Catholic Church. Pope.
Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Alio 244.87
Choose a text
More by Catholic Church. Pope
—
Opp Lat1
244.1
DOMINO UENERANDO FRATRI ET CONSACERDOTI DIODORO REURENTISSIMO EPISCOPO EPIPHANIUS IN DOMINO SALUTEM. Gratiam praestans potius quam sumens dominus a Samaritana bibere postulabat, ipse fons salutis existens, et iuxta puteum quidem sedit< et> ex itineris labore fatigatus est, ut consequens ueritatis argumentum corporalis suae praesentiae nequaquam prorsus excederet, ut ubique simul humanae naturae, quam condidit, propria largiter dona concedens, nunc eam quidem dignanter assumens, nunc etiam id, quod eius est, ueraciter asserens nec non et curam eius ac prouidentiam gerens.
244.2
sed et discipuli eius et familia,( a) quibuscumque petebant. aliquid tribuebant his potius quam sumebant. id ipsum praefigurabat et Helias in forma domini sui praecedens, modum quidem necessariae rei competenter efflagitans, super id autem, quod necessarium erat, eius, quae in se morabatur, largitatem benedictionis insinuans: qui panem quidem poscebat uiduam sed occasione petitionis huius benedictionis opulentiam commodabat.
244.3
sic et tua uenerabilitas a paruitate nostra quiddam postulans dare magis quam accipere comprobatur. cooperante namque tua iugiter apud deum supplicatione capsaces quidem olei indeficiens ex paruo praestabitur, hydriae uero farinae de exiguo supra modum largitatis copia conferetur.
244.4
poposcisti igitur in principio per epistolam tuam, uenerabilis, de lapidibus, qui in superhumeralis rationali pontificis tunc super pectus Aaron apponi praecepti sunt, ut nomina eorum et colores et species nec non et loca seu contemplationes, quas ad diuinum cultum referant, singulique lapides pro qua tribu impositi uel unde reperti uel ex qua patria probentur, exponam.
244.5
et nobis quidem,< sicut> memoraui, tamquam praefatae uiduae propter inopiam difficilis erat horum prorsus inuentio; uerum, sicut illi per benedictionem miranda res accidit et Samaritanae pro< a> qua sensibili mysteriorum domini munus ostensum, sic nobis< mi) nimis sapientia atque scientia et sermone constitutis undique facultas est attributa uelut ex multis imbribus fertili largitate diffusis Heliae precibus aliorumque prophetarum, quorum tu filius discipulus et successor uenerabilis approbaris, accipiens aeque ut illi a domino gratiam eamque nobis orationibus tuis impertiens.
244.6
unde iam de his incipiam dicere, primum quidem ueniam poscens et propositi mei studium patefaciens, licet inualide dissertationis possim referre sermonem.
244.7
Est ergo primus scriptus in quattuor uersibus: quadrifariam quippe discriminabatur rationale pontificis ipsumque quadrangulum erat, habens tam in longitudine quam in latitudine palmum unum. primi ergo uersus ordo est: sardium primus lapis, dein topazion, post smaragdus. secundi uersus primus lapis carbunculus, dein sapphirus, post iaspis. tertii uersus primus lapis ligyrium, dein achates, post amethystus. quarti quoque uersus extremi primus lapis chrysolithus, deinde beryllum, post onychium. isti quidem sunt duodecim lapides, quos constat in rationali, quod in superhumerali pontificis ponebatur, insertos; quorum differentias locaque dicemus.
244.8
Sardium, quod et Babylonium sic dicitur, habet quidem speciem instar ignis colorisque sanguinei sardio pisci consimilem, unde et sardium uocatum est a specie cognomen accipiens. in Babylone uero. quae est apud Assyrios, gignitur. et est lapis ipse perlucidus, habens medendi potentiam. cuius sucum medi< ci> super tumores ac putredines linientes sedant aliasque plagas, quae per incisionem ferri proueniunt.
244.9
est autem et alius sardonyx, qui uocatur molochas, sciens attenuare pinguedines: ipsius autem formae est, subuiridis aliquantulum, potentiorque magis est circa uerni temporis initium, quando pascha celebratur; et alius sardachates, circa quem lapidem albus quidam circulus apparet sicut in achate, quem hi, qui fabulosa confingunt, mala fugare pronuntiant posse eumque pacificum uocant.
244.10
DE LAPIDE TOPAZIO, Topazium rubrum est specie post lapidem, qui carbunculus appellatur. inuentus est autem in Topaze ciuitate Indiae in corde lapidis ab his, qui ibidem lapides- tunc caedebant. quem lapidum caesores intuentes splendidissimum delectati pulchritudine eius ostenderunt Alabastris quibusdam negotiatoribus paruoque pretio uendiderunt. Alabastri quoque Thebaeis pretio distraxere maiori; Thebaei nihilominus optulerunt reginae, quae tunc temporis imperabat. quem illa sumens in diademate suo in medio
244.11
frontis imposuit. habet autem lapis iste hanc efficaciam: cum in cote medicinali teritur, non rubrum sucum iuxta modum sui coloris sed in modum lactis emittit. implet autem crateras plurimos, quantos hi, qui terunt, implere uoluerint. et post hoc idem modus est lapidis, nec inminutus pondere nec a rotunditate mensurae penitus inmutatus. hinc autem sucus elicitus oculorum passiones apprime sanat itemque, cum bibitur, ualde medetur his, qui aquosa rabie tenentur et qui ex uua marina uehementer insaniunt. huius enim lapidis sucum medicorum periti talibus tribuunt.
244.12
DE LAPIDE SSARAGDO. Smaragdus, qui et prasifus, uiridis est speciei. est autem in eis quaedam differenxia; aliquos/ enim Neronianos uocant, aliquos Domitianos. et Neronianus quidem lapis amarus est, specie ualde uiridis. splendens ac uibrans. appellari uero Neronianum propter hanc causam referunt, quod imperatorem Neronem putant oleo Spano uiridi uel Libyrtino, alii uero dicunt amygdalino, alii susino, praecepisse montem rigare;
244.13
alii uero nequaquam, sed aiuut Neronem uel Domitianum oleum in uasis aeneis Nicaenis inmittere. quod ex aeris ipsius aerugine per tempus uiridesceret, et sic ex eo montem rigare petramque suscipientem hoc oleum plus in uiriditate atque perspicuitate florescere; alii uero minime, sed uocatum fuisse Neronem quendam memorant antiquum artis pinariae scientissimum et in huiusmodi lapidum peritia ualde callentem, qui adinuenit hanc smaragdi necessariam speciem, et ex ipso Neronianum primitus appellari.
244.14
eo uero modo, quo diximus de Neronianis, et de Domitianis aduertendum est. fuit enim Domitianus imperator post Uespasianum et fratrem suum Titum, qui uastabat Hierosolymam. amatores. autem uanarum rerum hi principes extiterunt, Nero scilicet atque Domitianus.
