Christianus Druthmarusfl.880
Expositio in Matthaeum
Matt 1.35.10
Choose a text
More by Christianus Druthmarus
—
8863 Exinma
1.35.1
INCIPIT PROLOGUS. CAPUT XXXV. De petitione signorum.
1.35.1
Generatio mala et adultera signum quaerit. Mala generatio dicitur, non conditione, sed opere. Adultera, ideo quia frequenter Deum reliquit et idola adoravit, ut per Ezechielem Dominus ei improperat, vel etiam tunc cum alias creaturas plus amabat. Nam dicit beatus Augustinus, assumens auctoritatem ex illo loco Apostolorum, et avaritia, quae est idolorum servitus, quod omnis homo qui relinquit justitiam Dei propter aurum aut pro alia creatura, tunc fornicatur anima ejus a Deo, et quasi adorat tunc ipsum aurum et veneratur, pro quo mandatum Dei derelinquit. Et signum non dabitur ei nisi signum Jonae prophetae. Recordamini historiam Jonae, quod quando missus est ad Ninivitas praedicandum voluerit effugere Dei praeceptum; et postea, sicut scitis, sorte deprehensus quod mare illum quaereret, in ipsum projectus ceto absorptus triduo ibi jacuit. Simili modo dicit Dominus de Judaeis signum daturum. Jonas figuram Domini praetulit, sicut ipse ad convertendos Ninivitas missus, qui de gentibus erant: sic Dominus Jesus in hunc mundum ad praedicandum gentes missus. Mare significat istud saeculum, et illud turbatum est propter Jonam; ita et istud turbatum est propter praedicationem ipsius, quia ipse dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium separationis. Cetus significat terram, sive infernum, quia terra habuit corpus, infernus animam. Quod vero quatuor dies ponuntur, cum non per omnia toti tres fuerint, per synecdochen a toto pars intelligitur: quia ipse hora undecima sexta feria in sepulcro collocatus, viginti septem horis ibi jacuit. Et sicut Jonas nolebat ante absorbitionem ire ad gentes, similiter dicit ad apostolos: In viam gentium ne abieritis; sed post resurrectionem praecepit eis dicens: Euntes docete omnes gentes.
1.35.2
Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Non potestate, sed comparatione: quia nullis videntibus signis ab Jona, nec multo tempore praedicatum est, nisi per tres dies, et illi peregrino crediderunt gentes. Nunc excelsior cunctis ego commendatus ab Joanne, et qui multas virtutes in vobis feci et non solum non auditus, sed Beelzebub vocatus. Et ecce plus quam Jona hic. Quia creator ego Jonae. Hic isto loco adverbium est loci, non pronomen. Jona columba vel dolens interpretatur, Dominumque figuravit. Ninive civitas, quam aedificavit Assur filius Sem et decoravit eam primus rex Assyriorum, et vocavit eam Niniven ex nomine suo, id est speciosam, fuitque sedes Assyriorum semper. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam. Regina Austri non audivit de Salomone quod virtutes faceret, mortuos suscitaret aut regnum coelorum praedicaret, litteras sine doctore sciret, et tamen venit de Oriente audire Salomonem. Idcirco condemnata erit ista generatio plus quam illa, quia habens illum secum qui sapientiam dedit, noluit illum audire. Spiritaliter Salomon significat Dominum Christum, quia Salomon pacificus dicitur. Et ista regina significat Ecclesiam de gentibus ad verum Pacificum nostrum convertendam. Et ecce plus quam Salomon hic. Quia ille loquebatur de quo Salomon dixerat: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.
1.35.3
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida. Et de homine liberato a daemonio potest intelligi, quia si se non custodiret a malis operibus, iterum traderetur cui fuerat traditus; et de Judaeis qui sic perverse Domino contradicebant, qui pejores futuri erant post contemptam legem litterae et praedicationem Domini, quam ante acceptam legem fuissent. Cum enim legem acceperunt, exiit ab eis diabolus et ambulavit ad gentes, sed modo habet dimissas gentes et est reversus ad Judaeos. Per scopas unde domus mundatur doctrina Judaeorum intelligitur vacans, quia Deum non habebat, qui dixit, Transeamus ex his sedibus, ut Josephus refert septem spiritus, septem vitia principalia. Adhuc eo loquente, ecce mater ejus et fratres ejus. Fratres ejus non sanctae Mariae, sed nepotes vel alii consobrini, qui in Scriptura sancta fratres appellantur, ut Lot dictus est frater Abraham cum esset nepos ejus. Iste qui ei hoc nuntiavit tentando faciebat, ut videret si terrenis coelestia praeponeret et desereret praedicationem propter carnalem cognationem. Sed ipse ostendit quia melior est spiritalis fraternitas quam carnalis. Si vero utraeque simul sunt, duplex bonum est, sicut erat in sancta Maria, quia mater efficitur quis, cum aliquis per verbum ejus in Christo renascitur, sicut Paulus dicit: Per Evangelium ego vos genui.
1.35.4
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae, etc. Non solum dicta Domini, sed et facta plena sunt mysteriis. Quod Dominus de domo illa egressus esse dicitur, ubi Judaei nefanda verba in eum jactabant, ad mare venit, ostendebat relicturum se Judaeam ob meritum facinorum et verborum nefandorum, et ad gentes transiturum, quae significantur per mare tumidum atque fluctuosum: quia sicut illud omni vento movebatur, similiter et gentes omni doctrinae agitatione mutabantur. Nam notum est omnibus de quo mari dicat, scilicet de lacu Genesar, ubi solitus erat introire, et de navi docere turbas. Erat autem in Galilaea Judaeorum, habens in longitudine centum quadraginta stadia, et in latitudine quadraginta, habens in se omnia genera piscium qui extra mare inveniuntur. Habens quoque super se civitates aedificatas, et pro diversitate adjacentium provinciarum vel civitatum, diversa nomina sortiebatur, ut mare Galilaeae a provincia, et mare Tyberias a civitate vocabatur; Genesar autem Graeco vocabulo dicebatur: quasi generans sibi aurum, de seipso ferebatur excitare tempestates. Haustus ejus purior et ad potandum dulcis et habilis. Littus dicitur, eo quod ibi illidatur aqua, id est, percutiatur veniendo. Erat autem conveniens locus ad docendum, quia poterat videri et audiri ab omnibus, et non poterat comprimi a turba, Et locutus est eis multa in parabolis. Consuetudo erat incolis illis cum similitudinibus loqui frequentius, idcirco Dominus morem quem audire soliti erant sequitur. Ecce qui seminat exiit. Dat similitudinem de terrena seminatione, quod simili modo etiam spiritalis agitur. Exiit qui seminat. Dominus Jesus. Exiit a Patre, descendit de coelo. Seminare semen suum. Verbum Evangelii. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam. Id est, in illos cecidit quos diabolus solet frequenter visitare et quasi inhabitare. Et ideo conculcat semen verbi quia aufert et superinducit alias curas. Quod daemones volucres vocantur, quia discurrunt per aera in morem volucrum. Et aliud cecidit super petram. Petram Dominus duritiam cordis exposuit; terram, fidem stabilem; solem, fervorem persecutionis qua, dum surgit adversitas, negant Dominum vel deserunt justitiam. Alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Spinas divitias Dominus esse exposuit. Quando his praedicatur verbum qui divites sunt, tunc cum gaudio suscipiunt verbum. Sed cum hora illa transierit, et ipsi reversi fuerint ad ipsas divitias, pungunt ex homine ipsae partae suggestiones, et quia subest illis posse quod voluerint, faciunt quod delectationes suggerunt, et dimittunt quae in ecclesia audierunt. Aliud cecidit in terram bonam et dabit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Secundum agriculturae rationem invenitur terra transmarina, quae multiplicetur in semine centies vel sexagies, seu tricies. In nostra terra hoc non invenitur, quia nostra terra in comparatione illius terrae in qua Dominus haec loquebatur, sterilis est, quasi silvestris. De spirituali vero semine ille profert centesimum qui cum aliis virtutibus virgo corpore et animo perseverat, sicut sancta Maria et multae virgines. Sexagesimum fructum refert qui multo tempore in viduitate justam ac bonam vitam ducit, ut Anna fecit, quae in hoc Evangelio collaudatur. Trigesimum quoque fructum profert qui sociatur conjugio et legitimo tempore fuerit usus, caeteris quoque virtutibus ornatur, non obliviscitur praecepta sui creatoris, ut Zacharias. Hi sunt ergo tres ordines electorum per quos Ecclesia constat. Quae restant simul cum Domini expositione prosequemur. Et accedentes discipuli dixerunt. Quaerendum est quomodo accesserint discipuli ad Dominum, cum in navi esset, videlicet cum ipso erant in navi. Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum. Vobis, propter fidem rectam et charitatem quae in vobis sunt, digni estis scire et intelligere secreta Dei; illi vero propter invidiam quam habent non sunt digni scire secreta Dei, quia in malivolam animam non introibit sapientia. Erant enim inter eos multi boni et multi mali; eos qui boni erant tangebat Dominus in cordibus ut aut reverterentur aut perseverarent, usquequo intelligerent quod parumper audierant. Qui enim habet, dabitur ei et abundabit. Quia qui habuerit fidem sive charitatem, accipiet et reliquas virtutes. Qui autem non habet( subauditur charitatem), et quod habet( id est, videtur ut habeat) auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident. Hoc est, oculis corporis vident, et oculos cordis habere nolunt propter invidiam et incredulitatem. Similiter audientes auribus corporis, auribus cordis nolunt audire ut intelligant. Et hoc prophetatum fuit ab Isaia, quia ipsi repulsuri essent praedicationem meam. Incrassatum est cor populi hujus. De peccatis. Quia sicut saginatur anima per verba Dei, similiter impia anima incrassatur de malo. Et quia auribus graviter audierunt de Domini praedicatione, reprehendere studuerunt. Et quare eis hoc venerit propheta sequitur dicens: Oculos suos clauserunt. Praecessit duritia, et cor impoenitens, quae eos non permisit converti ut sanarentur. Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt. Ipsos oculos quos in Judaeis blasphemavit, ipsos laudat in apostolis, et aures similiter spiritales, quibus videbant et audiebant Salvatorem, quia oculis carnis eum videre et non cordis, sicut eum vidit Herodes et Pilatus, magis est condemnatio quam salvatio. Amen quippe dico vobis, quod multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt. Scilicet, cum viderunt in spiritu, sicut Abraham et David, desideraverunt etiam verisque oculis videre, sicut apostoli, corporalibus et spiritalibus, quia cum scirent appropinquare liberationem suam, ut non tandiu in potestate tenebrarum delinerentur sicuti longo tempore detenti sunt usque tunc. Unde et dolens Job dicebat: Si sustinuero, infernus domus mea est, in tenebris stravi lectum meum.
1.35.5
Vos ergo audite parabolam seminantis. Audite obscura dicta cum reseratione similitudinis. Nunc exponit Apostolus quod aliqui in turba non fuerunt digni audire. Omnis qui audit verbum regni. Subauditur Dei. Illa parabola illis speciatim attinet qui tunc eam audierunt, sed fit similis ratio adhuc in Ecclesia ejus. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit diabolus et tollit quod seminatum est in corde ejus. Ob hoc debet omnis homo qui audit in ecclesia verbum, inquirere quousque intelligat et in opus mittat. Hic est qui secus viam seminatus est. Juxta viam daemonum, quam habent maligni in corde illius factam mala assidue cogitando. De illis nihil dicitur hic qui nec audire dignantur corporis aure, qui plus istis rei habentur. Qui autem super petram seminatus est, hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio suscipit illud: non habet autem radicem, sed est temporalis. Dominus exponit, propterea non est necesse exponere: sed similes sunt modo tepidi Christiani, qui propter iram alicujus potentis, sive donum, deserunt veritatem et convertuntur ad injustitiam. Et est aliqua differentia inter illum qui in tribulatione deserit veritatem, et qui absque tribulatione sponte relinquit justitiam. Unde et sequitur: Facta autem tribulatione propter verbum continuo scandalizatur. Qui enim absque tribulatione veritatem deserit, pejor est quam paganus. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum. Sicut enim spinae pungunt, sic etiam frequenter tangunt sollicitudines divites quomodo possint acquirere, qui quo plus habent, plus desiderant: quia Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tangit enim cura mentem quomodo acquisitionem custodiat, tangit cura a quo his vorando incumbat; sicut ille qui dicebat: Habes reposita multa bona in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Fallaces vero dicuntur, quia fallunt et decipiunt confidentes, ut illi responsum est: Hac nocte animam tuam repetent a te: quae ante parasti cujus erunt?
