Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cassiodorus Vivariensis485-580
De orthographia
Orth 12.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7921 Deort
12.1
CAPUT XI. Ex Lucio Caecilio vindice ista deflorata sunt.
12.1
M litteram, ad vocales primo loco in verbis positas si accesserit, non enuntiabimus. Cum autem ad consonantes, aut digammon Aeolicum, pro quo nos u loco consonantis posita utimur, tunc pro m littera, n litterae sonum decentius efferimus. Lucii, magnii, magii, cum in genitivis singularibus dicimus, interest, quos nominativos habeant. Proinde enim intererit, utrum per duo i, an per unum debeant scribi. Si lucus, magnus, magus sunt nominativi eorum, unum i in genitivo habebunt, plurali quoque nominativo et vocativo, sed et dativo et ablativo similiter scribentur. Si autem lucius, magnius, magius, proferantur, duo ii in genitivo habebunt; ut Lucii, magnii, magii: quod ipsium Lucilius adnotavit, cum a numero numerius discerneret. Cum praepositio, per c scribenda est: quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est, discretionis causa; ut apud Ennium, Cum legionibus, quum proficiscitur induperator.[ Ms., imperator.]
12.2
Quujusque, per q, non per c scribitur; sed per q sensum quoque alium habet. Nam hujusce hominis, hujus hominis est: at quujusque hominis, quujusque ordinis, uniuscujusque hominis, et uniuscujusque ordinis significat.
12.3
Accedo, per duo cc; attuli, per duo tt; assiduus per duo ss; appareo per duo pp; annuo per duo nn; alligo per duo ll: in his non solum propter soni lenitatem consonantes mutantur, sed etiam quod nullo modo in eis sonare d littera potest. Sonat autem d littera et adscribitur, cum f consonanti adjuncta est, ut, adfluo, adfari, adfuturum, adfatus, adfero. Contra b non sonat, ut, offui, offero, offendo.

Intertext edge

Open linked passage

Note