244.15
sunt et alii smaragdi, unus quidem in India nimis Neroniano consimilis, alter uero in Aethiopia. qui et in Phison flumine reperitur. unde diuina quoque scriptura sermoni nostro congruit dicens: Phi son: ipse est, qui circuit omnem terram Euilat. ibi inuenitur lapis prasinus. sed et carbunculum illic esse testatur.
244.16
hic autem Phison a Graecis quidem ludus fluuius dicitur, a barbaris uero et Euilaeis Barimanasi, ab Indis quoque et Bugaeis Ganges appellatur pluresque Graecorum scriptores Gangem fluuium nomine isto cognominant, qui permanat uniuersam terram Euilat; Euilaeos autem dicunt interiores Indos. circuit etiam Aethiopiam, quae uocatur occidentalis estque magna Aethiopia, et hinc in Oceanum labitur. propter quod et carbunculus lapis cursu fluminis huius attractus in locis proicitur, quae sunt circa Libyam, ubi nominati superius Aethiopes commorantur.
244.17
Aquilas autem interpres in Genesi lapidem- prasinum neque prasinum interpretatus est neque smaragdum sed Hebraica interpretatione usus in superficie et inueniens in Hebraeo nomen lapidis bodallin, quod septuaginta dixerunt: ibi inuenitur lapis prasinus, Aquila dixit: ibi inuenitur bidellium. est autem bidellium quoddam unguentum siue incensum, quod defertur ex India.
244.18
sunt autem differentiae smaragdi octo, quantum potuerunt singuli reperiri, naturaque eius cum sit uiridior et austera, tamen hi, qui sunt ex Aethiopia uel India, hepatis, id est iecoris, similitudinem referunt.
244.19
restat itaque iam nobis de monte illo, qui rigabatur aliquando uel a Nerone, sicut sermone uulgatum est, uel a Domitiano, in qua patria est situs, exponere. est enim introrsus in mari rubro quod sic appellatur, in ipso< in> gressu regionis Indorum. quarum gentium differentiae quam plurimae sunt.
244.20
olim quippe Indi in nouem regna fuerant disparati, sicuti fama celebratum est, id est Alabastrorum, Homeritarum, Azomitorum cum< A> dulitibus. Bugaeorum, Taianorum, Isabenorum, Libenorum, Dibenorum cum Ichthyophagis et Sirindibenorum cum Euilaeis, sed nunc multo plures sunt, quippe diuisi a societate, quam inter se prius habuerant, Dibeni ab Ichthyophagis et Sirindibeni ab Euilaeis. de his autem, cum rursus eorum ad loca uentum fuerit, historica narratione referimus. mons autem, de quo nunc nobis sermo est, tunc Romanis erat subditus.
244.21
Smaragdinum uero sic uocatur naturaliter insula modica, ex aduerso sita Beronicae, in qua portus est Indiae dirigens ad Thebaidam, quae a continenti terra Thebaica distat unius diei cursu, cum est nauigium prosperum, hoc est milibus octoginta. contigua est autem Beronice, quae sic appellatur. regioni Elephantinae nec non et Telmi, quae nunc a Blemyis obtinetur. corruerunt autem montis huius metalla suntque metalla alia in ipsorum barbarie Blemyorum iuxta Telmeos in montibus constituta, quae nunc effodientes barbari smaragdos incidunt. uis autem lapidis huius in speculandam faciem;
244.22
dicitur et ab his, qui fabulosa confingunt, praescius esse futurorum.
244.23
DE LAPIDE CARBOXCULO. Carbunculus habet speciem rubricae nimis acutissimae. nascitur autem apud Carthaginem Libyae, quae Africa uocatur. alii uero dicunt hunc lapidem sic inueniri: non uideri per diem sed per noctem; procul autem in modum lampadis uel carbonis ignis naturaliter scintillas emittere et hora quidem sicuti carbo ignis accendi, hora uero desinere, ita ut splendorem eius, qui hunc lapidem quaerunt, eminus intuentes ob hoc ipsum, quod per interualla comparet et rursus extinguitur, eum esse cognoscant pergentesque ad eius fulgorem ita reperiant. sed qui eum portat, eum latere non potest; nam quibuslibet uestimentis occulat, splendor extra uestimenta conlucet. unde et carbunculus appellatus est, ob hanc scilicet causam.
244.24
parumper autem et ceraunius ita lapis uocatus huic uidetur esse consimilis. dicunt autem ceraunium quidam et uinarium, quod instar uini flaui coloris existat. est nihilominus et Chalcedonius, quem sic appellant. et ipse specie proximus lapidibus istis, qui in isdem loci partibus inuenitur.
244.25
nec mirum, quod diuina scriptura Phison eum flumine esse pronuntiat, cum possit et in Africa reperiri. fluit enim Phison in mare iuxta regionem australem et occidentalem Oceanum. circuit Oceanus uniuersum orbem terraium sed in occidentalem eius partem Phison, ut diximus, influit et idcirco lapis iste in Libyae partes aduehitur. dicit autem scriptura diuina: fluuius egreditur ex Edem ad irrigandum paradisum, qui inde diuiditur in quattuor initia. nomem uni Phison: iste est, qui circuit omnem terram Euilat, ubi est aurum, et aurum terrae illius optimum; ibi est carbunculus et lapis prasinus.
244.26
DE SAPPHIRO LAPIDE. Sapphirus lapis t dicitur in modum purpurae, quam blattam uocitant, cuius est pressior species. multa uero genera sunt huius lapidis. est enim in ipsis regalis auri punctis intermicans: qui non adeo est mirabilis.
244.27
sicut purus ille lapis, qui per omnia purpurae specie renitet. et hic fortassis esse dicitur in India et in Aethiopia, propter templum Liberi patris apud Indos, quod habere dicitur, licet incredibile uideatur, CCCLXV gradus, omnes ex lapide sapphiro. in ornamentis autem suis et monilibus reges utuntur eo uel maxime, quia mirabilis est atque pulcherrimus et gratiosus. 27 unde et nonnulli uocauerunt eum monilis ornatum. pellit dolores: nam si teratur cum lacte, medela scabiosis et ulcerosis efficitur linitus super loca, quae fuerint uulneribus asperata. scriptum autem est in lege uisionem Mosi in monte ueluti super lapide sapphiro fuisse declaratam.
244.28
DE LAPIDE IASPIDE. Iaspis est lapis uelut speciem smaragdi referens, qui apud ostia Thermodontis fluminis inuenitur et apud Amathunta: non quae in Cypro est, sed naturaliter Amathusiorum generatio multiplex habetur. hic uero lapis hanc habet speciem: sub smaragdo est interuirescens sed obtunsior et obscurior* interiusque corpus habet uiride ad instar aeruginis aeris. delectantur autem phantasiae, id est speculationes, huic insidere, sicut asserunt. qui fabulosa commemorant.