1.35.6
Qui vero in bonam terram seminatus est, hic est qui audit verbum et intelligit et fructum affert, et facit aliud centesimum, aliud sexagesimum, et aliud trigesimum. Per centesimum, virginitatis sive omnis perfectio virtutum, quia centenarius perfectus est numerus; et sicut computando centenarius de laeva transit in dexteram, sic is qui virginitatem et perfectionem virtutum immaculate custodit, de praesenti saeculo in vitam aeternam transiet. Per sexagesimum, continentum vita, perfecta opere et ratione, quia in sexta die Deus opera sua perfecit, et de sexto sexaginta consurgit. Unde in computi ratione sexaginta per coarctatum articulum exprimitur. Qui sine uxore est, debet cogitare quae Domini sunt et non esse in deliciis, neque vir neque mulier, ne mortuus in conspectu Dei dijudicetur; ut Paulus de vidua, vivens in deliciis mortua est. Triginta quoque in expositione sua quasi marem ac feminam praetendit, cum ipsi articuli quasi osculando se conjungant.
1.35.7
Allam parabolam proposuit illis dicens: Simile est regnum coelorum homini patri, qui seminavit bonum semen in agro suo. Et istam parabolam Dominus expositurus est, sed tamen sumamus ea quae ipse dixit: Qui seminat bonum semen, filius hominis: ager iste mundus. Sequitur: Cum autem dormirent homines. Videlicet cum magistri Ecclesiarum non essent studiosi ad meditandum divina eloquia. Quod cavere debent episcopi et praepositi ecclesiarum ne de eis similiter dicatur, sed debent instare et per se suosque, quantum possunt, ut annuntient populo peccata eorum, ut sciant quae cavere debeant et qualiter a venienti gladio custodire. Bonum semen. Filius Dei. Inimicus ejus. Diabolus, qui inimicus Dei et hominum est, ex quo in paradiso illum positum vidit. Zizania. Filii diaboli per opera. Herba et fructus. Opera. Accedentes autem servi patrisfamilias. Angeli Domini. Inimicus homo. Diabolus, de quo dicitur: Exsurge, Domine, non confortetur homo.
1.35.8
Ne forte colligentes zizania. Zizania, quae alio nomine lolium dicitur, juxta agriculturam est semen nequam, quod nascitur inter speltam, de qua quis tunc quando colligitur comederit, non habet plenum sensum ad horam; ita quicunque a Deo dissentit, non est plenae mentis. Hic autem mali homines, Domino exponente, intelliguntur. Servi autem dixerunt. Vis imus et colligimus ea? Et ait, Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem. Hic debent omnes reges, episcopi et praepositi exemplum capere, ne de incertis causis judicium promant antequam veraciter crimen agnoscant. Herba enim imperfectam aetatem significat, vel occulta opera, quae omnia sustinenda sunt usque ad perfectam cognitionem. Nam quod beatus Paulus praecepit: Auferte malum ex vobis, de apertis et manifestis praevaricatoribus praecipit. Quod dicit, ne forte colligentes zizania, eradicetis et triticum, utrumque in hoc dicto et Dei patientia monstratur, quia ipse patienter malos exspectat ut convertantur, non conversos durius damnat, et quia hic qui hodie zizania videtur fore, cras potest esse triticum Dei. In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea fasciculos ad comburendum. Quia videlicet tunc mittentur avari cum avaris, luxuriosi cum luxuriosis; et unusquisque cui similis fuit in mollibus, illi sociabitur in poenis. Triticum, justi; horreum, vita aeterna. Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus, de Ecclesia, omnia scandala, qui scandalizaverint electos suos, et eos qui faciunt iniquitatem. Non dicit, qui fecerunt, sed qui adhuc in hoc erant. Ibi erit fletus et stridor dentium. Per fletum et stridorem dentium et nimia tormenta et vera resurrectio corporum designatur. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris. Dominus lux coelestis, et sol in ea erit, et sancti participando claritatem ejus quasi sol fulgebunt. Simile est regnum coelorum grano sinapis. In praesenti Ecclesia unusquisque fidelis accipiat verbum Evangelii, et recondat in agro suo, hoc est, in pectore et in corde suo. Quod minimum est omnibus seminibus. Cum autem creverit, major est omnibus oleribus. Sicut est doctrina Evangelii: in facie minima apparet et in auditione, sed in virtute flagrantior atque excellentior cunctis doctrinis. Judaeis scandalum, gentibus stultitia visum fuit. Deum mortuum fuisse pro servis suis, et resurrexisse tertia die. Sed tamen nulla doctrina philosophorum sic implevit mundum sicut ista, nec ulla doctrina praemium fuit vitae aeternae nisi in hac. Ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus. Volucres, praedicatores saeculi. Rami hujus, exempla Scripturarum, per quae animae fideles ad coelestia volare, et neglectis temporalium cupiditatibus rerum, sursum habere cor consueverunt. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina satis tribus. Fermentum a fervendo dicitur, id est calefaciendo, et fit de fece vini aut cervisiae. Satum genus mensurae est habens modium unum et dimidium. In satis tribus modia quatuor et dimidium, et dictum apud Haebraeos quod qui metitur eamdem mensuram levet. Primam parabolam de se et auditoribus suis dicit, aliam de his quae diabolus immiscuit post Domini semen. Inde laudavit ipsum semen suum quod simile esset sinapi, modo dicit quod omnes ecclesiastici facere debeant de verbo Evangelii, per mulierem volens intelligi Ecclesiam, in qua unusquisque qui de ea est debet abscondere in fide sanctae Trinitatis, donec omnia quae facit omnia in nomine sanctae Trinitatis faciat. Vel alio modo: tres passiones sunt in nobis, ira, cupiditas, ratio; inter istas passiones mittamus verbum Evangelii, et omnes illas passiones ex verbo Evangelii condamus ut non irascamur, non concupiscamus, sicut in Evangelio praecepit, et rationem nostram de Evangelio componamus.
1.35.9
Haec omnia in parabolis locutus est Jesus ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis. Qui non vult esse discipulus, audit verba in turba et in parabolis. Qui est discipulus dignus Christi meretur audire expositiones parabolarum, quia dat illi Deus sensum ut intelligat Scripturas. Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum. Per prophetam quippe David in septuagesimo psalmo: Eructabo abscondita a constitutione mundi. Non omnia, sed aliqua, et per speciem quae appellatur synecdoche, a toto pars intelligenda. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro. Regnum coelorum quatuor modis dicitur in hoc Evangelio: Dominus Jesus Christus, vita aeterna, praesens Ecclesia, et latitudo Scripturarum divinarum; et pro diversis locis diverse accipitur. Nunc in hac parabola praesens Ecclesia regnum coelorum intelligitur. Ager autem, latitudo divinarum Scripturarum. In quo agro invenitur thesaurus, id est Dominus noster Jesus Christus, quia per Scripturas nobis annuntiatus est, a prophetis et apostolis. Quem qui invenit, debet omnia postponere, et vilia in amore ejus computare, ut illum possit ante omnia et super omnia diligere. Quem qui invenit, abscondit in pectoris sui absconso, non in avaritiae studio, ibi amor servare volentis exprimitur. Et prae gaudio illius. Magnum gaudium esse potest invenire se et scire illum per quem de inferno liberari possit et vita beata perfrui. Vendit universa quae habet et emit agrum illum. Quia in universis suis actionibus et possessionibus Dei voluntatem debet sequi. Talis negotiator fuit Zachaeus, qui cum esset in sycomoro ut videret thesaurum quem emere posset, suscepit eum in domum suam et dixit: Pro hoc thesauro, si cui aliquid abstuli, in quadrumplum reddo et reliquum do pauperibus. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Et Ecclesia hoc in loco intelligitur regnum, in qua Ecclesia omnes Christiani negotiatores tales esse debent, ut quaerant margaritas bonas, optimas intelligentias in lege et prophetis. Cum autem invenerint optimam margaritam Dominum Christum, omnes voluptates hujus saeculi contemnant, ut Christum lucrifaciant. Talis negotiator fuit ille eunuchus, qui venerat adorare in Jerusalem, et revertebatur sedens super currum suum, et quaerens in libro Isaiae margaritas. Venit Philippus et ostendit ei ipsam margaritam; et misit eam in pectore, et super omnia quae habebat dilexit. Talis Nicodemus et Joseph, qui petiit capsulam ubi ipsa margarita fuerat a Pilato, quia jam habebat et ipse eamdem margaritam, et omnes apostoli hujus negotiatores fuerunt. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Omnia hic per allegoriam dicuntur, et est species allegoriae parabola rerum genere dissimilium, quia et thesaurus et margarita comparatione Dei vilia sunt, et sagena spirituali sagenae inferior, regnum coelorum Ecclesia, ut supra. Per sagenam praedicationem Domini. Missa in mare, in isto saeculo, quia, ut in mari, piscis piscem persequitur, et aut occidit, aut aufert ab eo quod potest. Est aliquando serenum, aliquando turbatum; et in saeculo aliquando pax, aliquando persecutiones. Ex omni genere piscium congregati. Quia ex omnibus gentibus convertuntur ad Deum. Dominus quando ista dicebat, sagenam in mare mittebat, et duodecim piscatores quomodo piscarent docebat. Cepit sagena Domini et discipulorum ejus multos, et adhuc hodie mittitur, capit bonos et malos. Et cum veniunt, id est terminum uniuscujusque, veniunt angeli, bonos pisces mittunt in piscinam in vitam aeternam, malos autem in ignem aeternum, ut amplius non devorent bonos pisces, neque faciant filios similes sibi, sed ardeant, quia comederint bonos pisces. Talis piscis fuit Julianus, qui rupta sagena exiit foras, et quia multos Domini pisces comedit, et persecutus est, separatus a bonis adhuc coquitur, vindictas exsolvens pro eis. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum. Quamvis in fine mundi de pluribus fiat, quotidie tamen fit ista separatio, et mali Christiani et pagani separantur a bonis, et mittuntur in caminum ignis. Littus terminus saeculi, fornax ignis qui non exstinguetur. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Adverbium etiam est affirmantis, hoc est fecimus. Apostolos solos interrogat, et perfectus magister, quia et ipsos magistros Ecclesiae erudiebat, et sicut sagenam de multis maculis, sic de multis exemplis Scripturarum praedicatione ordinare docebat. Unde et sequitur: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias. Ideo: subauditur volo ut intelligatis quae dico; ut sitis similes mei qui sum paterfamilias, et vos mei scribae, ut sicut ego proferam nova ex meo, et vetera de veteribus libris, ita et vos cum coeperitis praedicare. Scriba a scribendo dicitur, is videlicet qui se in scripturis exercet. Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas. Consummare sapientum est: stolidorum coepta imperfecta dimittere; et hoc quasi proprium ipsius, quia jam de ipso praemissum fuerat cum complevit Deus opus suum, et perfecti sunt coeli et terra. Transiit inde, et veniens in terram suam, et docebat eos in synagoga eorum. Juxta historiam auditis quod per diversa loca Dominus docuit, et si tales erant qui nollent venire ad audiendam ejus doctrinam, ipse veniret, ut nullam excusationem haberent de ignorantia. Reversus est in Galiaeam, in civitatem Nazareth. Quae dicta est patria ejus et civitas ejus, non quod de ea esset, sed quia ibi nutritus fuerat. Nostis quid est synagoga. Ita ut mirarentur et dicerent. Propterea mirabantur quia viderant eum juxta se nutritum; nunquam tamen viderant eum litteras discentem. Audiebant vero eum testimonia legis proferentem, quae non posset proferre nisi legisset. Verumtamen non mirarentur si eum cognovissent, quia ipse erat qui Adam docuerat omnem physicam, Abraham astrologiam, Moysen grammaticam, Salomonem sapientiam. Si Salomonis sapientiam mirati sunt plurimi, quid mirum si magister Salomonis miranda loquebatur? Nonne mater ejusdem dicitur Maria? Quamvis apud vos pauper, ipsa est de domo David, genuit eum qui ditavit vestrum ditissimum regem Salomonem, Octavianum regnare permisit. Si voluisset, et istam ut Libyam ditasset; sed qui voluit ut Petrus et Joannes primores discipuli ejus dicerent: Aurum et argentum non est nobiscum, ipse ante dixit: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Fabri filius autem fuit, sed non istius. Pater ejus cameram coeli sic lucidam et curvam fabricatus est per hunc quem despicitis. Et fratres ejus Jacobus et Joseph, et Simon et Judas. Scitis etiam quod Jacobus et Judas apostolus et Joseph et Simon fratres ipsius sint dicti, quia nepotes fuerunt sanctae Mariae de sororibus suis. Dixi vobis superius quare ad tempus placuerit Deo a quibusdam Joseph dici patrem suum, cum pro certo non fuerit. Maria illuminatrix dicitur, quia genuit lumen verum. Unde ergo huic omnia ista? Id est sapientia in doctrina, virtutes in sanitate hominum. Et scandalizabantur in eo. In scandalum et iram accipiebant Deum hominem, sicut Paulus dicit: Nos praedicamus Christum, Judaeis scandalum, et gentibus stultitiam.
