Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Christianus Druthmarusfl.880
Expositio in Matthaeum
Matt 1.56.4
Choose a text More by Christianus Druthmarus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8863 Exinma
1.56.1
INCIPIT PROLOGUS. CAPUT LVI. Dominus interrogat Pharisaeos.
1.56.1
Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Jesus dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est? Quia Pharisaei semper parati erant ad commovendas quaestiones, cognoverunt aliquando quod et solvere omnia poterat, et etiam proponere quae ipsi solvere nequirent. Interrogat ipsos Dominus de illo quem dicebant venturum( quia praesentem nolebant credere) cujus filius esse debeat. Si potuissent scire sequentia, dixissent sicut dixerunt de Joanne, quod nescirent. Dicunt ei: David. Quia habent scriptum dictum Domini ad eum: De fructu ventris tui ponam super sedem meam: idcirco noverant. Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum? In Spiritu sancto, non erroris incerto nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto prophetando vocat eum Dominum suum dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Prophetavit David de ascensione Domini Christi quod is qui de sancta Maria natus est supra angelos et omnem creaturam elevatus, ad dexteram Patris collocatus est et deitatis honorem quam ante habuit per divinitatem habere coepit per humanitatem. Et quia Judaei dedignabantur credere Christum Deum et hominem, propterea intelligere nequibant. Quod autem a Patre inimici subjiciuntur, non infirmitas Filii ostenditur, sed unitas naturae demonstratur. Nam et Filius subjicit Patri inimicos, qui Patrem clarificat super terram. Sede a dextris meis. Gloriam et stabilitatem debemus accipere in ista sessione. Quia enim Filius assumptus de sancta Maria Patris fecit voluntatem, recte in ascensione a Patre dicitur: Sede a dextris meis. Victor in gloria. A dextris non locum significat, sed aequalitatem. Donec, hic pro semper ponitur, ut illud: Donec senescatis, ego sum Deus. Quasi diceret: Sede quia subjiciuntur inimici sub pedibus tuis. Pedes enim Domini vel incarnatio, vel apostoli intelliguntur. Et nemo poterat respondere ei verbum. Tunc nequiter confusi sunt, quia nec psalmi verbum dissolvere quiverunt. Post Domini vero ascensum cum similiter alii de ipso verbo confutarentur, invenerunt, quod Melchisedech dixisset hoc ad Abraham reverso de bello. Quod non potest ita intelligi, quia sequens versiculus contradicit. Tecum principium in die virtutis tuae, et reliqua.
1.56.2
Neque ausus fuit quisquam ex illa die amplius eum interrogare. Nunc pro certo agnoverunt Judaei, quod verbis nullus posset eum capere, quia sicut fons sapientiae loquebatur, et comprehendebat sapientes in astutia eorum. Jam in reliquo corruperunt discipulum illius pecunia, ut proderet eum sine turbis, et comprehendentes eum cum vi traderent Romanae potestati. Ex quo intelligitur venena invidiae posse superari, sed difficile conquiescere. Reprehendit Dominus multa in Pharisaeis. Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Cathedram hic magisterium et doctrinam appellat. Hoc est, illum locum et illud magisterium sibi vindicant, quod Moyses quondam habuit super populum in deserto. Similiter possumus et ibi doctrinam accipere ubi dicit, et in cathedra pestilentiae. Et cathedras vendentium columbas evertit.
1.56.3
Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, facite et servate. Mira patientia Dei, quia illi agebant erga eum ut nequius poterant, et tamen ille propter sacerdotii dignitatem hortabatur populum ut bona quae ab eis audiebant tenerent, a malis vero eorum actibus se custodirent. Omnia, subauditur, bona, quia cum legebantur Scripturae, non audebant aliud dicere quam bona, propter populum, quia omnes litteris eruditi erant. Multis itaque prosunt dicendo quod non faciunt, sed multo melius prodessent si facerent quae dicunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Onera hic praecepta et consuetudines eorum quae et doctrina sua extrahebant dicuntur. Ob hoc debemus illam subauditionem superius dictam servare, omnia bona quae dicunt, sicut et illo verbo Apostoli. Omnia probate, si inveneritis bona esse, tenete. Ecce hic dicitur: Alligant onera gravia et importabilia. Quia importabilia omnia facienda sunt si ipsi alligantur. Alligant dicitur; alligare unumquemque jubent. Per metaphoram et allegoriam, et onera, et alligatio, et humeri, et digiti dicuntur, more oneris; quod sicut illud alligatur et imponitur in humero ad portandum, et solet is qui onus imponit adjuvare imponenti, ita isti et credulis imponunt ex sua inventione praecepta, quae ipsi nec ore nec momento custodiunt, sed aliis praecipiunt observanda, de oblationibus et observationibus suis. Qui rector est in Ecclesia primum debet implere quae implenda praecipit. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Non quaerunt a Deo retributionem, sed ab hominibus laudationem. Quicunque ita aliquid boni facit ut isti, totum perdit. Dilatant enim phylacteria sua. Cum Deus legem per Moysen dedit, dixit ad patres eorum. Erunt haec in manu tua et ante oculos tuos, videlicet in memoria et operatione. Et illi, hoc male intelligentes, fecerunt sibi in membranis decem verba legis et circumdabant capita sua de eis, et vocabant in Graeco nomine phylacteria, id est custodias, quia phylaxe in Graece, Latine custodire dicitur. Et tunc qui plus gestiebat laudari, majus faciebat ipsum phylacterium; unde dicit Dominus: Dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias. Similiter jusserat Dominus fieri fimbrias hyacinthinas in quatuor palliorum angulis, ut esset discretio inter populos Israel et alienigenas, et in corporibus circumcisio, et in vestimentis fimbriae, ut si quando in bellum venirent, videntes fimbrias se cognoscerent et scirent quem debellare deberent; mortuos autem, ex circumcisione scirent quem spoliare deberent, quia in bello frequenter amittit caput mortuus, illud membrum nunquam. Fuerunt ergo illae fimbriae convenientes in bello, quia et leviter homo eas invenire poterat, et non decidebant sicut ramusculi quos solent portare in bello, quod ob signum de nostris faciunt. Ergo Judaei adinvenerunt sibi in illis fimbriis ut mitterent ibi spinas, quasi cum compungerentur rememorarent custodiam legis Dei. Verumtamen mulier quae tetigit fimbrias Domini, non invenit ibi spinas. Similiter faciebant illas majores, qui magis laudari cupiebant. Amant autem primos recubitus in coenis. Recubitus fiebat apud antiquos principes in coenis in tribus partibus, dextera, et sinistra, et retro, ut cum saturatus esset, accumberet in qua parte ipse vellet; et triclinium vocabatur. Redarguuntur qui amant et quaerunt per hypocrisin ipsas cathedras. Et salutationes in foro. Id est, in publico. Non dixit qui habent istos honores juste, sed voluntas et hypocrisis condemnatur. Vos autem nolite vocari rabbi. Eo modo quo superiora prohibentur. Tamen debemus agnoscere et summum Magistrum omnis doctrinae, et patrem nostrae auctoritatis, per quem creati sumus, illum qui in coelis est, quia et ista tunc praecipiebat. Non enim prohibuit isto modo patrem vocare quo praecepit patrem et matrem honorare, sed volebat ut verum magistrum patrem, auctorem generis humani, unusquisque agnosceret ad animum dirigeret. Nam si vocamus nos aliquem patrem, honorem aetati deferimus, non tamen auctorem vitae nostrae deputamus, sed Deum. Similiter de magistro vel de filio appellantur abusive, Deus autem naturaliter. Qui major est vestrum, erit minister vester. Vel ipse Dominus qui major erat, quia Deus non venerat ministrari, sed ministrare; seu ipsius praecepto, ut qui vult major fieri, serviat caeteris. Qui autem se exaltaverit in hoc saeculo, humiliabitur in futuro; et qui se humiliaverit propter Deum in hoc saeculo, exaltabitur in futuro. Quos Deus omnipotens amat, si viderit eos exaltari irrationabiliter per superbiam, humiliat eos per aliquam tribulationem, ut fecit David, quem de regno expelli permisit, et humiliato, in regno residere fecit. Et Ezechiam quoque, cui elato regem Assyriorum dominari permisit, in tantum ut valvas templi Domini et laminas argenteas, quas ipse affixerat, regi Assyriorum daret, et clausis in civitate nuntiis ejus, dura respondere non auderet, et tamen ibi erat sanctus Isaias propheta. Iterum humiliato, centum octoginta quinque pro eo occidit de exercitu ejus, et cum decem hominibus fugit de terra ejus, et in sua terra occisus est a filiis suis. Sic multos alios dilectos Deus castigavit. Quosdam videt ex toto terrena diligere, et praeponere aeternis: permittit exaltari, ut post sine fine crucientur, ut fuerunt multi reges et tyranni Assyriorum, et Graecorum et Romanorum. Quosdam vero, nimia superbia incedentes, in hoc saeculo humiliat et in futuro: ut Nabuchodonosor, Sennacherib, Valerianum imperatorem, quem Sapor rex Persarum ita humiliavit, ut quandocunque in equum suum ascendere vellet, ipse acclivis fieret, et de dorso ejus equum ascenderet. Herodes quoque quia permisit se dominum vocari a populis, comestus per quinque dies a vermibus exspiravit. Quam superbiam timentes antiqui imperatores Romani, licet pagani essent, constituerunt ut imperator, cum ornatus esset regalibus ornamentis, ad sinistram manum apprehenderet in folliculo pulverem mortui hominis, ut memoraret se cinerem post paululum futurum, et non super caeteros se extolleret.
1.56.4
Eligat qui voluerit unum ex istis tribus. Eligo ego humiliari cum mitibus modo, quam dividere spolia cum superbis.
1.56.5
Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vae interjectio est dolentis, et significat ploratum aeternum in hoc loco, in quo ipsi sunt quibus ista prophetavit. In Scribis intelliguntur et Saducaei, et sacerdotes, et Pharisaei, et principes populi; quoniam a Phares filio Judae Pharisaei, dicebantur: qui propter tribum Judam vocabantur Pharisaei, quamvis omnes qui eamdem sectam tenebant Pharisaei vocabantur, ut Paulus dicit: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, cum esset de tribu Benjamin. Hypocritae vocantur, id est simulatores, pro causis superius exprobratis, male interpretando. Qui clauditis regnum coelorum. Id est Scripturam divinam clauditis, vel celando quod eos debetis docere et pro invidia celatis, nolentes ut in me credant. Et omnis magister qui cum doctrina bona malum exemplum discipulo praebet, regnum coelorum ei claudit. Scriptura enim divina regnum coelorum dicitur, quia ibi invenitur unde rex coelorum regni cognoscitur, et vita aeterna. Unde superius Dominus dixit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
1.56.6
Vos enim non intratis. Ecce de vobismetipsis rei, quia scitis bonum et non facitis, nec introeuntes sinitis introire. Ostendit Dominus quia multi volebant illum agnoscere per Scripturas, sed ipsi dicebant: A Galilaea non exsurget Christus; et tamen audiebant multos invocantes illum filium David, qui non fuerat de Galilaea, sed de Bethlehem, unde et sancta Maria. Vae vobis. Subauditur, imminet. Qui circumitis mare et arida, ut faciatis unum proselytum. Proselytus dicebatur Graece advena, quia de alia gente ad legem ipsorum convertebatur, ut fuit Jethro et Achior et multa millia virorum fuerunt, qui de gentibus circumcisi fuerunt et Deum coeli crediderunt. Judaei quoque abibant per alienas terras praedicare nomen Domini, sicut multi Christianorum fecerunt post adventum Domini. Isti autem ideo culpantur, quia lucri causa hoc faciebant, non amore Domini, et quia post destruebant factum suum per malum exemplum. Quod dicit mare, insulasque dicit quae in mari sunt. Et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Quia qui ante semel errabat, cum videbat malum exemplum eorum, revertebatur ad vomitum suum, et erat dignus tunc plagis vapulare multis: quia servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, vapulabit plagis multis. Filii autem gehennae dicuntur, sicut et filii saeculi, quia cujus opera facit quis, ejus filius et vocabitur. Vae vobis. Subauditur, imminet. Duces caeci. Secundum terrenam et corpoream caecitatem nullus non habens lumen oculorum vult alium ducere. Multi autem caeci in animo, id est insipientes, volunt duces fieri, qui nesciunt ipsam viam ambulare nec aliis demonstrare. Et sunt qui sciunt, sed ipsi non ambulant, nec aliis ostendunt ut ambulent. Qui dicitis: Quicunque juraverit per templum, nihil est, qui autem juraverit in auro templi, debet. Etiam in hoc loco habebant Judaei inventum, ut quicunque juraret contra proximum suum pro aliqua pacificatione per templum, etiam si mendacium juraret, nullius criminis tenebatur. Si autem in auro jurasset templi, mendacium cogebatur persolvere. Similiter, si in altari jurasset, nihil debebat. Si vero in dono quod, super altare erat perjurasset, tantum cogebatur exsolvere sacerdotibus quantum ipsum donum erat. Propterea quia istud ipsi recipiebant, dicebant quoniam peccatum perjurii esset. De templo autem et altaris perjurio, quod ad templi restaurationem pertinebat, dicebant non esse perjurium. Quod approbat Dominus, quia per templum et altare sanctificantur omnia quae intra sunt. Per coelum jurare jam supra prohibuit. Vae vobis, Pharisaei et Scribae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae majora sunt legis. Apparet quia Deus hypocritas satis odit, quod toties Judaeis improperet. Quod dicit: qui decimatis mentham et anethum, et cyminum, ostendit per istas viliores herbas in hortis quod expresse decimas accipiebant de omnibus laborantibus, judicium, et misericordiam, et fidem negligebant. Non autem ideo eis vae minabatur quod decimabant et tam minora, sed ideo quia relinquebant quae Dei erant propter quae decimas accipiebant, id est judicium facere oppressis, aut exigere ab his qui facere debeant. Misericordiam similiter negligebant, sicut ipse in parabola vulnerati ostendit, quod transierit sacerdos et levita, et viderunt vulneratum, et non solum non misericordia moti sunt, sed gravius illum reliquerunt, quia noti erant et non adjuverunt, et idcirco similes latronibus exstiterunt, quia qui perituro non subvenit si potest, occidit. De fide culpat illos, quod his quibus fidem debebant servare, non custodirent: primo Dominum ut Deum et creatorem, deinde patri et matri, postmodum omnibus Deum colentibus, quoniam ipsi appellantur proximi. Verumtamen non culpantur si accipiunt decimas, sicut in consequenti dicit, sed quia dimittunt ea quae Dei sunt et proximi judicium, et misericordiam, et fidem, et quae graviora sunt legis, hoc est praecipua. Sacerdotum est enim et legem Domini in populis annuntiare, et eos qui errant ad legem reducere. Hoc oportuit facere, id est judicium, et misericordiam, et fidem, et ea quae ad hoc pertinent, et illa non omittere, decimas accipere. Videant magistri Ecclesiarum qui habent simile ministerium in populis, et tenent praedia Ecclesiarum ne similes illis fiant si tacuerint populis vitia sua. Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. Per culicem, quae est musca aculeo munita( habent enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrant ut sanguinem bibant), minora mandata intelliguntur. Per camelum, animal tortuosum et deforme, majora mandata. Excolare, humano more, est ita ad liquidum deducere, ut per setas transire possit. Excolare culicem, de minoribus mandatis diligenter tractare, id est, de decimis vel de malis verbis. Camelum glutire, majus mandatum, judicium, et misericordiam, et fidem in neglectum vel in oblivionem dimittere, seu, spiritaliter, culicem liquantes, camelum glutientes, Barrabam eligentes, Christum autem occidentes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis. Calix vas poculi dictus eo quod in eo calida dabatur potio, vel ἀπὸ τοῦ πῶτος[ πῶματος] calino[ καλίνῳ], id est a ligno. Paropsis vas poculi quadrilaterum, hoc est, paribus absidis. Et per ista vascula ipsorum Pharisaeorum corpora intelliguntur, quod ipsa corpora a foris nitida reddebant, et intus pleni erant vitiis. Unde dicit: Intus autem pleni sunt rapina et immunditia. Rapina est quocunque malo ingenio a proximo rem suam auferre. Immunditia, qua quisque vitio cor habet maculatum. Qui contrarii sunt his de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et immunditia omnis fornicatio accipitur. O caece Pharisaee, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat quod deforis est mundum. Ipse ostendit superius quae maculent hominem, de corde procedentes cogitationes malae, homicidia, perjurium, et reliqua his similia. Nam si ista defuerint, mundus erit homo in conspectu Domini. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis. Sepulcrum a sepulto dictum. Prius enim unusquisque in domo sua sepeliebatur, postea vetitum est legibus, quia fetore ipso corpora viventium interficiebantur. Pro qua re in civitatibus similiter prohibitum est sepeliri. Diversis verbis arguit Pharisaeos per hypocrisin. Quos ante per vascula, nunc per sepulcra redarguit, et dicit quod similes sint sepulcris quae erant a foris dealbata de calce, et marmoribus ornata, et picta coloribus, intus autem plena erant omni spurcitia, id est immunditia. Apud antiquos, aliarum gentium grande studium fuit monumenta patrum ornare, quod et in monumentis Romanorum adhuc apparet et in Machabaeorum libro legimus. Sed Occidentalis paupertas, Orientalibus divitiis comparata, nihil est. Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui aedificatis sepulcra prophetarum. Et istis vae futurum Dominus denuntiat, non quia sepulcra et monumenta aedificant justorum et prophetarum, sed quia sic certi sunt male fecisse patres suos occidisse bonos, in tantum sciant illos bonos fuisse, ut ipsi monumenta eorum aedificent. Et cum hoc pro certo sciant, eadem voluntate tenentur, et filii sunt homicidarum, non solum carne, sed imitatione. Potest et alio modo intelligi, quod idcirco aedificabant monumenta justorum ut notum fieret aliis qui illos occidere potuerint et potentes fuerint, quia et ipsi quod dicebant, si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus consentientes operibus eorum, jactando et subsannando dicebant. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Ipsam mensuram quam illi non compleverunt, sed incoeperunt, vos implete. Illi occiderunt servos, vos occidetis Dominum; illi prophetas, vos Dominum prophetarum vel apostolos ejus. Serpentes genimina viperarum. Sicut vipera parentes suos occidit, similiter illi fecerunt et vos facietis. Quomodo fugietis a judicio gehennae. Quomodo fugietis, id est quia talia operamini. A judicio gehennae? Hoc est quod Joannes dixit: Ab ira ventura, scilicet ab inferno, ubi omnes mittendi sunt qui talia operantur. Ideo ecce ego mitto ad vos sapientes et scribas, et ex illis occidetis. Ideo, subauditur, dico vobis quia vos ita estis facturi. Mittam ad vos sapientes et scribas. Doctos in lege veteri et in nova. Et ex illis occidetis. Ut Jacobum fratrem Domini et Stephanum. Et crucifigetis. Ut Simonem filium Cleophe, Hierosolymorum episcopum. Et ex eis flagellabitis in synagogis vestris. Ut omnes apostolos fecistis, quando ibant a conspectu concilii gaudentes. Et persequimini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram. Non omnes justos Judaei interfecerunt, quia nec erant quando Abel occisus est. Sed, sicut jam dixi, omnes mali de una generatione esse dicuntur, sicut et omnes justi de alia. Denique cum Psalmista multos de diversis gentibus describeret qui montem Domini ascensuri essent dicens: Innocens manibus et mundo corde, et reliqua, haec est generatio quaerentium Dominum. Similiter ergo Judaei quia occiderunt parentes suos prophetas, de Cain progenie esse dicuntur, et cum ipso poenas subibunt aeternas qui fratrem suum interfecit. A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae. De Abel nota est historia omnibus. Zacharias fuit filius Joiadae sacerdotis. Qui Joiada accepit Joas parvulum infantem, cum interficeret Athalia regina semen regium, ut regnaret ipsa. Quia mortuus erat vir ejus et filius ejus, et abscondit ipsum Joas per annos septem. In septimo anno elevavit eum regem, et jussit occidere reginam. Igitur quando Joiada vixit, fecit Joas quae Deo erant placita; cum autem Joiada defunctus esset, accepit rex malos consiliarios et dereliquit Deum, et misit ad eum Dominus prophetas et non audivit eos. Tunc venit ad eum filius Joiadae iste Zacharias, et dixit ad eum, sicut scriptum est in in libro Paralipomenon: Haec dicit Dominus: Quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides, juxta regis imperium, in atriis domus Domini. Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Joiada pater suus secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur ait: Videat Deus et requirat. Cumque revolutus esset annus, ascendit contra cum exercitus Syriae; venitque in Judaeam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi. Et cum pervenisset modicus numerus Syrorum, tradidit Dominus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod reliquissent Dominum. In Joas quoque ignominiosa exercuere judicia, et abeuntes dimiserunt eum in languoribus multis. Surrexerunt autem contra eum servi sui, in ultionem sanguinis filii Joiadae sacerdotis, et occiderunt eum in lecto suo. Tali modo occisus fuit iste Zacharias inter templum et altare, id est in una exedra thesaurorum, sive juxta gazophylacium. Quod autem Dominus filium Barachiae eum nominat, pro laude ipsius sacerdotis facit, qui per omnia Barachias studuit esse, id est benedictus Domini, hoc enim interpretatur. Notandum autem quod iste Joiadas, cum esset summus pontifex, reginam jussit occidi.