244.29
est et alia iaspis albidior quam mare, flore uero tincturaque pressior. alia uero in speluncis Idae montis, qui est in Phrygia, reperitur similis sanguini cochleae, sed lucidior magis et ueluti similior uino et amethysto rubicundior. non enim sunt unius coloris eiusdemque potentiae, sed alia quidem rarior est et albidior quam aer fumi,< nec> nimis effulgens nec impar, item caeruleae uibrationis, ueluti si tempore hiemis de terra uapor aut nebula au. stro desinente consurgat. alia. quae glaciei similis est, ab his, qui fabulosa fingunt, phantasiis dicitur esse remedium. repertum est autem ab Hiberis et pastoribus Hyrcanorum, qui circa Caspium- solum lacumque consistunt.
244.30
est et alter iaspis, qui uocatur oppalius. similis niuibus aut spumis maris aut ueluti si sanguis lacti misceatur, ut Massagetae potare sunt soliti. hunc, ut aiunt qui fabulosa referunt, bestiae in agro metuunt, aliaque portenta.
244.31
DE LAPIDE LIGYRIO. Ligyi\' ii inuentionem nequaquam nouimus nec a physiologis, id est naturarum scrutatoribus, nec ab aliquibus antiquis, qui harum rerum curam gessisse referuntur. inuenimus autem laggurium sic appellatum lapidem, quem nonnulli pressiore locutione liggurium uocant, et fortassis arbitror hunc esse ligyrium, quoniam quidem diuinae scripturae nonnulla nomina aliter immutarunt, sicut smaragdum dixere prasinum aliisque nominibus- alia uocauerunt.
244.32
et liggurus quidem uel etiam laggurus, si ipse sit ligyrium, rursus ex quo sit loco, nescitur a nobis. arbitrati sunt autem eum de superiore esse Thebaida, propter quod affirmant aliquos lapides ex lapide hoc in aede Asclepii, quae sic appellatur, in Memphi Aegyptia reperiri. in quibus sunt ueluti notae intermicantes, non sicut ophitae, sed habentes puncta iuxta cerinum lapidem sic uocatum. puncta sunt uiridantia ita, ut intellegamus in profundo lapidis huius uenam esse lectissimam.
244.33
sed et adhuc lucidius et speciosius haec petra uidetur sumpsisse cognomen; explanatur enim liggurus a quodam animali, quod liggium nominatur, habens colorem pulli bubali uel buculae rufae, cuius cauda modica est et habet puncta quaedam uiridantia: propter quod et lapis liggurus idem liggi cauda uocitatur.
244.34
ego autem uehementer ammiror, cur scriptura diuina curans ad ornatum decoremque pulchritudinis regalium sertorum et uestimentorum pontificalium uti lapidibus pretiosis et nonnullorum, qui multum erant noti manifestique, commemorans( carbunculi dico et smaragdi, amethysti et achati. berylli et chrysolithi) in horum dinumeratione lapidum non meminerit hyacinthi, cum sit lapis iste clarissimus adeoque pretiosus atque mirabilis, ut animaduertamus, ne ligyrium forsitan hunc diuina scriptura cognominat.
244.35
hyacinthus autem species habet diuersas; quanto enim quis inuenitur colore profundior, tanto est aliis necessarior. hyacintho uero uel callaino purpureus color est aliquanto consimilis; unde diuina quoque scriptura ex hyacintho purpuraque pontificalia uestimenta dicit ornari. et praecipuus quidem lapis hyacinthus thalassites appellatur, eo quod tranquilli maris similitudinem referat. est et alius, qui uocatur rhodiaeus, alius oppalius, rursus alius perileucius. inueniuntur autem lapides isti in interiore barbarie Scytharum.
244.36
Scythiam uero soliti sunt ueteres appellare cunctam septentrionalem plagam, ubi sunt Gothi et Dauni, Uenni quoque et Arii usque ad Germanorum Amazonarumque regionem. illic igitur interius in deserto huius magnae Scythiae conuallis est profundissima, hominibus prorsus imperuia: montibus namque saxosis hinc atque inde uallatur, ita ut si quis desuper a summitatibus montium tamquam de muris aspiciat, solum conuallis peruidere non possit sed a profunditate caligo tenebrosa ueluti chaos alicuius occurrat.
244.37
igitur qui mittuntur a regibus iuxta commanentibus ad istorum lapidum perquisitionem, secundum dispensationem necessitatis sibi commissae iugulant agnos et excoriante dimittunt desuper e saxis in illud chaos conuallis inmensum lapidesque, ut ferunt. agnorum decoriatorum carnibus adhaerescunt. aquilae uero in petris sursum morantes accepto carnis odore descendunt eductosque decoriatos agnos exedunt et lapides illic in summis montibus remanent. damnati ergo, qui per huiuscemodi capturam ad inquirendos praedictos lapides diriguntur, intuentes, ubi sint ductae agnoram carnes ab aquilis, eunt illuc et inuenientes lapides afferunt.
244.38
omnes autem lapides isti. cuiuscumque sub diuersitate coloris existunt, cum sint pretiosi, tamen hanc habent efficaciam, ut superpositi carbonibus ignis uehementibus ipsi quidem minime laedantur, carbones autem protinus extinguunt. non solum autem hoc, sed etiam tollens quis ex his lapidibus et inuoluens diligenter in orario uel in aliquo linteo ponensque super carbones ignis manu retinens ipse quidem calore cruciabitur, linteum uero, quo lapis estinuolutus.
244.39
nullo modo laeditur aut aliqua ustione uexatur. fertur autem lapis iste utilis esse mulieribus, quatenus onere partus absque difficultate liberentur. phantasias autem pellere similiter dicitur.
244.40
DE LAPIDE ACHATE. Achates autem lapis est aestimatus esse perileucius, qui post hyacinthum lapidem ponitur. est autem specie mirabilis, colore caeruleus, exteriorem circulum habens album. et hic circa Scythias inuenitur. est autem in lapidibus istis achates colore leonino, qui cum aqua tritus et inlitus super loca, quae morsu contracta sunt uiperae uel scorpii ceterorumque serpentium, uenena depellit, dico autem achatem, qui leonis speciem praefert.
244.41
DE LAPIDE AMETHYSTO, Amethystus lapis. est erga suum circulum flammiferum quiddam profundius micans. splendor autem eius est albidior, e medio corpore ueluti uini flaui speciem referens. qui forma diuersus et hic, ut opinor, in Libyae montibus gignitur. alter enim hyacintho mundissimo similis est, alter uero amphicochlo. fit autem ipse in parte Libyae circa litus maris. hi uero, qui fabulis credunt, aiunt eum praecidere tempestates et pluuias, cum australes uenti perflauerint.
