Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Catholic Church. Pope.
Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Alio 198.1
Choose a text More by Catholic Church. Pope
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
198.1
DOMINO BEATISSIMO ATQVE APOSTOLICAE SEDIS PROBATISSIMO PONTIFICI HORMISDAE PAPAE PATRI IULIANA ANICIA. Quae prima sunt, tuae beatitudini salutationis obsequium persoluimus, optantes ut hanc paginam tuis uenerandis optutibus diuinitas faciat recenseri et pro suae ecclesiae uigore augmenta salutaria uestrae uitae suffragare dignetur, quatenus te peruigili poterit contra aduersos et rabidos canes status ecclesiae uindicari. etenim, uenerabilis pater, quod de nostrae fidei integritate curam geris, uicariis gloriosi Petri apostoli ista conueniunt, cui dominus pa. scendarum ouium iniunxit officium.
198.2
cognoscat ergo tua pro nobis sancta sollicitudo nos firmius tenere rectae fidei firmitatem immobilem, pro qua, ne eius uiolaremus sanctimoniam, hactenus repugnauimus. quod uero tuus apostolatus pro tantae pietatis causa curam ferre praecepit, in quantum potuimus, pro nostris uiribus non desiuimus spiritu lenitatis aduersos admonere dei nobis gratia cooperante.

Intertext edge

Open linked passage

Note