1.56.7
Amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam. Ac si dicat. Venient haec omnia quae digna sunt venire super talibus qui talia fecerunt. Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Jerusalem, Jerusalem, vocativi casus sunt, quamvis indeclinabiles. Et non debet habere aspirationem in capite, quia non potest aspirari quod in loco consonantis est, nec apud Graecos habet aspirationem. Quasi dicat: O Jerusalem, quae occidis prophetas ad te missos, et lapidas, quia ego volui frequenter congregare filios tuos sub alas meae defensionis, ut gallina congregat filios suos, et noluisti. Cessasti a malis operibus, etiam ipsi qui videbantur congregati dispergentur. Et relinquetur domus vestra, in qua vos habetis fiduciam, deserta. Per Jerusalem habitatores alloquitur, et est species metonymia, per haec quod continetur ostendens. Quoties. Multoties, frequenter ostendit quod prophetas ipse miserit. Quemadmodum gallina. Magnam pietatem ostendit se operatum erga populum Judaeorum qui gallinae infirmanti erga populos suos se assimilat, quia nulla avis sic infirmatur erga filios sicut gallina, ita ut si pullos non videas, matrem tamen intelligas. Et nullus est qui possit Dei pietati comparari. Ipse enim in sola pietate sua seipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
1.56.8
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ecce adverbium demonstrantis, quia jam instabat tempus quo erant ipsum occisuri, et Dei custodia ab eis recessura et illud templum in proximo contemnendum, et non post multum incendendum, et civitas delenda. Quod factum est quadragesimo secundo anno post ejus ascensionem in coelum. Et ante per Jeremiam ex persona Domini dictum fuerat: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam; facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyenae. Hyena bestia est quae semper in sepulcris mortuorum habitare solet. Et huic bestiae comparantur recte Judaei, qui frequenter Dominum derelinquebant et ad idola convertebantur. De quibus scriptum est quia non est spes in ore eorum: Similes illis fiant qui faciunt ea.
1.56.9
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad hoc quod dixerat: Quoties volui congregare filios tuos, ad hoc respicit: Non me videbitis erga vos in tali voluntate, ut velim congregare filios vestros, donec agatis poenitentiam, et cognoscatis quia ego sum de quo dictum est in psalmo: Benedictus qui venit. Adhuc sunt in tali tenore. Veniet Enoch et Elias, et cognoscent, et tunc congregabuntur sub alis, et sub protectione Domini. Nam aliter non potest bene intelligi iste versiculus, quia corporali specie ad eos reversus est, quando Pascha celebravit, et iterum quando ligatus adductus est ad crucifigendum. Et egressus de templo ibat. Ibat iterum ad hospitium suum, sicut solitus erat, in Bethaniam. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Quae causa fuit ut discipuli ostenderent aedificationes templi, quas ipse jam per triginta tres annos videbat? Ab eo loco acceperant occasionem quo ipse dixerat: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, et volebant scire quo sensu illud Dominus dixerit, si potuisset fore ut talis aedificatio deserta foret. Ait illis: Videtis haec omnia. Id est, miramini ista. Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Non solum de templo ita factum est, sed et de civitate, quia in alium locum ab Aelio Adriano imperatore omnia reaedificata sunt, et in illum locum ubi illa fuerat sal seminatum est, ne quis deinceps manere vellet. Si spiritualiter etiam velis advertere, habitatio Dei recessit a Judaeis, et venit ad gentes. Et capite sublato, omnia membra inter se compugnant.
1.56.10
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli ejus secreto dicentes. Quia secretiora erant interrogaturi mysteria, recte accesserunt et corpore et mente, ne quis infidelium audiret et Judaeis nuntiaret, et esset occasio occidendi eum, qui pro minoribus dictis Isaiam et Jeremiam prophetas occiderunt. Primitus cum non intellexerunt quod dixerat: Relinquetur domus vestra deserta, non fuerunt ausi interrogare quo animo dixerit, sed ostenderunt ei lapides et structuram, volentes ei praebere occasionem dicendi quod ante dixerat. Cum vero ipse manifestius eadem replicavit, jam audent interrogare secretiora adventus sui, et finis saeculi. Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi. In quibus et de adventu suo et de consummatione saeculi scire volunt. Et Dominus in subsequentibus de istis omnibus respondit, et dixit eis: Videte, ne quis vos seducat. Pius Dominus in principio ipsos castigat ut se custodiant, ne seducantur ab aliquo pseudopropheta. Multi veniunt in nomine meo dicentes, ego sum Christus, et multos seducent. E quibus fuit unus Simon qui dixit quod ipse esset Christus, etiam in conspectu Neronis. Reliquit etiam scriptum in suis libris ita: Ego sum Dei sermo, ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. Audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum, videte ne turbemini. Multa praelia audierunt et inter Romanos et inter alias gentes, et opiniones, id est famas praeliorum. Praecepit tamen ne turbentur, sed teneant fortitudinem animi, inter adversa et prospera, qui non haberent unde dolerent, seu quae perderent, qui omnia habebant relicta pro Deo juxta illius philosophi consilium, qui cum de Athenis e schola Romam venisset navigio, negotiatores cum quibus venerat naufragium passi in mari amiserunt substantias suas. Ille vero qui nihil habebat praeter simplex indumentum non habuit quod perderet extra se. Cumque negotiatores Romam venissent, ille venit coram imperatore, et probato rex, quod sapiens esset, dedit multa praedia et honores. Cumque negotiatores, post multos dies, mutuatis pretiis unde redirent in patriam, dicebant ad eum quid vellet mandare parentibus et amicis, ait: Dicite eis, quando iter arripiunt portent thesaurum quod mare et fures non possint auferre, sicut ego feci qui nihil perdidi, et modo ditior sum quam illi cum quibus veni, qui divites exierunt et pauperes redeunt. Oportet enim haec primum fieri, sed nondum est finis. Qui legit verba quae Orosius de bellis collegit per historias expavescere poterit pro tantis tribulationibus. Ob hoc muniebat Dominus suos, ne turbarentur et ne putarent instare finem mundi. Surget gens in gentem, et regnum adversus regnum. Et Judaei hoc fecerunt tempore Pilati, et Romani etiam ipso die quo beatus Petrus introivit Romam erant inter se parati in bello, sed ob reverentiam sancti Petri nullus potuit compari suo nocere, quia obriguerunt eorum brachia, et sani domum redierunt. Ignoraverunt tamen ob cujus meritum salvati essent. Et pestilentiae, et fames. Pestilentia est infirmitas in populo, quae cum unum apprehenderit celeriter ad plures transit, sicut factum legimus in tempore sancti Gregorii, et tempore David, quando dicitur angelus percussisse populum, qui diabolus intelligitur. Fit vero ipsa pestis frequenter et in Palaestina et in Italia. Unde et bene sanctus Gregorius dicit:« Pestilentias sine cessatione patimur.» Fames multae tunc fuerunt, sed una fuit per totum orbem decimo anno Claudii imperatoris, de qua in Actibus apostolorum legitur. Terraemotus innumeri illic, et fiebant et fiunt. Aliquando autem et fiunt Dei jussu pro aliquo signo, sicut quando apostoli oraverunt, et terraemotus factus est, ut ostenderet Dominus quia terreret incredulos, et defenderet pios. Aliquando fiunt ex eventu, quod ventus inveniens aditum ingrediens sub terra, et quia violentus est quaerit aditum exeundi, et tali modo submovet terram. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Haec omnia in Palaestina fuisse legimus, ante subversam provinciam. Haec initia dolorum fuerunt, quia acerbiora post venere tormenta. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos. Et de apostolis, et de apostolorum successoribus intelligendum, quoniam quando provincia Palaestina deleta est, perpauci vivebant de apostolis. Nullus autem ex illis exierat in Judaeam, Christiani tamen erant in Judaea, etiam infra civitatem multi fuerunt, non tamen legimus quod ibi mortui fuerint, quia Romani non prohibuerunt ullum exire, nisi illi ipsi qui intra civitatem erant. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Gaudendum odium quod pro Deo suscipitur. Ex qua autem re ipsae tribulationes venient, ostenditur, cum post occisionem Domini, etiam discipulorum praedicitur futura. Et tunc scandalizabuntur multi. Sive sument scandalum contra proximos qui Christiani fiant, sive irascentur Judaei cum viderint omnes gentes in Christum credere, quia Judaeis scandalum est Deum incarnatum audire. Et invicem tradent, et odio habebunt invicem pagani Christianos. Et multi pseudoprophetae surgent. Pseudo Graecum est et Latine dicitur falsus, ut Theodas et Judas Galilaeus qui eduxerunt populum post se, dicentes se esse prophetas, sed et ipsi perierunt et quotquot eis consenserunt. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ad Antichristi tempora iste versiculus pertinet, quando refrigescet dilectio Christianorum, et multi dimittent Christianitatem, et convertentur ad ipsius voluntatem. Qui autem perseveraverit usque in finem. Subauditur in fide et dilectione Dei. Hic salvus erit. Hic pronomen est in isto loco. Ille enim salvus in alia vita erit, qui in fide permanserit. Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe. Unum est signum de fine saeculi, quod tunc esse debet finis saeculi, cum omnes gentes audierint Evangelium regni. In testimonium omnibus gentibus. Nulla gens est sub coelo quae non habeat auditum, et Domini facta, et quod ipse Deus a pluribus credatur, si non per praedicatores, tamen per vicinas gentes. Et tunc erit consummatio. Nescimus jam gentem sub coelo in qua Christiani non habeantur. Nam et in Gog et in Magog, quae sunt gentes Hunnorum, quae ab eis Gazari vocantur, jam una gens quae fortior erat ex his quas Alexander conduxerat, circumcisa est, et omnem Judaismum observat. Bulgarii quoque, qui et ipsi ex ipsis gentibus sunt, quotidie baptizantur. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta stante in loco sancto. Abominatio desolationis idolum vocatur in Danielis libro, de qua ipse prophetavit, sicut et nunc Deus, cum ipsam vidissent in templo, cognoscerent prope esse desolationem templi et provinciae. Quae et de imagine Caesaris potest intelligi, quam Pilatus posuit in templo ante viginti quinque annos subversionis urbis, sive de equestri statua Adriani, quam Romani ei fecerant, quia, ad bellum pergens, in via, reclamante quadam vidua, stetit cum equo, donec ei justitiam de oppressore faceret. Quam consules pro pio facto per universas civitates poni jusserunt, et ipsa stetit in templo Hierosolymorum ante destructionem civitatis, quam ipse Adrianus fecit, qui secundo rebelles Judaeos ultima caede perdomuit, et in alio loco ipsam civitatem aedificari praecepit, et Eliam vocavit, et prohibuit ibi Judaeos ingredi. Et ad Antichristi tempora potest referri, quia jubebit se adorari pro Deo omnipotente, etiam mundo, sicut ait Apostolus. Sedebit in templo ostendens tanquam ipse sit Deus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui.
1.56.11
Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes. Tunc ad hoc respicit: Cum venerint ea quae praedico. Quia sic Lucas narrat: Cum videritis ab exercitu circumdari Hierosolymam, tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes, videlicet ne includantur in illa obsidione. Nam si illi qui inclusi fuerint scire pro certo po tuissent exitum rei, nullo modo se inibi clausissent. Hoc vero Evangelio multi Christianorum edocti, cum viderunt appropinquare hostem Romanorum, decesserunt trans Jordanem in regnum Agrippae, et nihil laesionis habuerunt. Etiam apostoli jam prope adhuc vivebant. Si spiritaliter velis scire, potes omnia illa ad haereses referre et peccata. Quae cum videris regnare super eos qui magistri Ecclesiae esse debent, tunc qui in Judaea sunt, hoc est in confessione verae fidei, festinent ascendere ad montes virtutum. Et illi qui supra tectum. Id est qui transierunt animo carnalia, non descendant ad pristinos actus mundanae conversationis. Et qui operatur in agro, qui intelligitur Ecclesia, non respiciat in retro, ad ea quae propter Deum reliquit, sed tendat semper ad propositam fidem. Vae autem praegnantibus et nutrientibus. Quia fugere non valebunt: sicut legimus de nutrice Miphiboseth. Quae cum audisset quod mortuus esset Saul et Jonathas, festinabat fugere cum infante, ceciditque cum ipso, et claudus effectus est. Legimus etiam quia in ipsa obsidione Maria nobilis et praedives quondam femina, quae ante vix valebat incedere super terram prae nimia teneritudine, in ipsa obsidione filium suum quinque dies habentem comederit. Orate autem ne fuga vestra in hieme vel in sabbato fiat. Quia in hieme fugere malum esset, ob frigus. In sabbato si fugeret, transgrederetur legem. Si staret moreretur, ut Machabaei fecerunt. Tamen quando Vespasianus in provinciam venit, aestas inerat, quia ipso die Paschae Titus ad Jerusalem accessit. Sed obsidio Jerusalem per duos annos continua fuit. Erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio in mundo usque modo, neque fiet. Et de obsidione Judaeorum potest intelligi, quia nunquam apud illos tribulatio fuit, sicut apud ipsos qui in ipsa obsidione fuerunt. Non enim remansit canis, neque pars corii in ostio, aut in aliquo jacens loco. Vivi abibant homines in sepulcris et ibi exspectabant mortem. Troja decem annis obsessa est, sed non ibi tanta mala sustinuere. Et ad Antichristi tempus recte potest aptari, in quo tribulatio inenarrabilis erit, quia non solum tormenta ingeret acerbiora sanctis, sed et signa multa faciet, et dona plurima dabit, ad seducendos Christianos. Et nisi abbreviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro. Abbreviatos, dicitur, non mensura, sed numero. Haec enim tribulatio quanto caeteris gravior, tanto temporis brevitate moderatior est futura; quantum namque ex propheta Danielis et Apocalypsi intelligi datur tribus annis et dimidio ipsa sic grassabitur. Nam dies aequali mensura semper erunt, ut Psalmista dicit: Ordinatione tua perseverant dies. Sed in numero pauci constituti sunt, in quibus electi probabuntur et mali manifestabuntur.
1.56.12
Tunc si quis dixerit: ecce illic Christus, aut illic nolite credere. Christus non solum Dominus noster hic intelligendus, sed et rex Judaeorum, quia Judaei sic appellabant reges. Et fuerunt multi tunc qui se Christos dixerunt, qui voluerunt esse reges, si tunc potuissent victoriam capere. Et in ipsa civitate Jerusalem tres erant qui se reges dicebant. Surgent enim pseudoprophetae et pseudochristi, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. De utrisque temporibus possunt haec dicta accipi, sed melius ad Antichristi tempus referimus, in quo non solum ipse faciet multa signa, sed et ministri ejus. Cujus enim fides tunc non titubabit, quando videbit crudelem persecutorem signa facere? Ita ut in errorem inducantur. fieri potest, etiam electi. Dubitantis affectu loquitur Dominus, ut et tribulationis magnitudinem designet, et liberum inesse homini monstret affectum. Nam fidelis et si ad horam seductus fuerit, tamen cito resurget, ut beatus Petrus. Ecce praedixi vobis. Tribus vicibus in ista maledictione replicatum habet, ut non auscultent malorum suasionem. Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire. Ibi abduxit Theodas populum, ille pseudopropheta. Ecce in penetralibus, id est in secretis aliquibus; nolite credere. Spiritaliter Ecclesia catholica, id est universalis, non solummodo in Africa, aut in alio speciali loco, vel in penetralibus haereticorum, sed per universum mundum, quia ideo catholica, id est universalis, dicitur. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et apparet usque ad Occidentem, ita erit adventus filii hominis. Non enim venit absconsus, qui in prima majestate celata nube carnis apparuit. Per figuram quae idea dicitur, describit suum adventum. Non erit necesse in secreto quaerere, qui manifestus omnibus et terribilis ut fulgur apparebit. Fulgur neutri generi nomen est, nec habet o in nominativo, sed correptum u. Est autem aliud nomen quod dicitur fulgor fulgoris, per o productum, et accipitur pro splendore. Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Dat exemplum de re inferiori ad inferiorem per speciem parabolae: quod sicut aquilae trans mare dicuntur sentire cadavera, et illuc se congregare, similiter in illa die omnes electos cum Domino esse coadunandos, significans se casurum pro suis in mortem, quia cadaver a casu nomen accipit, seipsum corpus, sive cadaver volens intelligi. Aquilam sanctos suos, quorum renovabitur ut aquilae juventus, et qui assument pennas ut advolent ad Dominum. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Vel in comparatione claritatis Dei videbuntur obscurari, vel veraciter obscurabuntur, sicut obscurata fuerunt tempore mortis ejus. Nam necdum impletum est quod Joel dicit: Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Cum vero pactum fuerit judicium, et fuerit coelum novum et terra nova, erit quod Isaias loquitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum.
1.56.13
Et virtutes coelorum movebuntur. Quid nos miseri faciemus, si virtutes coelorum in illo tremendo die tremiscent? Virtutes coelorum, angelos, archangelos, et novem ordines angelorum. Et tunc apparebit signum filii hominis in coelo. Ipse videbitur et a justis, et ab impiis. Sic in Apocalypsi Joannes dicit: Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et sicut in Actibus apostolorum legimus dictum quando ascendit: Quemadmodum vidistis eum euntem, ita veniet. Vel signum filii hominis, crucis vexillum possumus intelligere, vexillum victoriae triumphantis. Et tunc plangent omnes tribus terrae. Omnes tribus terrae, omnes gentes dicit. Plangentes autem dicent; Beatae steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Dicent montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos.
1.56.14
Et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Cum virtute et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt. Cum virtute et majestate, quia omnes angeli et sancti cum illo. Ignis in conspectu ejus, et in circuitu ejus tempestas valida. Si solummodo figuram visionis ejus populus Israel a monte Sinai qui audivit timore perterritus sustinere non potuit, quid putamus tunc erit? Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna. De hac tuba apostolus Paulus dicit: Canit enim tuba, et mortui qui in Christo sunt primi resurgent.
1.56.15
Et congregabunt electos ejus a quatuor ventis. A quatuor climatibus coeli dicit: Oriente, Occidente, Aquilone et Austro. Et ne putaret aliquis a quatuor plagis terrae, et non potius a cunctis finibus ejus simul, et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subjunxit: A summis coelorum usque ad terminos eorum. Quia nullus in die illa electus remanebit, qui non occurrat Domino. Venient in aere ad judicium sive vivi inventi, gustabunt tamen mortem, sive mortui resuscitandi. In momento, in ictu oculi. Momentum est quadragesima pars horae. Ictus oculi, cum clauditur et aperitur. Quicunque bestiis comesti sunt, vel incensi, nulla erit mora neque differentia. Venient autem et reprobi ad judicium, sive vivi inventi, moriendi et resuscitandi cum aliis mortuis. Interposita tamen differentia, quod justi cum gaudio in Domino, impii ut videant quem beatum amittent Dominum, ut peracto judicio dispereant cum diabolo, et decidant in infernum cum corporibus et animabus, sicut descendit Dathan et Abiron in infernum. Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata, scitis quoniam prope est aestas. Quomodo, inquit, cum teneri fuerint erumpentes ramusculi, jam prope adest aestas, quia non potest erumpere antequam sol appropinquet. Ita et vos, cum videritis haec fieri, id est haec signa praecedere quae praedixi, cognoscite appropinquasse et meum adventum et consummationem saeculi, et futuri regni jucunditatem; quia talis erit comparatio ad delectationem delectationis hujus saeculi, qualis est aestas ad comparationem hiemis, quia tunc moeroris nostri nubilae transibunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescent. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quia prope est in januis. Sicut isti saeculares sciunt cognoscere per erumpentes ramusculos arborum venientia desiderata tempora, ita et vos scitote per praedicta signa prope esse desiderata vestra gaudia. Et in januis, in terminis novissimis. Sicut enim janua finis est domus, et qui extra januam exit apparet multis, sic et ego diesque judicii in januis erit tunc, quia tunc exinde incipiam apparere multis. Potest etiam spiritaliter intelligi Synagoga, cum ipsa per Enoch credere in Deum coeperit et Eliam, quasi folia et fructus facere per bona opera, prope erit finis, quia Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit.
