Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
42.1
Adeste, hendecasyllabi, quot estisomnes undique, quotquot estis omnes. iocum me putat esse moecha turpiset negat mihi vestra redditurampugillaria, si pati potestis. persequamur eam, et reflagitemus. quae sit quaeritis? illa quam videtisturpe incedere, mimice ac molesteridentem catuli ore Gallicani. circumsistite eam, et reflagitate:' moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.' non assis facis? o lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse. sed non est tamen hoc satis putandum. quod si non aliud potest, ruboremferreo canis exprimamus ore. conclamate iterum altiore voce' moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.' sed nil proficimus, nihil movetur. mutanda est ratio modusque nobis, si quid proficere amplius potestis,' pudica et proba, redde codicillos.'