Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
10.1
Varus me meus ad suos amoresvisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tunc repente visum est, non sane inlepidum neque invenustum. huc ut venimus, incidere nobissermones varii, in quibus, quid essetiam Bithynia, quo modo se haberet, ecquonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsisnec praetoribus esse nec cohorti, cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumatorpraetor nec faceret pili cohortem.' at certe tamen,' inquiunt,' quod illicnatum dicitur esse comparasti, ad lecticam homines.' ego, ut puellaeunum me facerem beatiorem,' non,' inquam,' mihi tam fuit maligne, ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.' at mi nullus erat neque hic neque illicfractum qui veteris pedem grabatiin collo sibi conlocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem,' quaeso,' inquit,' mihi, mi Catulle, paulumistos commoda: nam volo ad Sarapimdeferri.'' Mane,' inquii puellae,' istud quod modo dixeram, me habere, fugit me ratio: meus sodalisCinna est Gaius; is sibi paravit. verum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta vivis, per quam non licet esse neglegentem.'