Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Icarmina
CatullusIcarmina 64 · vulgataMore by Catullus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
64.1
Peliaco quondam prognatae vertice pinusdicuntur liquidas Neptuni nasse per undasPhasidos ad fluctus et fines Aeeteos, cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, auratam optantes Colchis avertere pellemausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, caerula verrentes abiegnis aequora palmis. diva quibus retinens in summis urbibus arcesipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequortortaque remigio spumis incanduit unda, emersere freti candenti e gurgite vultusaequoreae monstrum Nereides admirantes. illa, siqua alia, viderunt luce marinasmortales oculis nudato corpore nymphasnutricum tenus exstantes e gurgite cano. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. o nimis optato saeclorum tempore natiheroes, salvete, deum genus, o bona matrumprogenies, salvete iterumvos ego saepe meo, vos carmine compellabo, teque adeo eximie taedis felicibus aucteThessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores. tene Thetis tenuit pulcherrirna Nereine? tene suam Tethys concessit ducere neptemOceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? quae simul optatae finito tempore lucesadvenere, domum conventu tota frequentatThessalia, oppletur laetanti regia coetu: dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica TempeCrannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessitregia, fulgenti splendent auro atque argento. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae, tota domus gaudet regali splendida gaza. pulvinar vero divae geniale locatursedibus in medus, Indo quod dente politumtincta tegit roseo conchyli purpura fuco. haec vestis priscis hominum variata figurisheroum mira virtutes indicat arte. namque fluentisono prospectans litore DiaeThesea cedentem celeri cum classe tueturindomitos in corde gerens Ariadna furores, necdum etiam sese quae visit visere credit, ut pote fallaci quae tunc primum excita somnodesertam in sola miseram se cernat harena. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosae linquens promissa procellae. quem procul ex alga maestis Minois ocellissaxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passimipsius ante pedes fluctus salis adludebant. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictusilla vicem curans toto ex te pectore, Theseu, toto animo, tota pendebat perdita mente. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavitspinosas Erycina serens in pectore curasilla tempestate, ferox quo ex tempore Theseusegressus curvis e litoribus Piraeiattigit iniusti regis Gortynia tecta. nam perhibent olim crudeli peste coactamAndrogeoneae poenas exsolvere caediselectos iuvenes simul et decus innuptarumCecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. quis angusta malis cum moenia vexarentur, ipse suum Theseus pro caris corpus Athenisproicere optavit potius quam talia Cretamfunera Cecropiae nec funera portarentur. atque ita nave levi nitens ac lenibus aurismagnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgoregia, quam suavis exspirans castus odoreslectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtosaurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavitlumina quam cuncto concepit corpore flammamfunditus atque imis exarsit tota medullis. heu misere exagitans immiti corde furores, sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellamfluctibus in flavo saepe hospite suspirantem! quantos illa tulit languenti corde timores, quanto saepe magis fulgore expalluit auri, cum saevum cupiens contra contendere monstrumaut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis. non ingrata tamen frustra munuscula divispromittens tacito succendit vota labello. nam velut in summo quatientem bracchia Tauroquercum aut conigeram sudanti cortice pinumindomitus turbo contorquens flamine robureruit( illa procul radicitus exturbataprona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseusnequiquam vanis iactantem cornua ventis. inde pedem sospes multa cum laude reflexiterrabunda regens tenui vestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientemtecti frustraretur inobservabilis error. sed quid ego a primo digressus carmine pluracommemorem, ut linquens genitoris filia vultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in gnata deperdita laetabatur, omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, aut ut vecta rati spumosa ad litora Diaevenerit, aut ut eam devinctam lumina somnoliquerit immemori discedens pectore coniunx? saepe illam perhibent ardenti corde furentemclarisonas imo fudisse ex pectore voces, ac tum praeruptos tristem conscendere montesunde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, tum tremuli salis adversas procurrere in undasmollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querelis, frigidulos udo singultus ore cientem:' sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? sicine discedens neglecto numine divumimmernor ah devota domum periuria portas? nullane res potuit crudelis flectere mentisconsilium? tibi nulla fuit clementia praestoimmite ut nostri vellet miserescere pectus? at non haec quondam blanda promissa dedistivoce mihi, non haec miserae sperare iubebas, sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos: quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. nunc iam nulla viro iuranti femina credat, nulla viri speret sermones esse fideles: quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, dicta nihil meminere, nihil periuria curant. certe ego te in medio versantem turbine letieripui et potius germanum amittere creviquam tibi fallaci supremo in tempore deessem: pro quo dilaceranda feris dabor alitibusquepraeda neque iniecta tumulabor mortua terra. quaenam te genuit sola sub rupe leaena, quod mare conceptum spumantibus exspuit undis. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, talia qui reddis pro dulci praemia vita? si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vestras potuisti ducere sedesquae tibi iucundo famularer serva laborecandida permulcens liquidis vestigia lymphispurpureave tuum constemens veste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror aurisexsternata malo, quae nullis sensibus auctaenec missas audire queunt nec reddere voces? ille autem prope iam mediis versatur in undis, nec quisquam adparet vacua mortalis in alga. sic nimis insultans extremo tempore saevafors etiam nostris invidit questibus auris. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primoGnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauroperfidus in Creta religasset navita funem, nec malus hic celans dulci crudelia formaconsilia in nostris requiesset sedibus hospes! nam quo me referam? quali spe perdita nitor? Idaeosne petam montes? ah, gurgite latodiscernens ponti truculentum ubi dividit aequor? an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliquirespersum iuvenem fraterna caede secuta? coniugis an fido consoler memet amore, quine fugit lentos incurvans gurgite remos? praeterea nullo litus, sola insula, tecto, nec patet egressus pelagi cingentibus undis: nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensusquam iustam a divis exposcam prodita multamcaelestumque fidem postrema comprecer hora. quare, facta virum multantes vindice poenaEumenides, quibus anguino redimita capillofrons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc adventate, meas audite querelas, quas ego, vae miserae, extremis proferre medulliscogor inops, ardens, amenti caeca furore. