Catholic Church. Pope.
Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Alio 95.7
Choose a text
More by Catholic Church. Pope
—
Opp Lat1
95.1
GELASI EPISCOPI URBIS ROMAE AD DARDANIOS. Ualde mirati sumus, quod uestra dilectio quasi nouam et ueluti difficilem quaestionem et adhuc tamquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores non habentes, quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti iam ratione conuicti misera contentione submurmurant; non quia sit alicuius momenti quod garriunt sed quia non inueniunt penitus, quid loquantur.
95.2
ubi magis eos, qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur quam illos, qui a ueritate exciderunt et ab antiqua ecclesiae traditione sunt deuii, profanas uocum nouitates et ineptias caducae peruersitatis obtendere, quibus eos uestra dilectio rettulit iactitare ideo Acacium non putare iure damnatum, quod non speciali synodo uideatur fuisse deiectus, et insuper dementiam suae uanitatis accumulant pueriliter adicientes\' praecipue pontificem regiae ciuitatis\'.
95.3
Quapropter stultitiam respuentes inanium querellarum percurrere uos oportet ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter, quoniam patres nostri catholici doctique pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide pro ueritate pro communione catholica atque apostolica secundum scripturarum tramitem praedicationemque maiorum facta semel congregatione sanxerunt, inconuulsum uoluerint deinceps firmumque constare nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione per-
95.4
miserint, sapientissime peruidentes, quoniam, si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret ecclesiae constitutum ac semper isdem furoribus recidiuis omnis integra definitio turbaretur. nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese ueritatis attollere et s o simplicia quaeque corda percutere, quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium, cum, quaelibet illa manifesta sit ueritas, numquam desit quod perniciosa depromat falsitas, tametsi ratione uel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens?
95.5
quae maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie praecauerunt, ut contra unamquamque haeresem quod acta synodus pro fide communione et ueritate catholica atque apostolica decreuisset, non sinerent nouis posthac retractationibus mutilari, ne prauis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi. sed auctore cuiuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere iudicarunt ut, quisque aliquando huius erroris communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet uel professione sua uel communione posset agnosci.
95.6
et ut priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit uestigare, Sabellium damnauit synodus nec, ut sectatores eius postea damnarentur, necesse fuit singulas uiritim synodos celebrari sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui uel prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis ecclesia duxit esse refutandos.
95.7
sic propter blasphemias Arrii forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conuentu Arrianos omnes uel quisquis in hanc pestem siue sensu seu communione deciderit sine retractatione concludit.
95.8
sic Eunomium, Macedonium, Nestorium synodus semel gesta condemnans ulterius ad noua concilia uenire non siuit sed uniuersos quocumque modo in haec consortia recidentes tradito sibi limite synodali refutauit ecclesia nec umquam recte cessisse manifestum est qualibet necessitate cogente nouis ausibus.
95.9
quae fuerant salubriter constituta, temerasse. propterea in tempestate quoque persecutionis Arrianae plurimi catholici sacerdotes de exiliis pace reddita respirantes sic cum catholicis nihilominus fratribus ecclesias composuere turbatas, ut non tamen illius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica et apostolica definierat inmutarent nec noua quemquam pro lapsu damnatione percellerent sed illius tenore decreti, nisi resipuissent, censerent esse damnatos.
95.10
quibus conuenienter ut dictum est ex paterna traditione perpensis confidimus, quod nullus iam ueraciter Christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutum, quod uniuersalis ecclesiae probauit adsensus, nullam magis exsequi sedem prae ceteris oportere quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus domini uoce perceptum ecclesia nihilominus subsequente et tenuit semper et retinet.
95.11
haec dum Acacium certis comperisset indiciis a communione catholica atque apostolica deuiasse, diutius ista non credens, quippe quem nouerat executorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos extitisse, per triennium fere litteris destinatis eundem monere non destitit, sicut per diuersos missa frequenter scripta testantur.
