Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Christianus Druthmarusfl.880
Expositio in Matthaeum
Matt 1.10
Choose a text More by Christianus Druthmarus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8863 Exinma
1.10.1
INCIPIT PROLOGUS. CAPUT X. De octo beatitudinibus.
1.10.1
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem. Tria refugia sibi Dominus elegit, quandocunque turbae multae ad audienda verba ipsius convenerunt. Montem istum Thabor, et lacum Genesar, et templum Domini. Sex quoque turbae sequebantur eum, diversa voluntate: primo discipuli propter amorem ad praedicationem ejus audiendam; alii propter sanitatem; alii propter admirationem videre eum cupientes miracula facere; alii propter indigentiam cupientes saturari ab illo, vel aliquid eleemosynae in denariis, aut in alia re accipere; Pharisaei vero vel ministri eorum, ob reprehensionem. Ascendit in montem: in superiori montis, secretiora loquens discipulis; in inferioribus autem, turbis, ubi etiam quinque millia hominum satiavit. Et cum sedisset. Videlicet segregatus a turbis. Sedere Dei, est spiritaliter incarnatum eum esse, quia quasi contractum eum esse incarnatum, hoc est non esse talem, qualis est in sua divinitate. Discipuli ejus accesserunt ad eum. Sicut alacres, sicut domestici, sicut electi de turbis, digni audire mysterium regni coelorum, quod turbae audire nequibant. Et aperiens os suum. Qui prius ora aperuerat prophetarum. Docebat eos. Qui docuerat aliquando per legislatores et prophetas, nunc per semetipsum dicens: Beati pauperes spiritu. Non dicit absolute pauperes, sed addit spiritu, quia multi inviti sunt pauperes; sed de his dicit, qui cum possint esse divites, propter Deum paupertatem sectantur, sive non habent voluntatem habendi, sicut apostoli ad quos haec loquebatur. Sive pauperes spiritu, humiles: de quibus scriptum est: Et humiles spiritu salvabit. Et de his per Isaiam: Spiritus Domini super me: ad annuntiandum pauperibus misit me. Quoniam ipsorum est regnum coelorum. Vita scilicet aeterna.
1.10.2
Beati mites. Id est mansueti. Hanc virtutem Dominus a se discere jussit dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde: mansuetus, manu assuetus dicitur: hoc est qui non despiciunt alios, sed omnes ut proximos amant et recipiunt; qui non sunt superbi, nec dedignantur caeteros. Ipsi possidebunt terram. Non istam quae spinas et tribulos profert, quam crudelissimi et superbi magis possident, sed illam de qua dictum est: Credo videre bona Domini in terra viventium. Cujus possessorem describens psalmista, quasi pro triumphato diabolo dicit: Intende prospere, procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, etc. Per tria ista, illa terra Domini possidetur: videlicet veritatem, mansuetudinem, et justitiam. Beati qui lugent. Est luctus malus pro terreno damno lugere: quia tristitia hujus saeculi mortem operatur. Et beatus Gregorius dicit:« Absit ut aliquis fidelium de interitu mundi lugeat, nec de mundo, nec de mundana re Christianus lugere debet.» Est autem luctus bonus quem debent habere Christiani. Lugere eorum est in quibus memores sunt Dei praecepta praeterisse, vel non egisse quae Dei sunt, vel proximos suos debent lugere, qui a Deo exorbitant: sicut Samuel lugebat Saul praeterisse mandata Dei. Perfectorum quoque lugere est pro dilatione vitae aeternae et pro desiderio visionis Dei. Qui ergo aut pro recordatione peccaminum suorum, aut proximorum, seu pro futuro judicio, vel pro peregrinatione coelesti patria lugent, isti consolabuntur consolatione aeterna, quae terminum non habebit. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Qui semper faciunt justitiam, hoc est justa operantur, et semper plus cupiunt facere, et quasi faciendi famem patiuntur: isti saturabuntur de aeternis bonis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
1.10.3
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Misericordia, non solum est in re terrena, sed etiam in spiritali, ut adjuvemus proximos ubicunque possumus. Qui autem perituro non subvenit, si potest, occidit: et aequalis ille qui facit, et qui facienti consentit ut faciat. Misericordia autem a misero corde vocatur, si aliquid non possumus: vel in corde condoleamus: hoc de terrenis damnis, et erga nos commissis. Caeterum qui peccat in Deum, non est nostrum remittere: donec Deum credamus dimissum habere. Exemplum nobis est resuscitatio Lazari quem discipuli non antea solverunt, quam Dominus habuisset resuscitatum: nec pastor Ecclesiae peccatorem potest absolvere a peccatis, donec resuscitatus: hoc est immutatus fiat in anima. Quandiu aut in voluntate aut in opere talis est qualis fuit: frustra illi veniam promittit peccatorum. De talibus Dominus dicit: Personam in judicio cognoscere non est bonum. Et iterum: Non declines cor ad dexteram neque ad sinistram. Item: Si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus: si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?