1.35.10
Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua. Sicut Dominus dixit, sic fuit et apud Judaeos, et apud alias gentes semper, sicut beatus Hieronymus dixit:« Invident cives civibus suis.» Nam et Eliam in Sarepta Sidoniae mulier gentilis pavit tempore famis, Jonas in suis nec nomen habuit, apud Ninivitas valde tremendus fuit. Eliseum sui occidere voluerunt, ne Aman Syrus puero ipsius centum libras argenti, et duplicia vestimenta daret. Isaiam suus nepos Manasses rex occidit, Danielem alienigenae super centum viginti provincias principem fecerunt. Jeremiam sui in cisternam miserunt, Nabuchodonosor in magno honore eum habuit, et Nabuzardan commendavit. Ipse Dominus a suis multa mala perpessus et opprobria, Abgarus cum illo regnum partiri voluit. Et non fecit ibi multas virtutes, propter incredulitatem illorum. Potuit quidem quantum voluit ut Deus facere, sed non fecit, propter illorum condemnationem dimisit; quia quanto quisque plus videt de bono exemplo, si non sequitur, tanto plus condemnatur. Si vero refugit ut non videat, tunc etiam iniquissimus et apostata judicatur, et est similis diabolo.
1.35.11
In illo tempore, audivit Herodes tetrarcha famam Jesu et ait pueris suis. Herodes iste filius fuit Herodis, frater Archelai, et ipse est qui in passione Dominum remisit ad Pilatum. Iste ergo Herodes frater fuit Philippi; postea duxit Philippus filiam regis Arathae, Herodiadem nomine. Postea vero socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse dicitur filiam suam a Philippo et Herodi dedisse, quia Herodes majoris potentiae erat. Erat autem ipsa mulier propinqua ambobus istis regibus, quia ex filia Herodis qui infantes occiderat nata erat. Sed tamen consuetudo erat apud Judaeos propinquas suas uxores accipere, non tamen sorores, neque filias avunculi vel materterae. Sed quia isti ex avo erant gentiles et avia Judaei, avum Herodem, qui gloriosus rex fuerat apud Romanos, imitabantur et aliqua tenebant de lege veteri, aliqua respuebant; etenim Deum coeli adorabant, et circumcisi erant. Audivit Herodes tetrarcha famam Jesu. Tetrarcha Graecum nomen est compositum ex quatuor, quae dicuntur Graece tetra; archon principatus; et tetrarcha ex quatuor princeps. Famam. Id est opinionem de miraculis ejus quae faciebat. Et ait pueris suis. Id est obsequentibus sibi. Hic est Joannes Baptista, quem ego decollavi: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Quia Herodes non cognoverat ante Dominum Christum, propterea talia dicebat. Usus enim fuerat apud Judaeos ut qui propheta futurus esset pro alio prophetam sequeretur priorem, et imitaretur eum suis actibus, ut fecit Josue Moysen, Eliseus Eliam, Baruch Jeremiam, Eliseum Giezi. Quia hoc non audierat Herodes de Domino quod fuisset discipulus Joannis, propterea aestimabat quod ipse esset Joannes. Bene autem de resurrectione senserunt quando dixerunt: Quia surrexit Joannes, propterea facit virtutes quas ante non fecit; quasi dixissent: Ideo modo Joannes facit virtutes, quia immortalis est, et majoris virtutis post resurrectionem; idcirco potest virtutes facere quas ante non fecit. Omnia enim corpora sanctorum majorem virtutem habent post resurrectionem quam ante. Herodes enim tenuit Joannem; adduxit eum de deserto ubi fuerat, et religavit Macheronto in carcere, propter Herodiadem uxorem fratris sui. Jam fuerat fratris sui, sed tunc non erat. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Scilicet vivente fratre. Et noluit occidere eum, sed timuit populum. Legerat autem in Paralipomenon quod Joas rex Israel occiderat Zachariam filium Joiadae sacerdotis; et pro hoc postea ipse rex occisus fuerat, et timebat similiter de se, quia Joannes filius summi pontificis fuerat. Addit etiam. Quia sicut prophetam eum habebant. Id est venerabantur eum ut prophetam. Die autem natalis Herodis quando ipse natus fuerat. Merito illum celebrabat cum in hoc saeculo tantum bona habiturus esset. Sanctorum ideo finis eorum natalis celebratur, quia tunc in illam vitam renascuntur ubi sine fine vivent in gaudio, sicut Marcus ait: Ipsa die caenam fecit principibus et primis Galilaeae. Legimus multos reges frequenter convivia fecisse sibi subditis, quia abundabant eis omnia bona, ut Assuerus, Baltassar et Herodes, et multi alii. Et Romanorum reges multi, de quibus Titus in dedicatione theatri quinque millia ferarum legitur occidisse. Soli vero mortalium Pharao et Herodes leguntur diem nativitatis suae celebrasse, et utrique homicidio polluisse. Sed iste Herodes tanto nequius quanto de propheta, et quanto post prohibitum lege homicidium. Saltavit filia ipsius Herodiadis. Quia et Herodes et mulier de progenie Herodis majoris descendebant, idcirco de ipso nomen habebant. Filia autem ipsius dicitur non Herodis, quae de alio marito erat generata. Saltare in conviviis multae gentes pro honore habent, quasi appareat quis mobilior sit. Nam Vascones et Hispaniarum populi adhuc retinent, apud Francos autem improperium est. Saltatores autem nominati sunt abArchade Salio quem Aeneas in Italiam secum duxit, quique docuit Romanos adolescentes nobiles saltare. Legimus vero quod Sibylla decem eglogas Virgilii in senatu saltavit.
1.35.12
Placuit Herodi. Non solum saltatio illi placuit, sed etiam cantatio quam cantavit, Graece compositum metrum quod saltavit. Unde pollicitus est ei dare, cum juramento, quodcunque postularet ab eo. Ipse Herodes cum uxore sua invenit tali modo occidere Joannem sine seditione. Nam propterea habebat eum reclusum, ut quando juraret, quasi pro veneratione nominis Domini, ne pejerare videretur nomen Domini, propterea occideret eum. At illa praemonita a matre sua. Timebat enim ne se reconciliaret Herodes cum fratre, ut audiret monita Joannis, et dimitteret eam. Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Discus antea iscus a specie scuti dicebatur; unde et scutella postea discus vocatur, quod detescas. Et contristatus est rex. Consuetudo historiographorum est sic causam scribere sicut eo tempore a praesentibus putata est. Unde et Joseph dictus est ab evangelistis pater Domini, cum veraciter scirent non fuisse. Similiter hic dicitur rex contristatus, cum simulaverit se tristem, et animo laetus fuerit. Propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant jussit dari. Quia ipse rex una parte Judaeus erat, non tamen in uno vasculo manducabant, sicut Joseph cum fratribus suis, et eum Aegyptiis. Misitque et decollavit Joannem in carcere. Habemus scriptum« quod oravit stans in medio carceris dicens: Domine Deus meus, ad te commendo spiritum meum.» Carcer est a quo prohibetur exire, et dicitur carcer a cohibendo sive coercendo. Et accedentes discipuli, tulerunt corpus et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Jesu. Non excusatur Herodes quod invitus fecerit, quia si matris vel sororis postulasset interitum, repudiaturus esset. Quod pro carnali repudiaturus erat, debuit conservare in propheta. Legimus in Romana historia Flaminium ducem Romanorum, quod, ad petitionem meretricis apud quam cubabat, hominis decollati, rei capitalis criminis, in convivio caput deferri fecisset, ob hoc postea pulsum curia, quod homicidium convivio miscuerit; quanto magis sceleratior fuit Herodes et Herodias, atque puella, quae saltationis pretium caput prophetae petiit, ut haberet in potestate linguam, ne argueret nuptias illicite perpetratas! Spiritaliter decollatio Joannis minorationem famae illius, qua Christus credebatur, insinuat, sicut exaltatio Christi in cruce perfectionem fidei designavit, quia ipse qui prius propheta putabatur, Christus est agnitus, quia, sicut Joannes dixit, Christum oportebat crescere, se autem minui. Quod ipsa quoque distinctio temporis signavit, quia Joannes eo tempore natus est quo lux diurna incipit minui, et Christus eo tempore quo lux ipsa incipit crescere. Narrat Josephus vinctum Joannem in castellum Macherontum adductum, ibique truncatum; et ecclesiastica dicit historia sepultum eum in Sebaste, id est Samaria. Tempore autem Juliani imperatoris, videntes pagani sepulcrum ejus frequentari a Christianis, effodisse eum, et per campos ossa ejus sparsisse. Contigit autem tunc id temporis fuisse ibi monachos de Hierosolymis. Cumque colligerent ossa ejus cum aliis Christianis, rursum ipsi pagani coeperunt recolligere, et igni concremare. Monachi vero quae collegerant Hierosolymam detulerunt suo abbati Philippo. Ille vero misit ea Athanasio episcopo Alexandriae, et ibi fuerunt servata usque ad tempora Theodosii imperatoris; et tunc mundato templo Seraptis, ibi posita sunt, et dedicavit ipsum in nomine ejus. Caput vero non fuit tunc inventum, sed tempore Martiani imperatoris revelatum est duobus monachis; et invenerunt illud juxta palatium Herodis, ubi infelices feminae absconderant illud. Herodes vero qui eum occidit, et in Domini cum Pilato passione consensit, instigante uxore sua ut regnum quod frater ejus habebat Agrippa impetraret, Romam abiret, consecutus eum est Agrippa, accusavitque apud Caesarem quod rebellare contra eum disponeret, et arma fabricata haberet. Quod quia de armis negare non potuit, Lugdunum, quae Burgundiae est civitas, perpetuo exsilio deportatus est, et regnum ejus Agrippae datum est. Uxor vero ejus venit ad imperatorem deprecatura pro marito; imperator autem pro fratre ejus Agrippa voluit eam secum retinere. Sed illa dixit ad imperatorem: Pro nihilo omnia bona tua duco: nec ea volo recipere, nisi maritum reddideris. Cui imperator dixit. Jam quia sic loqueris, neque maritum videbis, neque patriam tuam. Et ipsa perpetuo exsilio destinata est. Tali vindicta punitum est scelus quod in Domino et in praecursore commiserunt. Nunc etiam inenarrabilibus cruciantur tormentis.
