Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Icarmina
CatullusIcarmina 8 · vulgataMore by Catullus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
8.1
Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebatamata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat. fulsere vere candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura. vale, puella! iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam: at tu dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta, vae te! quae tibi manet vita! quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.

Intertext edge

Open linked passage

Note