quibus synagogam rasis capitibus introivit; quod Judaei cognoscentes, nihil eum contra legem Mosis crederent esse dicturum. His autem qui de gentibus crediderunt, scripsisse se dicunt, de quibus rebus sufficienter abstineant, et in traditis sibi regulis perseverent.
5.51
-- XXI, 26. Tunc Paulus, adsumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum. Consilium vero, quod supra dictum fuerat, Paulus gratanter sumens, acceptis quattuor fratribus purificatis, rasisque capitibus, alia die synagogam praesumptus intravit. Ubi cum verba faceret, annuntians illis purificationem necessariam, donec pro salute ipsorum Domino penderetur oblatio, post septem dies qui de Asia erant Judaei, cognoscentes Paulum comprehenderunt, seditioneque facta contra eum populos collegerunt, dicentes hunc esse virum qui contra legem Mose praetermittendam circumcisionem gentibus persuadet. Quem cum occidere decrevissent, cum militibus et centurionibus tribunus subito cohortis advenit, qui ratione reddita ab scelesta voluntate suspendit. Tunc a populis ereptum Paulum, sed duabus catenis inligatum, tribunus perduci jussit ad castra; ubi Apostolus vinculis inligatus tribunum petiit, ut ei populos liceret affari: qua voluntate concessa, manu facto silentio, turbis Hebraica lingua locutus est.
5.52
-- XXII, 1. Viri fratres[ Vulg., fratres et patres], audite quam ad vos nunc reddo rationem, et caetera. Paulus, cum ad simplicitatem cordis curreret, per ordinem populis narrat quemammodum a Domino sit electus, cum esset persecutor Ecclesiae: cui etiam scelus suum de sanguine Stephani infracta mente non tacuit: sed audisse se dicit a Domino, cui non potest obviare, ad praedicationem gentium se esse mittendum. Quem Judaei eatenus audientes, voce magna tribuno clamare coeperunt, tollendum esse de vivis, qui sibi talia persuasit.
5.53
-- XXII, 23. Vociferantibus autem eis, et proicientibus vestimenta sua, et caetera. Seditionem facientibus Judaeis, et pulverem in caelum proicientibus, Paulum tribunus duci jussit in castra; quem dum flagellis caederent, ut causam concitatae seditionis agnoscerent, Paulus centurioni dixit astanti: Videte si indemnatum vobis liceat flagellare Romanum. Quo dicto perterritus, solvit eum, et imminentia tormenta suspendit. Alio autem die Paulum atque concilium Judaeorum ante se praecepit adsistere, volens agnoscere qua causa sit traditus. Tunc Paulus Judaeorum turbas intendens ita locutus est.
5.54
-- XXIII, 1. Intuens autem[ Vulg., Intendens autem in] concilium Paulus ait, et reliqua. Cum Paulus prima fronte dixisset: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem, os ejus Ananias princeps sacerdotum, quasi blasphemum, percutere praecepit adstantibus. Cui Paulus libera voce respondit: Deus te, paries dealbate, percutiet, qui sedens loco judicis, percuti me praecipis contra legem. Quem dum arguerent, cur principi sacerdotum maledicere voluisset, respondit nescisse se tali eum honore subvectum. Sciens autem Paulus Pharisaeos et Sadduceos ibidem convenisse, qui diversa persuasione discreti sunt, voce magna proclamavit se esse Pharisaeum, et propter spem et resurrectionem mortuorum, quam et ipsi credebant, se gravissimum judicium sustinere. Quo dicto mox inter eos altercatione commota, conventus ille solutus est.
5.55
-- XXIII, 10. Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus. Cum facta fuisset inter Pharisaeos et Sadduceos magna dissensio, timens tribunus ne Paulus discerperetur a Sadduceis, jussit eum ad castra revocari: cui per noctem Dominus dixit: Constans esto, Paule, quoniam sicut hic mihi testificatus es, ita te oportet nomen meum et in Romana urbe praedicare. Sequenti vero die quadraginta Judaei, conjuratione facta, Paulum occidere decreverunt; quod audiens filius sororis, Paulo in castra posito nuntiavit. Rogat ille custodes, ut adolescentem perducerent ad tribunum; qui dum ei per ordinem cuncta dixisset, praecepit adolescenti, ut dictum sibi nullus agnosceret.
5.56
-- XXIII, 23. Et vocatis duobus centurionibus, dixit. Tribunus autem vocatis duobus centurionibus praecepit ut cum militibus armatis ad Felicem judicem Paulum Caesaream usque perducerent, ne forsitan crederetur quod eum, accepta pecunia, a Judaeis fecisset occidi. Cui transmisit epistolam, ubi actum sub veritate narravit. Milites quae fuerant delegata fecerunt. Tunc supra dictus praeses, praelecta epistula, Paulum fecit in Herodis praetorio custodiri, usque dum ejus accusatores venire potuissent.