1.35.13
Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus. Discipuli qui aliquando illius fuerant, tunc Domini. Nuntiaverunt Domino. Id est ipsi quos Joannes ad Dominum miserat, quomodo Joannes cursum vitae suae consummatum haberet, et quia annuntiando legem mortuus esset. Nam et Dominus pro ipsa causa occisus est a Judaeis, quia legem Dei annuntiaret eis, et quicunque, zelando legem Domini, aut annuntiando mortuus fuerit, si odium contra aliquem non habuerit, sed charitatem, similis Joanni et martyribus in alia vita erit. Quaerunt aliqui quare Joannes virtutes non fecerit in vita sua, in cujus ortu tanta facta sunt. Quia Joannis pater tantae potentiae fuit, et tantos parentes habuit, ut Herodes timuerit ab ipsis se occidendum. Quanto magis si Joannes virtutes fecisset, nullo modo eum aliquis occidisset. Quod cum audisset Jesus, secessit inde. Sive quia digni non erant audire praedicationem ejus illi qui consenserant Joannem occidi principes Galilaeae, qui fuerunt ad illud convivium; seu fecit sicut homo: noluit locum dare, ne vellent homicidium homicidio jungere. Quod dicit in desertum, ultra Jordanem significat. Et secutae sunt eum turbae pedestres de civitatibus. Amorem praedicationis demonstrant qui absque jumentis, et vehiculis, et sine cibo secuti sunt; et quia Dominus vidit eorum ardorem, idcirco fecit sicut hic sequitur. Exiens vidit turbam multam et misertus est ejus. Et obviam eis exiit et misertus est et in sanatione languidorum eorum, et in saturatione rerum corporalium. Recessus autem Domini a Judaeis significat, quod postquam perdiderunt prophetas, et legem Dei male faciendo et intelligendo Judaei, Christus transit ad desertas gentes, ut ipsae susciperent verbum quod Judaei rejecerunt, et ipsis qui relinquunt proprias conversationes propter Deum, occurrit et miseretur Dominus.
1.35.14
Vespere autem facto, accesserunt discipuli ad Jesum. Vespertinum tempus finem saeculorum ostendit, in quod advenit Salvator salvare genus humanum; vel tempus quando in cruce verus sol occubuit, tunc misertus gentium per apostolos suos. Desertus est locus, et hora jam praeteriit. Siquidem non habebant mercatum, neque villas ubi potuissent invenire cibum. Jesus autem dixit eis. Non habent necesse ire: videlicet habent illum hic, qui pavit populum manna per quadraginta annos et Moysen et Eliam verbo suo, habet panem verum qui de coelo descendit. Date illis vos manducare. Provocat Dominus discipulos suos ad largitatem, ut faciant omnibus; et ut velint ultra vires succurrere proximis. Et mavult ut indigentia panis a pluribus cognita, abundantia facta per ipsum, major gratiarum actio fiat. Responderunt ei: Non habemus nisi quinque panes et duos pisces. Juxta historicam fidem sic credimus factum in monte Thabor, juxta altiorem intellectum quinque panes quinque libros Moysi significant. Ille puer qui eos habebat secundum alium evangelistam Moyses, juxta istun significat Judaicam gentem, quae acceperat ipsam legem a Deo per Moysen. Duo pisces intelliguntur libri Prophetarum et Psalmorum, quia et in his tribus ordinibus vetus Scriptura constabat ante adventum Domini, sicut ipse ait: Oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Illi quinque panes hordeacei secundum Joannem fuisse referuntur, quia tantummodo sola historia in his sequebatur: videlicet Dei cognitio, creatio mundi, cursusque saeculi labentis, antequam a Domino benedicerentur, et quasi bruta animalia de asperiori cibo pascebantur. Per duos pisces non inconvenienter prophetarum oracula, et psalmorum dicta figurantur, per quae pastum populum de lege addidit delicias: quia ibi jam spiritalis sensus et adventus Domini invenitur et sicut pisces in aquis latent, sic obscurus est sensus in prophetis. Afferte illos mihi huc. Quasi dixisset: De me intelligite in lege et prophetis. Et paulatim crescendo, intellectum Dominus et scientiam populis monstravit. Primo naturalem legem, secundo legem litterae, tertio prophetarum, ad ultimum Evangelii gratiam, quod et in cibo terreno signavit. Primo de quinque panibus hordeaceis, post de septem qui non dicuntur fuisse hordeacei, per quos evangelica et sancti Spiritus doctrina signatur, ad ultimum de pane et vino sui corporis et sanguinis eis mysterium credens. Et jussit eos discumbere supra fenum. Abunde solet crescere fenum in his excelsis montibus in aestate, sicut viderunt qui in nostris Alpibus conversati sunt. Et quia longe erat a civitatibus et villis, propterea a nullo secabatur. Per fenum voluptas carnis, quam calcare debent qui in cibis pascantur sicut in Evangelio alio refertur. Discubuerunt quinquageni seu centeni. Quia licet sint Christiani per omnem mundum, et per diversas regiones, uno tamen pane aluntur: quia unum omnes amplecti debent Evangelium et omnes fratres esse debent, et amare se invicem. Si hoc non faciunt non sunt catholici, et non sunt de Ecclesia: quia in nostra fide profitemur nos catholicam Ecclesiam credere, id est universalem. Per quinquagesimum et centesimum numerum requies vitae aeternae figuratur, quae his dabitur qui Christi in hoc saeculi deserto fuerint et ejus cibo spiritali pasci studuerint. Acceptis quinque panibus et duobus piscibus. Quia Dominus non de novis escis, sed de his quas apostoli habebant turbas satiat, ostendit quia ipse est qui legem dedit et in prophetis locutus est, et propterea eadem et docet, et quam sint gravida mysteriis insinuat, et quae deerant adimplet. Aspiciens in coelum. In coelum aspicit, ut animo coelum intendere nos doceat, et scientiae lucem illic esse quaerendam. Benedixit. Quia omnis vetus Scriptura ab ipso benedicta et hominibus data. Fregit. Hoc est aperuit apostolis sensum ut intelligerent Scripturas. Seu exposuit quomodo intelligerent. Fregit. Quia de uno praecepto duo nobis fecit, cum dixit: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis: Ne irascamini. Similiter de aliis. Dedit discipulis suis panes: discipuli autem turbis. Quia ipse per se eos erudivit et per apostolos gentes. At manducaverunt et saturati sunt. Ostendit assiduitatem apostolorum et perfectionem in doctrina sua. Et sustulerunt reliquias, duodecim cophinos. Per reliquias fragmentorum, sacratiora mysteria quae turbae intelligere nequibant; quia sicut canones praecipiunt, profundae quaestiones non sunt movendae in turbis, nec a perfectis negligendae, sed inquirendae a perfectis. Per duodecim cophinos, corpora duodecim apostolorum quae vilia a foris fuerunt; sed intus magnis sacramentis repleta fuerunt. Cophinus vasculum rusticorum est de virgulis factum, ad terram deportandum. Unde in psalmo de Joseph: Manus ejus in cophino servierunt. Requiritur unde in tam vasto eremo, cum panes non fuerint inventi nisi quinque et duo pisces, unde tanti cophini? Sed sciendum quod cum infirmis venerunt et sanatis. Infirmis, sicut dixit superius, curavit languidos eorum, cophini vacui remanserunt. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis parvulis et mulieribus. Per quinque millia illi figurantur, qui quinque sensibus corporis bene uti noverunt, adhuc exterioribus operibus implicati. Qui recte quinque panibus aluntur, quia necesse est eos regalibus institui praeceptis. Nam non tenent adhuc illam perfectionem, quam tenent qui quatuor et de septem panibus satiati sunt. Mulieres autem et parvuli non sunt digni numero, quia instabilis sexus et mutabilis est. Infantes vero in imperfecta aetate sunt, propterea nec numero digni.
1.35.15
Et statim jussit discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas. Quare discipulos jusserit ire trans fretum post saturationem panum, Joannes evangelista narrat, quia videlicet venturi erant populi, ut vellent eum regem facere; propterea tulit se de loco ne eum invenirent, quia ipse erat conditor mundi nolebat saecularem potentiam: quia hi qui habebant, ipso dante vel promittente habebant. Ipse namque erat de quo Salomon ait: Per me reges regnant. Fretum Genesar: a fervendo fretum nominatur. Vespere solus erat ibi. Ipse ascendit solus verticem montis orare: et discipuli laboraverunt in mari in remigando tota nocte. Non enim erant discipuli adhuc perfecti: idcirco permisit eis agnoscere quid possent sine ipso, ut amplius eum diligerent, et Deum elementorum pro certo crederent. Quod oravit, formam nobis dedit quid debeamus facere, qui puri homines sumus cum peccatis; si ipse absque peccato frequenter vacabat orationi, etiam quando aliquid boni quis facit, aut excellens, Domino debet referre gratias a quo ea cepit ut faceret; et orare ne aliqua elatio illi pro hoc facto subripiat. Quod refugit habere terrenam potestatem, quid electi ejus facere debeant ostendit, quia nullus potest habere potestatem sine multis peccatis. Propterea qui vult sublimiter cum Christo regnare, non curet habere potestatem in hoc saeculo: quia, si esset appetenda, aut ipse habuisset, aut matri dedisset, aut apostolis suis. Neque reges de regno certare debent. Quia pro certo Dominus habet ordinatum quicunque reges esse debent in hoc saeculo, sicut de illis erat quos ostendit Deus Danielli: Qui bene vult regnare, exspectet ut a Domino accipiat; sicut David fecit. Cum sciret quod rex inunctus esset, non quaesivit illud cum sanguine, ut occideret regem, cum locum haberet frequenter; neque filium ejus post mortem ejus; neque bellum intulit suae genti: sed fugit per alienas terras, et patrem et matrem coactus est educere in terram alienam; extraneam sibi haereditatem et parentum suorum praestolatus est quousque Deo placuit. Et idcirco non solum ipsum regnum adeptus est, sed et alia multa. Qui autem aliter introivit in regnum nisi per voluntatem Dei, permisit ei Deus vel propter ipsius peccatum vel propter subjectorum flagellum ut dominaretur perverse sicut Zambri qui occidit Elam, et accepit regnum ejus et regnavit septem diebus: similiter Phaceae occidit Phaceiam, et accepit regnum; sed ipse occisus est ab Osea, et iste captus cum toto Israel ab Assyriis.
1.35.16
Similiter de episcopis credo quod Deus ordinatos habeat, qui esse debeant in hoc saeculo episcopi; sed non propter ipsos, verum propter subjectos, in quibus multi sancti habentur. Propterea non erit necesse cuiquam laborare inaniter pro episcopatu et cum peccato introire: quia si ordinatus est a Deo, erit; si autem sine voluntate Dei introierit, cito decidet; et si mors eum ibi invenerit, sine fine in inferno erit, quia in rapina vitam finivit. Unde Joannes ait: Peccatum usque ad mortem, non dico ut quis roget pro eo.