1.56.16
Amen dico vobis praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Amen, si dici fas est, quasi juramentum Domini est. Et multum commendat ubicunque hoc adjungit. Generationem hanc et Judaeorum genus et omnium genus hominum possumus sentire. Coelum et terra transibunt. Coelum hoc in loco aereum spatium appellat, ubi aves volant. Unde et volucres coeli dicuntur. Tantum enim spatium ignis assumet et ad delendum, quantum aqua tenuit in diluvio. Nam coelum in quo sidera sunt, innovabitur in meliorem figuram ut Joannes dicit: Erit coelum novum et terra nova. De terra quoque tantum ardebit, quantum maculatum fuit ab humanis laboribus, reliqua mutabitur in meliorem figuram. Verba autem mea non praeteribunt. Subauditur, ut non sint sicut dixi. Vel alio modo in hac terra nihil coelo et terra durabilius, ac si diceret: Ante potest coelum et terra transire, ut non sint, quam non fiat quod dixi, quia veritas sum, et impossibile est veritatem posse mentiri. Sive coelum et terra transibunt, id est ab ea specie quam nunc habent in aliam. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus. Filius per quem factus est omnis dies, et qui est sapientia Dei Patris, non potest ignorare; sed in ipso sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. In hoc quod ipse unus Deus est cum Patre novit ipse omnia quae novit Pater. Sed ad hoc nescit, quia nescientes facit; sicut caeca fossa dicitur, non quod ipsa caeca sit, sed quod nescientes se facit caecos. Nam interrogatus post resurrectionem de die judici ab apostolis ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Quando dicit: Non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expediat apostolis scire, ut semper de adventu Domini suspecti sic vivant quasi die altero judicandi. Sicut in diebus Noe, ita erit adventus filii hominis. Sicut autem in diebus Noe nihil adversi suspicabantur, sed faciebat unusquisque quod sibi ei placitum erat, sic erit in adventu Domini, quia illa bella et illae perturbationes quae superius narravit ante erunt. Tunc autem erit pax. Sicut nos scimus modo praedictum de Antichristo, sic sciverunt Judaei de Christo praedictum per prophetas, et tamen praesentem non cognoverunt. Sic timendum nobis est, ne nobis insciis veniat Dominus. Ideoque secundum Domini praeceptum convenit esse semper paratos. Quia cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus, sicut dolor parturientis et non effugient. Tunc duo erant in agro unus assumetur, et alter relinquetur. Isti duo populus Judaicus et gentilis. Seu duo populi boni et mali in agro, in Scriptura sancta, debent exercere bona opera, unde in aeternum vivant. Unus assumetur et alter relinquetur. Quia sunt multi infra sanctam Ecclesiam qui Scripturas legunt et non audiunt, et Christianos se esse profitentur, qui non assumentur. Duae molentes in mola. Duae istae synagoga est et Ecclesia, in lege sive in Scriptura debent molere farinam Verbi Dei ad suorum aliorumque pabulum. Sed una assumetur, altera relinquetur, videlicet Ecclesia electorum assumitur, reproborum relinquitur. Vigilate ergo. Vigilare est bona opera exercere. Quae si fecerit, etiamsi corpore dormiat, ipsa pro eo vigilabunt et orabunt. Vigilat qui exercet operando quod credit. Unde Paulus: Evigilate, justi, nolite peccare.
1.56.17
Quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Notandum quod non dicit nescimus, sed nescitis. Pro hac enim causa noluit apostolis paterfacere, ut semper incerti credant eum omni die futurum, et tales se praeparent, ut digni sint ad suscipiendum eum. Idcirco enim Dominus ultimam nobis horam voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. Habemus enim ex traditione majorum quod in Pascha paulo ante mediam noctem, sicut percussor per domos Aegyptiorum transiit percutiendo, sic debeat venire, sicut scriptum est: Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de coelis a regalibus sedibus venit. Sic denique nobis scriptum reliquere quod octava Kal. Aprilis fuit mundus factus. Dominus conceptus est et passus, et simili modo erit destructus. Et statuerunt ut in ipsa nocte nullus ante medium noctis dormiret, sed vigilarent in Dei laudibus secundum istam Domini admonitionem. Et tunc celebratur octava Kal. Aprilis Pascha. Postea institutum est in Nicaena synodo ut exspectemus post aequinoxium vernalem diem Dominicum, et in decem et novem annis non evenit sic Pascha, nisi una vice; et tali modo occultus erit nobis ipsa die. Quanto ergo nobis incertus, tanto magis parati esse debemus omni tempore. Etenim unicuique nostrum venit Dominus, cum dies nostri finis appropinquat. Pulsat, cum per aegritudinis molestiam mortem vicinam esse denuntiat. Cui vigilantes confestim aperimus, si exercentes semper bona opera cum amore suscipimus. Aperire enim Judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem se contempsisse judicem formidat. Ad excutiendam autem mentis nostrae desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem adducuntur, ut animus noster ad vigilandum excitetur. Dicit enim: Illud autem scitote quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Fur enim domum perfodit, cum diabolus habitaculum animae infirmat, ut habitator discedat. Omnes enim infirmitates hominum et pecorum a diabolo infliguntur, ut fecerunt in Job et filiis ejus, Tobia, Paulo; Deo tamen permittente, et angelo bono praesidente, ne diabolus juxta malignam suam voluntatem peragat. Unde et Dominus ad ipsum de Job dixit, cum corpus ei dimisit. Verumtamen animam illius serva. Duobus enim modis intelligitur hoc ipsum Domini dictum, ut neque in animam ejus aliquam laesionem faceret et ad mentem, aut aliud mali; neque habitaculum animae ita dissiparet, ut anima stare non posset. Nam mors quomodo potest fur intelligi, quae substantia caret? Nihil denique est aliud, nisi absentia vitae, sicut tenebrae non sunt aliud nisi absentia lucis. Paterfamilias homo vocatur, quia principari debet super membra sua, quemadmodum paterfamilias in domo. Non sinit perfodi domum suam. Cum sentiens et cum gaudens dies exitus, lae tus egreditur, et corpus obdormiscit, ut de Joanne e Stephano scriptum est, quod obdormierunt in Domino. Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, dum a bonis operibus otiosus est. Quilibet missus Dei veniens habitaculum nostrae carnis dissipat, et habitatorem egredi compellit, quia cum ventura damna spiritus non praevidet, hunc mors ad supplicium rapit. Furi vero resisteret, si per bona opera vigilaret, ne impoenitens periret. Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Modo Dominus ipsos suos discipulos, et per eos magistros Ecclesiae admonet, ut et ipsi vigilent et caeteris verbum divinum annuntient per quod vigilare et observare illam horam sciant. Illi ipsi tamen tunc erunt prudentes et fideles, si in tempore sciant dare conservis dapes verbi. Hoc est ut tempore congruo non abscondant, neque profunda et alta ignaris turbis ingerant, sed exemplo Domini perfectioribus secretiora, vulgaribus hordei pabulum ministrent. Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem. Beatus dicitur bene auctus. Felix et beatus erit qui primo seipsum verbo divino repleverit, ut ipse primo faciat, postmodum aliis ore et opere verbi pabulum suggerat, quia sic de eodem Domino scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere. Ante fecit, postea docuit. Et ipse supra de doctoribus ait: Qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum.
1.56.18
Amen dico vobis quod super omnia bona sua constituet eum. Magna distantia est inter bonos factores et praedicatores. Bonos enim auditores si vigilantes invenerit, facit discumbere, hoc est quiescumbere in vita aeterna. Et transiens ministrabit quae praeparata sunt diligentibus Deum. Bonis autem praedicatoribus, si prudenter dispensaverint, ut ipsi satientur, et aliis sufficienter ministraverint, supra omnia bona sua constituet, id est supra omnia coelestis regni gaudia, non ut ipsi soli habeant, sed ut abundantius caeteris cum sanctis et aeternaliter perfruantur. Si autem dixerit malus servus in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducat autem et bibit cum ebriosis. Hoc de unoquoque Christiano potest intelligi, maxime de magistris Ecclesiarum, regibus, episcopis, comitibus, qui proponunt sibi longa tempora vivendi, et percutiunt, vel alias injustitias faciunt Christianis, vacant comessationibus et ebrietatibus, et aliis vitiis. Veniet illis Dominus. Hoc est missus Domini, qui separabit animam de corpore eorum in tempore quando non sperant, partemque eorum ponet cum hypocritis, quibus superius dixit: Vae vobis, hypocritae; vel cum illis de quibus dixit: una assumetur, et una relinquetur, hoc est cum his qui descendunt in infernum. Ibi erit fletus et stridor dentium, per quae in durissima tormenta perducantur.
1.56.19
Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus. Per superiorem parabolam de apostolis et doctoribus sub persona boni servi malique praemisit; ostendit quid ille habiturus qui bene ministraverit verbum divinum, et quid ille qui negligenter. Nunc generaliter de omni Ecclesia et auditoribus ejusdem Verbi divini parabolam ponit. More tamen prophetali, quo et apostoli omnesque illi auditores fuerunt eruditi. Habebant enim in usu illas animas dici virgines, quae Deum alienum non adoraverunt, responsum uniuscujusque animae Deum, sponsam animam Deum colentium. Quia sicut mulier omnia quae facit, cum voluntate viri debet facere, et omnia ad opus ipsius et ad laudem ejus, sive ad profectum ejus dare quidquid dat: et non debet alium aestimare sapientiorem, speciosiorem, fortiorem quam virum suum. Sic anima uniuscujusque colentis Deum, quidquid facit cum Dei voluntate et in nomine Domini debet facere. Non debet amare, neque patrem neque matrem, gemmas, aurum, argentum, praedia vel aliquam creaturam sub coelo plus quam Deum. Tunc autem amat Deum, si facit quae ipse praecepit. Si autem justitiam deserit pro alia re, tunc amat plus illam rem quam Deum, et ibi fornicatur anima ejus. Hoc modo debet esse virgo omnis Ecclesia Christi, videlicet omnes Christiani. De talibus virginibus dicit Dominus: Simile est regnum coelorum: hoc est praesens Ecclesia quae frequenter appellatur regnum coelorum. Recte per denarium numerum omne genus humanum exprimitur, quia denarius numerus perfectus et absolutus est, et ultra ipsum nullus numerus nisi de ipso multiplicatus. Et in hac parabola nullus est qui hic non designetur. In quinque autem sensibus corporis unusquisque subsistit homo. Geminatus autem quinarius, denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia similis decem virginibus denuntiatur. Virgo enim nomen est communis generis, et eodem modo dicitur virgo sancta Maria, et virgo sanctus Joannes. Quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Lampades autem corpora intelliguntur. Tunc exierunt obviam sponso et sponsae, quando per baptismum introierunt Ecclesiam ejus. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Illae sunt fatuae secundum Deum quae mundum aut ea quae in mundo sunt plus diligunt quam Deum. Et tunc fornicatur anima alicujus erga Deum, quando aliquod pretium ei plus placet quam Dei, id est retributio vitae aeternae pro factis suis. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. Quia non habuere opera quae Deo essent accepta, sive quia male fecerunt, seu qui si quid boni fecerunt pro humana laude fecerunt. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Quia egerunt pro solo Dei amore et retributionis aeternae. Vasa, corda sunt electorum. Moram autem faciente sponso. Haec mora adhuc agitur, quia adhuc non venit judicium. Dormitaverunt omnes. Infirmati sunt. Et dormierunt. Mortui sunt. Hoc quotidie fit de fidelibus et infidelibus, sed generaliter in die judicii fit. Media autem nocte clamor factus est. Quia sicut diximus, media nocte finem mundi credimus fore, et insperate. Clamor factus est angelorum cum tubis hominum, fulgurum et tonitruorum. Ecce sponsus venit. Veniet manifestius et non silebit. Exite obviam ei. Advocavit coelum desursum, et terram deorsum hoc est et qui in coelo sunt et in terra. Tunc surrexerunt omnes virgines illae. Quia boni et mali resurgent cum corporibus. Ornaverunt lampades suas. Habuerunt corpora resuscitata. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Hoc est, adjuvate nos apud Deum. Responderunt prudentes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Non dicunt hoc pro avaritia, sed pro timore, quia vix poterunt sua opera unumquemque liberare. Unusquisque enim pro operibus suis recipiet mercedem, neque poterunt in illa die aliorum virtutes aliorum vitia sublevare. Sicut enim tempore captivitatis Babyloniae Jeremias et Ezechiel et Habacuc, Daniel, Ananias, Misael non potuerunt alios liberare, sic et sancti in illa die non poterunt adjuvare alios, nisi quos bona sua opera adjuverint. Cum operibus bonis poterunt adjuvare preces sanctorum. Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consilium dederunt, sed crimen improbaverunt. Ac si dicant: Ite ad adulatores, pro quorum vanis laudationibus opera vestra exercuistis. Venditores namque olei adulatores intelliguntur. Qui enim alicujus opus pro aliquo dono laudat, quasi oleum vendit. De quo Psalmista: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
1.56.20
Dum autem irent emere, venit sponsus. Quia cum non potuerunt esse cum Domino et electis, erunt cum diabolis quos auscultarunt. Venit sponsus. Peragetur judicium. Et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Illi qui habuerunt perfecta opera, recepti sunt, ut sint cum Deo et angelis suis, hoc est in illa coelesti beatitudine. Et clausa est janua. Aditus misericordiae interclusus. Non enim post judicium patet precum aut meritorum locus. Tunc erit clausa janua omnibus malis exclusis, quae modo quotidie omnibus ex corde poenitentibus aperitur. Quod similiter beatus Beda in quodam rhythmi versiculo ingemiscit dicens: Nulla erit suspicio salutis vel remedii, janua clausa thalami completis sponsi nuptiis. Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Frustra tunc clamabunt qui illum hinc clamantem per sua Evangelia et suos praedicatores audire noluerunt. Ingeminant, Domine, Domine, sed frustra, quia poenitentiae tempus erit, nunc quia poenitentia dicitur quasi punientia. Puniendi tempus erit, sed spes veniae jam ultra non erit, quia nequaquam tunc veniam inveniet qui modo non vult poenitentiam agere, ut David dicit: Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Magna erit severitas post judicium, quia ante judicium ineffabilem misericordiam praerogavit. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Nescio vos, subauditur per operationem meos fuisse. Nescire enim Dei, reprobare est. Vae superbis quibus Deus ista dicturus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Quia multoties ipse per se clamavit in hoc saeculo vigilare, et audire dedignati sunt, clamabunt multipliciter, et non exaudientur. De quo vae praefatus Beda in jam dicto rhythmo prosequitur dicens: O quam infelix anima privata hoc convivio, quae ultra in memoriam non revertetur Domini. Semper enim debemus ultimum diem metuere, quem nunquam possumus praevidere. Quem David metuens dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, ut sciam quid desit mihi. Quia si quis iter pergere debet, vult accipere viae sumptus sufficienter. Ut sciam quid desit mihi. Timebat ne exstingueretur lampas ejus, idcirco dicebat: Ut sciam quid desit mihi. Praeparemus incessanter sumptus in via, ne in illa die excludamur clausa janua.
1.56.21
Sicut homo qui peregre proficiscens. Quia Dominus cito erat transiturus de saeculo corporaliter, et discipuli de die judicii interrogaverunt, ipse autem noluerat certum tempus ostendere. Quantum timenda et praecavenda esset ipsa dies multis parabolis propositis ostendit. Dixit superius de vigilanti et prudenti servo, atque de negligenti. Iterum generaliter de omni Ecclesia sua, quae Deum se adorare profitetur sub specie decem virginum. Nunc iterum principaliter de apostolis et doctoribus, et cum illis de omnibus hominibus. Homo iste, Dominus noster Jesus Christus, qui pro nobis sua gratuita pietate homo fieri dignatus est cum Deus esset. Peregre proficiscens. Peregre, id est longe, venit a nomine quod est pereger, inde et peregrinus, id est pergens longius. Proficiscens a verbo proficiscor deponens verbum venit participium. Ipse Dominus Christus peregre profectus est quando in coelum ascendit, quia licet in coelo divinitas fuerit, tamen homo ille quem de sancta Maria assumpsit in coelo antea non fuit. Vocavit servos suos. Apostolus ad quos haec loquebatur, tradidit illis doctrinam evangelicam. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Nam omnes apostoli aequaliter docti recesserunt a Domino, sed alii plus, alii minus. Minus enim erat sapiens Thomas qui dixit: Domine, nescimus quo vadis, quam Petrus. Item minus Philippus cui dictum est: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe, quam Joannes dixit: In principio erat Verbum. Ideo in quinque talentis diversas gratias intelligere debemus, vel in quinque talentis donum quinque sensuum id est exteriorum scientia exprimitur, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quia satis abundeque honoratur, qui in his quinque sensibus vigere permittitur. In duobus talentis intellectus et operatio designatur. In uno talento intellectus tantummodo designatur. Credimus tamen quia apostoli electi et quinque et duo talenta habuerint et adhuc in Ecclesia Christi multi habent similiter. Unicuique secundum propriam virtutem. Non pro largitate aut parcitate, alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Quia et in eremo quamvis septuaginta duo seniores eodem spiritu fuerint repleti quo et Moyses, non tamen sic profuse ut Moyses. Et profectus est statim. Quia tandiu conversatus est cum discipulis quousque vidit eos non indigere praesentia corporalis instructionis, et post recessit ab eis corporaliter, quos tamen spiritaliter nunquam deseruit. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. De apostolis non dubitandum, quod talenta quae a Deo acceperunt, juxta Dei voluntatem duplicaverint. Unde et sequax eorum Paulus habens et quinque et duo talenta, dicebat: Vae mihi est, si non evangelizavero, quia dispensatio mihi credita est. Item de exterioribus talentis. Ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Et item: Omnia ostendi vobis, quia sic oportet laborare, et suscipere infirmos. Ille exteriora talenta duplicat, qui de terrenis officiis vitam aeternam sibi comparat. De unoquoque homine ista intelligere possumus, maxime tamen de his qui locum apostolorum in Ecclesia tenent, praedicatoribus videlicet divini Verbi. Potest quoque in duobus talentis, intellectus et charitas intelligi, quia operatio in hominis arbitrio est dimissa. Si enim operationem ibi intellexerimus, poterit surripi ut dicat quis, ideo non posse operari bonum, quia non acceperit talentum operationis. Scimus autem quia Deus hominem in libero arbitrio habet dimissum, utrum velit facere mandata Dei, an non. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Pecuniam in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare. Lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis desideriis nunquam levare. Unum talentum Judas intelligentiae accepit, quia similiter eruditus fuit a Domino ut caeteri, sed in terreno avaritiae lucro cuncta convertit, qui loculos magistri habens quae potuit furatus est, quousque et Dominum vendidit. Videat se unusquisque quia nullus est qui omnes sensus corporis sanos habeat, qui possit quaeri non accepisse aut accipere potuisse talentum. Potuit enim quia sanitate vigebat discere qua viveret; et sibi et aliis prodesse. Nam nullus se poterit excusare de ignorantia, quia non licet ignorare, quia repleta est terra Domini scientia, imo de pigritia condemnabitur, et dejectione talenti. Alius evangelista dicit: Quod talentum in sudario ligaverit. Ille doctrinam patrisfamiliae in sudario ligat, qui donum intelligentiae in luxuriis, aut comessationibus, aut ebrietatibus vel aliis hujus saeculi voluptatibus convertit. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Generalis examinatio omnium nominum operum in die judicii erit. Sed et quotidie agitur, dum electi et reprobi de hoc saeculo rapiuntur. Et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens. Non verbis dicent, sed opera perfecta monstrabuntur, quia in illa die uniuscujusque opus manifestum erit. Etiam in hoc saeculo hoc fit, cum quis quinque sensus corporis in bono opere implicat, et alios suo exemplo instruit et Deus eam intentionem rectam perspicit. Largitus ei scientiam etiam ampliorem, quam ei qui naturali ingenio pollebat: Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis. Euge, Graecum nomen est, et dicitur Latine bene, subauditur gaude, bone serve. Servus non semper conditione dicitur timoris, sed etiam dilectionis. De illo alio loco Dominus dicit: Jam non dicam vos servos. De isto et hic, serve bone. Et in alio loco: Dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. De isto ergo quod ad dilectionem pertinet dicitur servo, non timoris sed amoris Deo placendi. Fidelis. Quia Dei dona et custodovit in se, et in aliis ampliavit. Super pauca fuisti fidelis. Super pauca, super terrena, quia quamlibet in hoc saeculo terrenae res coelestibus comparatae, pauca et vilia sunt. Intra in gaudium Domini tui. Suscipe quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
1.56.22
Accessit autem et qui duo talenta acceperat. Si hic operationem pro talentis accipimus; dicent multi: Non accepi a Domino talentum ut possim operari quae intelligo, et propterea non possum perficere opera Dei. Sed scimus quia omnes homines liberum habemus arbitrium ut operemur aut opera Dei aut opera diaboli. Propterea melius est intelligere intellectum atque charitatem. Ait illi Dominus ejus: Euge, serve bone. Uterque servus simile gaudium recepit, et qui de quinque decem, et qui de duobus quatuor fecit, non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem, quia Deus intentionem in unoquoque homine considerat, ut dixit ipse de vidua quae duo minuta in gazophylacium misit; inquit: Dico vobis, quia vidua plus omnibus divitibus misit. Quid autem majus dari potest fideli servo, quam esse cum Deo, et videre gaudium Domini sui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es: metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti. Per servum istum omnes mali intelliguntur. Sive singulariter unusquisque malus, quia nullus prope potest inveniri qui non a Deo acceperit talentum, quoniam unicuique res de qua vivit, pro talenti acceptione deputabitur. Etiam et qui locum apud divitem obtinet, si non intercedit pro pauperibus, pro talenti retentione reputabitur. Homo durus es. Justitiam Dei multi saeculares duritiam putant. Sed sicut veritas naturaliter est, sic etiam justus et justitia naturaliter, et injuste non potest agere qui essentialiter bonus est. Metis ubi non seminasti. Quia etiam in gentilium populo quicunque bona studuit operari, Deo accepta fuerunt eorum opera, ut in magis, quibus non fuerat praedicatum, ac reliquis quorum actus non habemus conscriptos. Et colligis ubi non sparsisti. Scilicet praedicationis verbum. Unde datur intelligi, quia qui bene operati sunt inter gentes, non habebunt in tartaro tam dira tormenta ut illi qui ut nequius potuerunt operati sunt? Seu alio sensu, quia non solum illos punis qui cognoverunt quid debuissent facere, sed et illos qui te ignoraverunt, et qui te non audierunt. Et timens alii, et abscondi talentum in terram. Ac si dicat: Cum consideravi quia et illos punis per ignorantiam, et illos qui per infirmitatem fragilitatis, et quos recipis sine macula recipis, desperavi me posse ad tuam gratiam vel ad tuum regnum pervenire, et idcirco totum meum studium in terrenis collocavi, ut si amitterem vitam beatam in futuro, vel praesentem dilectionem non amitterem. Etiam in praesenti potest accipi, quia cum quilibet acumen ingenii quod a Deo accepit non sequitur, perdit per suam desidiam quod scire poterat, et assequitur plerumque is qui hebes acumen habere videbatur; per assiduitatem et per suam bonam voluntatem. Ecce habes quod tuum est. Ex quo primus parens noster in paradiso peccans, ipsas suas culpas in Dominum suum voluit reputare dicens: Mulier quam dedisti mihi dedit mihi, et comedi ex eo. Omnium hominum genus culpas suas in alios gestiunt retorquere. Unde et hic servus dicit: Ecce habes quod tuum est. Quasi diceret: Et si alios non instruxi, meipsum custodivi, et in me habes salvum talentum. Qui enim debuit simpliciter inertiam suam et peccatum confiteri, dicit se prudenti consilio egisse ne pecuniam perderet, qui hoc solum timere debuit ne sine lucro ad Deum reportaret. Respondens autem Dominus ejus, dixitque ei. Serve male et piger. Servus malus appellatur, quia calumniam fecit Domino, et peccatum suum in eum voluit retorquere. Piger, quia noluit talentum dare ad erogationem. Sciebas quod meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Si et illud juxta tuam sententiam exquiro, quod ad erogandum non dedi, quare tu, sciens voluntatem meam, non dedisti pecuniam meam ad mensam? Nummularii a nummo dicuntur, quia ipsi eos percutiunt. Et solent monetarii accipere argentum ab aliquibus, et solent denarios formare et post annum integrum reddere quod acceperunt, et medietatem de ingenio suo super acceptum. Quod divina lex de terrenis pecuniis prohibet fieri: quoniam initium est cupiditatis, exigere velle quae te nescias commodasse. Unde Psalmista dicit de justo viro: Pecuniam suam non dedit ad usuram. De spiritali vero, id est, praedicatione divina, quae non studuerit multiplicari, exsolvet debitas poenas. Tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Conveniens videbatur ut cum talentum ab illo tollebatur, ei daretur qui duo quam qui quinque. Sed si vim dicti perpendimus, plus ille habuit qui duo, id est, intelligentiam et charitatem, quam ille qui quinque sensus corporis accepit, quia scientia Dei et charitas omnes apud Deum praecellunt virtutes. Frequenter ergo videmus illum qui bene exterioribus administrat( licet simplex frater) habeat majora dona a Deo quam ille qui de sua scientia se jactans alios dedignatur. Et iste unus malus servus, Judaeorum populus potest intelligi, qui doctrinam legis quam accepit noluit multiplicari in gentili populo. Cui talentum ablatum est, sicut ipse alio loco dicit. Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Omni habenti dabitur. Habenti fidem vel bonam voluntatem, dabuntur reliqua bona. Ei autem qui non habet fidem vel bonam voluntatem, et quod videtur habere per hypocrisin auferetur ab eo. Sive terrenae res, quas magis amavit quam vitam aeternam. Auferetur ab eo, et tunc neutrum habebit. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores. Superius dixi quia tenebras interiores caecitas mentis appellatur; exteriores tenebrae erunt in inferno, ubi neque Deus, neque sol ei lucebit. Deus lux est, qui ab illo elongatur, in tenebris constituitur. Ibi erit fletus et stridor dentium. Per fletum et stridorem dentium dira tormenta praedicuntur et vera resurrectio corporum demonstratur. Talentum genus ponderum est maximum. Sunt autem tria genera: minimum quinquaginta librarum, medium, septuaginta duarum, summum centum viginti.