95.12
quibus ille cum< in> debito silentio diu non respondere proponeret, episcopalis quoque directa legatio est ac nihilominus pagina destinata, quae praemoneret eum suorum ante meminisse gestorum et quae primitus pro fide catholica desudasset oportere respicere, contestans et blandiendo pariter et minando, ne se a corpore catholicae unitatis abscideret; simulque quoniam hunc Iohannes secundae sedis antistes grauibus pulsaret obiectis, ad primae sedis audientiam cohortatus est uel uenire debere uel mittere:
95.13
licet enim synodus iteranda non esset, tamen congrueret, ut cuiuslibet ciuitatis episcopus primae sedis iudicium non uitaret, ad quod conuenerat secundae sedis antistes, qui nisi a prima sede non posset audiri; praecipue, qui praeiudicatis animis nulla synodo a Graecis fuisset exclusus, etiam apud eos causam suam nec posset omnino dicere nec deberet, quia nec ab inferioribus episcopis potior, nisi a prima sede, sicut dictum est, uel discuti potuisset uel, si ita ratio postulasset, addici et iam cunctis Orientalibus episcopis cum ipso Acacio in Petri communionem recidentibus secundae sedis episcopus catholicus ab externae communionis hominibus esset nullatenus iudicandus.
95.14
sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis uerum etiam ipsam legationem sedis apostolicae blandimentis praemiis periuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit integram praesuli apostolico causam de omnibus esse seruandam, Petri communione pollutam redire perfecit, in tantum sedis apostolicae despiciens potestatem, ut non solum eius auctoritati non cederet sed etiam potius in consortium communionis externae per legatos suos niteretur abducere fieretque apostolicae sedi necessitas eos ipsos, quos direxerat, sacerdotes honore pariter et communione priuare, ne tali contagione uideretur infecta satisque monstraret non se Acacii specialiter odisse personam sed respuere foedera perditorum, quae etiam in suis pontificibus detestata conueni-
95.15
enter horreret, nihilominus autem litteris suis Acacius indicaret et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicae auctoritate executor ipse quoque damnauerat, sine eiusdem apostolicae sedis consultatione promptissime recidisse et accusationem Iohannis laudesque Petri proprio sermone deferre. de quibus si utique confidebat, magis uel uenire uel mittere debuisset, ut et praesentem de mendaciis quae dicebat posset confutare Iohannem et praeconia Petri quae digesserat rationabiliter allegaret.
95.16
quod cum minime fecerit, satis euidenter ostendit nec Iohannem se posse conuincere nec legitime receptum Petrum habere fiduciam perdocendi solumque sibi monstrauit inesse propositum lacerandi catholicos haereticosque laudandi seseque eorum potius quos laudabat docuit esse participem quam catholicorum quos nitebatur decolorare consortem tulitque de se ipse iudicium, cum damnati hominis communione pollutus damnationis eius factus est particeps.
95.17
ita et sedes apostolica, quod ad necessariam diligentiam respiceret, nil omisit et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicauit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo iudicio condemnatus apparuit iusteque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam soluisse meminerat, ne per. Acacii pristinam communionem Petri quoque conlegium, cui Acacius communicarat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submouit.
95.18
quapropter utrum errori uel praeuaricationi communicarit Acacius, quid opus erat noua discussione cognoscere, cum iam litteris suis esset ipse confessus ac, sicut scriptum est: ore tuo iustificaberis et ore tuo condemnaberis, uerborum suorum uinculis et reus teneretur et iure plectendus?
95.19
cur ipse in noua causa, quam synodus nulla praecesserat. Iohannem, quem suis litteris impetebat, qualemcumque secundae sedis episcopum, in primae sedis beati Petri apostoli iudicio confutare despexit et, ut causam diceret seu per se seu per legitimam quam uellet ipse personam, uel uenire uel destinare contempsit, indignum habens cuiuslibet ciuitatis antistes ad primae sedis uenire iudicium, ad quod secundae sedis cerneret uenisse pontificem, quod Anatolius Constantinopolitanae urbis episcopus missis legationibus pro sua persona fecisse monstratur?