1.35.17
Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus. Navicula quae jactabatur significat Ecclesiam concutiendam inter turbines persecutionum. Ventus, ipsae persecutiones ab infidelibus sunt. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Romani custodias militum observandas cum imperatoribus et exercitibus, diviserunt noctem in quatuor partes, in unaquaque vigilia, deputantes tres horas. Et quod dicit quarta vigilia scilicet cum tres praecessissent et quarta esset. Et hoc spiritaliter demonstratur, quia cum verus Lucifer appropinquavit, Ecclesiae suae facta est tranquillitas, quia et ipsi imperatores crediderunt qui Ecclesiam quassabant. Et viderunt eum supra mare ambulantem, et putaverunt esse phantasma. Et quod tunc putaverunt discipuli, postea putabant haeretici qui dixerunt quod habuerit Christus non corpus carneum, quod super aquis siccis plantis potuit ambulare. Sed tamen sicut isti cognoverunt errorem suum, sic nos agnovimus errorem illorum; quia non solum verum corpus super aquas ambulavit, sed etiam Petri corpus quousque dubitavit. Sed sicut non possumus enarrare qualiter incorporatus est in utero virginis, sic nec qualiter libravit corpus carneum super aquis liquidis, sed tamen utrumque credimus. Et videntes eum supra mare ambulantem putaverunt phantasma esse. Aestimaverunt quod eis aliqua ludificatio fieret a diabolo, quae solet fieri his qui non recte credunt, maxime his qui credunt errorem paganorum, quod Neptunus aliquam potestatem habeat in aquis qui tenetur in inferno ut alii iniqui. Et prae timore clamaverunt. Solet enim daemon timere vocem justi viri: propterea clamaverunt. Statimque locutus est eis dicens: Habete fiduciam. Primo aufert timorem de se quam recognoscerent; secundo sedat minas tempestatum. Duas virtutes praecipuas ibi viderunt, et ambulare illum super aquas quod ante inauditum fuit, et tempestates verbo sedare.
1.35.18
Ventus est aer commotus, et pro diversis partibus nomen sortitur, ut subsolanus, quia sub sole est, et alii similiter. Sunt autem duodecim. Ventus dictus est, eo quod sit vehemens, ita ut saxa et arbores evellat, terram commoveat, turbet mare. Respondens Petrus. Petrus adhuc non credebat, quod corpus carneum super aquas maris ambularet, nisi in suo hoc disceret; sed sicut fecit in fide sua, sic et in gressibus suis. Credidit aliquid quando de navi exiit, sed dubitavit quando ventum validum vidit, et ideo mergi coepit. Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Inter spem et dubitationem erat positus beatus Petrus, et recognoscebat vocem, et tamen dubitavit utrum ipse esset. Ait ergo Dominus: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam. Mira beati Petri actio, et ambulabat super aquas, et timebat. Tamen ex eo quod ambulavit agnovit Dominum, et quaesivit potentiam illius contra valitudinem venti. Navis in mari Ecclesia in hoc saeculo ventis agebatur, quia persecutionibus fatigabatur. Et hoc tunc factum est quando Dominus corporaliter ab ea recessit, in tantum ut ipse dixerit: Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus. Venit ad eam Dominus quarta vigilia noctis, videlicet cum verus Lucifer oriebatur per auxilium quo liberavit Ecclesiam, a persecutionibus potentum. Petrus venit ad eum in persona Ecclesiae, quia nec aliquis potest ad eum venire nisi ipso donante. Sed sicut Petrus cum diffidit mergitur, sic unusquisque fidelis cum diffidit a Domino mergitur, quia qui a Deo postulat bonum, non debet diffidere, sicut Jacobus inquit, postulet autem in fide nihil haesitans. Apprehendit eum. Quia prope est omnibus invocantibus in veritate, id est occurrere adjutorio suo misericordiae. Increpatur quod modicae fidei fuerit, qui praesente Creatore dubitaverit, seu modica fides dicitur, quia modica in hoc saeculo putatur esse dum non videtur, sed magnam habet flagrantiam et remunerationem post triumphatum mundum. Cum autem descendisset Dominus in navim, cessavit ventus. Ut Domino placuit dedit pacem Ecclesiae suae. Qui autem in navicula erant et apostoli et nautae venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Dei Filius es. Cognoverunt enim quod nullus alius creator esset maris et ventorum, nisi qui verbo dicit et fit quidquid imperat. Et cum transfretassent, hoc est transnavigassent, venerunt in terram Genesar. Ab ipso lacu Genesar illa in Cyrum regio, ex una parte Genesar regio nominatur; et apparet quia bonae voluntatis homines fuerint, ut non solum ipsi venerint, sed et ad alia loca miserint, et venerunt ad Deum. Sic debet facere unusquisque homo, et ipse debet bona facere et proximum suum hortari ut similiter faciat. Cognoscebant autem Dominum de frequenti visione. Quia Dominus ibi frequenter conversatus est, vel ex signorum fama quae praecurrebat de illo. Et obtulerunt omnes male habentes; et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Quia audierant quod mulier ematosa sine verbo ipsius salutem ab ipsis fimbriis acceperat, propterea desiderabant fimbrias attingere. Prius autem dixi vobis quod ipsae fimbriae ob discretionem aliarum gentium Judaeis praeceptae sunt fieri. Et quotquot tangebant, salvi facti sunt. Quia dilectionem Dei isti habuerunt et proximi, impetraverunt quod petierunt; dilectionem Dei quia avide susceperunt et gestierunt ut Dei laus longe lateque crebresceret; dilectionem proximi, quando voluerunt ut alii salvi fierent. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes. Alii veniebant ad audiendam praedicationem et salutem animarum suarum ab Hierosolymis, ubi religio major esse debebat et scientia. Ob reprehensionem scribae, et Pharisaei veniebant et hoc totum propter invidiam. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas cum panem manducant. Legimus in evangelistis aliis quod diversa baptismata, id est lavationes diei habebant et illas ex traditione carnali et suorum inventione magistrorum plus observabant, quam ea quae Deus omnipotens in lege praeceperat. Et inde Dominus frequenter arguebat quod dimitterent dilectionem Dei et proximi quae Deus magnopere commendaverat. Et reprehendebant eos qui hoc observabant, et super traditiones quae neque nocent, neque adjuvant si illas non observent. Quando namque in placito sedebant cum Romanis, qui ipsam terram tenebant, non manducabant nisi ante se balnearent; et non manducabant nisi crebro lavarent manus. Ipse autem respondens illis ait: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur. Honor hic et in verbo et in omni dono accipiendus est: sicut et illo loco ubi Paulus dicit: Presbyteri duplici honore digni sunt; maxime qui laborant in verbo. Honor ibi pro dono accipitur. Et in alio loco: Honora viduas quae vere viduae sunt. Quando ergo Deus illa dixit, voluit ut in cibo, et in potu, et dono honorarent parentes.
1.35.19
Posteaquam patres senescebant, et filii potestatem accipiebant in domo, et onus erat filiis quod pater vel mater viverent, affligebant eos filii in cibo, et potu, et vestimentis, per traditionem Pharisaeorum, qui eis dicebant: Verior Pater est Deus, non inhonoras patrem vel matrem, si ista donas Deo. Et per talem occasionem faciebant patres et matres egentes omnibus bonis, cum Deus illa non manducaret, sed accipientes conderent sibi thesauros inutiles. Vel alio modo: Cum dabant patri vel matri manducare et bibere, dicebant ad illos: Quod tu manducas, ego jam ad templum Domini habebam devotum. Et tunc illi expavescebant, et dicebant: Amabilius est mihi fame mori, quam ista comedere. Quod autem dicunt: Donum quodcunque est ex me, tibi proderit, quasi diceret: Quod ego do ad templum, similiter offero pro te sicuti pro me. Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Non Deus tali modo dixit honorandos ut vos invenistis ob lucrum vestrum, et reprehenditis discipulos meos, qui nulli nocent si non lavant manus. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Quod de vobis Isaias prophetavit facitis, labiis vos profitemini Dei praecepta adimplere, corde autem et opere iniqua monstratis. Sic dixerunt patres vestri, Omnia quae praecepit Dominus faciemus. Sine causa autem colunt me, doctrinas hominum docentes. Sine causa Deum colit qui labiis profitetur se Christianum esse, et opere contradicit. Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Simplex praeceptum est, quia apud Deum nihil noceat quod manducemus, nisi juxta creaturam aliquid fiat. Omnis enim creatura bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. In alio Evangelio scriptum est communicant. Quod verbum proprie apud Hebraeos erat. Siquidem illi communes cibos dicebant quos gentes edebant, de quibus illi non gustabant, ut sunt lepores, sues, ostreae, anguillae, et quae non ruminant nec findunt ungulam, aut squamas non habent, quicunque comedebant, communem illum appellabant. Et inde dicit communicant hominem, hoc est communem faciunt.
1.35.20
In totis libris nostris nec ad Deum, nec ad imperatorem invenietis plurali numero dici, quamvis in communi nostra lingua usus sit. Sed tamen est causa, pro qua in nostra terra hic usus inolevit ad unum hominem quasi ad duos loqui. Tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt. Scandalum Graecum nomen est, et Latine potest dici offensio vel impeditio. Inde tractum est ad offensionem animi, quia sicut homo offendit in via sua ad aliquem lapidem sive laqueum, similiter offendit quando aliquod verbum contrarium in animo ejus vel ratione opponitur. Et inde dicebant Domino discipuli quod in illa traditione quam Judaei pro lege tenebant contradictionem haberet immissam, et quam semper observabant. In quo eum reprehenderent aestimabant se habere inventum per quod potuissent convincere contra legem eum locutum fuisse. Sed tamen requisierunt et invenerunt quod patriarchae ante legem manducaverunt multa quae isti non comedebant, et intellexerunt quod Deus non propter se praeceperat observare Judaeos a talibus cibis, sed propterea si permitteret manducare, dicerent quod non esset bonum, quia ipsi habebant in consuetudine sic; vel etiam imitarentur easdem bestias vel aves in suis consuetudinibus, de quibusdam actis quae bestiis non nocent, hominibus autem nocerent, si fierent, sicut Paulus astipulatur de eisdem: Propterea tradidit illos in passiones volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea quia Pharisaei sic habebant acceptum ipsum verbum, venerunt ad Dominum discipuli sicut fideles et devoti, et renuntiaverunt quae audierunt. Respondens Jesus ait illis: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Si omnis alterius plantatio eradicabitur, quid erit quod Paulus dicit: Ego plantavi? Sed ista Dei est, quia sequitur: Deus incrementum dedit. Nam et iterum dicit: Dei cultura estis, Dei aedificatio estis. Si homo cum bona voluntate fuerit, nemo potest illum de cultura Dei eradicare: ipse vero potest, quia Jeremias dicit: Ego te plantavi vineam meam electam; quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? Nullus enim eam posset eradicare nisi ipsa tribuisset assensum. Sinite illos: caeci sunt duces caecorum. Sinite illos, dimittite in suis erroribus: et vos nolite adhaerere. Hoc de illis qui frequenter castigati a fratribus et ab Ecclesia: et nolunt reverti: sicut ipse alias: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et Paulus dicit: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. Caeci sunt de spiritalibus oculis, et ipsi caeci qui ad eorum doctrinam attendunt Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Si caecus caecum ducere voluerit, ambo in foveam cadunt; similiter insipiens si insipientem voluerit docere, sicut ipse in errore versatur, similiter et ille in errore erit, quousque in infernum decidant. Respondens Petrus dixit: Edissere nobis parabolam istam. Putabat Petrus parabolam esse quod Dominus per simplex verbum dixerat. Iterum dixit eis: Non intelligitis quia quod in os intrat in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Apostolus: Omnis creatura bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Reprehenderunt haeretici aliqui hoc dictum, quasi non sit naturaliter dictum, quia per poros vadit succus cibi per membra corporis. Sicut cibus digeritur in secessu, similiter etiam ipsi humores ibi deponuntur: propterea sic locutus est ipse sicut creator corporis. Ea quae procedunt de ore de corde exeunt, id est homicidia, adulteria, et caetera. Homicidium compositum est ex homine et caede. Qui enim in homine caedem fecerit, homicida dicitur. Adulterium est illusio conjugis; et dictum quasi adulterum subauditur, quando aut mulier aut vir, deserto legitimo, alterius thorum quaerit, et est majus peccatum quam fornicatio: quia in tribus peccatur. Fornicatio vero multis modis committitur; et etiam in propria uxore potest homo fornicari, si non legitime ea utitur. Et omnis pollutio nisi cum uxore legitima, fornicatio et criminale vitium est. Furta. Furtum est rei alienae clandestina contractio, et dictum est a furto, id est nigro, quia in obscuro fit. Est autem sacrilegium furtum. Falsa testimonia sunt, cum quis aut per se aut cum aliis fratrem accusat ad aliquam condemnationem; quando autem plures sunt, tanto pejus peccatum. Sunt autem similes Judae, qui Dominum tradidit ad mortem. Blasphemiae. Blasphemiae sunt detractiones et malae locutiones, cum quis Deum et proximum malis suis verbis infamare nititur. Omnia ista vitia et spiritaliter fiunt. Qui enim ad peccatum illicit aliquem, occidit se et illum. Adulterium animae committit, qui propter aurum aut pro alia re Deum aut justitiam Dei deserit. Fornicationem animae committit, quando concupiscit rem proximi sui. Furtum facit animae, qui veritatem tacendo reticet, detrahenti proximo aurem accommodat. Ista et similia maculant hominem ante Deum, et abominabilem Deo reddunt. In hoc Domini verbo quod dicit: de corde exeunt, apparet quia sedes animae in corde est, et non in cerebro. Cor a Graeco venit quod est cardia, et dicitur a cura. Hujus duae arteriae sunt, e quibus sinistra pars plus habet sanguinis, et dextera plus spiritus. Unde cui paralysis in dexteram partem venit plus vivit, quam cui in sinistram. Ostenditur quoque quod diabolus adjutor et incentor cogitationum nostrarum potest esse, auctor esse non potest; nec cordis occulta scire, nisi quantum ex motibus nostris potest agnoscere.