1.10.4
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Illi sunt mundo corde, quos non remordet conscientia criminalis peccati, vel qui non cogitant aliud nisi quod bonum est. Mundus enim Deus a mundis corde videbitur in hoc saeculo oculis cordis, et sub quadam imagine in futura vita facie ad faciem. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici compositum verbum est, a pace et facio. Illi sunt pacifici, qui primum faciunt pacem in se vitiorum, ut non pugnent vitia contra virtutes, sed habeant pacatum Deum. Deinde studeant pacificare proximos suos in bono, non in malo. Non enim est bona pax quam mali habent; nec eam justus debet consentire, vel consors illius esse: quoniam proximum diligere, vitium debemus odire. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Qui bona faciunt, et mala pro eisdem bonis recipiunt; et sanctus Lampertus, et sanctus Leodegarius, vel alii innumeri. Sed et qui pro Christo persecutionem patiuntur, ut fecerunt omnes martyres. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Exponit istam octavam beatitudinem, quomodo sustineatur persecutio propter justitiam. Si male dicant nobis injuste et mentiantur; si persequantur injuste; si dixerint omne malum mentientes: nam si verum dixerint, non erimus beati. Et si propter peccata nostra persecutionem patiamur, non continuo erimus beati; sed si patienter sustineamus, et recognoscamus quia juste, et non tantum quantum meriti sumus: perveniemus quandoque ad beatitudinem si futura non accumulemus. Gaudete et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis. Si bona facientes adversis tundamur, certi esse possumus si patienter sustinemus, quia in futuro mercedem recipiemus. Si vero aliquid boni facimus, et prospera nobis arrident, timere debemus ne pro bonis quae fecimus, hic mercedem recipiamus. Si autem et mala facimus et prospera habemus, de inferno certi esse possumus. Si etiam et male habemus, et tamen de ipsis malis murmuramus: certi sumus, quia de his malis ad pejora perveniemus. Omnes istas beatitudines Christus complevit, quia nihil docuit nisi quae ante ipse complevit. Pauper fuit et rebus et corde, qui ait: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Mitis fuit, qui dixit: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Luxit aliorum peccata, qui videns civitatem flevit super illam. Esurivit et sitivit justitiam, qui dixit, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Misericors fuit, qui dixit: Misericordiam volo, et non sacrificium. Mundo corde fuit, qui dixit: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Pacificus fuit, qui dixit, Pacem meam relinquo vobis. Persecutionem passus est, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Samuel de principatu ejecerunt, Isaiam secuerunt, Eliam de terra ejecerunt; Jeremiam lapidaverunt, et non fuit bonus a saeculo, qui persecutionem non sustinuit in saeculo. Ideo gaudete in persecutionibus, si vultis esse socii in beatitudinibus. Vos estis sal terrae. Sal dictum est, eo quod igne exsiliat. Sunt autem multa genera salis. Est tamen naturalis, necessarium ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem et appetitum in omnibus cibis: ex eo quippe omnis victus delectatio et summa hilaritas. Omnes pecudes si semel gustaverint delectantur eum. Corpora astringit et siccat: defuncta etiam a putrescendi labe vindicat, ut durent. Omnis ista natura spiritaliter convenit doctoribus; faciunt enim doctoribus aviditatem spiritalis cibi scripturae, quae ante viles nobis erant; eorum reseratione delectabiles nobis fiunt; appetitur ab omnibus animalibus, quia et doctrina apostolorum suscipitur ab omnibus gentibus. Restringit corpora sicut fit per doctrinam, vel luxuriosi casti fiunt; fugat muscas, id est diabolos. Et ideo jure dixit illis Dominus, vos estis sal terrae, id est habitantibus in terra. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Si doctor erraverit, a quo doctore emendabitur? Ad nihil, ultra valet, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Sicut sal in omnibus agris nocivum est, quia sterilis efficitur omnis terra ab eo. Unde et in subversis civitatibus hoc legimus aspersum, ne quis ibi postea vellet manere: quod Abimelech fecisse legimus Aelio Ariano de Hierusalem. Hac similitudine, si doctor ad haeresim conversus fuerit ejicitur de Ecclesia, et habetur contemptui ab omnibus ita ut nec ave ei dicatur, sed ab omnibus exsecretur: sicut Paulus dicit: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita.