1.56.23
Cum autem venerit Filius hominis in sede majestatis suae, et omnes angeli cum eo. Multa Dominus dixit quae ad diem judicii fienda sunt, sed quando ipse dies aut hora esse debeat, non dicit. Sed constat profecto quia qui alia scit secretiora mysteria hoc et ipsum sciat. Dixit superius admonitiones ad omnes, nunc autem ostendit quid in novissima hora ipse facturus sit. Scimus quia judicium dedit Pater Filio, et qui in primo adventu venit judicandus, in secundo veniet judicaturus vivos et mortuos. Nulla autem lingua potest enarrare quanti terrores ibi erunt, cum coelum et terra ardebit, sonus tonitruorum et fulgurum audietur, angeli resonantes tubas mortalium turbam concutient. Cur enim non credamus quod illi angeli qui corpora de aere assumunt, ut frequenter visi a patribus leguntur, sono aereo debeant insonare, ut fecerunt quando Dominus per subjectam creaturam locutus est turbis. Ad hunc judicii diem omnes novem ordines angelorum venient, omnes homines boni et mali. Tunc sedebit in sede majestatis suae. Per sessionem auctoritas judicandi, majestas pro potestate. Multi autem putaverunt in valle Josaphat, qui est locus in Judaea, futurum esse judicium, sed nequaquam verum est, quamvis sonet Josaphat judicium, sed in aere erit, ut Paulus dicit: Rapiemur in aere, et sic semper cum Domino erimus.
1.56.24
Et congregabuntur ante eum omnes gentes. Quicunque spiritum vitae habuerunt immortalem, sicut angeli et homines, ibi aderunt. Et separabit eos ab invicem sicut pastor separat oves ab haedis. Quia jam dixerat: Ego sum pastor bonus, perseverat in ipsa parabola, quod sicut pastor ad vesperam oves ab haedis segregat, ut hos mittat in unam mansionem, illos in alia. Similiter Deus tunc ad vesperam hujus mundi collecturus suas oves in ovile, haedos in Erebum retrusurus. Et statuet quidem oves a dextris. Id est in bonam partem. Haedos autem a sinistris. Id est in malam partem. Videant nunc qui adhuc vivunt, ut festinent esse oves Christi: vestiant nudos, et alant indigentes; vivant simpliciter, non de rapina, neque noceant alicui, quia qui haedos in hac vita imitatus fuerit, socius tunc impiorum erit. Haedis comparantur quod lascivum est animal, et luxuriosum, quorum similes sunt dissoluti in voluptatibus suis, luxuriosi et avari erga proximos suos. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei. Hoc est, mecum venite, cum quo haeredes esse debetis vitae aeternae. Benedicit; quia ad imaginem Dei facti, ideo benedicti. Possidete. Hoc est, absque ulla contradictione, Paratum vobis regnum, per praesentiam Dei. Regnum, latam mansionem, quae non angustabitur vobis, sed dilatabitur spatiose. A constitutione mundi. Quam unam beatam in principio a Deo credimus esse creatam, ubi fieret receptaculum justorum. Esurivi enim in membris meis. Quod est Ecclesia mea. Et dedistis mihi manducare. Sive cibo terreno, sive spirituali. Sitivi et dedistis mihi potum. Sicut cibus spiritalis, sic est et potus. Unde et beatus Paulus dicebat. Bibebant de spiritali. Hospes eram, et collegistis me. Hospes dicitur et qui suscipit et qui suscipitur. Hospes eram, hospitio indigebam et suscepistis me, quia hospes non solum suscipiendus, sed et trahendus et quaerendus. Unde et beatus Tobias cum sederet ad mensam misit filium quaerere qui cum eo ederet. Nudus, et cooperuistis me. Est nuditas corporalis et spiritalis. Unde dictum est: Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
1.56.25
Infirmus, et visitastis me. Et in infirmitate corporis et in infirmitate animae visitandi sunt qui Deum Patrem invocant. Cum enim aliquis in tribulationibus hujus saeculi tristari incipit, tunc infirmatur. Quem si quis visitaverit, et verbo suo confortaverit, mercede non carebit. In carcere eram, et venistis ad me. Carcer a coercendo dicitur, eo quod rei ibi coerceantur. Hoc est constringantur. Carcer etiam angustia et pusillanimitas animi intelligi potest. Et haec omnia pietatis opera et carnaliter et spiritaliter exerceri possunt intelligi, et ad actualem vitam pertinent. Quae qui studiose adimpleverit in hoc saeculo, post ad theoricam Dei contemplationem pervenit, in qua sine fine oculi ejus videbunt regem in decore suo. Amen dico vobis, quod uni de his fratribus meis minimis fecistis, mihi fecistis. Attendendum quod dixit, de his minimis fratribus suis, hoc est, qui Deum Pa trem credunt, et ipsum invocant, et non sunt elati, sed humiles spiritu. Tunc dicet his qui a sinistris erunt. Notandum quod non habet, ejus, sed tantum a sinistris, quia Deus sinistrum nihil habet. Unde scriptum est: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus. Perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Discedite a me. Ecce terribilis et timenda vox, etiam si nihil addidisset, quia qui a Deo recedit, diabolo traditur. Et nihil aliud extra Deum, nisi malum inenarrabile. Maledicti. Maledictus non potest esse, ubi est benedictus. A Deo creati benedicti, operibus vestris maledicti. In ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. In ignem aeternum discedere, id est inordinate cadere praecipiuntur, quia jam ab illa die crudeliter tractandi sunt. Aeternus erit eis ignis, quia licet ipsi finem peccandi habuissent, tamen voluntatem habuerunt, et semper vivere, et semper peccare, et ideo ex voluntate sine fine damnabuntur. Qui paratus est diabolo et angelis ejus. Hic apparet quod poenae inferorum non pro hominibus, sed pro angelis malis paratae sunt. Quicunque in consortium eorum per mala opera seipsum jungit, sustinebit quae ille habet sustinere. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare. Et caetera. De omnibus quibus justi coronantur impii condemnantur, quia contraria ejus egerunt. Et ibunt hi in supplicium aeternum. Duabus vicibus in hoc loco Dominus affirmat quod supplicia aeterna erunt impiis. Sic dicuntur impii in aeternis suppliciis esse, sicut dicuntur justi in vita aeterna. Et si impii non essent semper cruciandi, nec justi semper glorificandi, sicut dicunt Graeci. Origenes eorum doctor eximius erravit, putans diem judicii spatium mille annorum obtinendum, ut hoc spatio venirent omnes impii acta poenitentia ad veniam, et ipse diabolus. Et per multos annos ita docuit. Cum autem audisset ista duo verba, ignem aeternum, et supplicium aeternum, recognovit errorem suum, et venit in synodum, et publice confessus est se recognovisse errasse, quod impii aeternaliter debuissent cruciari, sicut et justi in vita aeterna aeternaliter laetari, et accepit poenitentiam, et abstinuit a missae officio usque ad diem mortis suae. Et hoc retinendum quod is qui judicaturus dicitur, filius hominis vocatur, ut sciamus quia qui judicatus est ipse idem erit judicaturus.
1.56.26
Et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes. Consummatio ad perfectionem pertinet. Bonorum enim est consummare, id est ad perfectionem deducere. Consummavit, qui quantum voluit dixit et quod necessarium esse scivit.
1.56.27
Sequitur expositio Christiani Druthmari in Passionem Dominicam.
1.56.28
Dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum pascha fiet. Pascha Hebraeum est, non Graecum, nec dicitur a passione, sed a transitu, eo quod percussor Aegyptiorum, qui diabolus intelligitur, percussis Aegyptiis, non fuerit ausus introire in domos Hebraeorum propter sanguinem agni, quem in postibus videbat. Vel alio modo a transitu dicitur pascha, quoniam Dominus per domos Hebraeorum transivit ipsa nocte, quando Aegyptii percutiebantur, ut salvaret populum suum. Hoc autem distat inter pascha et azyma, quia pascha ipsa prima dies erat quando agnum comedebant. Azyma autem septem dies qui sequebantur in quibus non audebant panem comedere de fecibus infectum, et ideo azymi dicebantur ipsi dies. Et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Biduum compositum nomen est ex adverbio bis et Graeco dio, id est duo. Post biduum, post duos, subauditur dies. Et ad hoc respicit quod dixit Filius hominis tradetur post biduum. Nam pascha et crastinum celebratum fuit, quia quarta feria haec loquebatur, in quinta feria pascha celebravit, hoc est, agnum comedit. Sexta feria, quod est biduum, traditus est. Et Filius hominis tradetur. Recte Filius hominis, quia divinitas im passibilis et sola caro passa est. Tradetur a Judaeis, quia quemcunque occidere volebant, adjudicabant eum morti, et tunc dabant potestati Romanae, quia ipsis non licebat nec arma portare, nec quemquam occidere. Tunc congregati sunt principes sacerdotum in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas. Quia jam conspiraverant ut eum occiderent, nunc iterum congregantur agentes concilium, quo illum comprehendant sine turbis. Credebant namque eum invitum pati, et timebant si una vice de manibus eorum quocunque modo evaderet, quod ulterius eum non comprehenderent. Congregantes se ad summum sacerdotem, quia de sua gente majorem non habebant. Post transmigrationem denique semper sacerdotes eis praefuerant in honore regio usque ad Herodem. Congregantur ergo non timentes seditionem populi, sed caventes ne auxilio populi de manibus eorum tolleretur. Caiphas interpretatur inventor malorum. Consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dolus est mentis calliditas, ab eo quod deludat, seu dolus cum quis aliud dicit et aliud cogitat. Sciebant enim quia ipse non erat dignus morte, licet lingua hoc dicerent.
1.56.29
Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi. Hoc antequam Dominus Jerusalem sedens super asinam veniret factum est. Sed Matthaeus propterea repetit, quia ad mortem ejus praefigurandam factum est. Et significat Maria Ecclesiam Christi, quae spiritaliter, cum bonum odorem notitiae Domino dedit, et quotidie facit annuntiando de die in diem salutare ejus. Maria autem est soror Lazari, quae jam laverat pedes ejus et exterserat capillis capitis sui, sicut Joannes Evangelista affirmat, et bonis operibus inhaerendo et amando et serviendo Salvatori, hoc promeruit, ut digna fieret manus super caput Salvatoris mittere, cunctis poenitentibus spem veniae praetendens, si ex corde poenituerint, remissionem perfectam consecuturos. Simonis leprosi. Non quod tunc leprosus fuerit, quia nullus leprosus in civitate vel in villa cum aliis hominibus manebat, sed quia ante leprosus fuerat, et a Domino curatus, ut virtus Domini memoretur, nomine pristino inscribitur. Simon interpretatur obediens, Bethania domus obedientiae. Alabastrum genus est marmoris candidi, variis coloribus intertincti, de quo solent vascula cavare medici et in eo ponere, quia ibi melius conservatur, et ab ipso marmore ipsum unguentum vocatur, eo quod frequentius ibi conservetur, et per speciem metonymiam, per coutinentem id quod continetur ostendeus. Pretiosum dicitur, quia sicut medici Graecorum dicunt, omnia alia unguenta antecellit. Marcus ipsam herbam aromaticam ponit, unde ipsum unguentum conficitur. Nardus enim aromatica frutex est habens nigram et crassam radicem et fragilem, sed pinguem. Odor ejus cum cypresso proximus, sapore aspero, folia parva et densa, cujus cacumina in aristas excrescunt, quae et spicae nominantur. Et inde dicit Marcus, Nardi spicati, id est de nardo spicas habentem, quia autem pretiosus esset, et de radicibus et de spicis et de foliis, factum fuerat. Joannes autem nardi pistici posuit. Pistis fides Graece dicitur, et a pisti pisticus derivatur. Et dicitur nardus fidelis, eo quod cum veritate factus, nullam imposituram aut misturam malae rei habuerit. Quaeritur autem quare ista mulier tunc hoc voluerit facere Domino quod ante non fecerat, vel quare permiserit sibi fieri hoc pretiosum opus. Postquam Dominus Lazarum suscitaverat in Bethaniam non venerat nisi tunc primum, et illa non potuit amplius obsequium facere pro suscitato fratre. Emit hoc unguentum, et unxit caput ejus. Quia erat consuetudo Judaeorum caput ungere de confectis unguentis, quoniam inerat eis copia de balsamo, quod in eorum terra nascebatur, et pro hac consuetudine divites et pauperes post lavationem faciei ungebant caput. Unde et Dominus dicit: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Ex hac ergo consuetudine Dominus caput ungebat, et ideo sibi permisit fieri. Typice autem Ecclesia Christi caput ungit, cum mysteria assumptae humanitatis digna reverentia suscipit. Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes. Per speciem synecdoche multi pro uno indignati fuisse dicuntur, cum Joannes solum Judam dicat fuisse indignatum. Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. De ista causa Judas scandalum sumpsit contra Dominum, cum ante semper incredulus fuerat. Et iratus est quoniam non licuit ei vendere ipsum unguentum, et putavit non esse Deum, quoniam qui semper despecte vixerat, et gloriam hujus saeculi pro nihilo duxerat, tunc permittebat se ungi tam pretioso unguento. Erat namque consuetudo in ipsa terra, et in multis terris, in quibus non possunt vivere pro abundantia serpentium, nisi habeant medicinas, ut medici facerent et unguenta et theriacas, quia abundant eis herbae et pigmenta, et vendant his qui hoc non habent. Unde et vestrates scamoniam comparant, quod illi qui vendunt de vili herba conficiunt. Dixit autem Judas: Ut quid perditio haec? potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Venundari multo, quia trecentis denariis, id est viginti quinque solidis venundari potuisset. Tamen Joannes dicit, quia libra unguenti fuit. Hoc est quod cum una libra poterat comparari. Non dare volebat pauperibus, sed avaritiam suam aggregare. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Molestus dicitur durus, iratus. Opus bonum operata est in me. Alii evangelistae dicunt quare Deo placuerit opus hoc pretiosum fieri. Praevenit, inquit, ungere caput meum, in sepulturam meam. Quoniam ipse non erat in monumento tam diu ut necessarium foret condire corpus ejus de aromatibus. Permisit isti mulieri hoc sibi facere, ut et mortem suam per hoc factum ostenderet, et devotione mulieris adimpleret quae ob hoc ipsum unguentum emerat. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. De praesentia corporis loquebatur, quia recessurus erat ab eis. Nam praesentia divinitatis semper adest omnibus electis suis, sicut ipse post resurrectionem suis discipulis dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
1.56.30
Mittens enim haec subauditur mulier, unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Hoc est officium quod post mortem meam mihi faciendum erit, praevenit facere, me inspirante, quod prae celeri resurrectione facere non poterit. Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo. Ac si dicat: Cum praedicabitur Evangelium meum, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Per omnem mundum et ipsa laudabitur et exemplum ab ipsa capietur Domino serviendi; et spiritaliter de Ecclesia potest accipi. Et contristati, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? Quamvis conscii sibi essent nihil tale erga magistrum cogitasse, tamen plus credunt magistro quam sibi. Et contristantur eo quod talis sit inter eos qui hoc cogitavit. At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Paulatim et per indicia, sicut pius dominus et magister, eum volebat castigare, sed ipse irreverens factus, non solum contristatus non erat ut caeteri, sed etiam manum cum magistro in vasculum mittebat. Peccatum enim avaritiae quod in mente habebat, etiam a caetero inverecundum reddebat. Paropsis autem est vas quadrangulum et quadrilaterum, id est paribus absidibus.
