Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
73.1
Desine de quoquam quicquam bene velle mereriaut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne: immo etiam taedet, taedet obestque magis: ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urgetQuam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.