244.42
DE* LAPIDE CHRYSOLITHO. Chrysolithus lapis, quem nonnulli chrysoberyllum uocauerunt, auri fulgorem praefert, fit autem in puteali petra: sic appellatur locus ad litus Achaemenidis Babylonis. nominant autem et Babylona et puteum illum petrae Achaemenida, quod, inquiunt. pater Cyri regis Achaemenens uocabatur, ut scriptores aliqui retulerunt. est autem et chrysoprasus lapis: hic stomachicis et colicis nec non et coeliacis tritus et epotus saluberrimus approbatur.
244.43
DE LAPIDE BERYLLO. Beryllium lapis glauci, id est caesii, coloris est, marinae tincturae similis et aeris, amethysti et paederotis habens speciem et aquatioris, id. est albidioris, hyacinthi. fit autem ad ima montis, qui uocatur Taurus. si quis autem uoluerit hunc ei aduerso solis opponere, uidetur ueluti uitrei minuta intrinsecus habere perlucida. alia autem beryllus pupillis oculorum draconis est similis. alia rursus est beryllus ueluti coralli speciem magis exhibens. haec autem beryllus iuxta ufam Eufratae fluminis uisa est.
244.44
DE LAPIDE ONYCHIO. Onychium lapis flauum nimis ostentat colorem. delectari uero lapide isto ferunt regum nuptas et diuitum, quae in pocula sua transferentes utuntur hoc lapide. sunt autem et alii, onychitae qui aequiuoce nuncupantur, id est non ueraciter, similes cerae, quae coloris est melle!. quidam hos aiunt ex guttis aquae consolidari. onychitas autem naturali ratione cognominant, eo quod ungues urbanorum uirorum instar sunt marmoris quadam mixtione sanguinis obrubescentes. unde nonnulli lapidem marmoreum, qui est ex loco Docimii, onvchiten falso nomine uocitant ob albedinis puritatem.
244.45
Haec igitur duodecim lapidum. qui in superhumerali tunc imperati sunt annecti pontificis, ex diuersis auctoribus, qui de naturis horum dixere lapidum, constat inuentio; quorum, sicut inuestigare potuimus, tam species quam loca nec non et potentias inspectionis eorum interim breuiter adnotantes singulorum lapidum nomina consequenter expressimus.
244.46
Hic iam nunc quaeritur, quibus modis eum ordinem consequentiae, qui est certissimus et congruens, approbemus. nam per duodecim tribus duodecim lapides apponi iussi sunt. ita ut unus lapis uni tribui coaptaretur et ad singularum nomina decernantur singuli lapides. et si quidem declarasset iussio, cui tribui quis lapis aptetur, nulla prorsus inquisitio superesset ad indagandam definitionem diuinitus ordinatam, sed ad exponendam nobis uim lapidum tantummodo studiosa relinqueretur intentio:
244.47
nunc autem non est determinatum sed simpliciter in duobus locis horum lapidum consequentiam et compositionis eorum speciem fateamur adscriptam, sicut in rationali, quod super pectus ponebatur pontificis, et superhumerali per duos anulos aureos in eo disposito.
244.48
qui anuli per extremitates suas rationale in medio continebant, rursus annexis superioribus anulis, qui erant in superhumerali pontificis in utraque humeri parte conserti. nam et superhumerale, cum esset unum per circuitum. uno prorsus orificio claudebatur, habens uittam hyacinthinam auro complexam et hinc a dextris unum anulum et a sinistris alterum, per utramque humeri partem prominentes, anulos ad iugulum pontificis innuentes, qui rursus ex utraque rationalis parte spectabantur appositi, ita ut perinde conecterentur et coaptarentur in sese, per duos scilicet anulos rationalis et duos anulos snperhumeralis, ubi erant catenulae aureae desuper imminentes.
244.49
hoc autem rationale, sicuti dixi, habebat duodecim lapides sibi congruenter insertos atque compositos quadrato ordine, qui sic intertexti probantur, ut est subter anuexum. primus ordo atque superior a laeua parte pontificis uersus ad dextram hos lapides habebat appositos: sardium, topazion, smaragdum.
244.50
oportet enim et hoc diligentius annotare, unde scilicet incipiebat compositio et ubi iterum desinebat, sciendumque quod iuxta Hebraicarum elementa litterarum ita compositiones istae fiebant: scribunt quippe Hebraei a sinistris ad dextram cuiuslibet rei subiectum ordinem perducentes, ipsi uero manum subsequentem litteris a dextris habere uidentur ad laeuam. erant ergo super pontificis pectus a sinistris eius ordines ad dexteram perducentes.
244.51
primus ordo, sicut iam dixi, sardius topazius smaragdus; secundus autem carbunculus sapphirus iaspis; tertius ligurius achates amethystus; quartus, qui et ultimus, chrysolithus beryllus onychinus.
244.52
rursus inuenimus eosdem lapides in duabus superhumeralis partibus positos, in quibus duo lapides catenulis aureis uidebantur inserti iuxta utrumque latus humerorum, iam non ex diuersis lapidibus sed ex smaragdo tantummodo, erantque rursus nomina filiorum Israel secundum praeceptum domini scripta atque scalpta in duobus istis lapidibus.
244.53
non tamen euidenter ostenditur, quod nomen in parte dextera prasini lapidi inscribi debeat uel quod in sinistra parte, sicut ipse decreuit. similiter annotari, nisi quod prorsus intellegendum est, quia sex nomina scripta erant in sinistra parte et sex in dextera filiorum Israel. nec enim poterat unus lapis nomina duodecim tribuum capere propter rotunditatem suam. sed nec praecepit deus, ut dupliciter inscribantur duodecim tribus in parte dextera et in sinistra duodecim, sed simpliciter ait: impressione signaculi nominum filiorum Israel, sicut habet ipsa circumstantia lectionis, quam nunc ad uerbum curauimus exprimere, in qua ipsum quoque pontificatus officium praeceptum est ordinari.
244.54
sic ait: et fecerunt superhumerale ex auro et hyacintho et purpura et cocco cum bysso retorta♦*. opus textile fecerunt illud, superhumeralia continentia sese ex utrisque partibus, opus textile, inuicem complectentia se per circuitum. ex ipso fecerunt iuxta eius facturam, ex auro et hyacintho et purpura et cocco neto et bysso retorta, sicut praecepit dominus Mosi. fecerunt utrosque lapides smaragdi confibulatos et conclusos auro, scalptos impressione signaculi nominum filiorum Israhel, et imposuerunt eos in humeros superhumeralis, lapides monumenti filiorum Israhel, sicut praecepit Moyses Moyses Moyses.
244.55
haec duo loca sunt horum lapidum et appellationes eorum, quae secundum tribum praeceptae sunt annotari: unus quidem locus est in hoc rationali et alter in his quae dicuntur** in hippodromo Chabratha.