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, vos nolite pati nostrum vanescere luctum, sed quali solam Theseus me mente reliquit, tali mente, deae, funestet seque suosque.' has postquam maesto profudit pectore vocessupplicium saevis exposcens anxia factis, adnuit invicto caelestum numine rector, quo nutu tellus atque horrida contremueruntaequora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseusconsitus oblito dimisit pectore cunctaquae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parentisospitem Erechtheum se ostendit visere portumnamque ferunt olim, classi cum moenia divaelinquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse:' gnate mihi longe iucundior unice vita, gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casusreddite in extrema nuper mihi fine senectae, quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtuseripit invito mihi te, cui languida nondumlumina sunt gnati cara saturata figura, non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querelascanitiem terra atque infuso pulvere foedans, inde infecta vago suspendam lintea malo, nostros ut luctus nostraeque incendia mentiscarbasus obscurata decet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechtheiadnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita cordehaec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestemcandidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia menteagnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.' haec mandata prius constanti mente tenentemThesea ceu pulsae ventorum flamine nubesaerium nivei montis liquere cacumen. at pater, ut summa prospectum ex arce petebatanxia in adsiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea veli, praecipitem sese scopulorum e vertice iecitamissum credens immiti Thesea fato. sic funesta domus ingressus tecta paternamorte ferox Theseus, qualem Minoidi luctuobtulerat mente immemori, talem ipse recepit. quae tum prospectans cedentem maesta carinammultiplices animo volvebat saucia curas. at parte ex alia florens volitabat Iacchuscum thiaso satyrorum et Nysigenis sileniste quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore. quae tum alacres passim lymphata mente furebanteuhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmisaut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombosbarbaraque horribili stridebat tibia cantu. talibus amplifice vestis decorata figurispulvinar complexa suo velabat amictu. quae postquam cupide spectando Thessala pubesexpleta est, sanctis coepit decedere divis. hic, qualis flatu placidum mare matutinohorrificans Zephyrus proclivas incitat undasaurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsaeprocedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescuntpurpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tectaad se quisque vago passim pede discedebant. quorum post abitum princeps e vertice Peliadvenit Chiron portans silvestria dona: nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnismontibus ora creat, quos propter fluminis undasaura parit flores tepidi fecunda Favoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore. confestim Penios adest, viridantia Tempe, Tempe quae silvae cingunt super impendentes, naiasin linquens Doris celebranda choreis, non vacuus: namque ille tulit radicitus altasfagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sororeflammati Phaethontis et aeria cupressu. haec circum sedes late contexta locavit, vestibulum ut molli velatum fronde vireret. post hunc consequitur sollerti corde Prometheusextenuata gerens veteris vestigia poenaequam quondam silici restrictus membra catenapersolvit pendens e verticibus praeruptis. inde pater divum sancta cum coniuge natisqueadvenit, caelo te solum, Phoebe, relinquensunigenamque simul cultricem montibus Idri: Pelea nam tecum pariter soror adspernata estnec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motuveridicos Parcae coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique vestiscandida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, aeternumque manus carpebant rite laborem. laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinisformabat digitis, tum prono in pollice torquenslibratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellisquae prius in levi fuerant exstantia filo. ante pedes autem candentis mollia lanaevellera virgati custodibant calathisci. haec tum clarisona vellentes vellera vocetalia divino fuderunt carmine fata, carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:' o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. adveniet tibi iam portans optata maritisHesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentem perfundat amorelanguidulosque paret tecum coniungere somnoslevia substernens robusto bracchia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nulla domus tales unquam contexit amores, nullus amor tali coniunxit foedere amantesqualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursusflammea praevertet celeris vestigia cervae. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campiTroicaque obsidens longinquo moenia belloperiuri Pelopis vastabit tertius heres. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. illius egregias virtutes claraque factasaepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinemputridaque infirmis variabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. namque velut densas praecerpens messor aristassole sub ardenti flaventia demetit arva, Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum acervisalta tepefaciet permixta fiumina caede. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. denique testis erit morti quoque reddita praedacum teres excelso coacervatum aggere bustumexcipiet niveos percussae virginis artus. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivisurbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra, quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum submisso poplite corpus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. quare agite optatos animi coniungite amores. accipiat coniunx felici foedere divam, dedatur cupido iam dudum nupta marito. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illam nutrix orienti luce revisenshesterno collum poterit circumdare filo( currite ducentes subtegmina, currite, fusi), anxia nec mater discordis maesta puellaesecubitu caros mittet sperare nepotes. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.' talia praefantes quondam felicia Peleicarmina divino cecinerunt pectore Parcae. praesentes namque ante domos invisere castasheroum et sese mortali ostendere coetucaelicolae nondum spreta pietate solebant. saepe pater divum templo in fulgente, revisensannua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros. saepe vagus Liber Parnasi vertice summoThyiadas effusis euantis crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentesacciperent laeti divum fumantibus aris. saepe in letifero belli certamine Mavorsaut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgoarmatas hominum est praesens hortata catervas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera natiLiber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia natoimpia non verita est divos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furoreiustificam nobis mentem avertere deorum. quare nec talis dignantur visere coetusnec se contingi patiuntur lumine claro.

Intertext edge

Open linked passage

Note