Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Cassiodorus Vivariensis485-580
De orthographia
Orth 6.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7921 Deort
6.1
CAPUT V. Ex Adamantio Martyrio de u et b.
6.1
Va syllaba praefulgens in capite nominis per u vocalem loco positam consonantis scribetur, quoniam apud Latinos haec littera plus valet quam b muta, quia et vocalis est: et dum crassiorem exprimit sonum, transit in consonantium potestatem: ut vates, vanus, vagus, validus, vacuus: exceptis basio, balineo et baculo, a quo bacillus nascitur diminutivus. Illa quoque nomina, quorum secunda syllaba in a litteram desinit, per b mutam scribentur; ut, balathro ἄσωτος, balatus βληχηθμός, baratrum, barbarus, ac talia.
6.2
Ve correpta, nominis principium obsidens, u digammon similiter habebit in scriptura; ut, venenum, vena, verecundus, venerabilis, vetus, vehemens, vehiculum: ita tamen, si non ab adverbio, quod est bene, compositionem habuerint nomina. Haec namque per b mutam notabuntur, eo quod adverbium bene per b mutam scribi ratio regularis compellit hac de causa, quia constat quaedam adverbia a nomine venire; et si nominis dativus casus singularis in o desinat, ultima o littera in e tam brevem quam longam conversa facit adverbium; ut, doctus, docti, docto, docte; malus, mali, malo, male. Ergo et bonus, boni, bono, bone debuit facere. Sed ne vocativus casus non adverbium putetur; ut est, o bone vir, visum est etiam penultimam o litteram in e convertere, ut hoc adverbium, illud nomen indicet. Igitur a bono factum est adverbium bene. Bonum vero per hanc litteram significari monstrabunt sequentia. Itaque si ab adverbio, quod est bene, composita fuerint nomina, per b mutam scribuntur: ut, benignus, benevolus, beneficus, duntaxat a benefaciendo; nam a veneno per u scribi nullus ignorat.
6.3
Meminerimus tamen beatum a superiore abhorrere regula, quod primam syllabam nulla sequitur consonans. Et quoniam huic opponitur regulae vehemens, et vehiculum, admonemus hoc facere aspirationem, ut in multis; hic quoque u praelatam videmus, quam poni pro consonante possibile est.
6.4
Vae diphthongus sive sola est; ut, vae misero mihi, sive cum nomine componit usus; ut vaesanus per u digammon scribitur.
6.5
Ve producta, similiter in capite nominis constituta, siquidem masculini vel neutri generis erunt nomina, in quibus haec praeposita syllaba per u vocalem pro consonante signabitur; ut, venator, velum, verum, venabulum. Si vero erunt feminina tantummodo, quorum origo a masculino genere venire non cernitur, per b mutam scribentur; ut, besica, belua, bestia: ita tamen, si non duarum fuerint syllabarum, nam mutabunt scripturam: ut, vena, vespa, et his similia. His quoque opponitur beta, quam Graeci σεῦτλον appellant: quoniam in Graeco idem genus observari non potuit.
6.6
Praeterea quaerimus cur veritas, et feminini generis existens, et superans disyllaborum mensuram[ ed., naturam], per u, non per b scribatur. Sed dicimus, quod non est primae nomen positionis, sed descendit a mobili genere; est enim verus, vera, verum, ex quo nascitur appellativum, veritas; et ideo primiformis sui regulam necessario defendit. Simili modo et venatrix masculini sui originem sequitur.
6.7
Vi longa, vel brevis, nomini praebens initium, si a numero bis, id est secundo, composita fuerit, per b mutam scribetur; discretionis enim gratia, bis numerus per hanc litteram scribitur, ut separetur a nomine monosyllabo, quod est vis, et necessitatem significat; veluti, biceps, bilinguis, biformis, bipatens, biennium, bimum, biga, biduum, bicolor, bipennis, bijugum, ac talia. Si autem pura remaneant numero, u traductam in consonantium potestatem habebunt positam; ut, victor, vinum, vitis, victus, vinitor, vita, vidua, vipera, viator, vitisator; praeter bitumen, quod neutri generis consistens, numerum disyllaborum excessit. Bile etiam discretionis causa dicitur. Nam si fel significat, per b mutam; si abjectum aliquid, ac parvi pretii, per u scribetur. Bibula autem a verbo, quod est bibo, traducitur, cujus postea regulas dabimus.
6.8
Vo brevis, vel producta, servans principium nominis, per u litteram, vocalis amissa potestate, scribetur; ut, voluntas, vorago, vocabulum, 612 vomitus, votum: bono tantummodo regulam superante, eo quod in tria genera dispertitum sit, cum praedictorum nihil figuram mobilium recipiat.
6.9
Bu, seu producta, seu correpta fuerit, praepositam b mutam habebit; ut, buxus, buffo, bustum, buccina, bucula, et hujuscemodi omnia; nullo enim modo poterat ipsa sibi u littera praeponi, non conjuncta etiam aliae consonanti in prima syllaba: cum tamen dissimilis continuo littera fuerit subsecuta; ut, vultus, vulgus, Vulcanus, per u digammon scribentur. Nam si prima syllaba desinat in consonantem, ex qua etiam secunda incipiat, b mutam retinet in scriptura; ut, bucca, bulla et similia.
6.10
Vac syllaba, quoties praeposita fuerit, u vocalem habet pro consonante; ut, vacca, id est, jumentum; vaccinium, scilicet flos. Nam Bacchus, et bacha, bacchar, per b scribenda sunt.
6.11
Bec et bic, syllabas cognovi deficere.
6.12