244.56
Oportet itaque primitus hanc diuisionem nosse et ordinis consequentiam. quae secundum aetatem est singulorum, id est Ruben Simeon Leui ludas: propter iurgium uero Rachelis et quod data sit Iacob ancilla Balla, nascitur iuxta aetatis ordinem post ludam Dan statimque de ipsa ancilla secundus editur Neptalim. deinde per aemulationem Lia uero dedit ancillam uiro Zelpham, quae concipiens peperit Gad, dein Aser. rursus adiecit uxor Lia ut conciperet: quae iuxta conscientiam peperit Isachar, exin Zabulon. nouissime uero de Rachele loseph nascitur et deinde Beniamin. et est ista consequentia: Ruben Simeon Leui ludas, Dan et Neptalim, Gad et Aser, Isachar et Zabulon, loseph et Beniamin. haec quidem prima est compositio iuxta aetatis consequentiam.
244.57
Cum uero peruenirent de Mesopotamia reuertente Iacob in terram Chanaan, secunda fit diuisionis enumeratio. fecit enim Iacob tres turmas discernens proprios filios, et posuit Zelpham et Ballam duas ancillas faciens unam turmam in primis cum quattuor filiis earum, id est Dan et Neptalim, Gad et Aser; in secunda uero turma ordinauit Liam cum sex filiis eius, non iam secundum aetatem sed secundum matris affectionem, Ruben dico et Simeon, Leui et ludam, Isachar et Zabulon; ipse uero postremus mansit cum Rachele et Ioseph ualde paruulo. Beniamin autem in matris adhuc utero portabatur. et haec secunda discretio compositionis eiusdem numeri comprobatur.
244.58
Tertius autem numerus est iuxta aliam compositionem diuisionis. incipiens enim Iacob intrare in Aegyptum, sicut super annexum est, congregatis in id ipsum filiis Liae simul et ancillae eius Zelphae consequenter, uelut ex eadem domina progenitis, ita dinumerantur ipsi: Ruben Simeon Leui ludas Isachar Zabulon et ex Zelpha Gad et Aser; deinde Rachelis filii Ioseph et Beniamin, hi qui ex eius ancilla sunt Dan et Neptalim.
244.59
Quarta diuisio est compositionis et numeri, quando benedixit Iacob filiis suis, cum moreretur; oportet enim secundum tempus et in numeros ipsos annectere. hic ergo numerus et hoc tempus insequitur, quando Iacob benedixit, id est: Ruben, deinde Simeonem cum Leui et ludam et Zabulon et Isachar, Dan et Gad, Aser et Neptalim, Ioseph et Beniamin.
244.60
Dein sequitur quinta diuisio de Exodo, cum egrederentur filii Israel ex Aegypto. enumerauit enim eos sermo diuinus dicens: haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob patre suo; unusquisque cum tota domo sua ingressus est: Ruben Simeon Leui ludas Isachar Zabulon( deinde praecepit dominus Mosi:) fecerunt utrosque lapides( deinde Ballae:) Dan et Neptalim( et Zelphae:) Gad et Aser. Ioseph autem erat in Aegypto.
244.61
Dein post sexta diuisio est numeri iuxta metationem castrorum filiorum Israel, sicut scriptum est in libro Numerorum ex praecepto domini: in prima metatione ludas Isachar Zabulon, in secunda Ruben Simeon Gad, in tertia Epbrem et Manasse et Beniamin, in quarta Dan et Aser et Neptalim.
244.62
Rursus septima numeri diuisio est ex ipso Numerorum libro, cum iuxta praeceptum domini declarantur, qui debeant esse principes ad offerenda munera domino, dixitque: de Ruben Elisur filius Sediur, de Simeone Salamihel filius Surisaddai, de Iu da Na as on filius Aminadab. de Isachar Nathanahel filius Sogar, de Zabulon Eliab filius Chelon, de Ephrem Elisama filius Eniud, de Manasse Gamaliel filius Phadassur, de Beniamim Abidan filius Gedeonis, de tribu Dan Achiezer filius Amisadai, de Aser Phaltihel filius Echram, de Gad Elisaph filius Raguhel, de Neptalim Achire filius Enan.
244.63
Itemque post hanc sequitur octaua diuisio ex ipso libro Numerorum, quando praecepit dominus et misit Moses principes tribuum Israel ad inspiciendam terram repromissionis. ait itaque: de Ruben Samu filius Sacchu, de Simeone Saphah filius Suri. de Iuda Chaleph filius Iephone, de Isachar Sara filius Ioseph, de Ephrem Auses filius Naue, de Beniamin Phalti filius Raphu, de Zabulon Gudihel filius Suri, filiorum Ioseph de Manasse Gelad filius Sudi, de Dan Amihel filius Gamali, de Aser Sachus filius. de Neptali Hali filius Ulaphi, de Gad Gugihel filius Machi.
244.64
Nona quoque diuisio numeri praecepto domini datur ex ipso libro Numerorum, cum filiis Israel terra sorte distribuitur: de Iuda, inquit, Chalep filius Iephone et deinceps enumerantur principes tribuum de Simeone, de Beniamin, de Dan, de Manasse, de Ephrem, de Zabulon, de Isachar, de Aser. de Neptali.
244.65
Dein rursus decima numeri diuisio est, quando benedixit Moses filiis Israhel. praeponens Ruben et deinceps annectens: ludas Leui Beniamin Ioseph Zabulon Isachar Gad< Dan> Neptalim et Aser, et in nouissimis iterat sermonem de Ioseph: haec sunt milia Ephrem et haec milia Manasse.
244.66
Item undecima numeri diuisio probatur, quando praecipitur eis, antequam ingrediantur terram Israel, mox transfretantes Iordanem stent super duos montes Garizim et Gebal, sex hinc atque inde,. ad benedicendum his, qui custodiunt legem, et ad maledicendum his, qui legis praecepta seruare contempserint. et est ista contextio numeri: nam super benedictiones consecuti sunt Simeon Leui ludas Isachar loseph et Beniamin; super maledictiones autem hi: Ruben Gad Aser Zabulon Dan et Neptalim.
244.67
Duodecima rursus est diuisio numeri, cum sortiuntur terram possessionis suae et Ruben sorte contingit trans Iordanem, antequam transiretur in terram Israel. et est ista distributio: Ruben et iuxta eum Gad et dimidia tribus Manasse: dein transeuntes Iordanem primus Iudas accipit, tum Beniamin, dein Ioseph ex Manasse, dein Simeon inter Beniamin et ludam locatus et ut ita dixerim coangustatus est, quia illis spatia non fuerunt; dein Zabulon terram consequitur et Isachar et Aser et Neptalim et Dan. Leui sane in omnibus dispersus est tribubus, ciuitates solummodo et suburbana percipiens.
244.68
Rursus tertia decima diuisio numeri occurrit ex Zacharia propheta, sicut dicit: in illa die plangent omnes tribus terrae, tribus domus Dauid super se et mulieres eorum super se, tribus domus Nathan super se et mulieres eorum super se, tribus domus Leui super se et mulieres eorum super se, tribus domus Simeon super se et mulieres eorum super se, plangentque cunctae residuae tribus; et non nominauit, quae: nos autem propter situm descriptionis terrae hanc consequentiam esse perpeximus, ut sit tribus Beniamin, dein Ioseph Ruben Gad Zabulon Isachar Aser Neptalim et Dan.