95.20
ecce etiam in hac parte uocem non habet conquerentis; ecce, inquam, ad legitimum est uocatus examen, ubi uel impetitum confutare debuerat uel suas partes iustis allegationibus defensare. si ille apostolicae sedis refugit examen in Iohannis catholici pontificis negotio uestigando, quemadmodum sedes apostolica de receptione Petri haeretici sua sententia damnati et non sua auctoritate resoluti Acacii fuerat secutura iudicium?
95.21
an sedem apostolicam congruebat paroeciae Heraclensis ecclesiae, id est Constantinopolitani pontificis uel quorumlibet aliorum, qui cum eodem uel propter eum fuerant congregandi, iudicium praestolari, cum apostolicae id est primae sedis audientiam Constantinopolitanus episcopus declinaret? qui utique etiamsi metropolitani esset iure suffultus, etiamsi inter sedes haberet locum. primae tamen sedis cognitionem fas non habuit refutandi, ad quam secundum canones appellante secundae sedis antistite uocabatur ad causam. non hoc ipso satis ostendit reum se esse confessum, qui ad legitimum iudicium postulatus adesse contempsit?
95.22
nec poterat ultra differri, ne, sicut dictum est, antiqua illius communione durante, cum sese iam sociasset externae, sedes quoque apostolica per eum pollueretur contagiis perfidorum dignumque esset uel praeuaricatorem uel contemptorem iudicii conpetentis, manifestissime scilicet de suo negotio desperantem, a catholica atque apostolica integritate et communione secludi.
95.23
hic si examinatio quaeritur, iam iudicio non erat opus, posteaquam et litteris suis ipse confessus est et legitimum iudicium uocatus adire pertimuit; si auctoritatis pondus inquiritur, Calcedonensis synodi tenor cura apostolica sede consentiens et illius definitionis executio reperitur. quo damnati illic erroris communicator effectus praefixae nihilominus ibidem particeps damnationis apparuit, quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet prauae communionis effecto et execrationem sui gestat et poenam.
95.24
hoc tenore etiam Timotheus Helurus atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem quoque modo tenuisse uidebatur, non repetita synodo sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae ipso quoque Acacio postulante uel exequente probatur esse damnatus.
95.25
nunc autem ipsi doceant legitime ueraciterque Petrum fuisse purgatum et ab omni haereticorum contagione rite discretum, cum ei communicauit Acacius, si eius communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum; aut si, quod magis est uerum, conuenienter atque legitime Petrum probare non poterunt expiatum( propter quod etiam ad apostolicae sedis iudicium Acacium uel uenire uel destinare non ausus est), restat ut eius inexpiatione fuerit et qui ei communicauit infectus.
95.26
Non reticemus autem, quod cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli ius habeat resoluendi. utpote quae de omni ecclesia fas habeat iudicandi neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari uoluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. quapropter satis constat Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla eius notione soluendi.
95.27
dicant certe: qua synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic quidem absque apostolica sede fas haberet efficere? cuius sedis episcopus? cuius metropolitanae ciuitatis antistes? nonne paroeciae Heracliensis ecclesiae? si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere nulla eius consultatione quaesita, itane uero non licuit primae sedi Calcedonensis synodi constituta sicut decuit exequenti huiusmodi praeuaricatorem sua auctoritate detrudere?
95.28
sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more maiorum etiam sine ulla synodo praecedente et absoluendi quos synodus inique damnauerat et damnandi nulla existente synodo quos oportuit habuerit facultatem. sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat; quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absoluit.
95.29
sanctae memoriae nihilominus Iohannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnarat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola. quia non consensit, absoluit, itemque sanctae memoriae Flauianum pontificum Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit. absoluit potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnauit et impiam synodum non consentiendo sola submouit ac pro ueritate ut synodus Calchedonensis fieret sola decreuit. in qua pontificibus innumeris.
95.30
qui latrocinio corruerant Epheseno, ueniam poscentibus sola concessit et in sua perfidia permanentes nihilominus sua auctoritate prostrauit. quam congregatio, quae illic pro ueritate reparanda conlecta fuerat, est secuta, quoniam, sicut id, quod prima sedes non probauerat, constare non potuit, sic quod illa censuit iudicandum, ecclesia tota suscepit.