1.56.31
Tunc abiit unus de duodecim. Quod evangelistae dicunt Judas post unctionem capitis Domini ad Pharisaeos ierit, et iterum referunt quod post buccellam abierit, sciendum quod ex illa hora animo deliberaverit se iturum. Auditum enim habebat quia principes sacerdotum decretum habebant ut si quis eum nosset proderet. Qui dicitur Judas Iscariotes. Iscariotes, a vico in quo ortus est sic vocatur. Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Inde etiam pessimus Judas, quia ipse prior abiit ad Pharisaeos, et pretium Domini in potestate illorum dimisit. Et quicunque Christianus veritatem celat pro munere, vel membrum Christi propter munera injuste opprimit, similis Judae est, quia ipse dixit: Ego sum veritas. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Similis et ille qui concordiam fraternae pacis dissipat, quia Deus charitas est. At illi constituerunt ei triginta argenteos. Non est inconveniens eodem pretio credere Joseph venditum, quamvis auctores de hoc varient, quoniam Joseph in figuram Domini praecessit, et Joseph venditus est in servitio perpetuo, Dominus autem solummodo manifestatus est sine turbis esse. Constituerunt ei se daturos, non tamen dederunt, nisi post perditionem. Exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. Subauditur Sine turbis traderet et aliis, et ipse non haberet. Prima autem azymorum. Hoc est prima die quo fermentatos panes abjiciebant, ipsa dies paschae quoniam tunc etiam azymos comedebant. Mane quinta feria interrogaverunt, et vespere venit ipse post eos in civitatem comedere agnum. Accesserunt discipuli ejus, Petrus et Andreas qui seniores, et aetate et sapientia erant. Nam Joannes Junior illic erat: inter eos fuit Judas, qui pecuniam Domini custodiebat. Ubi vis paremus tibi comedere pascha? Praeceptum et usus erat in illa terra, ad festa praeclara ad templum Domini venire, agnum tamen comedere cum quo voluisset, tantum si minor esset familia in domo, assumeret vicinum domus suae. Idcirco interrogabant ubi velit agnum manducare, quia Judae ministerium erat ipsum agnum et alia necessaria comparare. At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam et dicite ei. Quid necesse erat nomen dicere cum ipse ducem suum eis ostenderet dicens: Introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans, sequimini eum in domum in quam intrat, et dicetis patrifamilias domus? Quod Matthaeus intendens ad alia, alteri dicendum reliquit Marcus similiter de lagena dicit. Sed amphora et lagena pro uno ponuntur et a Graeco utraque nomina oriuntur. Significant autem vasculum fictile ansas duas habens, quae rustici ad conservandam aquam solent habere. Mystice per aquam lavacrum pro ablutione mundi ostenditur, pascha spiritale volentibus celebrare. Per amphoram et lagenam fragilitas nostra, quae erat abluenda per baptismum. Magister dicit tempus meum prope est, apud te facio pascha. Quod dicit tempus meum prope est, subauditur, ad celebrandum pascha. Neque enim ille sic fidelis erat, ut ei de sua vicina morte indicare debuisset, quia si fidelis fuisset, discipuli domum nossent, et frequentius Dominum suscepisset. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha. Videlicet paraverunt quae necessaria erant, et ornaverunt domum. Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis. Agnus ad vesperam jussus est immolari, ipsa nocte quando percussor debebat transire, sive quia nocte luna mutatur, quando fit in quarta decima, quia potestas lunae in nocte est, sive quia populus Israel in ipsa nocte fugit de terra Aegyptiorum. Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est. Qui de passione praedixerat, praedixit de traditione, ut agat conscius poenitentiam; et non designat cum specialiter, ne imprudens factus, pejor fieret. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Vadit id est ad mortem. Sicut scriptum est. In multis Scripturae locis hoc dictum est, ut in Isaia: Propter scelus populi mei percussi eum.
1.56.32
Vae autem homini illi per quem tradetur. Hoc est perpetuum. Vae autem homini illi imminet in inferno, quia pro avaritia sua illum tradet. Nam et Pater tradidit illum, et Filius tradidit seipsum. Sed Pater et Filius pro charitate. Judas pro avaritia. Bonum erat ei si natus non fuisset. Non quod aliquod bonum habiturus quis sit nisi nascatur, sed simpliciter loquitur quod melius fuerit ei non esse quam male esse. Respondens autem Judas dixit: Numquid ego sum Rabbi? Superbia apparet in voce ipsius et incredulitas, cum alii majores illo dixerint Domine, et iste, quasi non esset Deus, dicit, Magister. Exspectavit enim et non cum aliis se excusavit, quia volebat ut Deus illum proderet manifeste, ut haberet occasionem ut diceret: Jam quia tu ista improperas quae non feci, debeo te derelinquere, et alium magistrum quaerere. Sed Deus praescius cogitationum; non inveniet in illo occasionem. Ait illi: Tu dixisti. Ac si dicat: Non ego dico, sed tu. Non invenies in me occasionem ut me derelinquas. Caenantibus autem eis accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit. Postquam veteris paschae quod praeceptum fuerat consummavit, et finem fecit umbrarum veterum, incoepit initiare initium novae gratiae novique sacrificii. Accepit panem qui confortat cor hominis, et quod corpora humana plus continet, et ponit in eo sacramentum sui amoris. Sed multo magis ille panis spiritalis plene confortat omnem hominem et creaturam, quia in ipso movemur et sumus. Benedixit primum, quia in ipso homine hominum genus benedixit, et post, quem de sancta Maria assumpsit benedictionem divinae immortalitatis, et potentiam veraciter inesse monstravit. Fregit, seipsum panem, quia ipse se voluntarius obtulit ad passionem, ubi pro satietate nostra fregit habitaculum animae suae, sicut ipse dixit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum assumendi eam. Deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Dedit discipulis suis sacramentum corporis sui in remissionem peccatorum, et conservationem charitatis, ut memores illius facti, semper hoc in figura facerent, quod pro eis acturus erat, non obliviscerentur. Hoc est corpus meum. Id est, in sacramento. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Quia inter omnes vitae alimonias cibus panis et vinum valent ad confirmandam et recreandam nostram infirmitatem, recte per haec duo ministerium sui sacramenti confirmare placuit. Vinum namque et laetificat et sanguinem auget. Et idcirco non inconvenienter sanguis Christi per hoc figuratur, quoniam quidquid nobis ab ipso venit, laetificat laetitia vera, et auget omne bonum nostrum. Sicut denique si aliquis peregre proficiscens dilectoribus suis quoddam vinculum dilectionis relinquit, eo tenore, ut omni die haec agant, ut illius non obliviscantur, ita Deus praecepit agi a nobis transferens spiritaliter corpus in panem, vinum in sanguinem, ut per haec duo memoremus quae fecit pro nobis de corpore et sanguine suo, et non simus ingrati tam amantissimae charitati. Quia autem aqua miscetur in sacramento sanguinis ejus, per aquam populus suus ostenditur pro quo mori voluit. Et neque vinum sine aqua, neque aqua sine vino, quia ipse pro nobis mortuus est, ita nos pro ipso vel pro fratribus nostris quod est Ecclesia, mori debemus. Unde et de corpore suo sanguis et aqua exiit. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti ad distinctionem veteris testamenti dicit, quod sanguine hircorum peccatum non potuit emundare servientibus peccatis. Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Vitis Judaea, vinum patriarcharum et prophetarum ac reliquorum electorum. Usque tunc fecit Judaea racemos unde vinum flueret, id est opera per fidem. Ab occisione Domini labruscas, usquequo Enoch et Elias educant in regnum, in Ecclesiam Christi in fine saeculi. Sive simpliciter ab illa hora coenae non bibit vinum, quousque immortalis factus et incorruptibilis post resurrectionem. Quod vero sacramentum corporis et sanguinis sui post coenam dare voluit discipulis suis, et nos jejuni capere illud jubemur, haec ratio est: Dominus ostendit figurale testamentum a se praeceptum donec veniret verum, imposuit illi terminum et dedit initium novi testamenti. Hac de causa novum ante vetus celebravit. Fecerunt autem multo apostoli tempore similiter post alium cibum Dominicum sumentes. Post vero cum venerunt Hebraei ad communicandum, tunc praeceptum est in synodo ut unusquisque homo( si etiam de aliis peccatis purificatus fuerit) prius reficiatur de cibo spiritali, et postmodum de temporali.
1.56.33
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Vel ex consuetudine Judaeorum ipsa die ante coenam cantavit centesimum duodecimum psalmum, id est, Laudate pueri Dominum, usque medium centesimum tertium decimum, Non nobis, Domine, non nobis, et post cibum, reliquum quod restat, usque centesimum octavum decimum psalmum. Seu orationem illam quam Joannes refert eum orasse ante comprehensionem. Exiit vero iterum de civitate, et pergit in montem Oliveti, ut daret locum traditori et comprehensoribus. Tunc dicit eis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, praedicit quod passuri sint, ut cum venerit hora patiendi levius ferant. Et notandum quod dixit: in ista nocte, quia sicut qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt, sic qui scandalum patiuntur in nocte adhuc sunt, hoc est in ignorantia. Si enim perfecti essent in scientia, non posset terrena tentatio eis scandalum efficere, quia perfectorum est aequo animo inter adversa et prospera stare. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Deus omnipotens ex persona sua hoc locutus est per Zachariam, quod ipse daturus esset unicum pro nobis morti, et apostoli prae timore relicturi. Sed Dominus fecit sicut bonus pastor cum vidit leones et lupos venientes, ivit obviam et opposuit seipsum morti pro ovibus suis. Et interim fugere oves cum viderunt mori pastorem. Dixit enim: Si me quaeritis, sinite hos abire.
1.56.34
Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam. Cum duris miscet laeta, ut recreet animos eorum. Postquam dixit quia ipsi dispergendi erant pro illius morte, subjungit quia resurget, et videbunt eum in Galilaea. Viderunt enim eum post resurrectionem aliqui discipulorum, sed pleniter in Galilea. De qua apparitione beatus Paulus: Deinde visus est apostolis omnibus.
1.56.35
Respondens autem Petrus dixit: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Non de levitate Petrus hoc loquitur, sed de ardentissima voluntate. Verum is qui sciebat omnia, noverat quid homo faceret, non adhuc repletus Spiritu sancto. Ait illi Jesus. Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam Gallus cantet, ter me negabis. Ecce et Petrus in nocte negat Dominum tertio, quia omne peccatum facilius in nocte subripit quam in die. Et omnis qui peccat in nocte est. Tunc venit Jesus in vallem quae dicitur Gethsemani. Descendit de monte Oliveti in vallem Gethsemani, ubi est nunc Ecclesia, in loco quo ipse oravit. Gethsemani vallis pinguium dicitur, exemplo nos intruens, ut qui adorare desiderat, in montem luminis ascendat. Habeat quoque vallem pinguim, id est humilitatem. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Quia enim carnem assumpserat etiam passiones carnis habere necesse erat, praeter illam solam quae cum carne creata non fuerat, id est peccatum, quoniam constristari coeperat, ne tristitia noxia cum bona se misceret, accepit quos solitus erat in secretis, ut cum eis semper divina colloqueretur. Sic nos omnes facere debemus tempore tristitiae, cum bonis et amicis loqui, ut non habeat in nobis locum tristitia, quae mortem operatur, et tali modo vitabitur a nobis. Tunc ait illis, Tristis est anima mea usque ad mortem. Secundum quod caro erat illud dicebat, non secundum impassibilem divinitatem. Tristabatur autem, sive pro Judaico populo, qui fuerat pars et populus Dei, sive pro apostolorum tribulatione, seu etiam pro perfido Juda, non autem pro morte sua, quam voluntarie subibat, ordinatam cum Patre ante multa curricula annorum. Nam et si dicamus secundum hominem contristatum, nihil obstat intelligi, quia caro erat et tristitia carnis passio est, nisi Dei virtute tolleretur. Et progressus pussilum. Lucas dicit: Avulsus est ab eis, quantum jactus est lapidis. Et qui veraciter se vult exaudiri, orationes secretas debet quaerere, quae remotae sunt ab omni strepitu et tumultu vitiorum. Praemonens etiam in omni tribulatione nostra refugium et murum nostrum Dominum assidue flagitemus, ut ab imminenti periculo juxta illius placitum liberemur. Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Mi vocativus possessivi est, a meo veniens. Dicit ergo pro Judaeis: Si possibile est salvari gentes sine abjectione Judaeorum, ut non ipsi mihi inferant mortem, fiat. Verumtamen, non quod humano affectu loquor, sed magis quod tecum in divinitate disposui, fiat. Et hic exemplum capere debemus orandi, ut quandocunque pro temporali nostra aliqua re Deo supplicamus, semper in fine illius placitam voluntatem amplius postulemus, ut si forsitan nos contra salutem nostram petimus, ille qui Salvator est noster, secundum suum consilium nos gubernet et exaudiat. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes. Et tristitia pro Domino eos deprimebat, etiam et tempus erat quo soliti erant dormire. Solet enim post lacrymas et tristitiam somnus accedere, maxime cibo indultis. Et dicit Petro sic: Non potuisti una hora vigilare mecum. Ut Petrus praeparet se ad sustinendam tentationem, pro tristitia redarguitur: Ac si dicat: Si tristitia futura jam te oppressum habet, quid facies cum jam venerit? Apparet quia negabis, qui jam vigilare mecum non potes. Vigilate et orate. Et corpore vigilate et animo. Et orate, ut non intretis in tentationem. Non dixit, non tentemini, quod non potest esse, quia nullus fuit qui non fuerit tentatus. Et qui non est tentatus, non est probatus. Non debemus orare ut non tentemur, sed ne inducamur in tentationem. Ideo dicit ut non intretis in tentationem, quam ferre non potestis. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Spiritus, id est anima, parata est ad danda membra pro salute hominum, sed caro expavescit, sicut terrena res, terrena tormenta. Quid dicent qui puri homines sunt, si sic plenus divinitate Dominus noster loquebatur. Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest transire hic calix, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Non quod humano affectu loquor, fiat, sed propter quod ad terras tua voluntate descendi. Si potest fieri ut sine interitu Judaeorum gentium multitudo credat, passionem recuso. Si autem illi excaecandi sunt ut omnes gentes videant, non mea, Pater, sed tua voluntas fiat. Iterum tertio abiit et oravit. Sicut tentatio tribus modis perficitur, ita arma contra tentationem ter expetenda sunt. Tunc venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes. Causae superius comprehensae opprimebant oculos eorum. Dormite jam et requiescite. Per contrarium intelligitur. Ac si dicat: Non est tempus dormiendi, quia appropinquabit qui me tradet. Et est ironiae species. Si autem secundum Marcum qui dicit Dormite, et postea infert, sufficit, intelligimus eos aliquid spatii dormisse, et tunc dixisse Dominum satis habetis soporatum. Surgite, eamus. Ac si diceret: Non nos inveniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut sciant quia non devitamus, neque fugimus.
1.56.36
Adhuc ipso loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus exierunt, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Sacerdotes petierunt Pilatum, et Pilatus dedit unam cohortem, id est, quingentos milites, et cum his sacerdotes miserunt suos servos cum contis et sudibus, de quibus et Malchus fuit. Qui autem tradidit cum, dedit eis signum dicens: Quemcunque osculatus fuero ipse est, tenete cum. Timuit Judas, ne ipse seipsum absconderet, sicut fecit quando volebant eum praecipitare et lapidare. Et ideo tale eis signum dedit ut postquam eum osculatum habuisset, si ipse evanesceret, Judas non perderet pretium. Apparet autem quia pius Dominus hanc consuetudinem habuit, ut quando a foris suus reverteretur discipulus, oscularetur eum. Quod nunc apud nos non fit, nisi post plures dies. Hoc signum et Cain habuit ut omnes oscularetur prae timore similis in facto, similis in scelere, licet iste pejor. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Ave Latine dicitur, Graece Kere: Hebraice sicut ipse Judas dixit, Salamelech: verbum salutatorium, per quod totus mundus ex praecepto Romanorum se salutabat.
1.56.37
Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Per antiphrasim intelligitur, id est per contrarietatem, quasi non amicus qui tales hostes adducit. Vel amicus per cognitionem non amicus per operationem. Ad quid venisti subauditur perfice. Sive ut alius evangelista dicit: Osculo filium hominis tradis. Quod signum pacis apud cunctas gentes est in discordiam convertis. Constituerunt autem antiqui hoc signum pacis esse, ut jungerentur illi quos homines solent facere concordare, aut discordare. Et esset hoc signum sicut nos duo membra jungimus, sic omnia membra erunt unum. Tunc accesserunt, et manu injecerunt in Jesum. Ante factum est quod Joannes refert, quia cum dixit eis: Ego sum, abierunt retro sicut inviti solent ruere, et ceciderunt in terram. Et cum habuerunt divisos discipulos, tunc ligaverunt eum. O miseri, qui debueratis osculari pedes ejus, manus ligastis. Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum eximit gladium. Petrus hoc fecit eodem ardore fidei quo et caetera. Placuit autem Domino ita fieri, ut omnes cognoscerent quod ipse nollet se defendere et ut facta virtute, dimitterentur discipuli.
1.56.38
Et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. Quid cogitasti, princeps sacerdotum, quando vidisti servum tuum sanum, et illum qui hoc fecit morti adjudicasti. Typice, Malchus in terpretatur rex; et populus Judaeorum qui rex debuit esse se regendo, servus peccati factus est. Et perdidit auriculam ejus dextram. Per quam Dei audire praecepta debuit, sed eis Dominus restituit, qui credere voluerunt ex eis. Ait illis Jesus: Omnes enim qui acceperint gladium( subauditur ad malefaciendum) gladio peribunt. Si non materiali gladio, gladio invisibili, sive verbi Dei gladio. Sed et frequenter videmus, quod is qui injuste aliquem occidit nisi poenitentiam agat frequenter et ipse in praesenti moritur. Ipsa videtur esse sententia, quam ipse ad Noe locutus est dicens: Quicunque effuderit huma num sanguinem, fundetur sanguis illius.
1.56.39
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum. Non est mihi necessarium auxilium duodecim apostolorum, qui possum habere si volo duodecim legiones angelorum. Nec debet habere duodecim, sed duodecim legiones. Una legio apud antiquos sex millibus complebatur, quod sunt septuaginta duo angelorum, in quot gentes linguae divisae sunt. Contra unamquamque gentem possum habere unam legionem angelorum. Frustra prophetae prophetaverunt, nisi sicut ipsi prophetaverunt, ego faciam. In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus. Venerant ad resistendum, si aliquis eum vellet liberare de turbis. Nam discipuli non habebant gladios, nisi illos duos quos emerant, quia nullus Judae arma ad bellandum portabat. Apparet et istos Romanos ad praedicationem Domini retro venisse, quibus ista loquebatur. Nam de principibus Judaeorum nullus ibi erat nisi servi eorum, qui venerant ut renuntiarent dominis suis, si Romani voluntatem habuissent comprehendere illum. Non enim certi erant, si comprehenderetur. Haec est hora vestra. Omnis qui male agit, odit lucem, et omnes malefactores, plus amant noctem quam diem. Hoc autem totum factum est. Traditio, hoc est comprehensio. De traditione dicit Psalmista: Qui edebat panes meos, magnificavit adversum me supplantationem. De comprehensione: Sicut ovis ad occisionem ducetur.
1.56.40
Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. Impleta sunt verba Domini dicentis: Scandalum patiemini in me in ista nocte. Permisit eos fugere sicut pius magister, et dedit se ad discrimina. At illi tenentes Jesum, duxerunt eum ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et pharisaei convenerant. Matthaeus summatim narrat, sed Joannes dicit, quia adductus est primum ad Annam, quia in via erat venientibus et fuerat praeterito anno summus sacerdos. Deinde adductus est ad domum Caiphae, qui erat ipso anno summus sacerdos. Dominus enim praeceperat, ut summus sacerdos quandiu viveret, locum summi sacerdotii obtineret. Sed Herodes ut munera caperet adinvenit, ut nihil amplius haberet potestatem nisi uno anno, nisi iterum redimeret. Et Romani postea ita fecerunt, quandiu ipse locus stetit. Ad istum ergo quia princeps sacerdotum erat per redemptionem convenerunt alii primores, et ibi falso judicatus est morti, et de isto ductus est in praetorium. Ob hoc non debet haberi in Evangelio Joannis, adducunt Jesum ad Caipham, per d, sed a Caipha, ut sit ablativa praepositio, et ablativus casus Caipha, quia si ministri noluerunt introire in praetorium, quanto magis Caiphas qui princeps sacerdotum erat? Qui putabant se contaminari inter paganos qui habebant jam ipsos septem dies azymos. In Graeco quoque ἀπὸ τοῦ Caipha, ablativo casu. Petrus autem sequebatur a longe. A longe sequebatur, quia erat cito negaturus. Adhuc tamen non videbat tormenta praeparari: propterea sequebatur. Sed in atrium principis Joannes illum introduxit, sicut ille refert, quia notus erat pontifici. Sicut dicunt quia Caiphas habebat sororem Joannis in matrimonio, et Anna sororem Caiphae. Ut videret finem. Videlicet quid judicarent de eo sacerdotes.
1.56.41
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. Sciebant quod Romani non illum occiderent nisi causam dicerent. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Dicunt alia Evangelia, quod imputaverunt quod commoverit populum, et sequi se fecerit per suam praedicationem, et prohibuerit tributa dare Caesari, et dixerit se Christum regem esse. Quae omnia falsa erant. Novissime venerunt duo falsi testes. Quia Dominus praeceperat, ut ad unius testimonium nullus condemnaretur, propterea duos ordinabant ipsi principes. Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Nec verba, nec sensum ita dixit Dominus. Vos solvite templum hoc, hoc est templum habitationis animae meae, et ego resuscitabo. Solvite, id est dissolvite, et resuscitabo. Plus pertinent ad corpus, quam destruere et reaedificare quae ad petrinam domum pertinent. Hic apparet quod omnis homo qui alio sensu dicit quam ille qui primus dixit, falsus testis est, quia non eo sensu dicit quo ille dixit. Et quid eis nocebant, si ille etiam sic dixisset; vel quod pertinebat ad ejus damnationem. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi. Quia sacerdos non audiebat, neque Christum, neque falsos testes dicentes, unde inveniret locum condemnandi illum, surgit de solio suo et adjurat ut inveniat aliquam occasionem calumniandi. Jesus autem tacebat. Ipse enim sciebat quia magis ad calumniam vellent retorquere quam credere: propterea tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Intellexit iste iniquissimus pontifex quia adjuratus per nomen Dei, non duceret in vanum, sed responderet veritatem. Sed Dominus ita responsum suum temperavit, ut nomen suum videretur contemnere, neque etiam pateretur ullam calumniam. Tu dixisti: Verum tamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Dei. Id est, illum qui filius hominis appellatur, videbunt boni oculis cordis habere eamdem virtutem quam Deus, cum ascenderit in coelum, et data fuerit ei omnis potestas in coelo et in terra, et venientem in nubibus ad judicandum totum mundum, qui a vobis judicatus est. Quid facerent sui martyres si ipsi sic tacuissent. Jam quia dispositum habebat quia mori pro populo annuntiavit veritatem, ut daret exemplum martyribus suis, quod constanter debeant annuntiare usque ad mortem. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua. Consuetudo Judaeorum erat quando aliquid quasi blasphemiae audirent, scinderent vestimenta sua. Quod Paulum et Barnabam in Lycaonia quando deorum cultu honorabantur fecisse legimus. Herodes autem quia non dedit honorem Deo, ut nomen Dei quod sibi imponebatur falso respueret, ab angelo percussus est. Intellexit ille sacerdos quod Dominus dixit, quod ipse ad dexteram Patris sessurus et mundum esset judicaturus, quod nulli alii convenit nisi Deo. Sed quod ille putavit blasphemiam, nostra firma fides est. Respondentes dixerunt: Reus est mortis. Proprium hoc Romanorum est verbum eis assiduum, et dicitur reus culpabilis. Tunc exspuere in faciem ejus. Usus etiam erat Judaeis, ut quos pro nihilo ducebant, in faciem spuerent. Unde et Dominus de Maria sorore Aaron: Si pater illius spuisset in faciem ejus, debuisset septem diebus rubore perfundi.
