Icarmina
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/catullus" aria-label="More works by Catullus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
97.1
Non( ita me di ament) quicquam referre putaviutrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud, verum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestumeientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino? quem si qua attingit, non illam posse putemusaegroti culum lingere carnificis?