95.31
ubi etiam consequenter ostenditur, quia male gesta synodus, id est contra scripturas sanctas, contra doctrinam patrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito ecclesia non recepit et praecipue sedes apostolica non probauit, per bene gestam synodum, id est secundum scripturas sanctas, secundum traditionem patrum, secundum ecclesiasticas regulas pro fide catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit ecclesia, quam maxime sedes apostolica conprobauit, ut debuerit, et potuerit inmutari: bene uero gestam synodum iuxta supra dictum modum noua synodo nullatenus inmutandam.
95.32
proinde si Eutychem fatentur haereticum, male gestam apud Ephesum synodum, qua est receptus, pariter fatebuntur et perbene gestam synodum Colchedonensem, qua Eutyches uel cum eo sentientes talia sunt reiecti, uelint nolintque consentient. atque ideo bene gestam synodum nouis exagitationibus refricari non licuisse cognoscant.
95.33
qui si forsitan dixerint eo tenore Ephesenam quoque synodum non licuisse mutari, rursus haec eadem, quae supra deprompsimus, planius repetita perpendant, id est quia contra fidem, contra ueritatem communionemque catholicam atque apostolicam uereque Christianam non recte gesta synodus legitima synodo pro fide, ueritate, communione catholica uereque Christiana modis omnibus secludenda est et iniusta synodus iusta synodo submouenda, pro fide autem et ueritate et communione catholica atque apostolica bona synodus uereque Christiana semel acta nulla nec potest nec debet nouae synodi iteratione conuelli sed secundum bene gestam synodum recteque praefixam, si quis ab eius tramite deuiarit, consequenter ac sufficienter eius definitione plectendus meritoque illius subiacet constitutis.
95.34
nec opus est per singulos quosque deuiantes iureque plectendos nouas rursus synodos introduci, cum ex illius tramite, quae auctorem cum errore damnauit, quisquis quolibet modo quolibet titulo complex eiusdem fuerit factus erroris et eius se contagione uel communione polluerit, competenter et particeps eiusdem damnationis existat eiusque poena teneatur obstrictus, cuius maluit inire consortium.
95.35
quaero ergo ab his, quid de Eutyche sentiant: fuisse haereticum an adserunt non fuisse? si non fuisse contendunt, quid ambagibus agunt, quid circuitionibus praestigiisque se contegunt? palam se Eutychianos esse pronuntient, ut in eius sacrilego furore conuicti ueritatis molibus obruantur aperteque cognoscant, non solum haec ipsa pestis Eutychiana quantum Christiano dogmati probetur inimica sed quantas alias haereses easque grauissimas in sua prauitate contineat, ut in quibus foueis uolutentur et in quod praecipitium barathrumque mergantur, intellegant.
95.36
simul autem, si Eutychem haereticum negant, omnimodis publicatur, quod ideo de nominibus Eutychianae pesti communicantium suppresso ueluti hoc ipso errore contendunt, ut nos per talium nominum, quod absit, insidias captiosasque tendiculas in Eutychetis insaniam nitantur inducere; quod quidem, etiamsi non negent, siue scientes siue nescientes facere confutantur.
95.37
sin uero et Eutychen haereticum negare non audent, restat ut contra catholicam fidem non synodum nuncupandam sed conspirationem potius perditorum fuisse consentiant, quae apud Ephesum Eutychete reducto perculit sanctae memoriae Flauianum cunctosque qui illic aderant sacerdotes militari terrore compulerit tanto sceleri praebere consensum, atque ideo nobis necesse est prauam peruersamque conspirationis illius et latrocinalem fuisse perhibeant actionem eamque debuisse modis omnibus aboleri et ideo iustam bonam ueraciter Christianam Chalcedonensem synodum processisse definiant in his, quibus Eutychete depulso cum suo fautore Dioscoro haeresim eorum erroremque damnarit.
95.38
hanc ergo synodum, ut dictum est, bonam ueram iustam Christianamque esse non dubitent, per quam illa noxia sit remota; perspiciant ergo tandemque concedant quod. quisquis ab eius iustae et Christianae ueraeque synodi fide communione et ueritate deuiarit uel ab ea deuiantibus sese communione miscuerit, sufficienter atque competenter secundum ipsius definita teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoueri, bona uero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari. ne ipsa retractatio eius constitutis deroget firmitatem.
