Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
65.1
Etsi me adsiduo defectum cura doloresevocat a doctis, Ortale, virginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetusmens animi: tantis fluctuat ipsa malis,— namque mei nuper Lethaeo gurgite fratrispallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellusEreptum nostris obterit ex oculis.... nunquam ego te vita frater amabilioradspiciam posthac: at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbrisDaulias absumpti fata gemens Ityli,— sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mittohaec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventiseffluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malumprocurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur; atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.