244.69
Item quarta decima diuisio immeri subest ex reuelatione sancti Iobannis, qui dinumerauit ex unaquaque tribu duodecim milia eorum, qui uirginitate sanctificati sunt; ait enim: de Iuda duodecim milia, de Ruben similiter, exin de Gad, de Aser, de Neptali, de Manasse, de Simeone, de Leui, de Isachar, de Zabulon, de Ioseph, de Beniamin. nusquam uero in hoc loco meminit Dan.
244.70
Forsitan autem et aliis locis numer( i> aliter inueniantur adscripti; nos tamen istos inuenire potuimus et hae quidem sunt diuisiones, quae secundum numerum diuerso modo constat esse compositae, nunc quidem secundum praeceptum domini, nunc autem iuxta singulorum principum uoluntatem, dico nero Mosis et Hiesu Naue et qui deinceps eorum successores existere meruerunt. nec sine spiritu id actum est sed, ut uoluit, idem spiritus sanctus enumerauit atque disposuit singulas consequentias iuxta propriam uoluntatem.
244.71
reuertens item de his uno loco breuiter et consequenter edisseram easdemque quattuordecim diuisiones harumque selectiones: non in uacuum faciam nec ut uenerationi tuae haec recensenti molestus existam, sed ut noueris( quod iam dei sit adiuuare), ut unicuique tribui memoratos lapides ueraciter coaptare possimus.
244.72
Excogitante igitur multum mente, tractantes iuxta experientiam huius electionis, suggerit nobis animus et ipsa consequentia lectionis, qualiter animaduerti possit quadratus ordo rationalis ex appositis lapidibus secundum memorata uocabula. requiratur iam de singulis numeris, sicuti discreta est unaquaeque diuisio, qualis ad eorundem lapidum rationem lectionemque sit congruens.
244.73
et ubicumque quidem dinumeratarum tribuum statum in locis singulis inspeximus menteque perpendimus non posse naturaliter— ut numerus quilibet eorum, qui in unaquaque diuisione numerati sunt, unum nomen minus habens ex tribubus— appellationi horum lapidum coaptari, ideoque protinus diuisionem secundam rite sustulimus, utpote quae horum lapidum consonantiam habere non possit, propter quod primos ponat Dan et Neptalim, Gad et Aser, hoc est ancillarum filios, quando mittens Iacob Esau munera in turmam eos primam diuisit, post haec autem filios Liae fecit aliam turmam, dein filios Rachel turmam tertiam. nam cum pretiosiores lapides sint in principio rationalis. porro filii ancillarum inferiores habeantur et hic primum positi sint, impossibile est eos ad causam rationalis in hac numeri parte congruere, propter quod ita se habere non possit.
244.74
Item quartam diuisionem, benedictionem Iacob, explorauimus, quando moriens filiis benedixit. habet enim primum Ruben, dein Simeon et Leui simul adiunctos, ita ut ista utriusque copulatio horum lapidum congruentiae uideatur obsistere. ideoque istam quoque sustulimus, cum lapidibus istis adcommodari minime possit.
244.75
Inspeximus autem et quintam diuisionem, quae continet initium egressionis filiorum Israhel ex Aegypto, et inuenimus eam praeponentem liberarum filios et ancillarum iuxta compositionis ordinem supponentem facientemque nouissimos< primos> primosque nouissimos, et ob hoc, quod Ioseph in Aegypto constitutus postremus nominatus est, animaduertimus iterum non posse lapides istos memoratarum tribuum coaptari nominibus:
244.76
et quod naturaliter onychinus lapis in persona Ioseph interpretari non possit neque rursus extremus Ioseph iuxta compositionem rationalis inseri debeat, nisi quod tantummodo necessitate praeposteratus sit, ut, cum undecimus habeatur, hic numeretur duodecimus iuxta cogentem necessitatem compositionis huius numeri, quam repperimus ordinatam.
244.77
in Graeca quippe locutione, quae ex Hebraea translata est, onychinum lapidem duodecimum inuenimus positum atque nouissimum, ita ut Beniamin contemplationem sui modis omnibus adtrahat; undecimum uero inuenimus beryllum, quem et undecimo Ioseph tam iuxta numerum quam iuxta contemplationem consequenter aptauimus.
244.78
inspicientes etiam Hebraicam Exodum, in qua et lex probatur adscripta, legentesque de rationali hoc, in quo clusi erant isti lapides, inuenimus onychinum lapidem aliter ordinatum: undecimus positus erat et beryllus duodecimus atque postremus. unde propemodum nobis ambiguitas orta est impedimentum intellegentiae faciens ueluti fictam contemplationem nos in duobus istis, berylli dico et onychini, lapidibus attulisse, dicebamque, quomodo in supplicationibus et oratione continua poterat error oboriri, et intellexi, quod dispensante deo hoc ita peractum est, ut idem Ioseph undecimus inter fratres suos existens duodecimus inueniretur iuxta compositionem huius numeri, qui eum duodecimum esse declarauit, cum diceret: Ioseph autem erat in Aegypto.
244.79
scientes itaque dispensatione diuina propter ueritatis contemplationes berylli lapidi, quae in ipsum Ioseph explentur, coaptari, sic est dispositum, ut beryllus lapis duodecimus poneretur et ultimus. nam et loseph, cum inter fratres undecimus esse memoratur, in hac tamen compositione numeri egressionis filiorum Israel duodecimus et extremus adscribitur. itaque prorsus inlustratione diuina et dispensatione bene admodum relatus est onychinus lapis in Beniamin, qui in hac dispositione ante Ioseph numeratus est, beryllus autem in Ioseph accommodatus ob contemplationes eidem consonantes, quamuis ultimus lapis ipse numeretur, quia sic accidit et Ioseph nouissimum scribi, sicut frequenter asserui.
244.80
Transgredientes igitur et hanc diuisionem respeximus dispositionem sextam iuxta di< nu> meratarum tribuum consequentiam et inuenimus iuxta metationem castrorum Israel quadrati agminis ordinem magis oportere cODgrue( re) rationali iuxta ternas et ternas tribus, sicut in eodem rationali fas erat cernere, quod quadrati ordinis probatur exstare, et erat hoc planissimum atque symbolicum, id est significatiuum; propter dispositiones ordinum consonantiamque castrorum.
244.81
sed in his separata tribus, tribus Leui, nobis obstitit. constitutus est enim ludas habens secum Isachar et Zabulon in uno metationis contubernio, et constitutus est primus ad orientalem plagam propter significantiam, ut aestimo, regiae potestatis et quod Ruben a propria reciderit gloria, quia stratum maculauerit patris. sicuti diuinis litteris probatur insertum.
