Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
29.1
Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata GaIliahabebat ante et ultima Britannia? Cinaede Romule, haec videbis et feres? et ille nunc superbus et superfluensperambulabit omnium cubiliaut albulus columbus aut Adoneus? cinaede Romule, haec videbis et feres? es impudicus et vorax et aleo. eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista vestra diffututa mentuladucenties comesset aut trecenties? quid est alid sinistra liberalitas? parum expatravit an parum elluatus est? paterna prima lancinata sunt bona; secunda praeda Pontica; inde tertiaHibera, quam scit amnis aurifer Tagus. nunc Galliae timetur et Britanniae. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potestnisi uncta devorare patrimonia? eone nomine urbis opulentissimesocer generque, perdidistis omnia?