1.56.42
Et colaphis eum ceciderunt. Colaphus Graece pugnus dicitur. Alii autem palmis in faciem ei dedere. Sicut alii evangelistae referunt cooperuerunt faciem ejus, ut quia prophetam se dixerat, et irridendo dicebant: Si propheta es, dic per prophetiam quis est qui te percussit. De illa prophetia debueratis plorare, quod jam vobis habuit prophetatum, quod circumdaretur ab exercitu Hierusalem. Petrus vero sedebat foris atrio. Erat domus excellentior ubi sedebant illi sacerdotes, et stabat ante eos Dominus. Excepta illa, erat alia juxta ipsam. Quod hic atrium dicitur, ubi servi principis sacerdotum focum habebant, et poterant de ipsa videre sedentes in concilio. Ibi erat Petrus introducente Joanne: unde Dominus videre potuit Petrum, et Petrus ipsum: Non autem audebat appropinquare illi, ne agnosceretur. Nam illi qui adduxerunt, in domum Pilati intraverunt, et Dominum sacerdotibus dimiserunt. Atrium autem dicitur quasi atrum, videlicet ex fumo. Nam in templo Domini atria domus quae ante principale tectum templi erant dicuntur. In illa ergo alia domo exspectabat Petrus, volens scire utrum dimitterent eum sacerdotes, an adjudicarent morti. Et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. Curiosum animal est femina, et ardens novitate. Audierat ista femina a servis pontificis qui illic fuerant, quod ille fuerat ibi quando comprehensus est Dominus, et nolebant dicere: sive ne audiretur virtus per hoc quod ibi fecerat, sive quia non audebant manum levare super eum: quia lex Romanorum est, ut qui in conventu alium percussisset manum amitteret. Et ista vel illa alia femina non potuerunt tacere, sed statim coeperunt ei improperare quia cum Domino in comprehensione fuerit. Et quod pejus est, et iste sexus non defuit a persecutione Domini, sed tamen redimitur, et prima viris nuntiat resurrectionem. Et pusillum, accesserunt qui stabant servi sacerdotis, et cognatus Malchi, ipse dixit: Et te vidi cum illo. Alii dixerunt: Loquela tua manifestum te facit. Non quod alterius linguae esset Petrus, quam illi arguebant, sed unaquaeque provincia proprietates et sonos habet, quod habent aliae in quibus cognoscuntur homines. Unde in Actibus apostolorum dicunt. Nonne omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus linguam nostram in qua nati sumus. Et Petrus praedicans dicit ita, ut appellaretur lingua eorum aceldema. Apparet in hoc dicto, quod aliter Hierosolymitae, aliter Galilaei ipsum locum appellabant. Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset hominem. Melius fuerat beato Petro fugere cum reliquis quam stare et detestari, et negare Dominum, quia cum Dominum negavit, discipulum se illius esse negavit. Et hoc est quod modo faciunt qui tormentis cedunt, et negant se esse Christianos. Et continuo gallus cantavit. Ante respexit Dominus Petrum, et tunc Petrus recordatus verbi Domini. Et egressus foras, flevit amare. Fragilis erat adhuc beatus Petrus, qui nec plorare ausus est in atrio sacerdotis. Spiritaliter designat quia non possumus inter malos perfecte agere poenitentiam, et multum nocent consortia malorum. Inter discipulos positus Christum Filium Dei confessus est, in atrio sacerdotis, eumdem se negavit nosse.
1.56.43
Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Vide instantiam mali. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium perpetrarent. Invidia et odium non permittebat cogitare ipsos quid faciebant, quinimo innocentem et facientem etiam virtutes mortificabant. Et vinctum adduxerunt, et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi. Habebant denique in consuetudine, ut quem adjudicabant morti, ligatum traderent potestati Romanae, quia ipsi potestatem occidendi non habebant. Pontius dicebatur Pilatus in praenomine suo, a provincia quae est prope Constantinopolim, quia ibi natus fuerat, de qua Ponticum mare dicitur. Unde dictum est mare Ponticum dulcius quam caetera maria. Pilatus proprium est illi. Pontius, interpretatur declinans consilium, quia dixit se declinaturum consilium Judaeorum. Sed si perfecte fecisset, hodie illi placuisset. Pilatus os malleatoris dicitur, pro principatu in quo inique gessit super Dominum. Tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens. Judas cupiditatis magnitudine non cogitavit exitum rei, et propterea tam immani praecipitio se tradidit. Sic multi faciunt, quando persuadet amor peccati, tum obliviscuntur poenas inferni, et omnia Dei magnalia. Et cum perpetratum fuerit, tum sciunt quia concupiscentia vulneravit, et transiit, occidit et abiit. Unde et de senibus in Susannae fabula dicitur. Et averterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum. O detestande Juda, pro triginta denariis Dominum et magistrum tradidisti, oblitus doctrinae et beneficiorum ejus, etiam si Deus non esset. Cum ergo vidit quod potestati Romanae traditus esset, tunc credidit quod ab ipso audierat, quod crucifigendus esset. Nam ante semper credidit, quod propitius sibi esse deberet et elapsurus de manibus Judaeorum, et veniam a Domino impetrasset nisi se praeoccupasset occidere. Peccavi tradens sanguinem justum. Ecce miser Judas testis Domini est, quod juste semper vixerit, et nihil mali in illo viderit. Dicit beatus Hieronymus, quia cum quis ita peccat ut possit opus malum destruere, tunc potest agere poenitentiam. Si autem non destruit opus malum, non potest agere poenitentiam. Ait enim: Si quando sic peccat frater in fratrem, ut valeat emendare quod peccavit, potest ei dimitti. Si autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Ista non cogitant qui aliis contra justitiam libertatem auferunt aut alodem. Ecce unum inseruit, aut aufert alodem, et nascuntur filii illi, et in fine saeculi mille erunt qui contra ipsum clamabunt, quia sicut crescunt progenies, sic crescit peccatum illius et cum venit ad malum confessorem, jubet abstinere ei a vino, aut a carne quadraginta dies. O perditio animarum, oblitus es quod Deus dixit: Si offers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum et vade reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Nunc etiam dicitur quia in vanum agit poenitentiam, quandiu peccatum vegetavit et crescit. At illi dixerunt: Quid ad nos? Multum ad vos pertinet, quia si ille peccavit qui magistrum tradidit, vos qui principes populi eratis, non solum non prohibuistis mala facere, sed offerendo pecuniam discipulum ad hoc provocastis, et per mendacia ad judicandum morti tradidistis. Tu videris. Videris, in hoc loco non est praesentis temporis indicativi modi, sed conjunctivi praeteriti temporis. Quasi dicant: Praevidere antequam pretium acciperes debuisti, ne tale opus ageres, unde poeniteres. Judas autem jam tunc non potuit destruere, sed principes potuissent si maluissent, quia Pilatus invitus faciebat, etiam optionem dedit si voluissent dimittere. Et projectis argenteis in templo recessit. Noluerunt principes recipere argentum, timentes si ipsi argentum reciperent, et non redderent Dominum, abiret ad praesidem, et cognosceret praeses eorum malitiam. Ille vero sciens quod de templo ei data fuerant, in templum projecit. Et abiens laqueo se suspendit. Sicut enim Achitophel cum vidit non factum suum consilium, statim intellexit quia David reverteretur in regnum et non potuit portare improperium quod futurum super eum erat, et ob hoc suspendio interiit. Sic et iste cum vidit impleri quae Dominus dixerat de seipso, videlicet tradetur gentibus, certus factus est reliqua secutura, id est, occident eum, et die tertia resurget, et non ferens verecundiam suam laqueo vitam sibi extorsit. Verumtamen coeli terraeque perosus, in aere periit. Per triginta denarios quos accepit Judas, triginta maledictiones sunt super eum in psalterio inter quas dicitur, et episcopatum ejus accipiat alter. Unde pro certo cognoscitur, et ipsum cum aliis apostolum ordinatum.
1.56.44
Principes autem sacerdotum acceptis argenteis aixerunt: Non licet mittere eos in corbanan. Corbanan Hebraice nominatur, Graece gazophylacium, Latine divitiarum custodia. Quia pretium sanguinis est. O miseri, pretium non licet mittere cum denariis, et vos immundos fecistis de homicidio! Quomodo audetis in templo Domini aut sacrificium Dei, aut vasa ejus attingere? Ideo dixit vobis Dominus, quia similes estis sepulcris dealbatis. Argentum nihil fecit, et vos commaculastis vos ipsos, discipulum et argentum, et modo de immunditia argenti cogitastis de vobis nihil. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Tunc fuit in sepulturam peregrinorum, et modo idem ipse locus hospitale dicitur Francorum, ubi tempore Caroli villas habuit, concedente illo rege pro amore Caroli. Modo solummodo de eleemosyna Christianorum vivunt, et ipsi monachi et advenientes. Propter hoc vocatus est ager ille Haceldema, hoc est ager sanguinis. Non solum Christianorum scripta, verum paganorum ac locorum nomina sacrilegium Judaeorum testantur usque hodie quamvis basilica ibi in una parte habeatur. Et videtur quasi a Latino quod est ager, et Graeco quod est emath, id est sanguis compositum nomen. Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem. Quia omnia acta Domini praedicta sunt a prophetis, minus possumus ambigere. Et dignum erat ut omnes boni qui veniebant de illo annuntiarent, et hoc etiam quia triginta denariis venundandus, et quia ager de ipsis comparandus erat.
1.56.45
Jesus autem stetit ante praesidem. Praeses dictus est eo quod praesideat ad tutelam loci. Ut enim minueret imperator vel Romani potentiam Judaeorum, primo misit alienigenam Herodem. Post mortem ejus divisit in triarchas; inde in tetrarchas ad ultimum in praesides et praefectos. Et si ita non egissent, non delevissent eos quando voluissent. Paulatim et per partes hoc egerunt, ut sapientes. Idcirco totum domuerunt, et in potestatem suam redegerunt. Et interrogavit eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Pilatus nihil aliud interrogat, nisi de rege Judaeorum, quia timebat ne aliquis sibi tyrannidem assumeret, sicut Theodas: quoniam ob hoc praesidebat ipse provinciae, ut hoc custodiret. Dicit illi Jesus: Tu dicis. Quando eis locutus est, semper ut Veritas veritatem locutus et moderate, ut nullus posset reprehendere nec loquacitatem, nec taciturnitatem ejus. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus populi, nihil respondit. Si enim voluisset per omnia respondere ut posset, dimitteretur, et non fieret necessaria redemptio. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quantu adversum te dicunt testimonia. Suadebat ei Pilatus se defendere, quia volebat eum liberare. Et non respondit ei verbum: ita ut miraretur praeses vehementer. Mirabatur, quia nolebat se excusare sicut reliqui homines, qui ad mortem imputantur. Quis enim nisi pro Deo moreretur, non quanta instantia posset ageret ne moreretur? Per diem autem festum consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Ob reverentiam scilicet festi concedebatur vita uni reo. Habebat autem insignem vinctum, hoc est nominatum pro malitiis suis, qui dicebatur Barrabas. Bar, filius dicitur, Rabbi magistri: subauditur eorum, id est Judaeorum. Ab illo enim die a diabolo qui tanquam latro insidiatur caulis Domini tecti sunt et regentur, usquequo convertantur. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barraban, an Jesum qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Quanta agit invidia inter homines! Ecce Dominus nihil habebat in hoc saeculo nisi victum et vestitum, et serviebat omnibus praedicando, infirmos sanando, et tamen factione primorum oderunt illum, et occiderunt et elegerunt qui nunquam aliud nisi male fecerat. Tales sunt populi. Qui habet potentiam facile convertit inferiores ad voluntatem suam, licet multum sit. Non recogitant quis justior sit, sed quod principem suum intelligunt velle, ad hoc convertuntur. Et haec propter dona fiunt, quia scriptum est: Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem, et hi quos habuit separantur.
1.56.46
Sedente autem eo pro tribunali. Pro conditione, pro his quae ad tribus pertinebant. Misit ad eum uxor ejus. Antequam in palatium veniret, laboravit multum Pilatus, ut Dominus dimitteretur. Sed cum uxor mandavit quia in somnis postquam dies factus fuerat multa de illo vidisset, tunc amplius satagebat. Nihil tibi et justo illi. Hoc est nihil tibi nocuit, nihil illi noceas. Multa enim( subauditur somnia) passa sum hodie per visum propter eum. Ab angelis videlicet. Diabolus enim cum suis satagebat ut Dominus crucifigeretur, aestimans verum hominem esse. Nec mirum si ad istam feminam angeli venerint, cum et Balaam Deus locutus sit, et Cornelio angelus apparuerit. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barrabam, Jesum vero perderent. Non est peccatum pejus quam invidia. Ecce uxor Pilati et Pilatus justum pronuntiant Dominum, et ipse traditor et principes seducunt populum ut eligant Barrabam qui multa mala eis fecerat et de homicidio et de latrocinio, et tradant Dominum morti, qui multa bona opera operatus est eis. Sed adhuc talis est consuetudo apud plures, ut quidquid viderint vel audierint principes suos laudare, laudent absque examinatione, ut vituperent omne quod viderint eos vituperare. Sed unusquisque cum audit aliquem vituperare aut laudare, debet se custodire ne aut bonum dicat malum, aut malum dicat bonum, quia vae veniet ei qui hoc facit. Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? Quia principibus persuadere non potuit, ut Dominum dimitterent, retulit hoc ad generalitatem, ut si principes propter invidiam volebant illum perdere, populus qui expertus fuerat ejus multiplicia beneficia, peteret eum vivere, quia si vulgaris populus eum petiisset, contra principum voluntatem servaret eum vitae Pilatus. Vel quia hoc sacerdotes cognoverunt ante persuaserunt turbis, ut Barrabam eligerent. At illi dixerunt Barrabam. Sic est consuetudo hodie ut pro uno verbo principis, veritatem deserant. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? Haec omnia dicebat Pilatus ut liberaret eum. Dicunt omnes: Crucifigatur. Ante sex dies clamaverant; Benedictus qui venit in nomine Domini: et modo clamant: Crucifigatur. In istis sex diebus nihil aliud fecit nisi vobis praedicavit usque ad vesperam, et quomodo commisit illa peccata pro quibus clamatis, Crucifige. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? Plures anni erant, quo Pilatus ipsum habebat ministerium: malum ipsius non audierat, neque viderat, neque vos. At illi magis ac magis clamabant: Crucifigatur. Crimen non dicebant, quia nesciebant, sed ut seducti clamabant: Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret in liberatione ejus, sed magis tumultus fieret. Cum perspexerunt sacerdotes quia Pilatus volebat eum liberare, intulerunt dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Timens et ista verba, et ne seditio in plebe fieret, quia satis prona erat gens ad excitandam seditionem, monstravit omnibus quam inique illi agerent, lavans manus suas coram populo. Ac si verbis dixisset: Ecce isti qui legem Dei habent, et praecepta ejus se dicunt custodire, faciunt de quo ego volo esse immunis, qui alienus a lege eorum sum. Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Quia ego scio quod ipse justus est, et vos innocentem vultis occidere, vos sitis rei, non ego, vos videritis. Et respondens universus populus dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Quia Pilatus innocentem se pronuntiavit, ad hoc responderunt isti dicentes: Nos simus rei, ut requiratur sanguis hujus a nobis et a filiis nostris. Exauditi fuerunt Judaei. Requisivit Dominus sanguinem ejus cum ipsa die Paschae quo ipsi piaculum in Salvatore commiserint, a Vespasiano et Tito in Hierusalem quasi in carcere et illic ipsi homicidae pessima morte perierunt.
1.56.47
Tunc dimisit illis Barrabam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Quod Pilatus eum flagellavit invitus, hoc fecit quia Romana lex praecipiebat, ut qui crucifigendus erat, ante flagellaretur. Traditus est itaque Dominus militibus verberandus, et illud sacratissimum corpus pectusque Dei capax flagella secuerunt. Est adhuc columna in Hierusalem, ad quam ligatus fuit interim. O quis tunc posset credere, quod Creator omnium in illo tempore haberetur, et multum miseri qui ibi interfuerunt. Jam frequenter habent dictum beati ventres, qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt, et adhuc habent dicere. Attendendum autem quod dicit tradidit eis, id est ad eorum voluntatem. Quamvis milites illum suscepissent, tamen illis traditus est, et ipsi eum susceperunt. Milites manus praebuerunt et ligna; sed Judaei occiderunt, quia et Pilatus et milites inviti egerunt quod egerunt. Nec tamen Pilatus immunis fuit, quia potuit eum liberare si vellet. Perituro enim si non subvenit qui potest occidit. Tunc milites suscipientes Jesum in praetorio. De loco ubi Pilatus sedebat, qui Lithostratos dicebatur. Duxerunt in domum Pilati. Lithos Graece, Latine lapis dicitur. Lithostratos lapide stratos. A Praetore, praetorium derivatur. Congregaverunt universam cohor tem. Ipsa cohors quae illum comprehenderat exspectabat ibi ne forte aliquis tumultus oriretur. Congregaverunt ergo populum quia nullus sine populo rex potest esse. Et exuerunt eum suis vestimentis, et circumdederunt ei chlamydem coccineam. Chlamys illa coccinea, pro purpura qua reges soliti erant indui, circumdata est ei. Est quoque purpura quaedam rubea cocco simillima. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus. Pro diademate aureo, spineam coronam, et pro sceptro quod reges solent ferre imposuerunt ei arundinem. Omnia ista ad illusionem fecerunt eo quod accusatus fuerit quia regem se dixerit. Corona spinea, ramus praecisus de spinis fuit, et plicatus sicut circulus, et impositus super caput ejus. Calamus autem ei datus, qui abundat in ipsa terra, et levitate ejus omnes propter hoc ferunt in manu. Typice per spinas peccata nostra significantur, quae accepit ipse in corpore suo ut moreretur in cruce pro peccatis nostris, qui peccatum non fecerat ullum. Calamum habebat in manu, ut omnia venenata se deleturum ostenderet. Sive calamum tenebat ut sacrilegium scriberet Judaeorum, quia cum calamo Graeci et aliae gentes scribunt. Et genu flexo ante eum. Sic erat consuetudo adorare regem, vel principes ejus. Quod quia Mardochaeus noluit agere obviam Aman, deleri eum voluit cum progenie sua. Ave, rex Judaeorum. Ave, Latinum verbum est, et non habet amplius nisi ave et avete, et est verbum salutatorium, sicut apud Graecos χαῖρε, χαῖρετε. Nam Hebraice Salamelech dicitur. Et exspuentes in eum acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Qui pro bono non fecerant quod faciebant, ostenderunt in spuitione et percussione capitis ejus. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem. Joannes dicit, quia primus ipse portaverit crucem, et post obviam habuerint Simonem quemdam. Spiritaliter innuit quia Dominus crucem suam portavit, videlicet mortificationem in corpore suo, quia omnia peccata mortua fuerunt in illo. Et post portavit et portat gentilis populus, sequens vestigia ejus. Cyrenen Libyae civitas est et interpretatur haeres; et Simon obediens. Quia enim obediens fuit gentilis populus praedicatoribus, factus est haeres de illa haereditate. Unde Judaeus populus glorificabatur de adoptione filiorum. Et recte de villa veniebat. Villa, Graece pagos et inde pagani dicuntur. Et hoc congruit gentili populo quia de paganitate veniens, coepit sequi Christum, et eum imitari. Hunc angariaverunt, id est imposuerunt portare crucem post Jesum. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha. Evangelista exposuit, quod est Golgotha, id est Calvariae, subauditur locus. Syrum est, non Hebraeum, tamen Hebraei sic appellabant ipsum locum. Quia ibi calvariae auferebantur reis hominibus: locus extra civitatem. Placuit Deo ibi mori ubi rei puniebantur, ut erigeretur vexillum virtutum, ut quomodo crucem et reliqua improperia, sic etiam hoc pro nobis subiret. Qualiter autem in cruce fuerit, Sedulius pulchre comprehendit dicens: Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam Quae Dominum portavit ovans ratione potenti, Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis. Splendidus auctoris de vertice fulget Eous Occiduo: sacrae lambuntur sidera plantae. Arcton dextra tenet: medium laeva erigit axem, Cunctaque de membris vivit natura creantis; Et cruce complexum Christus regit undique mundum. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. De ipso malo vino unde postea dederunt, inde et modo dederunt, sive aestimantes eum sitire pro bajulatione crucis, sive quia latrones hoc petierunt. Et cum dedissent illis, dederunt etiam Domino, sive ut Lucas dicit: Illudebant illum milites, acetum offerentes. Typice vinea Domini Judaea, conversa erat in amaritudinem ut faceret vinum amarum. Quod autem dicit, Et cum gustasset, noluit bibere, ostendit quia gustavit paululum, et ab ore removit.
