Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
39.1
Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque. si ad rei ventum estsubsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille. si ad pii rogum fililugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille. quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet. hunc habet morbumneque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum est te mihi, bone Egnati. si urbanus esses aut Sabinus aut Tibursaut parcus Umber aut obesus Etruscusaut Lanuvinus ater atque dentatusaut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut qui libet qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem; nam risu inepto res ineptior nulla est. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet manedentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.