Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
88.1
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sororeprurit et abiectis pervigilat tunicis? quid facit is patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris? suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethysnec genitor nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.