95.39
proinde quicumque congregationis Ephesenae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt et non palam se sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat. profitentur? quod si refugiunt atque Eutychen se perhibent execrari. simul ergo et Ephesenam, qua male receptus est, conspirationem iure cassatam et Calchedonensem synodum, qua reiectus est, merito consentient institutam atque ita synodum, quae pro fide et communione et ueritate catholica atque apostolica sit praefixa, secundum ueterum formam, sicut dictum est, perspicient nouellis non potuisse quaestionibus uentilari sed iuxta eius tenorem semel legitime iusteque depromptum et iure probari recta sectantes et sentientes contraria refutari.
95.40
quod sedes apostolica sicut decuit antiqua traditione custodiens non synodum duxit iterandam sed in eius praeuaricatore pellendo hanc eandem synodum potius exequendam.
95.41
Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum haec ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac, quam superius adstruximus, et multiplici potest ratione conuinci, multo magis tamen Acacio non licuisse fatebitur ista temptare. dicat ergo, qua ipse synodo Iohannem secundae sedis antistitem qualemcumque, certe catholicum et a catholicis ordinatum nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum et haereticum manifestum Petrum sua quoque executione damnatum pontifici catholico permiserit subrogari, cum etiamsi reus manifestus esset Iohannes, post eum saltem catholicum conuenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctae memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator.
95.42
qua synodo tertiae sedis episcopum Calendionem idem expelli fecit Acacius ac nihilominus eidem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? qua denique per totum Orientem synodo eiectis orthodoxis nullo crimine maculatis prauos quosque et criminibus inuolutos sua prouisione supposuit? qua synodo tot aliena priuilegia nefandus populator inuasit? sed libri non sufficiunt, si tragoedias eius, quas per ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim scribere moliamur.
95.43
An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem nisus est iactare personam? cur igitur, quando uoluit, obstitit Basilisco, tyranno certe et haeretico uehementer infesto? cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit uoluntatem? ecce potuit et in aliis resultare, si uellet.
95.44
sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio nec hoc eum fallere litteris suis ipse pariter testatur Acacius, qui et eum nihilominus uniuersa recte gessisse conscripsit et suo consilio haec eadem gesta non tacuit?
95.45
quasi uero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praeuaricator extiterit et non in omnibus, quos uel fecit depulsis catholicis pontificibus tamquam tyrannus ecclesiis quibusque praeponi uel taliter praepositis peruersa communione permixtus est! qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores uiuis sacerdotibus adhiberi.
95.46
quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus propria sede deiectis non nisi haeretici potuerint introduci? quibus tamen cunctis uel auctor fuit Acacius subrogandis uel subrogatis communicator accessit, his utique, qui a communione haereticorum nullatenus discrepabant.
95.47
cur ergo uel cum haec so fieri uideret Acacius non sicut sub Basilisco iam fecerat ad apostolicam sedem referre curauit, ut, si solus ipse non poterat, iunctis cum eadem consiliis atque tractatibus apud imperatorem possent, quae religioni conpeterent, allegari? nam si Basiliscus, ut dictum est, tyrannus et haereticus scriptis apostolicae sedis uehementer infractus est et a plurimis
95.48
reuocatus excessibus, quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum uideri uolebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum eiusdem Acacii esset specialis fautor et amator et qui litteris suis tam ipsum Acacium quam sanctae memoriae papam Simplicium magnis laudibus extulisse doceretur, quod haereticis constantissime restitisset? cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae pro haereticis desiderabat impleri?
95.49
Ponamus tamen etiamsi nulla synodus praecessisset, cuius apostolica sedes recte fieret executrix: cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? numquid cum his, qui iam participes tenebantur Acacio et per Orientem totum catholicis sacerdotibus uiolenter exclusis perque exilia diuersa relegatis socii euidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes quam sedis apostolicae scita consulerent?
