Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
22.1
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut pluraperscripta, nec sic, ut fit, in palimpsestorelata: chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora, rubra membrana, derecta plumbo et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urbanusSuffenus unus caprimulgus aut fossorrursus videtur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? Qui modo scurraaut si quid hac re tritius videbatur, idem infaceto est infacetior ruresimul poemata attigit, neque idem unquamaeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquamquem non in aliqua re videre Suffenumpossis. Suus cuique attributus est error, sed non videmus manticae quod in tergo est.