Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Icarmina
CatullusIcarmina 37 · vulgataMore by Catullus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
37.1
Salax taberna vosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas vobis, solis licere quidquid est puellarumconfutuere et putare ceteros hircos? an, continenter quod sedetis insulsicentum an ducenti, non putatis ausurumme una ducentos irrumare sessores? atqui putate: namque totius vobisfrontem tabernae sopionibus scribam. puella nam mi, quae meo sinu fugit, amata tantum quantum amabitur nulla, pro qua mihi sunt magna bella pugnata, consedit istic. hanc boni beatiqueomnes amatis, et quidem, quod indignum est, omnes pusilli et semitarii moechi: tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili, Egnati, opaca quem bonum facit barbaet dens Hibera defricatus urina.

Intertext edge

Open linked passage

Note