Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
13.1
Cenabis bene, mi Fabulle, apud mepaucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnamcenam, non sine candida puellaet vino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, venuste nostercenabis bene; nam tui Catulliplenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amoresseu quid suavius elegantiusve est: nam unguentum dabo, quod meae puellaedonarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabistotum ut te faciant, Fabulle, nasum.