5.57.1
-- XXIV, 1. Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, et reliqua. Post quinque dies venerunt Judaei ad Felicem judicem cum oratore Tertullo contra Paulum.......... di. Tunc partibus in medio constitutis, Tertullus orator de eloquentia humana praesumens, Paulum invidiose coepit impetere: per totum orbem quietos Judaeos novis praedicationibus eum velle confundere: quo adprehenso, tantum facinus secundum legem suam voluerunt protinus vindicari: quem cripiens Lysias tribunus, ad ipsius cognoscitur misisse judicium. Reliqui Judaei horrisona voce testificati sunt ita se habere quae dicta sunt.
5.57.2
61.-- XXIV, 10. Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside, dicens. Postquam Tertullus orator quae volebat asseruit, praemissis quae poterant ad benevolentiam judicis pertinere, Paulus ita respondit: Cum more gentis suae Hierusalem Dominum adorare venisset, et eleemosynam genti suae facturus, neque turbam, neque tumultum fecit; sed cum teneretur a centurionibus clamasse se dicit ad populum: De resurrectione mortuorum, quam et vos creditis, hodie judicandus assisto. Nec aliquid tale eos probare posse confirmat, qualia de se impia voluntate finxerunt. Certe cum sint praesentes, dicant, si quid aliud, quod ad confusionem pertinet civitatis, factum esse meminerunt. Quos Felix judex usque ad praesentiam tribuni Lysiae distulit audiendos; jubens centurioni Paulum custodiae mancipatum habere requiem, nec prohibere quemquam illi ministrare, quae ad solacia ejus poterant pertinere.
5.58
-- XXIV, 24. Post aliquot autem dies Drusilla uxor Felicis[ Vulg., Veniens Felix cum Drusilla uxore sua], quae erat Judaea. Post aliquot dies rogatus Felix a Drusilla conjuge sua coram ea Paulum fecit adduci: qui dum multa de fide Domini, et de justitia, et castitate, et de judicio futuro dissereret, praedicationis ipsius veritate commotus, dixit Paulo: Nunc vade, et opportuno tempore faciam te esse praesentem[ Vulg., accersam]. Quem ad se frequenter vocabat, credens quod more saecularium negotiorum pecuniam ab ipso sumere potuisset. Inter haec expleto biennio Felix successorem accepit Porcium Festum; Paulum vero propter gratiam Judaeorum reliquit in vinculis. Tunc Festus veniens Caesaream, praesentatis sibi et Paulo, et Judaeis, qui eum persequi videbantur, sedit tribunal. Paulus autem neminem se laesisse testatus est, ammirans quare tantae persecutionis pateretur invidiam; et ideo ad Caesarem se mittendum esse proclamabat. Cui Festus sub brevitate respondit: Quoniam appellasti Caesarem, ibis ad Caesarem.
5.59
-- XXV, 13. Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Beronices descenderunt Caesaream. Transactis autem aliquot diebus, Agrippa rex et Beronices ad salutandum Festum Caesaream venerunt; et cum apud ipsum aliquanto tempore morarentur, de Paulo quodam Judaeo Festus Agrippae regi per ordinem quae fuerant gesta narravit; et cum Judaeorum improbitate premeretur, ad Caesarem eum appellasse clamavit. Tunc cum eum videre vellet Agrippa, alio die promisit illum Festus modis omnibus audiendum.
5.60
-- XXV, 23. Altera autem die, cum venisset Agrippa et Beronice cum multa ambitione. Altero die dum Agrippa et Beronice una cum Festo, et turbis plurimis auditorium civitatis intrassent, jubente Festo, Paulus est traductus in medium, ut ea quae secretius regi rettulerat, per singula ipsius testimonio comprobaret: quem post appellationem ideo perhibet ante Agrippam perductum, ut veritate rei cognita, cum explanatione causae ad Caesarem mitteretur.
5.61
-- XXVI, 1. Agrippa vero ad Paulum ait. Tunc Agrippa Paulo pro se loquendi fiduciam dedit. Qui primum judicem laudans, ab initio quae sibi acciderant integra veritate complexus est: referens quemadmodum Christianum populum fuerit persecutus; deinde cum iret Damascum, qualia lumine Domini circumventus audierit; statimque, ut necesse fuit, sermonibus oboedisse dominicis: unde se praedicasse perhibet populis et gentibus, ut conversi dignaque poenitentiae opera facientes, aeternae vitae praemia reperirent; qua de causa commoti Judaei eum occidere decreverunt; quorum manibus auxilio Divinitatis ereptus, usque ad illud tempus ea se praedicasse testatus est quae in Prophetis ac reliquis Scripturis divinis leguntur esse conscripta.
5.62
-- XXVI, 19. Unde, rex Agrippa, non fui incredulus coelesti visioni. Loquente Paulo illa quae dicta sunt, Festus dixit incredulus: Insanis, Paule, mentemque tuam lectio multa confundit[ Vulg., multae te litterae ad insaniam convertunt]. Cui Paulus, servata gravitate, respondit non se insanire, sed veritatis et sobrietatis verba dixisse; nam scire talia et regem decet Agrippam, quoniam quae palam gesta sunt ad ejus notitiam pervenire potuerunt: Agrippam quoque confirmat credere prophetis. Cui Agrippa jucunda mente respondit, quod eum sub celeritate vellet facere Christianum. Cui Paulus studio charitatis optavit ut et ipse et caeteri audientes tales fierent qualis ipse erat, exceptis vinculis suis. Qui, dimisso conventu, inter se locuti sunt, Paulum nihil tale fecisse unde mereretur occidi.
