Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
84.1
Chommoda dicebat, si quando commode velletdicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutumcum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic liber avunculus eius, sic maternus avus dixerat atque aviahoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, cum subito adfertur nuntius horribilisIonios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.