Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
107.1
Si cui quid cupido optantique obtigit unquaminsperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro, quod te restituis, Lesbia, mi cupido: restituis cupido atque insperanti, ipsa refers tenobis. o lucem candidiore nota! quis me uno vivit felicior, aut magis hac resoptandas vita dicere quis poterit?