244.82
in secunda uero rnetatione castrorum Ruben ordinatur cum Simeone et Gad uersus ad mare, ad occidentem quoque Ephrem cum Manasse et Beniamin, qui omnes ex Rachel in una ponuntur metatione castrorum; propter Manassen uero Leui uidetur exclusus. dein ad aquilonem quartam metationem primitus Dan continet, dein Aser, deinde Neptalim, et quoniam Leui non inuenimus inter eos ammixtum, cognouimus nec istam posse descriptionem compositioni lapidum commodari, ne uideatur ei filiorum Israel unum< de> esse uocabulum.
244.83
Quapropter et hanc omittentes intendimus diuisioni septimae. quam protinus ademimus, quia non eam repperimus compositioni lapidum congruentem. haec enim iuxta principes tribuum ad praeceptum domini constat esse numerata: in qua primus ordinatus est Ruben, dein< Simeon, deinde Iuda, dein> Isachar et qui secuntur; Ioseph autem secundo numeratus est, propter quod Ephrem in uno numero, Manasses in altero sit locatus, et quoniam Leui rursus exemptus est, nequiuimus numerum coaptare lapidibus propter immutationem Leui et propter adiectionem unius tribus, quae in duabus probatur esse diuisa.
244.84
Dein octauam diuisionem de libro Numerorum diligenter inspeximus, ubi praecepit deus et misit Moses principes tribuum Israhel ad inspiciendam terram promissionis, et nec istam repperimus ad compositionem memoratorum lapidum consonantem, propter quod et Ruben in primis numeratus est, dein Simeon, deinde ludas, exin Isachar et deinceps qui secuntur et nusquam Leui mentio facta est.
244.85
Transeuntes igitur ad nonam diuisionem et ipsam conspeximus, quae facta est ex praecepto domini, sicut in libro continetur Numerorum, quando missi sunt principes tribuum, ut sorte diuiderent terram promissionis filiis Israel, et nec istam similiter ad consequentiam lapidum coaptare ualuimus. inuenientes enim ludam< in> primis positum, dein Simeonem et postea Beniamin, Dan quoque et Manassen nec non et Ephrem et Zabulon et deinceps Isachar, exin Aser et nouissime Neptalim, et rursus tribum Leui reperientes omissam et Ioseph dupliciter enumeratum in Ephrem et Manassem,
244.86
hanc etiam praetermisimus et in decimam diuisionem intentionem mentis ammouimus nec ipsam quiuimus inuenire lapidibus consonantem; etenim quando benedixit Moses filiis Israhel praeponens Beniamin quartum post Leui, dein Ioseph, et quoniam Simeonis nullam intulit mentionem, impossibile fuit eam coaptare lapidibus. habet autem ita: Ruben ludas Leui Beniamin, dein Ioseph Zabulon et Isachar, deinde Gad, qui est ancillae secundae filius, praepostere positus, dein Dan et Neptalim, dein Aser omnium nouissimus, qui et ipse secundae ancillae filius inuenitur. hic etiam quia numerus imminutus est Simeone praetermisso, fas non erat diuisionem istam lapidibus rationalis posse congruere.
244.87
Rursus et hanc praetermittentes in undecimam sollicita prorsus intentione peruenimus et repperimus, ubi praecepit Moyses, ut duodecim tribus stent ad benedicendum et maledicendum, sex in monte Garizin et sex in monte Gebal, sicut in Deuteronomio probatur adscriptum, quarum diuisio talis est: stabunt, inquit, in monte Garizin ad benedicendum Simeon Leui ludas Isachar Ioseph et Beniamin, et hi stabunt ad maledicendum in monte Gebal: Ruben Gad Aser Zabulon Dan et Neptalim. exceptis quippe Ruben et Neptalim liberarum filii probantur hic esse praelati, cumque et ista diuisio uidetur inconsequens ad quadratum rationalis ordinem, non ea uisa est adsumenda.
244.88
uerumtamen hanc eandem undecimam diuisionem sollicite contuentes, quod in duas partes uideretur esse discreta, sex in uno monte et sex in altero, hanc arbitrati sumus congruere numeris compositionis lapidum smaragdi, qui catenulis nectebantur, ordinati per utrumque pontificis humerum, auro et hyacinthina uitta conserti, ita ut in his duobus smaragdis inscriberentur nomina filiorum Israel, eo quod unus smaragdus ob rotunditatem sui duodecim nomina capere non posset. oportebat autem, et si capere poterat, dextros sinistrosque distingui, et ideo in utroque lapide, posito in dextera scilicet et sinistra, conscripta sunt nomina sicut in utroque monte Garizin et Gebal tribus filiorum Israhel ordinatae sunt.
244.89
Qui montes ex aduerso sibi cernuntur oppositi in Orientis parte, ubi Hiericho sita est, ultra locum Galgalae ibique referuntur benedixisse Israhel hi, qui in monte Garizi consistebant dicentes: benedictus qui facit uoluntatem domini, et uox audiebatur per plana camporum, ubi populus adstabat, et innuebatur ei, ut diceret: fiat, fiat! e contra uero Ruben et Gad et reliqui cum eis in monte Gebal stantes aiebant: maledictus qui non facit omnia, quae scripta sunt in isto libro, et respondebat omnis populus: fiat, fiat! interpretatur autem< fiat>\' amen*. nam uoces e duobus montibus istae resonabant.
244.90
Garizim etiam interpretatur et\' mons liberates et\' concisio incolatus eorum*. quidam uero putauerunt, qui non diligenter diuinas scrutati sunt litteras, maxime qui de Samaritanis oriuntur, ne forte Garizin mons sit, qui adiacet Sicimis. quae Sicima et Sichem dicitur, habens ex aduerso Sichar urbem Samarit< an) orum, in quam ingressus est dominus, unde Samaritana illa mulier egressa inuenit eum sedentem apud< put> eum. nunc autem Sicima Neapolis appellatur, ciuitas opulentissima Palaestinorum; tunc autem Samaria dicebatur atque Iudaea:
244.91
Samana autem, quoniam mons ipse naturaliter cuiusdam Somer uocabatur; filium autem habuit iste Somoron et dictus est mons Somor et hinc nominis huius appellatio consecuta est, maxime uero roborata per aduentum eorum, quos ad colendum terras illas rex Assyrius destinauit.
244.92
nam quando captiuitas accidit Iudaeorum, conuenerunt seniores Israel, qui erant tunc in Babylone cum Hesdra sacerdote, et qui uocabantur consiliarii, aliique senes et exorauerunt Assyriorum regem, ut habitatores mitteret in Iudaeam, ne terra luxurians sine cultore deficeret. qui suscipiens eorum salubre consilium direxit ad inhabitandum in locis illis gentes quattuor, id est Cudaeos et Cuthaeos et Seppharaeos et Anagogauaeos. qui ascendentes idola sua secum, quae tunc unaquaeque gens apud se coluerat, adtulerunt.