1.56.48
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes. Joannes apertius hoc exponit, quod alia vestimenta quatuor milites inter se partiti sunt. Tunicam autem, quia inconsutilis erat, sortem miserunt cujus esse deberet. Hoc significabatur quia Evangelium disseminandum per quatuor angulos terrae. Ecclesia autem ejus una esset futura per totum mundum. Quia licet terrarum spatia separentur, electi tamen unum corpus Christi sunt, et una est Ecclesia catholica, id est, universalis. Et sedentes servabant eum. Exspectantes ut morerentur, et ne aliquis deponeret, usquequo praeses juberet. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. Consuetudo erat apud Romanos, ut quando aliquis morti adjudicabatur, post omnium judicium scribebatur causa pro qua occidebatur, et in loco ubi plectendus erat legebatur. Ex hac consuetudine Pilatus jussit scribi, et quia iratus est Judaeis, quia crucifigebant eum, sic dictavit ipsum titulum. Et cum Judaei petierunt aliter scribi, dixit: Quod scripsi, scripsi. Deo autem placuit ut sic scriberetur, ut cognoscant licet inviti Judaei quia ipse est rex universae terrae et ipsorum. Spiritalibus quoque Judaeis, hoc est confessoribus benignus rex. Fuit autem in tribus linguis scriptum, in Hebraeo, propter Judaeos, in Graeco quia nobiles Romanorum Graece loquebantur: in Latino, propter Romanos. Et istae tres linguae excellentiores in toto mundo sunt, et propter perfectionem sui, et propter eas quae eas loquebantur. Hebraica quia ipsa erat mater linguarum. Graeca propter sapientiam. Quia sapientiores sunt omnibus gentibus et ipsa sonorior aliis linguis. Latina propter Romanos qui tunc orbi terrae dominabantur. Tunc crucifixerunt cum eo duos latrones, unum a dextris, et unum a sinistris. Velint nolint Judaei, omnia mystice aguntur. Licet ipsi putent turpe supplicium. Ecce Dominus medicus crucifigitur ut ostendatur quia ipse est judex populi boni et mali. Et sicut in judicio boni ponentur ad dexteram, mali ad sinistram, ita et modo bonus ad dexteram, mali ad sinistram. Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua. Qui ante non poterant eum videre prae invidia, quando virtutes faciebat, tunc ambulabant coram ipso, quia tunc eum videbant sicut ipsi semper optaverant. Movebant capita, sicut solent facere hi qui superiores se arbitrantur, contra eos quos despiciunt. Vah! qui destruis templum Dei. Vah interjectio est laetantis, quia laetabantur videntes quod semper cupierant. Fuit autem apud antiquos integra interjectio, vah, sed tamen multis gentibus est illa communis. Ob gratiam captandam de principibus vulgares populi ista loquebantur, et principes ut illi amplius hoc iterarent, postea eadem loquebantur, demonstrantes se sibi placere quae dixerant. Similiter et principes sacerdotum dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Nolentes Pharisaei et inviti testimonium perhibent Christo, quod alios salvos fecerit, et in hoc apparet, quia si vellet, posset seipsum de praesenti periculo liberare. Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Scandalum Judaeorum in hoc maximum erat, quia Dominus Filium Dei sese dixerit, et regem Judaeorum, et hoc semper replicant et improperant. Quod autem dicunt, descendat nunc de cruce, vel pro impossibilitate dicunt quasi non posset hoc facere, vel daemones suadebant eis dicere hoc, quia jam sentiebant virtutem Christi, videntes omnia elementa conturbari, et intelligentes creatorem mundi esse, poenitentes quod crucifixissent eum, sicut Paulus apostolus dicit: Si enim intellexissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
1.56.49
Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Per tropum qui appellatur sylepsis, utrique latrones introducuntur blasphemasse eum, cum juxta Lucam uno blasphemante, alter confessus sit eum. Et potest fieri ut primo ambo blasphemassent, postea vero unus, cum vidit elementa turbari, conversus est, et credidit eum Dominum. Habuit vero idem latro tres virtutes in ipsa cruce, pro quibus Domini gratiam assecutus est, id est, fidem, spem et charitatem. Fidem habuit, quia Dominum credidit regnaturum, quem secum videbat mori. Habuit spem, quia illa praemia quae nos sperabamus, et ipse postulavit dicens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Habuit charitatem, qui socium suum inter tormenta castigare studuit dicens: Neque tu times Deum, quia in eadem damnatione es. Propterea meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso. Hoc est in illo loco ubi dives Lazarum vidit cum Abraham. Qui paradisus recte vocatur ad comparationem aliorum locorum infernalium. Ubi etiam depositos credimus illos quos de poenis inferni Dominus liberavit, usque quo in coelum ascendens secum illos omnes in aeternam Jerusalem duxit. Nam sicut Dominus primogenitus fuit ex mortuis, sic etiam primum suum corpus et animam in paradisum coelestem introduxit, et post alios, quod non fuit antequam in coelum ascenderet post quadraginta dies. A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram, usque ad horam nonam. Quia Dominus sexta hora crucem ascendit, sol abscondit radios suos tribus horis in quibus Dominus in cruce fuit, et sicut ipse tribus horis in patibulo pependit, sic tribus diebus in sepulcro jacuit. Et sicut non omnes tres horae completae sunt in passione ejus, sic nec per omnes dies jacuit in sepulcro, sed a toto pars intelligitur. Judaei suspicati sunt quod eclipsis solis vel lunae fuerit ipso tempore; sed non fuit, quia eclipsis solis non potest esse nisi in ortu lunae, neque eclipsis lunae nisi in veteri luna. Ea hora Dominus pependit in cruce qua Adam peccavit in paradiso. Nam scriptum est quod audierit Adam vocem Dei ambulantis in paradiso post meridiem. Eadem hora qua Adam mortem induxit, eadem hora secundus et verus Adam mortem vicit. Et sicut Dominus tribus horis pependit in cruce, sic Adam tribus horis fuit in paradiso. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani. Hebraica lingua ponitur idem versiculus, propter reverentiam Domini, quia oratio ejus est, ideo non est interpretatum. Non autem habet in Hebraeo respice in me, sicut in nostris Psalteriis, neque meus, nisi una vice, nec etiam in Graeco. Nam Graece dicitur, Ὀ Θεὸς, ὀ Θεὸς μοῦ, ἵνα τί ἐγκατέλιπές με. Ex persona hominis qui patiebatur haec loquitur, quia quasi omnia habebant Judaei secundum suam voluntatem impleta, cum illum viderent mori in cruce. Non autem debet conjungi l cum i, sed separatim, nec debet habere in capite aspirationem. El enim primum nomen est de decem nominibus quibus Deus appellatur apud Judaeos, et invenitur in nominibus Hebraeorum in fine, ut Michael, Gabriel, Raphael. Dicitur autem Graece ἴσχυρος, id est fortis. Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Heliam vocat iste. Milites hoc dicebant, quia ignari erant Hebraeae linguae. Sed et Judaei hoc dicebant irridendo, et commutando in malam partem, ut reliqua. Nam et Eli prophetae nomen Deus meus interpretatur. Et continuo currens unus ex eis, accepit spongiam, implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Sicut Lucas refert; milites illudentes hoc fecerunt, quia et hoc prophetatum fuerat, et Dominus dixerat, quia sciebat prophetatum de se, et nec dum completum dixit: Sitio. Hoc est scio de me prophetatum, et nec completum impleatur. Et tunc erunt omnia impleta quae de mea passione fuerunt prophetata. Bene hunc potum fuit conveniens dari Christo, quia sicut acetum de bono vino sit, ita Judaei de bona progenie mali erant facti. Jesus autem iterum clamans voce magna. Id est circumstantibus et audientibus. Quid clamaverit Joannes scribens inquit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ipse homo qui quaerebatur se derelictum a patre, ipse animam suam illi tradidit, et illi commendat a quo creatum corpus et anima ejus fuerat, id est a divinitate. Quod Graece dicitur eis cheiras sou parathesomai to pneuma mou: εἰς χεῖράς σου παραθήσομαι τὸ πνεῦμά μου. Quod bonum est homini Christiniano dicere quando de corpore exire debuerit, exemplo Domini qui hoc ita dixit. Emisit spiritum, id est animam. Quia unde supra dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, inde dicunt modo Emisit spiritum. Quid enim emittere spiritum, nisi et animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit, spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore. Similiter animus pars animae est, id est, voluntas animae; mens autem et ipsa pars animae; hoc est memoria. Ita autem haec omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit, et pro efficientiis diversis diversa nomina sortiatur anima. Et ecce velum templi scissum est in duas partes. Ante sancta sanctorum pendebat cortina satis pretiosa ultra quam nullus introibat nisi summus sacerdos, et hoc semel in anno et hoc quod intra erat dicebatur sancta sanctorum, quia non habebant Judaei sanctius aliquid. Ibi fuerat arca, antequam Jeremias illam absconderet, et ibi erat propitiatorium; tamen ex uno fronte apparebant, ex altera parte reliquum erat absconsum, et illud appellatur velum quia in illa velabat, hoc est, celabat. Aliud velum pendebat exterius, inter primum altare et populum. De isto dicunt Judaei quod scissum fuerit, et non primum scinditur velum templi, ut ostendat omnia sacra transeunda ad populum gentilium. Ante enim dicebatur: Notus in Judaea Deus; modo dicitur: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
1.56.50
Et terra mota est, et petrae scissae sunt. Refert Josephus, superliminare, quod infinitae magnitudinis erat, fractum esse atque divisum, etiam angelicas virtutes tunc in ipso tempore clamasse:« Transeamus ex his sedibus.» In omnibus his signis elementorum creator debet agnosci, pro cujus morte elementa commoventur. Typice commovenda corda gentilium, et aperienda in Dei confessione. Aperta quidem tunc fuerunt, sed mortui ex eis non resurrexerunt, nisi post Dominum resurgentem, ut sit primogenitus ex mortuis, quia nulli ante ipsum immortales resurrexerunt, sed omnes iterum mortui sunt, ut Lazarus. Isti autem immortales resurrexerunt, et cum Domino ascendente ascenderunt. Dormientes dicuntur mortui in omnibus Scripturis divinis, et locus ubi quiescunt κοιμητήριον, hoc est dormitorium, dicitur Graeca lingua, ut veraciter ostentantur omnes resurgendi in fine mundi. Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem ejus. Quod dicit resurrectionem ejus, et ad hoc respicit quod dicit, surrexerunt, et ad hoc, exeuntes de monumentis. Venerunt in sanctam civitatem. Adhuc vocatur Jerusalem sancta propter templum Domini, et vasa quae ibi fuerant sanctificata, et multos sanctos qui ibi erant viventes, licet nos non per omnia habeamus de eis. Nam po t invenimus apostolos ibi orasse, et omnem cultum religionis observasse, usque ad subversionem ejus, anno quadragesimo secundo ascensionis ejus. Quod tempus datum est eis ad poenitentiam agendam. Et quia noluerunt agere poenitentiam egressi duo ursi sunt, Vespasianus et Titus, de saltu gentilium, et occiderunt ex eis undecies centena millia, et eduxerunt centum millia. Quod dicit apparuerunt multis, ostenditur non fuisse generalis resurrectio, sed specialis, ut et hi resurgerent, quos Deus chariores habuit, et illis apparerent qui electi erant ad cognoscendum arcanum Dei. Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, valde timuerunt. Centurio iste, sicut habemus scriptum, ipse fuit Longinus, qui jussu Pilati aperuit latus Domini. Noluit enim Pilatus ut ejus crura cum latronibus frangerentur, quod crudele satis erat et inhonestum, et ne Judaei dicerent non eum fuisse mortuum, sed quasi spasmum fuisse passum. Nulla autem causa sic miratus est centurio, quomodo quando voluit et quando dixit: In manus tuas commendo spiritum meum, tunc mortuus est. Alii enim homines nec quando volunt nascuntur, nec qua volunt hora moriuntur. Et in hoc maxime cognovit Deum esse, et propterea credidit, et baptizatus est: etiam pro Christo postea occisus est ab Octavio praefecto. Non solum autem ipse, sed milites glorificaverunt Deum. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei. Fuit consuetudo inter Judaeos quod prophetis et praedicatoribus legis mulieres ministrabant de substantiis suis victum atque vestitum, et non erat inter eos ulla reprehensio in gentibus. Quia scandalum potuit generare, noluit agere beatus Paulus. Unde dicit: Nunquid non habemus potestatem mulierem circumducendi, sicut Cephas et reliqui. Ministrantes autem de substantiis suis Domino ut meterent ejus spiritalia verba: non quod Dominus indigeret eorum carnalia, sed ut ostenderet praedicatoribus haec sibi jure deberi. Sed et Dominus, quamvis Deus esset, tales comites et ministros elegit, de quibus nec querela esse potuisset. Inter quas erat Maria Magdalena, et Maria Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Maria a qua septem daemonia ejecerat, et Maria Jacobi, et Joseph mater quae erat matertera Domini, quia soror erat sanctae Mariae. Matertera dicitur quasi mater altera, et mater filiorum Zebedaei quae filiis suis ibi serviebat cum Domino. Cum autem sero factum esset. Praecipiebat lex ut qui suspensus fuisset in patibulo ad vesperam deponeretur, ut quod ei de quinque regibus Josuae praecepit fieri, et idcirco crura fracta sunt, ut morerentur et deponerentur. Venit quidam homo dives. Non propter aliquam jactantiam dicit evangelista quod iste dives fuerit, sed ut ostendatur idcirco potuisse impetrare corpus Domini quod dives fuerit et decuriae ordine, unus videlicet de consiliariis. Pauperes enim non erant ausi accedere ad tam potentem praefectum, quia non curabat de hoc quod Salomon dixit: Qui despicit pauperem, peccat. Nostri enim de quibus praeceptum est pauperes colligere, ipsi despiciunt eos; quanto magis ille paganus. Venit quidam homo ab Arimathaea. Ab Arimathaea. Ipsa est Ramatha, civitas Samuelis prophetae in regione Samnitica juxta Diospolim. Nomine Joseph. Non fuit iste nutritius Domini, quia ille pauper erat; non in alio loco Evangelii de hoc dicitur, nisi hic. Unde ostenditur multos discipulos Dominum habuisse, de quibus non habemus scriptum, et qui non sequebantur, sed in domo sua faciebant quae Dei erant. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Potentia ipsius monstratur, quod ipse per se accessit, et non per alium mandavit, sed etiam ipse, quod illum quasi damnatum ausus est sepelire.
1.56.51
Et tradunt de eo quod Judaei pro hac causa miserunt illum in custodiam, et ipsa nocte Resurrectionis Domini elevata sit in aere domus in qua clausus habebatur, et venerit, et eduxerit eum Dominus. Et post cum Judaei requirebant corpus Domini a militibus, dicebant milites: Reddite vos Joseph et nos reddemus corpus. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Magnae dignitatis fuit iste Joseph secundum saeculum, et secundum Deum, qui et potens fuit impetrare, et dignus ministerium sepulturae peragere. De isto Joseph primus accipitur psalmus cantatus. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua. Et accepto corpore Joseph, involvit illud in sindone munda. Sindon linteum dicitur, quod mercatum est novum, de quo nihil nullius operis factum fuit. Et involvit ibi cum aromatibus corpus Domini.
1.56.52
Erat jam proximum observatio sabbati, et idcirco non potuit aliud facere, nisi in gyro corporis posuit aromata, et involvit in sindone; et posuit in monumento sine cooperculo, ut post sabbatum reverteretur cum aliis aromatibus et tunc diligenter aromatizaret Dominum. Sed quia Joseph conclusus fuit in custodia a Judaeis, et mulieres pauperes non potuerunt in crastino praeparari, tertia die volebant hoc perficere, si corpus invenissent. Et hac consuetudine mos obtinuit in Ecclesia, ut corpus Domini in altari quando consecratur non in serico, neque in panno tincto, sed in linteo consecratur. Juxta quod a beato Silvestro constitutum in gestis pontificum legimus. Et ex ista sepultura Domini simplici ambitio divitum condemnatur, qui nec in sepulcro volunt carere divitiis. Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. In novo monumento ponitur, ne si alius antea positus fuisset, dubium esset quis resurrexisset. Et sicut in utero S. Mariae, nec alius ante eum, nec post eum jacuit. Et in excisa petra positus est, ne si ex minutis lapidibus fuisset aedificatum, suffossis tumuli fundamentis furto ablatus crederetur. Omnia ista propter nostram credulitatem facta sunt. Ante homines in domibus sepeliebantur. Sed cum fetor inhabitantes necaret, praeceperunt Romani publico edicto, ne in domo sepelirentur homines neque in civitate. Tunc quia grave videbatur sub dio puro sepelire cognatos et amicos, reversi sunt ad antiquam sepulturam, ut exciderent in petris, sive sub terra cryptas, et ibi sepelirent. Unde pleraque adhuc inveniuntur et juxta Romam, et in aliis terris, ut est coemeterium Calixti, ubi jacuit sancta Cecilia, et sanctus Urbanus cum multis militibus. Referunt de ipso monumento quia mons est super naturalem petram, ubi stare terra perhibetur, et in ipsa petra excisa crypta, et in ipsa crypta excisum sarcophagum in latere Aquilonari: habet pedes septem in longitudine, tres palmos in altitudine; caetero pavimento ipsa crypta tantae altitudinis est, ut intro stans homo extensa manu vix possit attingere culmen, et rotunda in gyro. Quam similitudinem et ex nostris quae in hac terra excisa inveniuntur possumus colligere. Habet autem colorem album cum rubicundo ipsa petra, et patens erat a Meridie, unde corpus Dominicum est illatum, et super petram erat hortus. Nunc vero est conclusus locus, et in ipsa crypta basilica consecrata. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Idcirco advolvit Joseph lapidem ne bestia aliqua intraret, et corpus Dominicum tangeret. Licet in gyro clausuram habuerit pro horti cura. Erat autem ibi Maria Magdalena, et altera Maria. Istae sunt Mariae de quibus supra dictum est: soror Lazari, et mater Jacobi et Joseph. Nam Maria pro nimio dolore, quod viderat in cruce, non potuit ad monumentum abire. Sed ista Lazari soror optime recognovit liberationem suam, quae viros et mulieres de obsequendo Domino vicit. Aliis remeantibus ad sua, istae aspiciebant quomodo poneretur corpus, ut ei tempore congruo possent munus devotionis impendere.
1.56.53
Altera autem die quae est post parasceven. Parasceven Graeco nomine, praeparatio Latine dicitur, quam nos sextam feriam vocamus, in qua Dominus crucifixus est. Quae ideo praeparatio dicitur, eo quod tunc Judaei sibi parabant quod edere in sabbato solebant. In sexto die Domino placuit crucifigi, quia Adam in sexto peccavit, et in ipsa ejectus est de paradiso. Similes sunt illae animae quae parant Domino de bonis operibus requietionis locum in cordibus suis.
1.56.54
Dicunt in sabbato ad Pilatum: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens, post tres dies resurgam. Ecce Judaei nostrae saluti et profectui in hoc loco servierunt, quia non solum evangelistas, sed et custodes habuimus resurrectionis Domini. Sic faciunt qui contra Deum pugnant. Unde ipsi satagunt ne fiat quod ipsi nolunt, unde ipsi praeparant quod Deus habet dispositum. Optime fecerunt quando lapidem signaverunt et custodes adhibuerunt, certiores nos reddiderunt de Domini resurrectione. Sed tamen perspiciendum quod adhuc vigeat in Judaea in mentibus eorum, quem nec nominare queunt prae invidia, sed seductorem eum appellant. Si sciretis qualia custodes nuntiaturi essent, nunquam eos ad custodiendum deputassetis.