5.63
-- XXVI, 32. Agrippa autem Festo dixit. Tunc Festo Agrippa dixit: Poterat homo iste dimitti, si non appellasset ad Caesarem. Tunc traditus est Paulus centurioni Julio cum custodibus, ut navigaret Italiam: qui ascendentes navem secundo die Sidonem venerunt, ubi Paulum centurio clementer tractans, ad amicos suos ire permisit. Inde Cyprum, inde Lystram, inde translati in Alexandrinam navem transnavigantes Cretam, in Salmonem, exindeque in Boniportum post tempus aliquod pervenerunt. Ubi jam tempore navigationis expleto, Paulus dixit ad socios melius constare si ibidem hiemare potuissent, ne illis accidisset forte naufragium: cui centurio improvida mente dissentiens, ad portum festinavit Foenices, qui erat loci positione securior.
5.64
-- XXVII, 13. Aspirante autem austro aestimantes propositum se tenere. Egressi de portu Finicenae, aestimantes locum se tenere posse pro portu, subito illis, qui vocatur euroaquilo, contrarius ac fortissimus ventus occurrit. Tum collectis velis navis per undas coepit efferri, ita ut insulam Gaudem exeuntes, scafam perderent, et funibus accingentes navem, eam liberare conarentur; sed crescentibus ventis ita periclitabantur, ut nec solem, neque sidera per multos dies conspicere valuissent. Tunc Paulus, quam in somnis audierat, Domini promissione narrata, caeteros animavit; dicens, praeter navem donasse sibi Deum cunctos homines qui cum ipso pergebant. Quarto decimo vero die, cum tempestate adhuc saeviente, nautici fugere decrevissent, Paulus ait omnes salvos fieri non posse, nisi nautas in navi stare contingeret. Tunc milites, abscissis funibus, scapham potius judicaverunt esse temnendam.
5.65
-- XXVII, 33. Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus, et caetera. Post tempestatis igitur quartum decimum diem, rogavit Paulus ut cibum sumerent, quando de ducentis septuaginta sex viris nec capillus capitis eorum imminutus esse probaretur: nam ut alios exemplo suo potius invitaret, panem frangens ipse cibatus est. Facto igitur die sinum quemdam conspicientes, ad littora vicina tendebant; sed navi cautibus undisque resoluta, consilium fuit ut omnes enatarent: unde sic factum est, ut, nave perdita, cuncti illaesi ad optatam terram protinus pervenirent.
5.66
-- XXVIII, 1. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis, et caetera. Omnibus jam in littore constitutis, cum maximum frigus insisteret, inedia multa fatigati, accolae locorum barbari humanitatis alimenta praestabant. Paulus autem dum congregasset multitudinem sarmentorum, et super ignem misisset, vipera quae ibi casu faciente reperta est, manum ejus mordicus adprehendit. Quae cum in ejus carne penderet, incolae loci primum illum homicidam esse crediderunt, qui post maris periculum, incurrisse putatum est ultionis eventum. At ubi sanus esse conspectus est, Deum credebant, cui nihil venena nocuerunt. Tunc etiam a quodam Publio benigne suscepti, patrem ipsius febribus ventrisque fluxu laborantem, Paulus oratione data sanavit. Quapropter concursu facto multorum qui in eadem insula commanebant, obsessi diverso languore curati sunt.
5.67
-- XXVIII, 11. Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, et caetera. Post tres vero menses ascendentes in Alexandrinam navem, in civitatem Siculorum Syracusas venerunt: inde Regio, inde Puteolos( sic), inde jam pedibus, Trib. Tabernis: ubi a fratribus Paulus libenter exceptus, et Romam perductus intravit. Ubi post tertium diem convocatis in synagoga senioribus,..... milite... per ordinem a centurionibus, quali causa deductus est, ostendens illis gloriosam catenam, qua Israeliticae causa salutis fuerat illigatus.
5.68
-- XXVIII, 21. At illi dixerunt ad eum: nos neque litteras accepimus a te, Judaea, et caetera. Judaei vero Paulo responderunt, neque per litteras, neque per nuntium se cognoscere potuisse, quae nuper visus est intimare; sed postulabant ab ipso magis ut quae alibi praedicavit agnoscerent. Constituto vero die cum venissent ad hospitium Pauli, loquebatur de regno Domini Christi, quem per Mosen atque prophetas constabat esse promissum. Sed quidam consentientes, quidam non credentes fuerunt: quibus Paulus increpans Isaiae dixit exemplum: protestans gentes magis suscepturas salutem, quam illi suscipere noluerunt. Quo dicto, factum est ut inter se Judaei haberent non minimam quaestionem. Paulus autem in suo conducto biennio manens, de regno Domini Jesu Christi ad se venientes jugiter instruebat; qui licet esset catenis ferreis illigatus, credentium tamen cottidie solvebat vincula peccatorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).