1.35.21
Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Reliquit Scribas et Pharisaeos qui semper reprehendere volebant, et pergit ad partes Tyri et Sidonis. Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit; Sidon ab ipsis similiter condita. Fuerunt vero in mari constructae, sed jugi obsidione et aggeris aggregatione, quando Dominus in mundum venit, contiguae terrae erant. Nam Nabuchodonosor obsedit eas, et aggregavit multum aggerem cum navibus, ita ut a foris muro stare posset, quod ante non poterat. Et coepit Sidonem in primis post captam Judaeam, Tyrum autem per tres annos obsedit, et interim eduxerunt habitatores omnia praecipua de civitate, sicut Ezechiel dicit; describit et ipse gloriam ejus. Post Nabuchodonosor Alexander obsedit eas, et conjunxit terrae. Tyrus dicitur angustia, quia mari erat cincta; Sidon piscosa, eo quod pisces ibi abundarent. Fuerunt vero filiis Israel promissae a Domino et in sortem datae, sed non potuerunt eas capere filii Israel. Et ecce mulier a finibus illius egressa. Non intravit Dominus finem Tyriorum, sed ibi prope gradiebatur. Clamavit dicens ei. Mulier ista Chananaea dicitur, quia de Chananaeis erat eorum origo, et terra eorum Judaeis promissa fuit, sed propter peccata non potuerunt illos ejicere. Tres virtutes mulier haec habuit: habuit fidem, quia credidit Dominum ista posse facere; habuit humilitatem, qua se non canibus confessa est esse parem, sed catulis; habuit patientiam, quoties repulsa perseveravit. Simplex historia auditorem aedificat, ut fidem rectam in Deum habeamus, credentes impetrare quaecunque poscimus, si ad salutem animae poscimus. Hoc quoque cum humilitate agamus, quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Patientiam nihilominus habeamus cum perseverantia. Juxta allegoriam mulier ista Ecclesiam significat ex gentibus ad Dominum convertendam, quae a finibus suis egressa est, videlicet a pristina conversatione et a pristinis vitiis separata, in Ecclesiam Christi ingressa. Filia ejus anima est uniuscujusque ex ipsius populis; quae a daemonio vexabatur antequam in Deum crederent. Qui non respondit ei verbum. Non de superbia hoc fecit, sed ne occasionem Judaeis daret respuendi verbum et praedicationem suam, quia ipse dixerat: In viam gentium ne abieritis, e ut patientiam ipsius mulieris et perseverantiam ad instructionem videntium et audientium monstraret. Et accedentes discipuli, rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Importunitate ejus carere cupientes commonebant. Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel. Non quod ad gentes non sit missus, sed primo ad Israel propter electionem patrum et privilegium quod ille populus semper habuit apud Deum, et cum ille repulisset, tunc ad gentes mitteret. At illa venit, et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me. Sic debemus esse importuni in orationibus et perseverantes. Primo dixit filium David, et nunc Dominum dicit, et adorat ut Dominum. Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Nunc Dominus mystice ad eam loquitur, et ille panis divini verbi per Moysen et prophetas. Mensa namque est Scriptura sacra, quae Judaeis panem vitae ministrare debebat, sed micae cadebant, quia spiritalem intellectum Judaei negligebant. Micae enim puerorum interna mysteria sunt Scripturarum quibus humilium solent corda refici. Non ergo quaerebat ista mulier crustas, sed micas de pane puerorum spiritalium, medullam sensum quam Judaei non curabant. Inde dicit Dominus: Non est justum tollere doctrinam filiis Judaeis, et dare vobis canibus, qui propter idololatriam et sanguinem ac cadavera mortuorum, quibus dediti estis, canes estis. At illa dixit: Etiam, Domine. Dixit Dominus, Non est bonum. Illa respondit, quia bonum est, et dat exemplum de hominibus, quod sicut illi quando manducant decidunt micae de mensa canibus, sic et justum sit ut sint Judaei domini propter patres, et propter te qui ex illis natus es, et nos simus non etiam canes magni cum primitivo, sed cum diminutivo catelli, et non quaerimus integram gratiam doctrinam et secretiora mysteria, quia non sumus digni, sed apertiora et simpliciora praecepta. Tunc respondens Jesus, dicit illi: O mulier! magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. O mulier laudanda! quae a Domino laudata es. Apostoli arguti sunt frequenter modicae esse fidei, et tu dicta es habere magnam fidem. Qui potest imitetur eam, et veniet ei sicut illi dictum est: Fiat tibi sicut vis. Utinam omnes digne peteremus, et sic impetremus. Et sanata filia ejus est ex illa hora. Ecclesia de gentibus orans pro suis exauditur, sananturque animae quotidie a morbis diabolicis, cum et pagani in baptismo renovantur, et peccatores per confessionem et eleemosynarum largitionem, ac precum assiduitatem, ad innocentiam revertuntur.
1.35.22
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae. Unde ante fugerat Dominus, ne rex fieret, iterum revertitur, intelligens immutata esse corda eorum, qui de panibus saturati fuerant; et sicut aquila vel gallina provocat ad volandum pullos suos, non cessat praedicare hac et illac, et verbi pabulum subministrare. Et ascendens in montem erat ibi. Amabilis locus iste mons erat Domino, quia remotus erat a frequentia civitatum; et secretus, et ad docendum et ad orandum. Et accesserunt ad eum turbae multae. Non erat in toto mundo, neque qui sic doceret, neque qui talia faceret, propterea ita ardenter concurrebant ad eum, habentes secum mutos, caecos et claudos, debiles et alios multos. O syllaba communionem habet cum au diphthongo, ut est lotus pro lautus, similiter clo diphthongus pro clau ditur. Videndum est nobis quare debiles dicit, et postea dicit alios multos? Quia sicut beatus Hieronymus dicit, in Latina lingua non habet una infirmitas speciale nomen, sicut apud Graecos, et in nostra rustica lingua idcirco posuit debiles. Qui enim nostra lingua luscus dicitur, Graece dicitur killos, ut cum interpres hoc invenit in Graeco, non habuit aliud in Latino, dixit debiles: et in replicatione sanitatum enumeravit mutos loquentes, caecos videntes, claudos ambulantes. De illo verbo siluit, quod in proprietate linguae Latinae, ut diceret non invenit. Jesus autem, convocatis discipulis, dixit: Misereor turbae, quia triduo sustinent me. Utraque natura Domini in hoc facto monstratur, et divina qua miraculum facit, et humana qua turbae miseretur. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Quod de septem panibus quatuor millia satiavit, sua est clementia: Misericors et miserator escam dedit timentibus se. Mystice ostendit quod viam istius saeculi aliter nequimus incolumes transire, nisi verbo Redemptoris nostri satiemur. Per illam quam superius audistis de quinque panibus satiatis, spiritalis refectio demonstratur quam suis fidelibus de veteribus exhibuit. Ista autem significat eam satietatem quam de Evangeliis suis in se credentibus facit, in illa littera Veteris Testamenti spiritalis gratia credentibus revelatur. Utraque refectio in uno monte celebratur, quia et unus est dator, et utraque refectio ad unam coenam invitat, quam idem nobis praeparavit, qui istam dedit. Quod dicit triduo sustinent me, sive propter praedicationem, sive propter suos infirmos sanandos. Spiritaliter verbo turba triduo sustinet, cum omnes credentes in sanctam Trinitatem, remissionem peccatorum ab ipso spectant, vel triduo Dominum sustinent, cum in cogitatione, locutione, et opere observant ne Deum offendant. Dimittere eos non vult ne deficiant in via, quia licet credant in eum populi, inter tot adversa titubant in via, nisi frequenter consolentur et recreentur verbi divini admonitione. Quot panes habetis? Interrogat quod eum non latet, ut alii cognito miraculo aedificentur. Qui miracula fecit, ordinavit ut tunc essent quinque, nunc septem, propter septem dona Spiritus sancti, de quibus credentes replentur. Non dicuntur autem fuisse hordeacei, quia Evangelii revelatam gloriam Domini qua Vetus Testamentum texuerat annuntiavit. Et paucos pisciculos. Per quos alii libri Novi Testamenti figurantur, ut Epistolae Pauli, apostolorum Actus, eorumdem Apocalypsis, et reliqui; vel sancti qui in illo tempore fuere, quorum ipsa Scriptura vitam et passionem continet. Qui quasi de profundo hujus saeculi electi et elevati, a coelesti benedictione consecrati reficiunt, cum exemplo nobis sunt ad bene agendum. Et praecepit turbae discumbere super terram. In alia refectione super fenum discubuerunt, quia illis antiquis populis solummodo voluptates carnales praeceptum est calcare, in Evangelio perfectis omnia terrena cum voluptatibus praeceptum est abdicare. Et accipiens septem panes gratias agens, fregit et dedit discipulis, et discipuli dederunt populis. Quia Dominus erudiens apostolos suos et per eos voluit erudiri turbas. Quod gratias agit, ostendit quantum congaudeat de salute generis humani, et ut nos gratias agere de omnibus collatis vitae muneribus doceat. Et ex hoc loco sive ex aliis consuetudo servatur a fidelibus cibum benedicere, et versum psalmi decantare, licet et illa gens jam haberet in consuetudine. Quod dicitur fregisse, apertionem significat sacramentorum quibus ad perpetuam salutem instituendus erat populus. Et comederunt et saturati sunt. Comedunt et saturantur de panibus ac piscibus Domini qui audiunt eloquia Domini et intuentes praecedentes sanctos, seipsos ad superna excitant desideria. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas. Per haec framenta intelliguntur altiora perfectionis praecepta, quae multitudo populi nequit intelligere vel servare, ut sunt multa de divinitate atque de virginitate servanda, seu derelinquendo omnia quae perfectis et volentibus non praecepta sed in exemplo monstrata sunt. Quod vero septem sunt sportae, propter Spiritus sancti gratiam, quae septenario numero a propheta praedicatur. Per septem sportas, electi praedicatores ostenduntur: quia sicut sportae de junco et palmis sunt, ita fortiter et indefesse memoriam sui conditoris in corde servant; et quasi florent cum de die in diem novo desiderio ad amorem conditoris anhelant: de quibus dicitur: Justus ut palma florebit. Fiunt autem et ipsae sportae et parvae, quas videmus in basilicis cum oblationibus ferri; etiam magnae, ut tria vel quatuor modia annonae capiant; etiam ut infirmi cum ipsis possint portari: sicut et ibi factum est. Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia. Ut ipso numero ostenderent de Evangelii se pastos esse cibariis. Similiter nec isto signo mulieres et parvuli mittuntur in numerum, propter mutabilitatem et imperfectionem.