95.50
cum quibus ergo erat synodus ineunda? catholici pontifices fuerant undique iam depulsi solique remanserant socii perfidorum, cum quibus iam nec licebat habere conuentum, quia moris ecclesiastici omnino non esset cum his, qui pollutam communionem tenerent permixtamque cum perfidis, ullum miscere concilium propheta quoque dicente: non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui congregationem malignorum et cum impiis non sedebo.
95.51
recte igitur per Calcedonensis synodi formam huiusmodi praeuaricatio repulsa est potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum nec cum talibus haberi licebat, adducta est. nam et quid ageretur de fide catholica, si intellegere uoluissent, ignorare non poterant, cum uiderent catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum nouas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et ceteri quid cauerent ex illorum discere qualitate potuissent.
95.52
restat igitur, ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dediderunt, meritoque ab apostolica sede ceterisque catholicis non iam consulendi erant potius sed notandi.
95.53
Risimus autem, quod praerogatiuam uolunt Acacio conparari, quia episcopus fuerit regiae ciuitatis. numquid apud Rauennam, apud Mediolanum, apud Sirmium, apud Triueros multis temporibus non constitit imperator? numquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputa tam quippiam suis dignitatibus usurparunt? numquid Acacius ut Iohannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet Petrumque in haeresi iam detectum atque damnatum absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltem illic habita hoc audacter arripuit? ut Calendionem de Antiochia depelleret haereticumque Petrum, quem ipse quoque damnauerat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur?
95.54
si certe de dignitate agitur ciuitatum. secundae sedis et tertiae maior est dignitas sacerdotum quam eius ciuitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur sed nec inter metropolitanorum iura censetur. nam quod dicitis\' regiae ciuitatis\', alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. sicut enim quamuis parua ciuitas praerogatiuam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio sub eadem tunc firma, tunc libera, tunc prouecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.
95.55
postremo si sibi de imperatoris praesentia blandiuntur et inde putant Constantinopolitanae ciuitatis episcopi potiorem fieri posse personam, audiant Marcianum eiusdem principem ciuitatis. posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens contra regulas optinere nihil potuit, sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum. quod canonum regulas uiolari nulla fuerit ratione perpessus;
95.56
audiant Anatolium eiusdem sedis antistitem clerum potius Constantinopolitanum quam se temptasse talia confitentem atque in apostolici praesulis totum dicentem positum potestate ipsumque beatum papam Leonem sedis apostolicae praesulem, cuius synodus Chalcedonensis auctoritate firmata est, quidquid ultra quam ab eodem pro fide et communione catholica atque apostolica illic agendum constaret esse delegatum, per occasionem congregationis illius praeter Nicaenos canones noua uideretur actione temptatum, conpetenti refutatione uacuasse
95.57
eaque nihilominus etiam sub sanctae memoriae papa Simplicio legatum sedis apostolicae sanctae memoriae Probum Canusinae urbis episcopum Leone principe tunc petente praesente docuisse nullatenus posse temptari neque his prorsus praebuisse consensum; atque ideo non ad ciuitatis cuiuslibet respiciant qualitatem sed modum dispensationis ecclesiasticae paterna traditione firmatum conuenienter obseruent.
95.58
Dicatur autem de Alexandrino et Antiocheno episcopis certis ex causis principem magis illa, quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cuius familiaritate et fauore fruebatur, saluam fore de eiusdem iniuria contumeliaque uindictam, tantum ut ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et noua in utroque pontifice causa esset exorta et nouam discussionem consequenter inquireret, et. sicut semper esset effectum ac diuinae pariter leges humanaeque censerent, ut sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenirent, non a saeculari uiderentur qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accedente non tamen religionem ullatenus excedentes.
95.59
potestate percelli. an ad haec iusta ratione principi suggerenda non erat regiae ciuitatis honore sublimis? si factus erat illa regia ciuitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior; si autem in his, quae pro religione fuerant exserenda, extitit contemptibilis atque despectus et aut segnis aut fiduciam non habens intimandi. in quo per regiam ciuitatem maior effectus est? an ut per eam suae praeuaricationis exereret potius tyrannidem quam causas religionis legitime procuraret?
