Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Icarmina
CatullusIcarmina 30 · vulgataMore by Catullus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
30.1
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent; quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis. eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, meinducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaqueventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

Intertext edge

Open linked passage

Note