Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Icarmina
CatullusIcarmina 23 · vulgataMore by Catullus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
23.1
Furi, cui neque servus est neque arcanec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorumdentes vel silicem comesse possunt, est pulchre tibi cum tuo parenteet cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulchre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves ruinas, non furta impia, non dolos veneni, non casus alios periculorum. atqui corpora sicciora cornuaut si quid magis aridum est habetissole et frigore et esuritione. quare non tibi sit bene ac beate? a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno; atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non unquam digitum inquinare possis. haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parvi, et sestertia quae soles precaricentum desine: nam satis beatu' s.

Intertext edge

Open linked passage

Note