95.60
Nathan propheta palam publiceque in facie regi Dauid et commissum pronuntiauit errorem et ipsum conmisisse non tacuit et confessione correctum consequenter absoluit. beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos ecclesiae maiori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit atque ad paenitentiam redegit regiam potestatem. beatae memoriae papa Leo. sicut legitur, imperatorem Theodosium iuniorem Epheseno latrocinio libere coarguit excedentem.
95.61
sanctae memoriae quoque papa Hilarus Anthemium imperatorem, cum Filotheus Macedonianus eius familiaritate suffultus diuersarum conciliabula noua sectarum in urbem uellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam, ne id fieret, clara uoce constrinxit in tantum, ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator.
95.62
sanctae memoriae nihilominus papa Simplicius et post eum sanctae memoriae papa Felix non solum Basiliscum tyrannum sed etiam imperatorem Zenonem pro isdem ipsis excessibus auctoritate libera saepius increpasse noscuntur flectique potuisset. nisi Constantinopolitani praesulis accenderetur instinctu, qui particeps externae communionis effectus necessario, in quod inciderat, iam fouebat, malens in suae praeuaricationis obstinatione persistere quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probauit euentus.
95.63
ecce nuper Honorico regi Uandalicae nationis uir magnus et egregius sacerdos Eugenius Cartaginensis episcopus multique cum eodem catholici sacerdotes constanter restitere saeuienti cunctaque extrema tolerantes hodieque persecutoribus resistere non omittunt. nos quoque Odouacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, deo praestante nullatenus paruisse manifestum est.
95.64
hic autem uir bonus Acacius et sacerdos eximius in tantum se et suggerere potuisse monstrauit et noluisse deprompsit, immo fauisse patefecit, ut et imperator cuncta se ex eius gessisse consilio non taceret et ipse imperatorem magnis praeconiis eleuaret ista facientem seseque proderet his agendis rebus fuisse participem.
95.65
Sed esto, Calendion imperatoris nomen abstulerit, Iohannes principi mentitus fuisse iactetur: quae tamen cum nouae essent causae, noua debuit ecclesiastica prouenire discussio. an qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interueniente synodo deici debuerunt et in deum, qui summus et uerus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem diuini sacramenti studentem miscere cum perfidis secundum synodum, qua haec est damnata perfidia. non oportebat expelli?
95.66
quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis et indubitanter haereticis intromissis? nouae certe erant causae et his consequenter noua synodus debebatur. cur tunc non uenit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscumque synodus celebranda, ut quocumque uel colorato iudicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices uiderentur exclusi, non solum quarumcumque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites?
95.67
his omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius communicando cunctis, qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati. apostolus autem dicit non solum qui faciunt sed et qui consentiunt facientibus reos indubitanter adscribi. an haec licuit saeculari potestati et actis talibus Acacio consentienti absque ulla synodo, quam ipsa rerum nouitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere et sedi apostolicae non licuit secundum tenorem synodi Calcedonensis in ueteri utique causa et ueteri constituto iusta definitione damnata inimicis synodi Calchedonensis Acacium conmunicantem a sua conmunione depellere?
95.68
Sed inquiunt: Acacius principi obuiare non potuit. cur Basilisco, quia uoluit, obuiauit? cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamuis latenter hoc fecerit, communicare uideretur, non commodauit adsensum? ecce resultanti non institit imperator, ecce uim nolenti non intulit, ecce refugienti contagia manifesta concessit.
95.69
postremo cur tanto tempore, cum ista gererentur uel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam. a qua sibi curam illarum regionum nouerat delegatam, referre maturauit sed prius laudator factus est ipse gestorum quam uel praemoneret talia esse temptanda uel, ne temptarentur, obsisteret, sicut sub Basilisco iam fecerat? cur illis ceteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti? postremo si ille defuit suis partibus et quae sacerdoti catholico competerent agere fastidiuit, ideo sedes apostolica, quod ad eam pertinebat, uel potuit uel debuit praeterire?
95.70
Quolibet igitur modo haereticorum complicem refutauit et consortem communionis externae a sua communione dimouit nec opus fuit noua synodo. cum ueteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet, nec opus fuit ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei, non ignorasse manifestum est et communicando haereticis subrogatis facto tali consensisse.
