Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
44.1
O funde noster seu Sabine seu Tiburs( nam te esse Tiburtem autumant quibus non estcordi Catullum laedere: at quibus cordi estquovis Sabinum pignore esse contendunt), sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbanavilla malamque pectore expuli tussim, non immerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitoremplenam veneni et pestilentiae legi. hic me gravido frigida et frequens tussisquassavit usque dum in tuum sinum fugiet me recuravi otioque et urtica. quare refectus maximas tibi gratesago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scriptaSesti recepso, quin gravedinem et tussimnon mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.