1.56.55
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. Non quod ipsi Judaei milites habuissent, in potestate, sed quasi dixisset: Ecce custodiam do vobis: ordinate quomodo custodiatur, ut non habeatis quid dicatis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum. Id est de custodia et sigillatione. Nam sabbatum erat, propterea nihil aliud optati sunt, nisi per verbum. Apparet autem quia prope erat monumentum quod in sabbato ausi sunt ambulare. Et hoc videndum quia Joseph, cum esset de Ramathaim, prope Hierusalem volebat se sepeliri, ut illic resurgeret cum multis sanctis qui ibi jacebant. Persecutores vero Domini talem leguntur exitum habuisse. Primus, Herodes, qui illum voluit occidere, et pro ipso innocentes occidit jussitque omnes Scripturas divinas aduri, ut putaretur progenies ejus de regali semine David esse, et accepit Mariamnam Aristoboli filiam, ut in perpetuum haberet ejus progenies regnum. Sed quia injuste et contra Dei voluit voluntatem, cito decidit. Ipse enim non plus quam tribus annis regnavit post innocentes jugulatos; urebatur autem a foris igne sacro seu lento, corpus ejus totum putridum erat de intus. Anhelitus ejus tetrum odorem reddebat, pedum inflatio, et verendorum, et pro his omnibus maxima febris. Jam habebat occisam uxorem suam Mariamnam et tres filios suos de ea: Aristobolum, Hircanum et Antipatrem, et alios tres. Et tamen in his doloribus praecepit omnium nobilium filios recludi in uno loco, et vocavit ad se socerum suum, et ait illi: Ego novi quod Judaei laetabuntur de morte mea, sed si tu voluisses, ego habuissem lugentes exsequias, ut cum mortuus fuissem, interfecisses nobilium filios, et tunc haberem lugentes exsequias. Ille promisit se ita facturum, sed nihil fecit; sed cum mortuus fuit, praecepit ille omnes dimitti. Postquam vero mala convaluerunt in eum, accepit ille cultellum quasi ad purgandum pomum, et occidit seipsum, et sic obiit. Archelaus vero filius ejus, in Vienna exsilio relegatus obiit. Herodes quoque tetrarcha, Herodis filius, qui Joannem decollavit et Pilato in passione consensit, Lugduno exsiliatus est; Herodes alius, nepos Herodis, Aristoboli filius, qui Jacobum fratrem sancti Joannis decollavit, per quinque dies a vermibus in ventre comestus obiit. Pilatus vero propria se manu interfecit.
1.56.56
Vespera autem sabbati quae lucescit in prima sabbati. Vespera a stella dicitur, quae solet oriri prima advesperascente die. Vespere autem sabbati, hoc est in sabbati vespere quae incipit lucescere, pertinet tamen ad primam sabbati. Nam[ ante] adventum Domini dies praecedebat vesperam, et quicunque integram diem volebat celebrare, ante celebrabat diem, et post vesperam et noctem, ut significaretur quia Adam de paradiso venit in mundum, quasi de luce ad tenebras, de innocentia ad peccatum. Post resurrectionem vero, vespera et nox praecesserunt, ut ostenderetur quia de peccato iterum venimus ad innocentiam per Christum. Quod diversa mulierum tempora describuntur in Evangeliis, non mendacii est, sed frequentia mulierum. Venerunt ad vesperam sabbati. Post ipsius diei vesperam venerunt, cum adhuc tenebrae essent, id est, venerunt primo mane. Hoc ergo dicit vespere sabbati, ac si diceret, nocte quae sequitur sabbatum. Ipso die quando passus est revertentes, paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum legis, ut a vespera usque ad aliam vesperam observarent sabbatum. Ideoque, sepulto Domino, quandiu licuit operari, id est, usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis fuerunt occupatae, et quod tunc non valuerunt, transacto sabbato emerunt aromata; ut venientes ungerent Jesum. Vespere et masculini et feminini generis invenitur, tam apud Graecos quam apud Latinos, sed tamen illi dicunt hespera per aspirationem, nos per v, vespere, quod in multis nominibus agimus, cum in nostram linguam transeunt, aut s aut v ponentes pro aspiratione illorum, ut illi hex, nos sex. Quadraginta horas jacuit Dominus in sepulcro, et propterea per quadraginta dies apparuit eis. Et ecce terraemotus factus est magnus. Terraemotus factus est propter custodes ut terrerentur, ut non auderent prohibere venientes, et tamen videntes veritatemque annuntiarent. Nihil enim sic terret mortalium pectora quam tonitruum et terraemotus. Spiritaliter, istae duae feminae duae plebes sunt, Judaica et gentilis. Terraemotus, concussio Dei ex praedicatione Spiritus sancti. Angelus Domini. Obsequia angelorum, per quos illud ministerium perfectum est. Revolvit lapidem. Non ut Domino viam panderet, sed ut mulieribus monstraret jam abiisse Dominum, et ut claustra inferni dejecta et superata doceret. Sedebat super eum. Idcirco sedebat ut ostenderet omnia Christum habuisse devicta, et mortem et corruptionem. Nam quando natus est stantes apparuerunt angeli, ut monstraretur quia haberet pugnare cum diabolo: Erat autem aspectus ejus sicut fulgur. Et hoc ad terrorem custodum( debet autem habere v in nominativo). Quia propter timorem custodum in fulgure apparuit. Et vestimentum ejus sicut nix. Ad blanditiem mulierum factum est, ut in unius specie appareret. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes. Et propter custodes talis apparuit, et ut signaret quia is quem nuntiabat et terribilis reprobis et blandus futurus esset justis. In fulgure enim terror timoris, in nive blandimentum amoris. Respondens autem angelus, dixit mulieribus. Ad hoc alius evangelista dicit quia dicebant mulieres, Quis revolvet nobis lapidem? Ad hoc dicitur respondisse. Primo pellit timorem, quia sic est consuetudo et ratio ut primo pellatur timor, cum quo non potest homo bene intelligere. Post vero audiunt de quo loquebantur ipsae mulieres: Nolite timere vos. Ac si aperte dicat: Illi timeant qui Jesum non amant, quia propter illos haec terribilia facta sunt. Vos autem quae Jesum quaeritis, nolite timere, quia ad illius obsequium veni ad cujus et vos venitis, et unum Deum habemus et unam voluntatem. Scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis. Quoniam ego scio quod propter obsequium Crucifixi venitis, nolo ut vos timeatis, vel me vel terraemotum. Non est hic. Corpus ipsius quaeritis, non est hic. Nam per divinitatem ubique est. Surrexit enim. Per se resurrexit, nullius indigens auxilio, quia quantum voluit jacuit, et quando voluit surrexit. Sicut dixit. Quando de morte praedixit. Venite et videte locum. Ut si verbis meis non creditis, vel oculis vestris credatis, cum vacuum sepulcrum videritis. Sicut Dominus ejus bonus, sic etiam missus ejus. Si aliquis superbus alicui aliquid dixisset, nollet ut post ejus dicta fidem cum oculis quaereret: sanctus autem angelus etiam nihil requirentibus feminis post sua verba explorare oculis jubet. Ubi posuerunt eum. Joseph scilicet et Gamaliel et Nicodemus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit. Quia discipuli fugerunt et vos semper stetistis, et hic eum frequenter requisistis, vos estote nuntii illorum, ut per vos discant, quae fragilis sexus estis, illi qui viri fuerunt et amplius vobis timuerunt. Dicite etiam Petro. Ut quia eum femina fecit negare, femina faciat confiteri, et qui per feminam elongatus est de discipulis, iterum per feminam aggregetur. Et ecce praecedet vos in Galilaeam. Id est, antecedet vos in Galilaeam. Et quamvis alio loco videatis, tamen generali visione discipulorum ibi eum videbitis, ubi non sunt homicidae qui eum occiderunt. Typice, Galilaea transmigratio facta, vel revelatio interpretatur. Et recte Dominus in Galilaea videtur, ut ipso situ corporis mysterium suae resurrectionis discipulis loqueretur. In Galilaea videtur, qui jam de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena transmigraverat ad gloriam. Et nos exemplo discipulorum transmigremus de peccatis ad virtutes. Tunc videbimus Dominum in hoc saeculo mente, in futuro facie ad faciem. Exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno. Duplex mulierum mentes metus invaserat, timoris et gaudii, et unus ex miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis. Et tamen uterque femineo more, concite actus nuntiantes discipulis: quia mulier viro mortem annuntiaverat et ad malum incitaverat, nunc mulier viris vitam denuntiat. Et ecce Jesus occurrens illis, dixit: Avete. Quia magnam curam habebant veniendi ad monumentum, et nunc iterum concitato gradu de Domino pergunt annuntiare, recte merentur obvium habere Dominum, ut maledictum Evae mulieris in mulieribus solveretur. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Istae accedunt et tenuerunt pedes ejus, et osculantur, et adorant, quia credebant eum Deum. Illi vero quae eum Deum esse dubitabat, dicitur: Noli me tangere. Dicunt autem multi quia ipsa una eademque fuerit Maria Magdalena, et primo dubitaverit, post vero, ad vocem Domini correcta, meruerit osculari pedes Domini et adorare eum. Tunc ait illis: Nolite timere. Naturale est hominum, cum aliquid supra naturam suam viderint, timere, maxime feminarum. Quia ergo videbant corpus incorruptibile et glorificatum ultra humanam naturam, pavebant. Quibus primo timor pellitur, ut aequa mente possint intelligere quae dicuntur. Ite, nuntiate fratribus meis. Propterea apostoli fratres Domini dicuntur, quia eis sua clementia concesserat ut invocarent Patrem Dominum, dicentes: Pater noster, et reliqua. Et praeceperat ne alium patrem auctoritatis nostrae invocaremus, nisi Patrem ipsius, etiam primogenitus ipse frater ex resurrectione factus est. Ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Visus est Dominus ab aliquibus discipulis antequam in Galilaeam pergerent, sed tamen generalis visio discipulorum ibi fuit ubi non erant homicidae qui illum occiderant. Et verbis et rebus Dominus discipulis se suaque facta commendat. Quia enim ipse de corruptione ad incorruptionem, de mortali ad immortalitatem transierat, quasi in Galilaea videbatur. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, sive revelatio. Legi in quodam libro quod Galilaea illa pars civitatis vocaretur Hierusalem, pars quam Galilaei aedificaverant. Ibi me videbunt. Hoc est, me videbunt qui occisus fui, non solum spiritum. Sedulius scribit quia Dominus resurgens primo Mariae matri visus fuerit. Sic enim dicit:..... Hoc luminis ortu Virgo parens aliaeque simul cum munere matres, Messis aromaticae notum venere gementes Ad tumulum. Quae cum abissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem. Permissum est militibus videre ex parte resurrectionem Domini, sed sub terrore, ut non auderent prohibere. Attamen non est praeceptum annuntiare, quia pro mala voluntate venerant: ideo non merentur fieri nuntii Domini, sed tormentorum suorum. Nuntiaverunt omnia quae facta fuerant. Quia non erant Judaei, non celabant veritatem, nec in malam partem convertebant donec Judaei eos corrumpebant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus. Pecunia argentum dicitur. Unde et in Graeco argyron dicitur. Ecce Judaei qui dixerunt Domino, Descende de cruce, et credimus tibi: surrexit de sepulcro, quod majus est, et non solum non crediderunt, sed et argentum de templo Domini tulerunt, et pro mendacio dederunt, dicentes: Dicite quia discipuli ejus venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Sapiens cito deprehendit veritatem et mendacium quod apparet in ambobus. Nunc suadent Judaei apertum mendacium. Si dormierunt, quomodo scierunt qui furarentur. Si vero vigilaverunt, quare non prohibuerunt. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos. Videlicet, quod milites dixerant. Nam et Pilatus audivit de ipsa pecunia sic in epistola ad Tiberium in passione sancti Petri invenimus. Undecim discipuli abierunt in Galilaeam. Undecim abierunt, quia duodecimus occisus est. Et de apostolis propter dignitatem solummodo evangelista dicit, nam et alii discipuli et feminae abierunt in montem ubi constituerat eis Jesus. In montem, id est Thabor, quem et ad secreta loquenda elegerat et ad adorandum. Constituerat autem ante resurrectionem, quando praedixerat de sua passione, et post resurrectionem, per feminas. Et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Unde dubitaverunt Lucas ostendit dicens: Existimantes se spiritum videre. Putabant enim quod solummodo sipiritum ejus viderint, quia corpus quod viderant subtilius aliis corporibus erat, quod jam immortale et impassibile erat. Existimabant se spiritum videre. Quidam autem dubitaverunt. Dubitatio eorum nostram auxit fidem, dum manifestius latus ostensum est Thomae et loca clavorum in manibus ac pedibus. Et accedens Jesus, locutus est eis, dicens. Et accedendo propius et loquendo dubitationem aufert quod et corpus esset qui videretur et qui loqueretur. Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ei data est potestas qui paulo[ ante] crucifixus et mortuus erat, et qui resurrexerat. Nam secundum divinitatem semper habuit, quia hoc est ei habere quod esse, qui ante minoratus paulo minus ab angelis fuerat, supra angelos elevatus est. Per coelum et terram universa creatura intelligitur. Typice, ut ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris. Euntes ergo docete omnes gentes. Ordo pulcherrimus, ut primo doceantur qui sit Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, per quem fit remissio peccatorum, et quia nisi quis corde crediderit et ore confessus fuerit, non habet remissionem peccatorum. Cum haec homo intellexerit, tunc debet baptizari. Nam si aetatem( sic) et haec non crediderit, in vanum baptizatur, sicut pecus aut metallum. Infantibus vero parvis, pro eorum fide qui pro eis respondent, fit remissio, sicut de paralytico dicitur. Videns Jesus fidem illorum qui offerebant, dixit paralytico: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua.
1.56.57
Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut est aequalitas in Trinitate, sic in vocatione et immersione aequalitas, cum unoquoque nomine et mersio celebrari debet. Baptizantes, id est lavantes, quia sicut a foris, ita interius mentem lavat. Et ideo cum tali elemento res agitur, ut quod videt fieri a foris, credat similiter intus fieri, quia peccata quasi quaedam sordes animarum. Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Superius praecepit docere de credulitate Dei et de remissione peccatorum quae fit in baptismo his qui credunt et confitentur, et credulitatem etiam habent, nunc praecepit ut doceantur baptizari quid servare debeant ut vestem quam acceperunt in baptismo immaculatam perferant ante tribunal Christi, et quia baptismum unum est et non potest iterari. Omnia, inquit, quaecunque mandavi vobis. Omnia, subauditur, praecepta quae mandavi, id est commendavi custodienda vobis, ut qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quod est quod dicit: Ecce ego vobiscum sum, cum alibi dicat, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem mortalis sicut et vos? Quod autem promittit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, de praesentia Divinitatis et adjutorio quo prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Quandiu viventes fuerunt, fuit cum eis omnibus invocationibus eorum, et modo vident faciem ejus in contemplatione claritatis; quia corpore recedebat, divinitatis praesentiam pollicebatur, ne diffiderent, licet corpus non viderent. Est Deus ubique, et est etiam cum reprobis praesentia divinitatis, quia cuncta videt et penetrat. Sed aliter est cum electis, ut faciat eorum voluntatem et secundum suum placitum eos dirigat, ut Psalmista ait: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Qui autem dicit, usque in finem saeculi debeat esse cum discipulis, ostendit se scire diem judicii, et demonstrat quod post mortem discipuli esse debeant. Ecce ostendit duas sibi inesse naturas, unam quae recedebat corporis, alteram quam pollicebatur divinitatis. Unde conticescat Eutyches abba et monachus, qui Christum post humanam assumptionem negavit assistere de duabus naturis, sed solam in eo divinam asseruit esse naturam. Cum enim haec praedicaret, et non posset convinci ab aliquo, Martianus imperator congregavit synodum sexcentorum triginta episcoporum in Chalcidonia urbe adversus eum, et per quadraginta dies disputatum est ab episcopis contra eum et sex monachos ejus, et non potuerunt eos convincere. Tunc in angustia imperator constitutus dixit ad omnem coetum: Ecce nos reliquimus idola et voluptates nostras quibus pagani delectabamur, et modo abdicatis delectationibus pro fide nostra patiemur infernum. Sed scitote quia nisi cognovero verissime quid debeam credere, convertam me ad saeculi voluptates cum omni orbe terrarum, ut si vitam aeternam perdidero fruar delectatione saeculi, et non doleam in illa vita utrumque perdidisse. Ecce vos omnes episcopi, non potestis convincere istos septem, qui dicunt Verbi Dei et carnis naturam unam esse; et dicunt quia vos haeretici estis et vos haereticos e contra eos putastis; sed in disputationibus contraire non potestis, et ideo ignoro quibus potissimum credere debeam. Vos qui columnae et rectores Ecclesiarum esse debetis, invenite consilium quo non pereat mundus, qui vobis a Domino est commendatus. Tunc respondentes episcopi dixerunt: Oremus omnes Dominum ut ostendat populis suis, qui verum quive falsum dicat. Tunc exstitit quidam qui diceret quemdam esse reclusum in petra, in similitudinem sancti Simeonis, Achatium nomine per triginta annos, qui virtutes faceret; et alium eremitam super Jordanem ejusdem famae virum. Tunc consilio episcoporum praecepit illuc ire, et adducere illos. Cumque venissent ad specum Achatii duo episcopi, dixerunt ei mandatum imperatoris et episcoporum. At ille respondit: Ego non egrediar de hoc specu vivus, quia nec ambulare possum, nec disputare. Erat namque ad mensuram corpusculi ejus excisa petra; ita ut neque hac neque illac se posset convertere, sed quasi orans jacebat inclusus in petra. Panis autem dabatur ei per fenestram et potus. Quod de corpore ejus juxta purgationem humanam exibat, per foramen ad terram decidebat. Igitur cum episcopi quod nollet exire, praeceperunt destrui specum, et expelli eum. Tunc coepit ille adjurare, ne viventem eum expellerent; sed episcopi pro salute populi non eum audierunt. Cumque eductus esset, fuit sic rigidus sicut in specu steterat; et non valuit se erigere aut ambulare, cum equo tamen deportaverunt eum ad imperatorem, simul cum illo alio eremita. Dixitque ad eos imperator: Quod vobis impedimentum fecimus, pro salute totius mundi fecimus. Quia ecce sunt septem monachi, qui dicunt quod una natura Filii fuerit in Filio Dei post assumptionem carnis. Quod omnes episcopi aliique cum eis denegant; sed in disputando non possunt convincere illos, et nisi subveneritis, omnes iterum ad paganitatem revertemur, quia nescimus quid credere debeamus. Respondens Achatius dixit: Ego non possum verbis contendere: quia diu est, ex quo disputare, vel syllogismos legere desivi. Isti autem ab infantia usque nunc hoc studuerunt. Et magister gentium praecepit discipulo, dicens: Noli verbis contendere: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Propterea necesse est converti ad Deum, ut ipse ostendat quis rectius credat, et si vult salvam fieri Ecclesiam suam. Tunc interrogavit si esset in vicino aliquis locus, ubi Deus virtutem ac signa per aliquem demonstraret. Dixeruntque ei, quod sancta Euphemia virgo miracula demonstraret frequenter in his qui per ejus suffragium Deum peterent, quasi milliaria duo a civitate. Abiit imperator cum omni synodo. Cumque pervenissent illuc, praecepit ille Achatius aperire sepulcrum ejus. Quod cum aperuissent visa est jacere quasi dormiens in lecto. Venitque rex, et osculatus est eam in pectore et episcopi, atque omnis populus. Hoc facto, praecepit praefatus vir episcopis et monachis, ut scriberet unusquisque fidem suam et sugillaret. Quod cum fecissent, posuit eas praedictus vir supra pectus ejus vidente rege et episcopis ac haereticis. Quo facto, exierunt omnes de basilica, et clausae sunt omnes in gyro, et sigillatae de annulo regis, et episcoporum, atque haereticorum. Dixitque Achatius ad omnem coetum: Jejunate et orate per tres dies in circuitu basilicae, ut ostendat nobis Dominus quorum fides beneplacita habeatur. Fecerunt ita ut praeceperat. Die autem tertia, dixit Achatius episcopis et haereticis: Videte diligenter sigilla vestra si salva sunt, ne postea aliqua dubitatio habeatur. Responderunt episcopi et haeretici: Salva sunt signacula nostra, quia per vices tam nostri quam illorum in die ac nocte vigilaverunt. Quodcunque nobis Deus ostenderit, absque dubitatione, credemus nec contradicemus. Tunc aperuerunt januas, et pervenerunt ad sepulcrum virginis, et viderunt quod unam chartam haberet de pectore suo elevatam, et super os suum missam, ac compressis manibus deoscularetur; aliam autem quasi corrosam a soricibus minutam sub pedibus calcabat. Non tamen cognoverunt quae una esset et quae altera. Dixitque Achatius ad coetum: Videtis quia unam fidem osculatur per quam ipsa salva facta est, aliam calcat sub pedibus? Quid vobis videtur? Responderunt omnes: Illi fidei omnes nos subjeciemus, quam ipsa osculatur. Elevatisque manibus ejus desuper charta apparuit esse charta episcoporum, et illa haereticorum corrosa. Quod videntes omnes glorificaverunt Deum, et corroborati sunt in fide sua. Haeretici quoque haec videntes, projecerunt se ad pedes Achatii, et crediderunt sicut in charta integra invenerunt; et egerunt poenitentiam ab errore suo. Postea vero reduxerunt illos bonos homines ad loca sua, et illum primum recluserunt in ergastulo suo, sicut fuerat; et illum alterum dimiserunt in solitudine sua et salvavit Dominus Ecclesiam suam ab errore perfidorum. Quod et nos filii Ecclesiarum orare debemus ut Deus omnipotens eam custodiat usque in finem saeculi inconcussam et incontaminatam ut absque macula et ruga occurrat in die judicii. Quod annuere dignetur, qui pro ea effudit sanguinem suum Dominus noster Jesus Christus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note