1.10.5
Vos estis lux mundi. Estis lux participando lucem illam de qua scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem. Sicut enim per lucem omnia noxia fugantur, fures videlicet, et nocivae bestiae, ac fantasmata daemonum, similiter per praedicationem apostolorum omnia nociva animarum detecta sunt et rejecta, et illuminata corda credentium. Non potest civitas abscondi, supra montem posita. Civitatem, Ecclesiam dicit aedificatam super Dominum: quam debent apostoli innotescere cunctis gentibus, ut congregentur ad eam, si non corpore, corde omnes electi ejus, ut dicatur catholica, id est universalis. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio: sed super candelabrum, id est doctrinam evangelicam, excelsam in praedicatoribus, ut innotescat omnibus perfecte, qui in Ecclesia sunt. Nec debent eam ponere sub modio, id est timore aliquo vel metu alicujus abscondere, sed ut videant opera vestra bona ad aedificationem et profectum animarum suarum. Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est: non vos quaerentes laudari, sed Deum cujus donum est, si quid in vobis boni est. Nolite putare, quomodo veni solvere legem aut prophetas. Putare dicit aestimare solvere, dissolvere sive adnihilare. Non veni solvere, sed adimplere, id est, ubi bene non intelligebatur, veni exsolvere, sicut est de dimittenda muliere. Ubi perfectio deerat, volo addere, sicut est de homicidio, quia et iram volo primitus resecare. Nam sicut beatus Augustinus dicit:« Omnia quaecunque in veritate praecepta sunt antiquis, absque figuralibus praeceptis; et ea quae legislator secundum duritiam cordis eorum eis concessit: Alia tenenda sunt.» Ex hoc loco hoc affirmat: Amen dico vobis, id est verum dico vobis. Donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Ac si dicat: Usquequo coelum et terra transeat, etiam ea quae per iota et apicem significantur in lege non praeteribunt, sed perficientur a meis electis. Iota autem et Hebraeum est et Graecum: Hebraice dicitur Iot, Graecum Iota, Latine id est. Apex autem titula dicitur, quae in aliquibus litteris apud antiquos super quibusdam litteris ponebatur, sive causa differentiae, sive ut ostenderetur geminandam esse litteram. Verbi gratia, populus quando gentem significat non ponebabatur: quando vero arborem significabat, tunc ponebatur apex desuper, ut admoneret lectorem ab usitato intellectu recedendum, et longam esse syllabam. Geminationis quoque causa ponebatur ut in Alleluia, quia duo l ihi esse debent: scribebaturque unum et apex desuper, exinde intelligebatur geminandam esse litteram. Luia: quoque similiter super i, ut ostenderet geminandam esse illud i. Ostendit ergo Dominus tales differentias non praetereundas in Scriptura divina, quia si negligerentur, sensus quoque una interiret. Alio intellectu, i, Iota, id est x apud Graecos decem significat sine apice; cum apice decem millia. Exinde conjicere possumus, quod decem verba legis nisi a nobis spiritaliter custodiantur, decem millia talenta a nobis exigenda, secundum illam parabolam Domini de servo, qui oblatus est regi decem millium talentorum. Secundum Latinos i unum significat; apex desuper mille demonstrat. Ex quo credere possumus, mille quadrantium et unius nos debitores fore, et non exituros, donec illum unum reddamus. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Ac sic patenter dicat: Omnis doctor qui solverit, id est dissolverit, et spreverit unum de mandatis istis minimis, sive non fecerit, minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in praesenti Ecclesia. Quia cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio condemnatur. Qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Quia dignum est, ut qui verbo et exemplo aedificant Ecclesiam, in honore habeantur: sicut et Paulus dicit: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo.

Intertext edge

Open linked passage

Note