Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Catholic Church. Pope.
Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Alio 27.2
Choose a text More by Catholic Church. Pope
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
27.1
Aliam quidem uidendae uenerationis tuae causam optaueramus euenisse, ut desiderato benedictionis tuae frueremur aspectu. sed quia aduersus papam urbis Romae ambitio reprehendenda certamen indixit et sanctam uitam in episcopo aestimat non quaerendam, coeptum super hac discussione iudicium minor numerus sacerdotum, quam synodi consuetudo deposcit, in plures doctissimosque uiros, quorum sanctitas tua princeps est. prorogauit. neque enim praemia castitatis et meriti summotis uitiis, quae respuit diuinae religionis sacrosancta praeceptio, per alios quam tales uiros oportuit reuelari.
27.2
et quamuis sufficere domni germani mei Augusti principis scripta potue-_ runt etiam mea tamen, quibus aduentum sanctitatis tuae precarer, adiunxi. quaeso itaque, domine sancte, pater merito uenerabilis, ut duplex beneficium tributurus et desideratae nobis benedictionis tuae et necessarii pro beatitudine iudicii proferendi intermissis omnibus deum intuens, de cuius sacerdote firmando labor ueniendi non debet recusari,( te> praestare digneris.

Intertext edge

Open linked passage

Note