Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
68.1
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerboconscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undissublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somnodesertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musaeoblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicummuneraque et Musarum hinc petis et Veneris. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est, iucundum cum aetas florida ver ageret, multa satis lusi; non est dea nescia nostriquae dulcem curis miscet amaritiem: sed totum hoc studium luctu fraterna mihi morsabstulit. o misero frater adempte mihi, tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. cuius ego interitu tota de mente fugavihaec studia atque omnes delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catulloesse quod hic quisquis de meliore notafrigida deserto tepefactet membra cubili, id, Manli, non est turpe, magis miserum est. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit quod Romae vivimus: illa domus, illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente malignaid facere aut animo non satis ingenuoquod tibi non utriusque petenti copia parta est: ultro ego deferrem, copia si qua foret. non possum reticere, deae, qua me Allius in reiuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetasillius hoc caeca nocte tegat studium: sed dicam vobis, vos porro dicite multismilibus et facite haec charta loquatur anus... notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telamin deserto Alli nomine opus faciat. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curamscitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupeslymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque adsiduo tabescere lumina fletucessarent tristique imbre madere genae, qualis in aerii perlucens vertice montisrivus muscoso prosilit e lapide, qui, cum de prone praeceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamencum gravis exustos aestus hiulcat agros. hic, velut in nigro iactatis turbine nautislenius adspirans aura secunda venitiam prece Pollucis, iam Castoris implorata, tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominae, ad quam communes exerceremus amores. quo mea se molli candida diva pedeintulit et trito fulgentem in limine plantaminnixa arguta constituit solea, coniugis ut quondam flagrans advenit amoreProtesilaeam Laodamia domuminceptam frustra, nondum cum sanguine sacrohostia caelestis pacificasset eros. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, quod temere invitis suscipiatur eris. quam ieiuna pium desideret ara cruoremdocta est amisso Laodamia viro, coniugis ante coacta novi dimittere collumquam veniens una atque altera rursus hiemsnoctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere coniugio: quod scibant Parcae non longo tempore abesse, si miles muros isset ad Iliacos: nam tum Helenae raptu primores Argivorumcoeperat ad sese Troia ciere viros, Troia( nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia virum et virtutum omnium acerba cinis: quaene etiam nostro letum miserabile fratriattulit. Hei misero frater adempte mihi, hei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcranec prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultumdetinet extremo terra aliena solo. ad quam tum properans fertur simul undique pubesGraeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moechaotia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia, ereptum est vita dulcius atque animaconiugium: tanto te absorbens vertice amorisaestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneumsiccare emulsa pingue palude solum, quod quondam caesis montis fodisse medullisaudit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagittaperculit imperio deterioris eri, pluribus ut caeli tereretur ianua divis, Hebe nec longa virginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tunc indomitam ferre iugum docuit. nam nec tam carum confecto aetate parentiuna caput seri nata nepotis alit, qui, cum divitiis vix tandem inventus avitisnomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollenssuscitat a cano vulturium capiti: nec tantum niveo gavisa est ulla columbocompar, quae multo dicitur improbiusoscula mordenti semper decerpere rostroquam quae praecipue multivola est mulier: sed tu horum magnos vicisti sola furores, ut semel es flavo conciliata viro. aut nihil aut paulo cui tum concedere dignalux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupidofulgebat crocina candidus in tunica. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo, rara verecundae furta feremus erae, ne nimium simus stultorum more molesti: saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, coniugis in culpa flagrantem concoquit iramnoscens omnivoli plurima furta Iovis. atqui nec divis homines componier aequum estingratum tremuli tolle parentis onus. nec tamen illa mihi dextra deducta paternafragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit mira munuscula nocteipsius ex ipso dempta viri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unisquem lapide illa diem candidiore notat. hoc tibi quod potui confectum carmine munuspro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat robigine nomenhaec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent divi quam plurima, quae Themis olimantiquis solita est munera ferre piis: sitis felices et tu simul et tua vitaet domus, in qua nos lusimus et domina, et qui principio nobis terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.