1.35.23
Ascendit in naviculam, et venit in terram Magedan. Et Marcus dicit Dalmanutha. Dicunt autem doctores, aut unus locus est duo nomina habens, aut vitium scriptoris factum est in Marco. Et accesserunt Pharisaei, et tentantes rogaverunt eum ut signum de coelo ostenderet eis. Joannes narrat quale signum quaerebant, sicut jam superius dictum est quia et post saturationem quinque panum, similia postulaverunt ut pasceret de manna populum, vel faceret tonare. Sed neutrum de illis duobus signis de alio coelo venit, nisi de isto ubi volucres volant, unde volucres coeli dicimus. Tonitruum autem ventus et aqua faciunt, quia cum ventus in nube se incluserit quaerit aditum ut erumpat, et cum rescidit in nubem, sonum facit, et ignem creat, et simul oriuntur, sed lux ante videtur quia clarius est lumen et acutior est sensus visus quam auditus, quia longius videmus quam audimus. Ideo autem ignis fulminis majorem vim habet ad penetrandum, quia subtilior est quam noster, id est qui nobis in usu est. Fit autem per eum aliquando castigatio in hominibus, sicut per alia elementa. De ipsis etiam elementis signa viderant, quando Dominus mare et ventos compescuerat. Sed qui Dominum tentando aliquid petunt, non merentur accipere, sicut nec illi fecerunt. Facto autem vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum. Sicut solet evenire. Si sol in nube vespertina aquam circa non habuerit, sed rubicundam nubem, sequenti die pluvia non erit. Et mane( subauditur dicitis): Hodie tempestas( subauditur erit), rutilat enim triste coelum. Quando nubes orientales rubicundae sunt, pluvia ipsa die erit. In die dicit Dominus ad Judaeos: Faciem coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire, et consuetudinem habetis notatas pluvias vel serenitates, et signa adventus Filii Dei ex prophetarum oraculis non potestis scire. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Jam de hoc superius dictum est; et hoc nunc dixisse sufficiat, qui in signo mortis Domini, et de coelo signum datum cum sol coelum atra nube texit, et de terra signum datum est, corpus terrenum surrexit, et de inferno claustra ipsius fracta, et multa millia sanctorum exierunt. Et relictis illis abiit. Et tunc Dominus incredulos deserebat, et adhuc invisibiliter hodie eadem facit. Deserit incredulos et superbos, et requiescit in trementibus sermones suos. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Iterum post saturationem populorum aufert se de ipso loco, ne forte populus eamdem voluntatem haberet, quam superius habuerat. Quod vero dicit quia obliti sunt discipuli panes tollere, ostenditur quia nec Dominus nec discipuli magnopere de cibo terreno cogitabant. Sive ideo quia abundantia panis erat in ipsa terra; et quod ad victum pertinebat, ministrabat populus Domino et discipulis ejus. Quomodo obliti sunt cum dictum sit, quod sustulerunt septem sportas? Sed ipsum ad pauperes dimiserunt; solummodo unum panem habebant, quando ipsum lacum transierunt, habebant unum, et alium spiritalem qui dixerat: Ego sum panis vivus qui de coelo descendit, propterea non erat eis necesse terrenum quaerere. Qui dixit eis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Saducaeorum. Dominus sicut semper docebat discipulos, ne aut ipsi otiosi, aut vacui a bono opere cessarent, praecipiebat ut custodirent se a doctrina Pharisaeorum, per fermentum doctrinam volens intelligi. Doctrina Pharisaeorum, decreta divinae legis traditionibus hominum postponere, vel verbo Domini mandata praedicare: factis impugnare. In alio Evangelio etiam a fermento Herodis cavendum jubet. Fermentum Herodis, et adulterium, homicidium, simulatio religionis. Fermentum a fervore nuncupatur quod plus quam una hora non potest contineri; crescendo enim excedit.
1.35.24
At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus. Dominus spiritaliter loquebatur, discipuli carnaliter accipiebant. Cogitabant eum scire eos panes non habere ut cum farinam invenirent, non fermentarent de fermento Pharisaeorum. Sciens autem Jesus dixit eis: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quod panes non habetis? Non dico nec de illo fermento, nec de illo pane unde vos cogitatis. Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum. Quando dicit, nondum intelligitis, spiritaliter intelligentiam requirit, quia miraculum omnes qui viderunt intellexerunt. Vult ut illas saturationes, et panem, et pisces, et fermentum intelligant spiritaliter, quia si fermentum farinae mistum fuerit, quod parvum videbatur in majus crevit: ita et doctrina mala plus crescit, quam bona; sicut Apostolus dicit: Modicum fermentum totam massam corrumpit. Similiter et haeretica doctrina, si ad modicum in alicujus pectore serpserit, cito pervertit illum. Omnis enim homo ad malum citius informatur quam ad bonum. Venit Jesus in partes Caesareae Philippi. Iste est Philippus frater Herodis cujus uxorem Herodes habebat: in partes sui regni venit Jesus in loco nuncupante Caesaraea. Siquidem ipse Philippus reaedificavit civitatem quamdam in honorem Tyberii Caesaris et vocavit eam Caesaream Philippi, in honorem Tyberii pariterque sui, sub quo regnabat; quia alia jam ibi erat ex proprio nomine ejus, Tyberiadis aedificata. Est autem provincia Phoenicis ad radices Libani, qui habet cedros magnos; ubi sunt duo fontes, Jor, et Dan; qui inde longe in simul veniunt, et Jordanem faciunt fluvium. Vocatur vero nunc ipsa civitas Paneas. Est autem alia Caesarea, quam Herodes reaedificavit in honorem Octaviani; et vocavit eam Caesaream, quoniam primus turris Stratonis dicebatur. Cum ergo ad hunc locum veniret et sicut Lucas dicit cum sine turbis esset, et duodecim cum eo in via fuissent discipuli, interrogabat eos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Dixi superius quare filius hominis vocetur; quia videlicet consuetudo fuerit in ipsa gente prophetam aut praeclarum virum aut hominem Dei, aut prophetam aut filium Adam, id est hominis, appellari. Unde Ezechiel filius hominis appellatur frequenter. Idcirco dicit: Quem dicunt filium Adam esse? et non dicit, Quem me dicunt, ne jactanter de se quaerere videretur. Homines illos appellat qui mentiuntur de Filio Dei: quia omnis homo mendax. Qui autem veritatem de Filio Dei sentiunt, quasi super homines sunt. At illi dixerunt. In hoc loco primitus nomen Christi, Domino Christo impositum est a beato Petro, et caeteris apostolis per revelationem Spiritus sancti. Et sicut Joseph praeceptum est ex persona Dei vocare eum Jesum, sic ex persona Spiritus sancti ordinatum est vocare eum Christum per beatum Petrum et caeteros apostolos. Notandum vero quod non eo more Dominum appellat quo saecularis doctrina apud nos docet; sed tu es, sicut in antiquis libris invenitur usos fuisse majores. Siquidem Romulus et Remus duo fratres tantae concordiae fuisse dicuntur ut nihil unus sine alio vellet habere, et omnia communia dicerent et haberent, sicuti modo monachi faciunt. Ex hac re increvit consuetudo in hac Gallia, ut Dominum plurali numero appellent. Alii Joannem Baptistam, Scilicet quasi ipse deberet resurgere, eo quod modico tempore praedicasset. Alii Eliam. Quia habetur in libro prophetiae ejus, quia prophetam in gentibus dedi te. Et quia mors ejus in Scriptura non legitur, dicebant eum venturum gentibus praedicare. Falsa erit denique eorum opinio de Jeremia, quia in suo libro invenitur quomodo prophetaverit ad gentes, ad Moab, ad Idumeos et ad Babylonios: propterea completum est quod ad ipsum dictum fuerat: Prophetam in gentibus dedi te. Habemus quoque scriptum quod Judaei lapidaverunt eum in Aegypto, quia prophetabat Nabuchodonosor illuc esse venturum post Judaeos, quia pro illius timore illuc fugerant. Aut unum ex prophetis, quilibet de prioribus. Dixit autem illis: Vos autem, quem me esse dicitis. Ac si aperte dicat? Sequestrans eos ab hominibus filios Dei per adoptionem factos insinuans dicit: Vos, qui dii estis, quem me esse dicitis? Recte dii vocabantur, in quibus Deus habitabat, et qui omni die verbum Dei audiebant. Illos enim ad quos sermo Dei factus est, deos psalmista appellat dicens: Ego dixi, Dii estis. Consideranda vero distinctio, quomodo Dominus de sua humilitate discipulis dicit, filium hominis, non dicit Filium Dei. Multo enim saepius in Evangelio se filium hominis, quam Filium Dei dicit. Et haec omnia ut nos ad humilitatem informet. Respondens Petrus dixit ei. Petrus respondet pro omnibus, quia ipse jam in caput apostolorum erat constitutus. Et quod ipse respondit, omnium apostolorum responsio est, quia et ipsos fuerat interrogatus. Vos quem me esse dicitis? Et quod Dominus Petro dixit, omnibus dicit apostolis. Tu es Christus Filius Dei vivi. Tu es Christus. Si alii dicti sunt Christi nuncupative, quia ad tempus populum regere debuerunt, tu veracius es Christus, quia tu es rex omnis terrae. Tu es Filius Dei vivi qui essentialiter Deus es, et non ut isti alii qui dicuntur dii et non sunt, quia opera manuum sunt, non vident neque audient. Tu es autem illius Dei Filius qui a Judaeis adoratur et colitur. De quo dictum est. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Quid ipsi homines errent de te, cum ipsis quid de te sentio, dico. Christus Dei es, et Filius Dei es, illius Dei, ante cujus arcam Dagon jacebat truncatis manibus et pedibus. Respondens Jesus dixit ei: Beatus es, Simon Bar- Jona. Bar Syriace filius, Jona columba. Et in hoc beatus, quia filius Spiritus sancti simplex ut columba, astutus ut serpens. Et in hoc beatus: Quia tibi non revelavit caro et sanguis. Hoc est vivens homo qui de carne et sanguine constat, sed Pater meus, ille ipse quem tu confessus es. Pater vivens incomparabiliter, Pater meus qui in coelis est, et ego etiam cum ipso, et Spiritus sanctus, cujus filius spiritalis es. Noverat quidem Dominus Jesus quid apostoli de eo crederent, quidve sentirent, et quid responsuri essent. Sed ad insinuandam humilitatem nobis, placuit invisibiliter cum Patre Spiritu sancto revelari apostolis in corde, et per illorum confessionem in mundo audiri, et dignam confessionem digna mercede remunerari, ut omnes certi sint quicunque fuerint confessionis hujus usque in finem saeculi consonantes et confitentes, erunt et remunerationis consortes. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus. Dixisti, tu es Christus; et ego dico tibi, quod tu es Petrus. Quia ego sum Christus inunctus oleo invisibili a Patre, rex Christianorum, et tu fundamentum eorum. Beatus es, Simon, id est obediens, quia filius columbae, et quia Petrus, id est firmus. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Super hanc firmitatem fidei quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam, et super me aedificabo te cum omni Ecclesia mea. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quicunque de Ecclesia mea studuerit esse, et de his qui ita confessi fuerint, portae inferi non praevalebunt adversus eos, ut possint eos trahere ad se, ut ipse alias dixit: Nemo potest rapere oves meas de manu mea. Vel portae inferi: peccata atque vitia seu doctrina haereticorum, per quam illecti homines ducuntur ad tartarum. Multae sunt portae inferi, sed nullae Ecclesiae praevalent, quia qui fidem Christi in corde tenuerit perfecte, omne quidquid exterius accidit tentationis facillime devincet Deo protectore. Quicunque ab Ecclesia recesserit fide vel opere, iste non super terram, sed super arenam fundamentum posuisse credendum est. Et tibi dabo claves regni coelorum. Claves regni coelorum scientia discernendi, potentiaque qua dignos recipere in regnum, indignos excludere debeat intelligitur. Et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis. Hoc tam Petro quam omnibus apostolis et successoribus eorum qui in Ecclesia eumdem locum tenent recte credimus concessum, quia ipse post passionem apparens eis, dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt, ut videlicet cum agnoverint causas peccantium quos cognoverint vere poenitentiam agere, et nolle ultra reverti ad vomitum peccati, illos absolvere dignos judicent, et a timore mortis perpetuae consolentur. Quos vero in peccatis criminalibus vitam finire viderint, illos perpetuis suppliciis tradendos insinuent, sicut ipse Dominus insinuat dicens: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Similitudo datur de leprosis in Levitico, quod sicut sacerdos jubebatur considerare leprosum, ut ad arbitrium ejus decerneretur qui esset leprosus, et qui non esset, sic et episcopi et sacerdotes in Ecclesia illos debent ligare quos viderint leprosos in anima de peccatis criminalibus. Cum vero viderint aut audierint ablatam lepram, id est peccata per digna opera poenitentiae et confessionis, tunc debent illos absolvere. Quod jam sub exemplo Lazari diximus, ut illum studeat absolvere quem Dominus in anima resuscitavit, quia si discipuli ante solvissent Lazarum quam Dominus illum resuscitasset, fetorem potius ostenderent quam virtutem. Quod autem quasi soli Petro haec legatio dici videtur, ideo fit quia ipse locutus est pro omnibus, et in ipso omnibus responsum est, et ipse vera fide confessus est, et vero amore fuerat secutus, etiam et ob hoc ut omnes credentes pro certo sciant, quod quicunque se ab unitate fidei segregaverint, nec veniam peccatorum consequentur, nec aditum regni coelorum intrare poterunt. Imitemur ergo beatum Petrum in confessione verae fidei, ut sic et corde credamus, et ore confiteamur. Imitemur illum de sua simplicitate, quia filius columbae appellatur. Constantia quoque ad vincendas voluptates saeculi par illi esse satagamus, ut ad illum cum quo ipse est pervenire mereamur.