95.71
non dubium est etiam, cum externae communionis effectis nec potuisse nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. ecce agnouerunt in eorum professione, qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur. ecce agnouerunt, quemadmodum a talibus recedendo, immo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deuiarit Acacius seque pariter cum eodem errori subdiderint.
95.72
ecce agnouerunt, quam iustis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant et hi qui perstantibus obuiabant ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius( ad cuius praecipue uocatus examen uel uenire uel mittere non curauit, ut se de his omnibus, si confidebat, absolueret) eiusque pariter quicumque complices extiterunt, atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum- suis consortibus catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse, iureque sententiam ille damnationis excepit ceteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem\' se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus.
95.73
cui Acacio si conmunicauerant Orientales episcopi antequam huc referret. pari utique reatu sine dubio probabantur inuolui iureque per illum transgressionis sententiam susceperunt tamquam facti cum eodem communionis externae. qui utique non consuli tamquam nostrae communionis homines iam deberent sed tamquam in contrario positi consortio refutari; si uero non communicauerant antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant et ipsi de eodem potius huc referre atque apostolicae sedis uigore perculsum merito comprobare cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam.
95.74
sed quia ab illorum societate desciuerant et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant: quia in sortem reciderant praeuaricatoris Acacii et illius se sine dubio peruidebant sententia consequenter adstringi, ob hoc eum uideri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praeuaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt.
95.75
sed sicut hi simili conditione constricti complicem suum non possunt iudicare non iure damnatum neque rei reum possunt conpetenter absoluere, sic illo iuste praeuaricatore damnato ipsi quoque pari iacent damnatione prostrati neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolui, quia sicut per unum scribentem eorum omnium uulgata transgressio est, qui in eandem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat uel scribendo omnium prodiderat uoluntates, transgressione punita pariter quoque cum eodem uel in eodem est complicum transgressio punita cunctorum.
95.76
quae tamen sententia in Acacium destinata etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cuius erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praecipue cum secrete dirigenda uideretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum, tamen, quia orthodoxis ubique deiectis et haereticis tantummodo eorumque consortibus iam relictis in Oriente catholici pontifices aut residui omnino non essent aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter in Acacium sententiam cognouit fuisse prolatam.
95.77
quae congregatio facta pontificum non contra Calcedonensem, non tamquam noua synodus contra ueterem primamque conuenit sed potius secundum tenorem ueteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est, ut satis appareat ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi iam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret, pro intemerata fide et sincera conmunione tractatum.
95.78
Quae cum uniuersa nouerint qui uidentur orientalibus ecclesiis nunc praeesse, propterea Christianam reparari legitima curatione refugiunt unitatem, quia occasionem dissensionis huius suis ambitionibus suffragantem deponere iam recusant, qua sine auctoritate sedis apostolicae omnium ecclesiarum passim iura confundant, magis eligentes in errore persistere quam praesumptionum suarum perdere facultatem, plus usurpationum suarum licentiam diligentes quam diuini iudicii tenentes corde respectum. in quo necesse est, uelint nolint.
95.79
tam de fidei communionisque catholicae atque apostolicae sinceritate neglecta quam de paternis canonibus euidenter inruptis recipiant quod merentur, nisi, dum hic tempus admittit, haec damnationis aeternae pericula correctis mentibus studeant declinare, ut possint non tales permanere, quibus insolubilis est lata sententia, sed a talibus recedentes ab eadem sententia non teneri. quae sicut in errore durantibus numquam soluenda praefixa est. sic ab his erit aliena, qui extiterint puniendae prauitatis inmunes.
95.80
Haec uero ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus, quamuis eadem latius, si dominus concesserit facultatem, studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit. praepropere censuisse et non habere, quod iuste possit opponere, peruersa doceatur improbitas.
95.81
recte autem faciet uestra dilectio, ut ista quae scribimus pariter et catholicis et contraria sapientibus innotescant, quo et sanis necessaria firmitas et male sanis conpetens medicina praebeatur. Dat. Kal. Febr.< post> cons. Uiatoris u. c.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).