244.93
cum uenissent autem et resedissent in terra Israel, uocati sunt Samaritani, propter quod Samaritanus\' custos\' interpretatur; custodiebant enim terram Israel. postea uero leones pardi et ursi consurgentes in eos corrumpebant multitudinem, ita ut absumerentur ab eis. pro qua re legati per dies singulos ab incolis et habitatoribus ad regem mittebantur
244.94
Assyrium, quatenus eis de locis ipsis licentiam discedendi tribueret propter huiusmodi saeuitiam bestiarum. mirabantur autem, quomodo potuit Israel ibidem commanere. his autem compertis Assyriorum rex euocatis Iudaeorum senioribus sciscitatus est ab eis, quomodo possint in loco, quos dudum di< re) xerat, immorari. qui rectum dantes sine mora consilium dixerunt nullam posse gentem ibidem residere, nisi legem domini dei custodiat. qui cum poposcisset ab eis legem, ei protinus obtulerunt. ipse uero reddens exemplaria legis authentica penes se detinuit, quae direxit incolis et habitatoribus
244.95
terrae Cudaeis et Cuthaeis ac reliquis cum Hesdra sacerdote( non Hesdra illo, qui uocabatur Salathihel, cuius erat pater Zorobabel, qui Zorobabel erat filius Iechoniae). hic igitur Hesdras, quem diximus, ascendens Hierosolymam pentateuchum tantummodo, id est quinque libros Moysi, detulit eis ueteris testamenti, libros scriptos secundum formam, quam dedit dominus in monte Sina. quam formam Hebraei deessinon uocant, quod interpretatur insculptum'>. nunc enim non eadem sunt elementa litterarum, quibus Hebraei utuntur, librique eorum non sunt scripti iuxta ueterem formam, quae tunc in tabulis lapideis constat insculpta. haec igitur forma, quam nunc tenent Iudaei, uocatur somahirenus. Samaritani uero seruant deessenon, quae forma fuit olim, ut diximus, in tabulis impressa lapideis.
244.96
at Hesdra ascendens a Babylone nolensque discernere Israhel a reliquis gentibus, ut genus Abrahae non uideretur esse permixtum cura habitatoribus terrae, qui tenent quidem legem, non tamen et prophetas, immutauit pristinam formam relinquens deessenon, propter quod ea forma a Samaritanis praeoccupata iam fuerat, ut per hoc Abrahae semen distingueretur a nationibus reliquis. sed nos his peruenientes in locis coacti sumus ob occasionem causae huius ampliare sermonem.
244.97
Erant itaque, qui permanserunt ex gentibus in terra Israel, pro diuersis rebus Samaritani uocati: primum a Somer, uno ex filiis Chananaeorum et Pherezaeorum, priusquam Abraham patriarcha ad eandem terram diuinitatis adueniret, et appellabatur Somer et Somoron tam mons quam omnia, quae montis uicina esse uidebantur. rursus praefatae gen< te> s ab Assyriorum rege transmissae uocatae sunt Samaritani, qui\' custodes* interpretantur.
244.98
habet autem et aliam contemplationem nominis huius intentio, propter custodiam uidelicet legis, quoniam qui inmissi fuerant, legis putabantur custodire mandata. dicit enim scriptura de ipsis, quoniam manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. cum uero lex idola nullatenus adoranda praecipiat, quomodo lex ab eis poterat custodiri?
244.99
uerumtamen ista causa hinc insinuat intellegentiae modum. scientes profanissimi sacerdotes memoratarum quattuor gentium, quod Hesdras sacerdos missus aduenerit, qui abominabatur idola iuxta diuina praecepta, et quisquis inueniretur seruiens idolis, lapidibus iubente lege necabatur, celeriter e suis excelsis culminibus idola propria sustulerunt et occulerunt in monte Garizim in loco nimis abdito atque secreto.
244.100
fuerunt autem idola numero quattuor, sicuti habet antiqua traditio. nam uiri Babylonii deam Sochoth Benith colebant et uiri Chuth deam Nerigel et uiri Emath deam Asimath et Euaei deam Nebaz Tharchar et Sapharuim. et auerterunt cor Samaritanorum docentes eos ad montem Garizin orare. quapropter, ubicumque fuerint, ad montem se conuertentes orant: qui in oriente sunt, ad occidentem respiciunt et, qui sunt in occidente, ad orientem et, qui in aquilone, similiter intendunt ad meridiem et, qui in meridie, ad aquilonem montis aspiciunt, ut impleatur scriptura, quae dicit: manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. nam licet ipsi, qui adorant, ignorent occulta in abdito montis idola. impossibile tamen est. ut diuina scriptura iuxta rei huius sententiam mentiatur.
244.101
Oblata uero nobis est huius expositionis occasio propter duodecim tribus, quae in monte Garizin et in monte Gebal ordinatae sunt, sicuti habet ipsa numeri ordinati discretio. decepti sunt igitur hi, qui Deuteronomium non intellegenter aduertunt, ut aliam scripturam sibimet facerent: arbitrati sunt enim montem, qui contiguus est Neapoli, sicut supra retulimus, hunc esse Garizin, qui nimis altus est; cui etiam qui locatus ex aduerso est, quem suspicantur esse Gebal, et ipse uehementer excelsus est. Sicima quippe inter duos montes in conualli sita est, hinc inde montium obiectione conclusa.
244.102
fecerunt autem Samaritani, qui in ciuitate ipsa commanent, gradus in monte et templum quoddam in edito construxerunt, ut, sicut diximus, sursum in monte orare uideantur, quem Garizin ipsi uocant iuxta quandam obliuionis incuriam, non iuxta fidei rationisque ueritatem; nam liber aliter habet historiae. sed hi falluntur, qui id quod est non diligenter inspiciunt;
244.103
denique montes isti adeo sublimes et altissimi comprobantur, ut nemo sursum loquentem in conualli possit audire. quomodo ergo principes tribuum, qui sursum erant, sex homines de tanta sublimitate uocem suam populis auditam facere poterant, ut qui deorsum stabant responderent amen? super mille namque passus eminet altitudo montis aut amplius habetque gradus plurimos et, ut aiunt quidam, mille quingentos et supra. per hoc igitur, quod possibile non est, ut audiatur deorsum uox eorum, qui sursum sunt, et eorum, qui sunt sursum, deorsum, protinus arguuntur montes isti non esse, quos scriptura diuina significat.
244.104
tum consequentia libri Iesu Naue manifestat, quando ad orientalem plagam Hiericho duos illos montes esse commemorat, id est Garizin et Gebal: orientalis autem plaga Hiericho sita est iuxta Galgal, qui est locus Galgalae, Sicima uero ad partem est aquilonis Hiericho, in occidentem uergens, distans ab Hiericho milibus quinquaginta duobus**
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).