Boc, unum barbarum didici, ut est, Bocchos, quod b mutam habere cognovi in scriptura. Et sciendum quod nomina peregrina, si trahantur ad Latinum sermonem, b mutam sibi plerumque defendunt. Ideo autem diximus plerumque, quia sunt quae Latinis regulis serviunt; ut, Massiva; hoc enim nomen, licet barbarum esse constet, tamen regulam Latinam in scriptura conservat, quam suus locus monstrabit.
6.13
Buc syllabam in uno reperi solummodo nomine, hoc est bucca, quod per b mutam scribitur.
6.14
Val, prima syllaba, si quidem l littera fuerit consecuta, per u scribetur; ut valles, et vallum; nam balaena et ballistra per b scribenda sunt. Si vero l non sequatur littera, per b mutam signabitur; ut, balteus, balbus, balvae, id est januae: praeter adverbium valde, eo quod per detractionem i litterae, dictum esse non dubium est; valide enim integra dictio consistit, ut arbitror: et hoc namque evenit de nomine; facit enim validus, validi, valido: ergo valide adverbium facere debet. Unde si voluerimus incorruptam emittere dictionem, primae syllabarum subjaceat regulae.
6.15
Vel syllaba, si quidem sola permaneat, erit conjunctio disjunctiva, quae per v omnifariam scribetur: si vero caput fuerit nominis, b mutam habeat in scriptura; ut, bellum, bellissimum, et bellaria: praeter vellus, discretionis gratia. Nam si per u vellus scribatur, genere neutro ac declinatione tertia nuncupetur, ut lanam significet, hoc vellus enim hujus velleris facit; si autem per b mutam notetur, genere masculino ac declinatione secunda declinabitur, ut scitum denuntiet: hic enim bellus, hujus belli, id est, scitus, vel jocosus, per casus declinabitur.
6.16
Vil syllaba, si fuerit antecedens, u vocalem habebit pro consonante, ut, villus vestimenti; villa, id est possessio.
6.17
Bam etiam vocalibus aliis intervenientibus in prima syllaba nullius nominis enuntiari cognovi: nisi in glossematibus, bammum, ὀξυτάριον,, atque bambalo, ψελλιστής·: quae per b mutam scribuntur.
6.18
Van, et ven, et vin, syllabae, u vocalem habebunt pro consonante, ut, vannus, ventus, vindicta.
6.19
Vap, praefinita syllaba, u vocalem habebit pro consonante; ut, vappa, ὑδαρής. Alias vocales inter u et p collocatas inveni deficere.
6.20
Ban, cum incipit syllaba, b mutam habebit positam; ut, barrus ἐλέφας, bardus ἀναίσθητος, bargus ἀφυής, barba. Excipitur nomen proprium Varro tantummodo.
6.21
Ver et Vir, syllabae longae vel breves, u vocalem loco positam consonantis habebunt; ut, vertex, virgiliae, πλειάδες, verbum, virus, virga, virgo, virtus, virbius. Excipitur ab hac regula tantummodo berna, quod nomen licet ego invenerim per u scriptum, tamen quia illustris memoriae audivi Mennonium, hominem omnis facundiae judicem, se dicentem de hoc reprehensum a Romano quodam disertissimo, quod per hanc enuntiaverit litteram: nos quoque notamus ac tentamus rationem reddere, quasi diversitatis causa: si enim berna, domi genitum significet, id est οἰκογενὴς, commune est duum generum secundum veteres, trium vero secundum meam sententiam; et per b mutam scribetur. Si vero temporale quoddam denuntiet, erit mobile; a vere namque vernus, verna, vernum fit, ut si quis dicat, vernus sol, verna hirundo, vernum tempus; et u, sicut prototypon ejus, in scriptura tenebit. His ita se habentibus, possumus etiam intelligere bernam dictum esse eum qui in bonis haereditariis natus est. Bona vero per b litteram scribi supradicta ratio demonstrat.
6.22
Vor syllabam neque brevem neque longam in Latino sermone, ulli inveni praepositam nomini, nisi vortex, pro eo quod est vertex; sicuti volnus antiquos figurasse meminimus.
6.23
Bur similiter cognovi deficere, praeter hoc quod in proprio dicimus nomine, id est burra; quod etiam per b mutam scriptum esse secundum regulam novimus in supradictis expositam.
6.24
Bes longam similiter nomen monosyllabum reperi; significat autem uncias octo; quod b mutam tenere consuetudo tradidit in scriptura, brevem invenire non potui. Nam vesper, vestis, ac similia, licet per u vocalem pro consonante scribantur, tamen juxta rationem supradictam, ubi fecimus bes longam, debent per v scribi: quoniam s littera sequenti syllabae sine dubio jungitur.
6.25
Vos, si pronomen fuerit, in monosyllaba per u litteram scribitur; cum vero disyllabum fuerit, id est vobis, prima syllaba per v, secunda per b scribetur, quando autem jumenti nomen invenitur, ut est, Procumbit humi bos, b mutam habebit in monosyllabo nominativi et vocativi casus. Cum vero per alios casus coeperit geminari, in prima syllaba b continet, in secunda u; ut, bovis, bovi, bovem, a bove, sicut in supradicto pronomine variatis contrario litteris constat effectum.
6.26
Bat, in uno tantum reperi nomine generis neutri, pluraliter enuntiatio, id est battualia, quae vulgo battalia dicuntur, quae b mutam habere cognovimus, exercitationes autem militum vel gladiatorum significant: inde etiam battuatores τοὺς βασανιστάς, dici puto.
6.27
Vit, per u scribitur; ut, vita, vix et vox, monosyllabas didici tantummodo quae per u litteram scribantur. Alias vocales x quidem litterae antepositas, b autem litterae cohaerentes, Latina nescit omnino facundia. 613

Intertext edge

Open linked passage

Note