1.35.25
Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. Legimus supra quia misit discipulos suos ad praedicandum, et jussit annuntiare, adventum suum ad eos; nunc praecepit ne eum dicant Christum, sed discretio est intelligi. Supra jussit ut annuntiarent venisse, qui verbum salutis eis annuntiaret, et infirmos eorum curaret, ut venirent ad eum. Et post cum videret qui dignos se facerent ad noscenda secretiora sacramenta, panderentur eis cum apostolis, qui vero facerent se indignos recederent vacui cum Pharisaeis, sicut ipse dixit. Ne mittatis margaritas vestras. Simili modo in hoc loco praecipit ne passim eum Christum annuntiarent, ne differretur utilitas crucis, et mundus non redimeretur. Seu alia causa Christus magnum nomen erat in ipsa gente, sicut apud nos est Caesar et Augustus. Non vult ergo publice illud nomen de se praedicari ne scandalum Judaeis fieret, quod arrogaret sibi regiam potestatem. Unde postea Judaei eum accusaverunt apud Pilatum, et tamen Pilatus invitus scribendo confirmavit quod rex esset Judaeorum. Quod intelligitur, quia sic reges vocabantur videlicet Christi, et exemplum dedit suis, ne quaerant magni dici in populis. Non est autem Salvatoris proprium nomen Christus, sed commune dignitatis nomen et potestatis. Jesus Christus proprium vocabulum Salvatoris est. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis quod oporteret eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum. Nunc quare praeceperit non se manifestaturum Christum in populis declarat. Ac si aperte dicat: Cum me videritis post passionem resurgentem a mortuis, quia nihil prodest praedicare nunc paululum videri, derisui haberi, et opprobrio crucifigi et flagellari. Praedicit etiam passionem suam, ut minus dubitent in ejus resurrectione. Et notandum quod ille qui haec passurus Dei Filius, hominis sit, quia divinitas impassibilis exstitit in passione. Ille qui de sancta Maria natus est, ille passus est. Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens. Beatus Petrus pro nimia fide et amore quae habebat erga Deum nostrum, cum audisset opprobria et mortem quam Dominus praedicebat se passurum Hierosolymis, apprehendit Domiminum secreto, ne coram aliis videretur magistrum redarguere, et coepit ei de affectu felicitatis dicere: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Id est, hoc quod dicis longe sit a te. Vel sicut in Graeco habet, ἱλεώθητι σοὶ: Quod est, Propitius esto tibi. Nolebat enim destruere confessionem suam, et putabat perdere praemium Salvatoris quod audierat: Beatus es, Simon Barjona, et reliqua quae audierat. Nec putabat posse fieri ut Filius Dei occideretur. Non erit tibi hoc. Non possunt aures meae ista percipere, nec cor meum credere. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satanas. Satanas dicitur contrarius; vade post me, meam sequere voluntatem et noli esse de his contrarius quae a me ordinata sunt cum Patre. Discipulus es, propterea debes sequi, non docere. Non est similis ista sententia illi quam ad diabolum Dominus dixit, quia illi dictum est, Vade, Satanas, subauditur in abyssum. Isti autem vade retro post me, id est me imitare, ut eadem velis quae ego. Non est autem mirum si Dominus Petro talia dixit: post tantam beatitudinem quam supra dixerat, quia beatus Petrus adhuc non erat perfectus, adhuc eum erat negaturus, et omnia illa a Deo non ad praesens concessa fuerant, sed in futuro promissa, id est tibi dabo, non do, et reliqua. Non enim sapis quae Dei sunt, ignoras Dei ordinationem, quia dispositum habeo per meam mortem redimere mundum: ea quae hominum sunt mihi suades, quando mortem refugere suades, quia ipsam solent puri homines timere. Tunc Jesus dixit discipulis suis. Nec ista nec superius comprehensa dixit turbis, sed discipulis suis, quia non erant ista in perfectionibus praedicanda, verum perfectis. Si quis vult post me venire. Si quis vult me imitari, sicut discipuli facere debent magistrum. Postquam praedixit de suis contumeliis et morte, armat suos, ut praeparent se ad eadem perferenda. Abneget semetipsum. Desinat esse quod hactenus fuit per malam conversationem super Pharisaeorum traditionem, et incipiat esse novus per meam admonitionem. Deneget in suis actibus vetus homo esse qui corrumpitur secundum desideria sua, et incipiat novus Adam fore, qui renovatur de die in diem in agnitione Dei. Et tollat crucem suam, et sequatur me. Crux a cruciatu dicitur, et per crucem mortificatio vitiorum intelligitur. Et sicut is qui crucifigitur huic mundo moritur, sic is qui Christum sequi vult debet mortificare passiones membrorum suorum. Duobus autem modis crux tollitur: cum aut per abstinentiam corpus afficitur, aut per compassionem proximi animus affligitur. Quod Paulus aliis verbis id ipsum clamat inquiens: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, iram, fornicationem, avaritiam, et reliqua. In seipso nobis exemplum monstravit, qui ait: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Ecce audivimus de cruce corporis sui, requiramus de compassione proximi. Ait namque. Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror?
1.35.26
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui sic voluerit animam salvam facere, ut nolit eam dare pro Christo, perdet quando melius habere debet. Qui autem perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam. Qui tradere non timuerit propter me animam suam in hoc saeculo, salvam faciet eam in futuro. Quasi agricolae dicatur: Si vis salvum facere frumentum, perde illud in terra, quia si servaveris in horreo, peribit: si in terram jeceris, recipies duplo. Hoc illis tunc dictum est, qui inter persecutiones versati sunt paganorum. Nos similes esse martyribus si volumus, debemus mala proximorum et persecutiones malorum Christianorum aequanimiter ferre, quia non erimus consortes martyrum, si non erimus passionum vel in aliquo participes. Qui autem perdiderit animam suam propter me, vel( sicut in alio Evangelio habetur) propter Evangelium meum, inveniet eam, vel sensu quem superius diximus, vel per animam nostram voluptates hujus saeculi. Quicunque pro Dei amore delicias et voluptates hujus saeculi abnegaverit sibi, in aeterno saeculo recipiet quales nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se.
1.35.27
Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum faciat? Quid profuit illis imperatoribus, qui istum mundum habuerunt per viginti annos, ut Octavianus per quinquaginta tres annos, cum jam per octingentos jaceat in inferno? Nunquid non fuerat ei melius esse socium Lazari pauperis, quam modo esse socium diaboli? Transierunt omnes honores illius tanquam umbrae, et tanquam somnium. Frequenter cum aureis curribus et aureis scutis suscepti sunt a consulibus; et postea nudi et rei excepti a nigerrimis daemonibus, et in aeterno igne religati. Quod pejus est, multi Christiani ibunt cum ipsis qui viam veritatis scire debent. Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Nullam commutationem deberet homo dare pro anima sua, sed, quod pejus est, multisunt qui praeponunt corpus animae, et temporalia aeternis, et non cogitant de anima nec de vita perpetua, sed honoribus terrenis, et de caducis, et venundant se ut faciant malum sicut de Achab dicitur: Qui venundatus est ut faceret malum. Quibus frequenter evenit ut Balaam, qui cum prohibitus esset a Deo ne iret ad maledicendum populum, ductus cupiditate muneris et iterum atque iterum interrogavit Deum, cum non esset ut homo qui mentiri posset. Sed quia sic importune petiit, et accepit quod Deus noluit, et illi non profuit. Sic multi cum intrant in ecclesiam lingua alterius verba cantant, et animo de honoribus cogitant, sic per multos dies. Deus autem respicit ad cor, et videt quae cor precatur: verba quae lingua dicit alterius verba sunt, nisi verecundia illi esset, quod corde tegit lingua caneret. Cum videt igitur Deus saepius ea magis nos optare in corde et opere, iratus concedit quod contra voluntatem ipsius et contra salutem nostram est, atque tali modo dat quis commutationem pro anima sua, cum eligit terrena et negligit aeterna. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris cum angelis suis. Quia praedixerat de se et de sequacibus suis oppido aspera, nunc temperat, et pro qua causa talia sustinere debeant ostendit, scilicet quia venturus sit, id est ipse hominis in gloria Patris ad judicandum vivos et mortuos, quia Pater omne judicium dedit Filio. Et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Et tunc vos si fortiter et patienter sustinueritis, aeternam remunerationem, et hi qui vos tribulant, aeterna recipient tormenta. Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo. Poterat apostolorum esse tacita cogitatio ut dicerent, In fine mundi ista erunt quae nobis promittit, et tali modo deficerent a spe. Nunc proxima promittit videlicet quod aliqui non sint ex his mortem gustaturi, quam parvo tempore quasi praelibando gustabunt. Donec videant filium hominis venientem in regno suo, hoc est in regia claritate, qualis post judicium videndus est ab omnibus electis. Nam in judicio videbitur in forma servi sicut dictum est quando ascendit, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem, ut videant eum et boni et mali quem contempserunt, sicut scriptum est: Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Videbunt autem eum injusti terribilem, justi mitem una eademque forma. Vel regnum ejus praesens Ecclesia intelligitur, quam multi viderunt fundatam in carne antequam mortem gustassent, sicut Joannes qui ad septem Ecclesias scribit, ut esset eis consolatio videre jam ex parte, in eum mundum crediturum. Rudes enim erant discipuli adhuc, et necessarium erat in praesenti aliqua promittere, unde in praesenti roborarentur, et in futuro robustius consolarentur. Vel de transfiguratione ejus potest intelligi, in qua eum illi tres viderunt quasi in regno suo, hoc est in regia dignitate qua ad judicium videbitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).